Ad Colossenses

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater

2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes

4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii

6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu

8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu

9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali

10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei

11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae

16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt

17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens

19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare

20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt

21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis

22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso

23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia

25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei

26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu

29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

2 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate

7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter

10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi

18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae

19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

3 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens

2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram

3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis

7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis

8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius

10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam

13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos

14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis

15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote

16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino

19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas

20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino

21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant

22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum

23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite

25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

4 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo

2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum

4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino

8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra

9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis

10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli

14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas

15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam

16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis

17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen


Index              Poster