Ad Thessalonicenses I1 Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax 2 gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione 3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram 5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia 8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui 9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero 10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura 2 nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit 2 sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine 3 exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo 4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra 5 neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est 6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis 7 cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 8 ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis 9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei 10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus 11 sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos 12 deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam 13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 14 vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis 15 qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur 16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem 17 nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio 18 quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas 19 quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium 3 propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis 2 et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra 3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus 4 nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis 5 propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster 6 nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos 7 ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem 8 quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino 9 quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum 10 nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae 11 ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos 12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis 13 ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen 4 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 2 scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum 3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum 6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione 8 itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis 9 de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem 10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis 11 et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis 12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis 13 nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent 14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 15 hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt 16 quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi 17 deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus 18 itaque consolamini invicem in verbis istis 5 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis 2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus 7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt 8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis 9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum 10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 16 semper gaudete 17 sine intermissione orate 18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 19 Spiritum nolite extinguere 20 prophetias nolite spernere 21 omnia autem probate quod bonum est tenete 22 ab omni specie mala abstinete vos 23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet 25 fratres orate pro nobis 26 salutate fratres omnes in osculo sancto 27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus 28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen |