HieronymusVita Pauli(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 23.
(1) Inter multos saepe dubitatum est, a quo potissimum Monachorum eremus habitari coepta sit. Quidam enim altius repetentes a beato Elia et Ioanne principia sumpserunt. Quorum et Elias plus nobis uidetur fuisse quam monachus et Ioannes ante prophetare coepisse quam natus sit. Alii autem, in quam opinionem omne uulgus consentit, adserunt Antonium huius propositi caput, quod ex parte uerum est. Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia. Amatas uero et Macarius, discipuli Antonii, e quibus superior magistri corpus sepeliuit, etiam nunc adfirmant Paulum quemdam Thebaeum principem rei istius fuisse, non nominis, quam opinionem nos quoque probamus. Nonnulli et haec et alia prout uoluntas tulit iactitant: subterraneo specu crinitum calcaneo tenus hominem, et multa quae persequi otiosum est incredibilia fingentes. Quorum quia impudens mendacium fuit, ne refellenda quidem sententia uidetur. Igitur quia de Antonio tam Graeco quam Romano stilo diligenter memoriae traditum est, pauca de Pauli principio et fine scribere disposui, magis quia res omissa erat quam fretus ingenio. Quomodo autem in media aetate uixerit aut quas Satanae pertulerit insidias, nulli hominum compertum habetur. (2) Sub Decio et Valeriano persecutoribus, quo tempore Cornelius Romae Cyprianus Carthagine felici cruore damnati sunt, multas apud Aegyptum et Thebaidem Ecclesias tempestas saeua populata est. Voti tunc Christianis erat pro eo nomine gladio percuti. Verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens animas cupiebat iugulare, non corpora. Et ut ipse qui ab ipso passus est Cyprianus ait: 'Volentibus mori non permittebatur occidi.' Cuius ut crudelitas notior fiat, duo memoriae causa exempla subiecimus. (3) Perseuerantem in fide martyrem et inter eculeum laminasque uictorem, iussit melle perungi et sub ardentissimo sole religatis post tergum manibus reponi, scilicet ut muscarum aculeis cederet qui ignitas sartagines ante superasset. Alium iuuenali aetate florentem in amoenissimos hortulos praecepit adduci ibique inter candentia lilia et rubentes rosas, cum leni iuxta murmure serperet riuus et molli sibilo arborum folia uentus stringeret, super structum plumis lectulum supinari, et ne se inde posset excutere, blandis sertorum nexibus inretitum relinqui. Quo cum recedentibus cunctis meretrix speciosa uenisset, coepit delicatis stringere colla complexibus et, quod dictu quoque scelus est, manibus adtrectare uirilia, ut corpore in libidinem concitato se uictrix impudica superiaceret. Quid ageret miles Christi, quo se uerteret? Quem tormenta non uicerant superabat uoluptas. Tandem coelitus inspiratus praecisam mordicus linguam in osculantis se faciem exspuit. Ac sic libidinis sensum succedens doloris magnitudo calcauit. (4) Per idem ergo tempus quo talia gerebantur apud inferiorem Thebaidem, cum sorore iam uiro tradita morte amborum parentum in haereditate locupleti Paulus relictus est, annorum circiter sexdecim, litteris tam Graecis quam Aegyptiacis adprime eruditus, mansueti animi, Deum ualde amans. Et cum persecutionis detonaret procella, in uilla remotiore secretior erat. Verum quid pectora humana non cogis 'Auri sacra fames'? Sororis maritus coepit prodere uelle quem celare debuerat. Non illum uxoris lacrimae, non communio sanguinis, non exspectans cuncta ex alto Deus ab scelere reuocauerunt. Aderat, instabat, crudelitate quasi pietate utebatur. (5) Quod ubi prudentissimus adulescens intellexit, ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur necessitatem in uoluntatem uertit, ac paulatim procedens rursusque subsistens atque hoc idem saepius faciens tandem repperit saxeum montem, ad cuius radices haud grandis spelunca lapide claudebatur. Quo remoto (ut est cupiditas hominum auidius occulta cognoscere) animaduertit intus grande uestibulum, quod aperto desuper coelo patulis diffusa ramis uetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens; cuius riuum tantummodo foras statim eadem quae genuerat terra sorbebat. Erant praeterea per exesum montem haud pauca habitacula, in quibus scabrae iam incudes et mallei, quibus pecunia signatur, uisebantur. Hunc locum Aegyptiorum litterae ferunt furtiuam monetae officinam fuisse, ea tempestate qua Cleopatrae iunctus Antonius est. (6) Igitur adamato quasi a Deo sibi offerretur habitaculo, omnem ibidem in orationibus et solitudine duxit aetatem. Cibum et uestimentum palma praebebat. Quod ne cui impossibile uideatur, Iesum testor et sanctos angelos eius, in ea parte eremi quae iuxta Syriam Saracenis iungitur et uidisse me monachos et uidere, e quibus unus triginta iam per annos clausus hordeaceo pane et lutulenta aqua uiuit. Alter in cisterna ueteri (quam gentili sermone Syri 'gubbam' uocant) quinque caricis per singulos dies sustentatur. Haec incredibilia uidebuntur eis, qui non crediderint omnia possibilia esse credentibus. (7) Sed ut ad id redeam unde digressus sum, cum iam centesimo tertio decimo aetatis suae anno beatus Paulus coelestem uitam ageret in terris et nonagenarius in alia solitudine Antonius moraretur, ut ipse adserere solebat, haec in mentem eius cogitatio incidit, nullum ultra se monacharum in eremo consedisse. Atque illi per noctem quiescenti reuelatum est esse alium interius multo se meliorem ad quem uisendum properare deberet. Illico erumpente luce uenerabilis senex infirmos artus baculo regente sustentans coepit ire uelle quo nesciebat. Et iam media dies coquente desuper sole feruebat, nec tamen a coepto itinere deducebatur dicens: 'Credo Deo meo, quod olim seruum suum, quem mihi promisit, ostendet.' Nec plura his, conspicatur hominem equo mixtum, cui opinio poetarum Hippocentauro uocabulum indidit. Quo uiso salutaris impressione signi armat frontem et 'heus tu,' inquit, 'quanam in parte Dei seruus hic habitat?' At ille barbarum nescio quid infrendens et frangens potius uerba quam proloquens, inter horrentia ora satis blandum quaesiuit adloquium. Et cum dexterae manus protensione cupitum indicat iter, ac sic patentes campos uolucri transmittens fuga ex oculis mirantis euanuit. Verum hoc utrum diabolus ad terrendum eum simulauerit, an (ut solet) eremus monstruosorum ferax animalium istam quoque gignat bestiam, incertum habemus. (8) Stupens itaque Antonius et de eo quod uiderat secum uoluens ulterius progrediebatur. Nec mora, inter saxosam conuallem haud grandem homunculum uidet aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cuius extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Et hoc adtonitus expectaculo scutum fidei et loricam spei bonus praeliator arripuit. Nihilominus memoratum animal palmarum fructus ad uiaticum, quasi pacis obsides, offerebat. Quo cognito gradum pressit Antonius, et quisnam esset interrogans hoc ab eo responsum accepit: 'Mortalis ego sum et unus ex accolis eremi, quos uario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque et Incubos colit. Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis communem Dominum depreceris; salutem mundi olim uenisse cognouimus, et "in uniuersam terram exiit sonus eius."' Talia eo loquente longaeuus uiator ubertim faciem lacrimis rigabat, quas magnitudo laetitiae indices cordis effuderat. Gaudebat quippe de Christi gloria, de interitu Satanae, simulque admirans, quod eius posset intellegere sermonem et baculo humum percutiens aiebat: 'Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta ueneraris. Vae tibi, ciuitas meretrix, in qua totius orbis daemonia confluxere. Quid nunc dictura es? Bestiae Christum loquuntur, et tu pro Deo portenta ueneraris!' Necdum uerba compleuerat et quasi pennigero uolatu petulcum animal aufugit. Hoc ne cui ad incredulitatem scrupulum moueat, sub rege Constantio, uniuerso mundo teste, defenditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo uiuus perductus magnum populo spectaculum praebuit, et postea cadauer exanime, ne calore aestatis dissiparetur, sale infusum et Antiochiam, ut ab Imperatore uideretur, adlatum est. (9) Sed ut propositum persequar, Antonius coepta regione pergebat, ferarum tantum uestigia intuens et eremi latam uastitatem. Quid ageret, quo uerteret gradum? Iam altera effluxerat dies. Restabat unum, ut deseri se a Christo non posse confideret. Pernox secundas in oratione exegit tenebras, et dubia adhuc luce haud procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem ad radicem montis inrepere. Quam secutus oculis et iuxta speluncam, cum fera abiisset, accedens, coepit introspicere, nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus uisum. Verum ut Scriptura ait, 'perfecta dilectio foras mittit timorem.' Suspenso gradu et anhelitu temperato callidus explorator ingressus est, ac paulatim progrediens saepiusque subsistens sonum aure captabat. Tandem per caecae noctis horrorem procul lumen intuitus, dum auidius properat, offensum pede lapidem in strepitum concitauit; post cuius sonitum beatus Paulus ostium quod patebat occludens sera obfirmauit. Tunc uero Antonius pro foribus corruens, usque ad sextam et eo amplius horam aditum precabatur dicens: 'Qui sim, unde, cur uenerim, nosti. Scio me non mereri conspectum tuum; tamen nisi uidero, non recedam. Qui bestias suscipis, hominem cur repellis? Quaesiui et inueni, pulso ut aperiatur. Quod si non impetro, hic, hic moriar ante postes tuos. Certe sepelies uel cadauer.' Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Ad quem responsum paucis ita reddidit heros: 'Nemo sic petit ut minetur, nemo cum lacrimis calumniam facit. Et miraris si non recipiam, cum moriturus adueneris?' Sic adridens patefecit ingressum. Quo aperto dum in mutuos miscentur amplexus, propriis se salutauere nominibus; gratiae Domino in commune referuntur. (10) Et post sanctum osculum residens Paulus cum Antonio ita exorsus est: 'En quem tanto labore quaesisti, putribus senectute membris operit inculta canities. En uides hominem, puluerem mox futurum. Verum quia caritas omnia sustinet, narra mihi, quaeso, ut se habeat humanum genus. An in antiquis urbibus noua tecta consurgant; quo mundus regatur imperio; an supersint aliqui, qui daemonum errore rapiantur.' Inter has sermocinationes suspiciunt alitem coruum in ramo arboris consedisse, qui inde leniter subuolans integrum panem ante mirantium ora deposuit. Post cuius abscessum: 'Eia,' inquit Paulus, 'Dominus nobis prandium misit, uere pius, uere misericors. Sexaginta iam anni sunt quod dimidii semper panis fragmen accipio, uerum ad aduentum tuum militibus suis Christus duplicauit annonam.' (11) Igitur in Deum gratiarum actione celebrata super uitrei marginem fontis uterque consedit. Hic uero, quis frangeret panem, oborta contentio pene diem duxit in uesperam. Paulus more cogebat hospitii, Antonius iure refellebat aetatis. Tandem consilium fuit, ut adprehenso e regione pane, dum ad se quisque nititur, pars sua remaneret in manibus. Dehinc paululum aquae prono in fonte ore libarunt, et immolantes Deo sacrificium laudis noctem transegere uigiliis. Cumque iam esset terrae redditus dies, beatus Paulus ad Antonium sic locutus est: 'Olim te, frater, in istis regionibus habitare sciebam, olim conseruum meum mihi promiserat Deus. Sed quia iam dormitionis meae tempus aduenit, et quod semper cupieram dissolui et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona iustitiae; tu missus a Domino es, qui humo corpusculum tegas, immo terram terrae reddas.' (12) His Antonius auditis flens et gemens, ne se desereret atque ut comitem talis itineris acciperet, precabatur. Ac ille: 'Non debes,' inquit, 'quaerere quae tua sunt, sed quae aliena. Expedit quidem tibi sarcina carnis abiecta Agnum sequi. Sed et caeteris expedit fratribus, ut tuo adhuc instituantur exemplo. Quamobrem, perge, quaeso, nisi molestum est, et pallium quod tibi Athanasius episcopus dedit, ad obuoluendum corpusculum meum defer.' Hoc autem beatus Paulus rogauit non quod magnopere curaret, utrum tectum putresceret cadauer an nudum (quippe qui tanti temporis spatio contextis palmarum foliis uestiebatur), sed ut a se recedenti moeror suae mortis leuaretur. Stupefactus ergo Antonius, quod de Athanasio et pallio eius audierat, quasi Christum in Paulo uidens et in pectore eius Deum uenerans ultra respondere nihil ausus est, sed cum silentio lacrimans exosculatis eius oculis manibusque ad monasterium, quod postea a Saracenis occupatum est, regrediebatur. Neque uero gressus sequebantur animum, sed cum corpus inane ieiuniis seniles etiam anni frangerent, animo uincebat aetatem. (13) Tandem defatigatus et anhelus ad habitaculum suum confecto itinere peruenit. Cui cum duo discipuli, qui ei iam longaeuo ministrare coeperant, occurrissent dicentes: 'Vbi tamdiu moratus es, pater?', respondit: 'Vae mihi peccatori, qui falsum monachi nomen fero. Vidi Eliam, uidi Ioannem in deserto, et uere in paradiso Paulum uidi.' Ac sic ore compresso et manu uerberans pectus ex cella pallium protulit. Rogantibusque discipulis ut plenius quidnam rei esset exponeret ait: 'Tempus tacendi et tempus loquendi.' (14) Tunc egressus foras et ne modicum quidem cibi sumens per uiam qua uenerat regrediebatur, illum sitiens, illum uidere desiderans, illum oculis ac mente complectens. Timebat enim, quod et euenit, ne se absente debitum Christo spiritum redderet. Cumque iam dies inluxisset alia et trium horarum spatio iter remaneret, uidit inter angelorum cateruas, inter prophetarum et apostolorum choros, niueo Paulum candore fulgentem in sublime conscendere. Et statim in faciem suam procidens sabulum capiti superiaciebat, plorans atque eiulans: 'Cur me, Paule, dimittis? Cur abis insalutatus? Tam tarde notus tam cito recedis?' (15) Referebat postea beatus Antonius tanta se uelocitate quod reliquum erat uiae cucurrisse, ut ad instar auis peruolaret. Nec immerito, nam introgressus speluncam uidet genibus complicatis, erecta ceruice, extensisque in altum manibus corpus exanime. Ac primo et ipse uiuere eum credens pariter orabat. Postquam uero nulla, ut solebat, suspiria precantis audiuit, in flebile osculum ruens intellexit quod etiam cadauer sancti Deum, cui omnia uiuunt, officio gestus precaretur. (16) Igitur obuoluto et prolato foras corpore, psalmis quoque ex Christiana traditione cantatis, contristabatur Antonius quod sarculum, quo terram foderet, non habebat, fluctuans uario mentis aestu et secum multa reputans: 'Si ad monasterium reuertar, quatridui iter est; si hic maneam, nihil ultra proficiam. Moriar ergo, ut dignum est, et iuxta bellatorem tuum, Christe, ruens extremum halitum fundam.' Talia eo animo uoluente ecce duo leones ex interioris eremi parte currentes uolantibus per colla iubis ferebantur. Quibus aspectis primo exhorruit. Rursusque ad Deum mentem referens, quasi columbas uideret, mansit intrepidus. Et illi quidem directo cursu ad cadauer beati senis substiterunt, adulantibusque caudis circa eius pedes accubuere, fremitu ingenti rugientes, prorsus ut intellegeres eos plangere quo modo poterant. Deinde haud procul coeperunt humum pedibus scalpere, harenamque certatim egerentes unius hominis capacem locum effodere. Ac statim quasi mercedem pro opere postulaturi, cum motu aurium ceruice deiecta ad Antonium perrexerunt, manus eius pedesque lingentes, ut ille animaduertit benedictionem eos a se deprecari. Nec mora, et in laudationem Christi effusus, quod muta quoque animalia Deum esse sentirent, ait: 'Domine, sine cuius nutu nec folium arboris defluit nec unus passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis.' Et manu annuens eis ut abirent imperauit. Cumque illi recessissent, sancti corporis onere seniles curuauit humeros, et deposito eo effossam desuper humum congregans tumulum ex more conposuit. Postquam autem dies inluxerat alia, ne quid pius heres ex intestati bonis non possideret, tunicam sibi eius uindicauit, quam in sportarum modum de palmae foliis ipse sibi texuerat. Ac sic ad monasterium reuersus discipulis ex ordine cuncta replicauit; diebusque solemnibus Paschae uel Pentecostes semper Pauli tunica uestitus est. (17) Libet in fine opusculi interrogare eos, qui patrimonia sua ignorant, qui domos marmoribus uestiunt, qui uno lino uillarum insuunt pretia: huic seni nudo quid umquam defuit? Vos gemma bibitis, ille concauis manibus naturae satisfecit. Vos in tunicis aurum texitis, ille ne uilissimi quidem mancipii uestri indumentum habuit. Sed e contrario illi pauperculo paradisus patet, uos auratos gehenna suscipiet. Ille Christi uestem, nudus licet, seruauit; uos uestiti sericis indumentum Christi perdidistis. Paulus uilissimo puluere coopertus iacet resurrecturus in gloriam, uos operosa saxis sepulcra premunt cum uestris opibus arsuros. Parcite, quaeso, uos, parcite saltem diuitiis quas amatis. Cur et mortuos uestros auratis obuoluitis uestibus? Cur ambitio inter luctus lacrimasque non cessat? An cadauera diuitum nisi in serico putrescere nesciunt? (18) Obsecro, quicumque haec legis, ut Hieronymi peccatoris memineris; cui si Dominus optionem daret, multo magis eligeret tunicam Pauli cum meritis eius, quam regum purpuras cum regnis suis. |