• how to |
Eusebius Hieronymus StridonensisDe viris illustribus(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 23.
Hoc libro de Illustribus Viris sive apud ipsum Hieronymum, sive apud alios veteres scriptores, nihil ferme praeclarius est ac celebrius. De operis utilitate ipse sibi placuisse sanctissimus Auctor videatur, quod in libris, quos subinde elucubravit, mentionis de illo injiciendae lectoribus suis occasionem nullam non arripuerit. Statim ab eo scripsit contra Jovinianum, cumque de Joanne sermo incidisset, quod usque ad Trajani vixerit imperium, id est post passionem Domini sexagesimo octavo anno dormierit, Hoc et nos, inquit, in libro de Illustribus Viris breviter perstrinximus. Paulo post, epist. 47, ad Desiderium: Scripsi librum de Illustribus Viris ab Apostolis usque ad nostram aetatem, imitatus Tranquillum, Graecumque Apollonium: et post Catalogum plurimorum, me quoque in calce voluminis quasi abortivum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit usque ad decimum quartum annum Theodosii principis quid scripserim, breviter annotare. Paria habet in Praefatione Commentariorum in Jonam: in libro autem secundo contra Rufinum sane luculenter: Ante annos ferme decem eum Dexter amicus meus, qui Praefecturam administravit Praetorii, me rogasset, ut Auctorum nostrae Religionis ei indicem texerem, inter caeteros tractatores posui et hunc librum a Pamphilo editum, etc. 2. Ipsam quam fecisset libro inscriptionem, quaeve ejus esset quodammodo indoles, sedulo ad Augustinum epistola 112 rescribens docet. Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores Ecclesiasticos tam Graecos quam Latinos enumeraverim: cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse appellari Epitaphium, et argumentaris quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui jam defuncti essent, cum vero multorum et eo tempore quo scribebatur, et nunc usque viventium commemorentur opuscula, mirari te, cur ei hunc titulum imposuerim. Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. Legisti enim et Graecos et Latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod numquam Epitaphium huic operi inscripserint, sed de Illustribus Viris, verbi gratia, Ducibus, Philosophis, Oratoribus, Historicis, Poetis Epicis, Tragicis, Comicis. Epitaphium autem proprie scribitur mortuorum, quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani Presbyteri olim fecisse me novi. Ergo hic liber vel de Illustribus Viris, vel proprie de Scriptoribus Ecclesiasticis appellandus est: licet a plerisque emendatoribus imperitis de Auctoribus dicatur inscriptus. Jam itaque audi quid Augustinus praeterea ab eo praestitum voluisset Epist. inter Hieronymianas 67. In libro, inquit, quo cunctos, quorum meminisse potuisti, Scriptores Ecclesiasticos et eorum scripta commemorasti, commodius, ut arbitror fieret, si nominatis iis, quos haeresiotas esse nosti (quando ne ipsos quidem praetermittere volueris), subjungeres etiam in quibus cavendi essent: quamquam nonnullos etiam praeterieris, quod scire cuperem quo consilio factum sit. Aut si illud volumen forte onerare noluisti, ut commemoratis haereticis, non adderes, in quibus eos Catholica damnavit auctoritas: peto ne grave sit litterato labori tuo, quo non mediocriter per Domini Dei nostri gratiam in Latina lingua sanctorum studia et accendisti et adjuvisti, id quod tibi per humilitatem meam fraterna charitas indicit, ut si occupationes tuae sinunt, omnium haereticorum perversa dogmata, qui rectitudinem fidei Christianae utique ad hoc tempus vel impudentia, vel imperitia, vel pertinacia depravare conati sunt, uno libello breviter digesta edas in notitiam eorum, quibus aut non vacat propter alia negotia, aut non valent propter alienam linguam tam multa legere atque cognoscere. 3. Porro aliorum testimonia percensere si velim, longior sim. Gennadius eumdem laborem ad sua tempora persecutus cognomine libro cap. 1, de Jacobo Nisibeno agens, hunc, inquit, virum beatus Hieronymus in libro Χρονικῶν velut magnarum virtutum hominem nominat; cur in Catalogo Scribarum non posuerit, facile excusabitur, etc, quae infra suo loco expendemus. Facundus Hermianensis lib. VI defensionis trium Capitulorum cap. 2: Hieronymus noster, vir admodum doctus, qui etiam tantae fuerat lectionis, ut omnes, aut pene omnes, sive in Graeco, sive in Latino eloquio divinarum Scripturarum tractatores legeret, scripsit librum, cujus est titulus de Viris Illustribus, in quo non solum catholicos, sed etiam haereticos memoravit, qui de Scripturis sanctis in utraque lingua aliquid conscripserunt: non tacuit qui haeresum fuerint conditores, quive assertores, vel qui etiam a quibusdam ut haeretici accusarentur, aliis contra defendentibus. Denique Cassiodorius Divinar. Instit. cap. 17: Lege librum de Viris Illustribus S. Hieronymi, ubi diversos labores atque opuscula eorum breviter et honoravit et tetigit. Quibus adde S. Isidorum Hispalensem Originum lib. VI et capite 6. Marcellinum Comitem in Chronico, Joannem Sarisberiensem epist. 172, aliosque secutis temporibus prope innumeros. 4. Factum ex hac ipsa operis celebritate, ut meliore etiam fortuna quam reliqui omnes Hieronymiani libri uteretur iste, siquidem variis temporibus plures litteratos viros invenit, quorum opera magis ac magis recognitus atque illustratus, modo seorsim, modo cum aliis operibus in lucem produceretur. Insigniores ex iis sunt Erasmus, Victorius, Gravius, Suffridus Petri, Joannes a Fuchte, Aubertus Miraeus, Ernestus Tentzellius, Salomon Cyprianus, Martianaeus, atque omnium novissime Albertus Fabricius, qui satis accuratae suae recensioni aliorum quoque editorum scholia atque annotationes adtexuit. Verum nulla est opera insignior illa, quam Sophronius quidam impendit qui totum hunc librum Graece refudit: de quo homine et versione ipsa cum multa in utramque partem disserant eruditi, nonnihil nobis dicendum est. Erasmus, cui omnium primo vetustum, ut ipse ait, atque emendatum Sophronianae versionis exemplar nancisci contigit, quique eum secuti sunt editores plerique, non alium ab eo Sophronio esse persuasum habent, quem Hieronymus noster c. 134 hujusmet Catalogi laudat, utpote suorum aliquot opusculorum de Latino in Graecum eleganti sermone interpretem. Horum sententia ipsa primum libri inscriptione nititur, deinde praeconcepta ex Hieronymi testimonio doctorum opinione hominum confirmatur. Contra alii pro nupero scriptore habent, qui Sophronii ejus, Hieronymi familiaris personam mentiatur, nec defuit quidam caetera doctus atque eruditus (Vossium dico) qui Erasmum ipsum hanc supposuisse suspicatus sit, certe ab ejus aevi Graeculo nebulone aliquo profectam contenderit. Ex eo autem argumentantur, quod multis in locis nec Graeca sit, nec Hieronymi mentem exprimat, sed ex corrupto Latino exemplari expressa videatur. Deinde quod in nullo umquam veteri libro manuscripto illam reperire sit in bibliothecis, quas hujusmodi litterarum studiosi hactenus excusserint. Inter adeo dissitas opiniones media, quam prudentiores viri Bosius, Huetius, aliique probant, longe est etiam verosimilior: dico, Sophronium quidem illum Hieronymi amicum, cui vulgo tribuitur, neutiquam ejus auctorem esse, ut autem ab Erasmo aut ab ejus aevi impostore aliquo conficta sit, minime credi posse. Primum suadet stylus ipse, qui sequiorem Graecitatem redolere non immerito visus est: errores quoque et falsae lectiones, quae licet non innumerae, ut Vossius exaggerat, ejus tamen generis sunt, ut ex recentiore Latino exemplari adornatam translationem persuadeant, quando sensim inducta barbarie, scribarum oscitantia, aut criticorum temeritas bonos libros pervaserat. Maxime vero interpolationes de Apostolis, aut aliis antiquis Patribus, qui nihil omnino scripserunt, neque ab Hieronymo inter Ecclesiasticos scriptores relati fuerant, ingenium utique sapiunt hominis a Sophronii fide ac nobilitate alienissimum. Alterum facile evincunt scriptorum testimonia, qui nedum uno aut altero, sed multis ante Erasmum saeculis floruere. Suidas multis in locis versionem hanc laudat, ac totidem verbis describit in Basilio, Caesario, Gregorio, Damaso, Epiphanio, Eusebio Pamphili, Justino, Justo Tiberiensi, Josepho, Methodio, Origene, Polycarpo, Philone. At, inquies, incertae auctor aetatis est ipse Suidas, et qui XII saeculo vixisse videatur, quandoquidem ex Michael Psello, qui sub Alexio Comneno floruit, loca quaedam ab illo adducuntur. Ita sane, sed ex aliquot vocibus, quas posterior manus adjecerit, de ejus aetate non esse judicandum nemo inficietur, utque difficile dictu sit, quo tandem anno auctor vixerit, vetustiorem tamen esse quam vulgo creditur, doctis viris probatum est. Nec tamen unum hoc testimonium urgeo. Est aliud luculentissimum. Photius, qui certe ante annum 850 Bibliothecam suam emisit, hanc ipsam Graecam interpretationem legit, et plurium ex ea versuum laciniam derivavit, Ut rei veritas constet, confer ad Hieronymi caput 61, de Hippolyto Sophronium Graece vertentem cum his Photii cod. 121: Λέγεται δὲ καὶ οὗτος (Ἱππόλυτος) προσομιλεῖν τῷ λαῷ κατὰ μίμησιν Ὠριγένους, οὗ καὶ συνήθης καὶ ἐράστης τῶν λόγων ὑπῆρχεν, ὡς καὶ προτρέψασθαι αὐτὸν τὴν θείαν ὑπομνηματίσαι γραφὴν, ἐγκαταστήσας αὐτῷ καὶ ὑπογραφέας ἑπτὰ ταχυγράφους καὶ ἑτέρους τοσούτους γράφοντας εἰς κάλλος, ὧν ἦν καὶ τῆς δαπάνης αὐτὸς χορηγός· καὶ ταῦτα ὑπηρετούμενος αὐτῷ, ἀπαιτεῖν αὐτὸν ἀπαραιτήτως τὸ ἔργον, ἐξ οὗ καὶ ἐργοδιώκτην ἐν μίᾳ τῶν ἐπιστολῶν παρὰ Ὠριγένους κληθῆναι. Quod si apparet manifesto haec ex illo describi, atque adeo Photium praecesserat versio isthaec, jam non modo nuperum opus non est, sed saeculo ut tardius octavo ineunti debeat adscribi. Utrum vero Auctor ipse Sophronius de nomine appellaretur, an sub veteris Hieronymiani interpretis persona lateat, curiosius exquirere, non esse operae pretium puto: tametsi unus atque alter Sophronius per id temporis vixerint, qui id sibi negotii dare potuisse commode videantur. 5. Jam vero quo tempore librum hunc S. Doctor emiserit, dicendum est. Ipse autem capite ultimo de se loquens, notat his verbis, usque in praesentem annum, id est, Theodosii principis decimum quartum haec scripsi. Concurrere illum cum anno a Christo nato 392 non est qui dubitet; malim vero ejus anni posteriorem partem intelligi, ut caetera rectius aptentur. Colligere hoc est ex testimonio libri contra Jovinianum supra laudati, cujus quidem mentionem in Catalogo non Hieronymus fecit, qui illum nondum adornaverat, sed nonnemo studiosus qui posteriores etiam alios Commentarios memorat, contra Auctoris mentem, et veterum exemplariorum fidem. Rursus ex Praefatione Commentariorum in Jonam, ubi seriem suarum elucubrationum per triennium ab expositione quinque Prophetarum S. Doctor enumerat, et ut hoc quoque adjiciam, ex secundo contra Rufinum libro, ubi ante annos ferme decem hunc Catalogum se testatur texisse. 6. Denique quid nos operae post tantorum hominum solertiam ad hujus libri editionem novam contulerimus, paucis accipe. Primo Graecam versionem, quam Editor Benedictinus malo utique consilio omiserat, quamque haud dubium est identidem Hieronymianae lectioni suppetias ferre, continuo apposuimus, iis tantum exceptis decem Nominibus quae ex paraphrastis, seu potius glossatoris manu profecta ad archetypum S. Patris non referuntur, et nos tamquam vernilem sobolem ad calcem rejecimus. Deinde, quod satis laudabili diligentia nuperus editor Amburgensis ante nos praestitit, ita ipsum Hieronymi textum excudimus, ut quoties ille Graeca Eusebii verba in hoc adornando opere transtulit in Latinum, aut certe parum ab ejus vestigiis discessit, ipsi textui ex altera parte sociaremus. Excuso Catalogo duas Appendices subnectimus, quarum altera illa est de Vitis Apostolorum, quam Versioni Graecae sub Sophronii nomine in suo ms. codice Erasmus reperit, et Latine est interpretatus. Altera tum Hieronymo de XII Doctoribus ad Desiderium, tum Bedae de Luminaribus Ecclesiae inscribitur. Atque haec quidem satis inepta lucubratiuncula est, ut in praefixa censura animadvertemus; sed omitti nullo pacto debuit, ne quid lector aut eruditus, aut ineruditus, desideraret. Gennadium quarto loco damus, qui S. Patris Catalogum prosequitur, eumque aliquot locis supplet, unde Hieronymiano operi accenseri jure quodam suo postulat, aut potius ab ea, quam in mss. et a plerisque editoribus obtinuit, sede exturbari non patitur. Nos ejus gratia Catalogum ipsum Hieronymianum ad tomi finem distulimus, ne cum pone sequi Gennadius velit seriem scriptionum Hieronymianarum interrumpi necesse esset. Jam vero, quod quinto loco commemorandum est, ad praestantissimos mss. codices haec omnia exegimus, praecipue vero unum Veronensem, cui sane paucos pares antiquitate et emendatione velim invenias; tum alterum Cisterciensem, sive Monasterii S. Crucis in Jerusalem de Urbe magni faciendae vetustatis, et notae. Addam Lucensem, qui nonum saeculum dicitur ante vertere, ex quo seriem capitulorum Gennadii multo ab aliis mss. atque editis libris diversam accepi: et Corbeiensem quem laudat Mabillonius, et cujus variantes lectiones ad libri Gennadiani calcem Martianaeus collocat. Demum quae ex aliis mss. alii ante nos editores notant, expendimus, et per eos aliquando profecisse, aperte ac ingenue confitemur.
PrologusHortaris me, Dexter, ut Tranquillum sequens, ecclesiasticos Scriptores in ordinem digeram et quod ille in enumerandis Gentilium litterarum Viris fecit Illustribus, ego [Al. id ego] in nostris faciam, id est, ut a passione Christi usque ad decimum quartum Theodosii imperatoris annum, omnes qui de Scripturis sanctis memoriae aliquid prodiderunt, tibi breviter exponam. Fecerunt quidem hoc idem apud Graecos, Hermippus peripateticus, Antigonus Carystius, Satyrus doctus vir, et longe omnium doctissimus Aristoxenus musicus. Apud Latinos autem Varro, Santra, Nepos, Hyginus, et ad cujus nos exemplum provocas, Tranquillus. Sed non mea est et illorum similis conditio: illi enim historias veteres annalesque replicantes, potuerunt quasi de ingenti prato non parvam opusculi sui coronam texere. Ego quid aucturus, qui nullum praevium sequens, pessimum, ut dicitur, magistrum memetipsum habeo? Quamquam Eusebius Pamphili in decem ecclesiasticae Historiae libris, maximo nobis adjumento fuerit, et singulorum, de quibus scripturi sumus, volumina aetates auctorum suorum saepetestentur. Itaque Dominum Jesum Christum precor, ut quod Cicero tuus, qui in arce Romanae eloquentiae stetit, non est facere dedignatus in Bruto, Oratorum Latinae linguae texens catalogum, id ego in ejus Ecclesiae Scriptoribus enumerandis, digne cohortatione tua impleam. Si qui autem de his qui usque hodie scriptitant [Al. scripserunt], a me in hoc volumine praetermissi sunt, sibi magis quam mihi debebunt [Al. debent] imputare. Neque enim celantes scripta sua, de his quae non legi, nosse potui, et quod aliis forsitan sit notum, mihi in hoc terrarum angulo (Bethleemi) fuerit ignotum. Certe cum scriptis suis claruerint, non magnopere nostri silentii dispendia [Al. dispendio] suspirabunt. Discant ergo Celsus, Porphyrius, Julianus, rabidi adversus Christum canes, discant eorum sectatores (qui putant Ecclesiam nullos philosophos et eloquentes, nullos habuisse doctores) quanti et quales viri eam fundaverint, exstruxerint [Al. struxerint], et adornaverint; et desinant fidem nostram rusticae tantum simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam agnoscant. Vale in Domino Jesu Christo.
Incipiunt capitula libriI. Simon Petrus. II. Jacobus frater Domini. III. Matthaeus qui et Levi. IV. Juda frater Jacobi. V. Paulus qui [Al. et] ante Saulus. VI. Barnabas qui et Joseph. VII. Lucas evangelista. VIII. Marcus evangelista. IX. Joannes apost. et evang. X. Hermas [ms. reliqua tacet], ut ferunt Pastor, auctor libri. XI. Philon Judaeus. XII. Lucius Anneus Seneca. XIII. Josephus Matthiae filius. XIV. Justus Tiberiensis. XV. Clemens episcopus. XVI. Ignatius episcopus. XVII. Polycarpus episcopus. XVIII. Papias episcopus. XIX. Quadratus episcopus. XX. Aristides philosophus. XXI. Agrippa qui et Castor [Ms. Castoris]. XXII. Hegesippus historicus. XXIII. Justinus philosophus. XXIV. Melito episcopus. XXV. Theophilus episcopus. XXVI. Apollinaris episcopus. XXVII. Dionysius episcopus. XXVIII. Pinitus [Al. Pinytus] episcopus. XXIX. Tatianus haeresiarches. XXX. Philippus episcopus. XXXI. Musanus. XXXII. Modestus. XXXIII. Bardesanes haeresiarches. XXXIV. Victor episcopus. XXXV. Irenaeus episcopus. XXXVI. Panthaenus philosophus. XXXVII. Rhodon, Tatiani discipulus. XXXVIII. Clemens presbyter. XXXIX. Miltiades. XL. Apollonius. XLI. Serapion episcopus. XLII. Apollonius alius senator. XLIII. Theophilus alius episcopus. XLIV. Baccillus [Al. Bacchelus] episcopus. XLV. Polycrates episcopus. XLVI. Heraclitus episcopus. XLVII. Maximus. XLVIII. Candidus. XLIX. Appion. L. Sextus. LI. Arabianus. LII. Judas. LIII. Tertullianus presbyter. LIV. Origenes, qui et Adamantius, presbyter. LV. Ammonius presbyter. LVI. Ambrosius diaconus. LVII. Tryphon Origenis discipulus. LVIII. Minucius Felix. LIX. Gaius. LX. Berillus [Al. Beryllus] episcopus. LXI. Hippolytus [Al. Hypolitus] episcopus. LXII. Alexander episcopus. LXIII. Julianus Africanus. LXIV. Geminus presbyter. LXV. Theodorus, qui et Gregorius, episcopus. LXVI. Cornelius episcopus. LXVII. Cyprianus episcopus. LXVIII. Pontius diaconus. LXIX. Dionysius episcopus. LXX. Novatianus haeresiarches. LXXI. Malchion presbyter. LXXII. Archelaus episcopus. LXXIII. Anatolius episcopus. LXXIV. Victorinus episcopus. LXXV. Pamphilus presbyter. LXXVI. Pierius presbyter. LXXVII. Lucianus presbyter. LXXVIII. Phileas episcopus. LXXIX. Arnobius rhetor. LXXX. Firmianus rhetor. LXXXI. Eusebius episcopus. LXXXII. Reticius episcopus Eduorum. LXXXIII. Methodius episcopus. LXXXIV. Juvencus presbyter. LXXXV. Eustathius episcopus. LXXXVI. Marcellus episcopus. LXXXVII. Athanasius episcopus. LXXXVIII. Antonius monachus. LXXXIX. Basilius episcopus. XC. Theodorus episcopus. XCI. Eusebius alius episcopus. XCII. Triphilus episcopus. XCIII. Donatus haeresiarches. XCIV. Asterius philosophus. XCV. Lucifer episcopus. XCVI. Eusebius alius episcopus. XCVII. Fortunatianus episcopus. XCVIII. Acacius episcopus. XCIX. Serapion episcopus. C. Hilarius episcopus. CI. Victorinus rhetor Petavionensis. CII. Titus episcopus. CIII. Damasus episcopus. CIV. Apollinaris episcopus. CV. Gregorius episcopus. CVI. Pacianus episcopus. CVII. Photinus haeresiarches. CVIII. Foebadius episcopus. CIX. Didymus ὁ Βλέπων. CX. Optatus episcopus. CXI. Acilius Severus, senator. CXII. Cyrillus episcopus. CXIII. Euzoius episcopus. CXIV. Epiphanius episcopus. CXV. Ephrem diaconus. CXVI. Basilius alter episcopus. CXVII. Gregorius alius episcopus. CXVIII. Lucius episcopus. CXIX. Diodorus episcopus. CXX. Eunomius haeresiarches. CXXI. Priscillianus episcopus. CXXII. Latronianus episcopus. CXXIII. Tiberianus episcopus. CXXIV. Ambrosius episcopus Mediolan. CXXV. Evagrius episcopus. CXXVI. Ambrosius Didymi discipulus. CXXVII. Maximus ex philosopho episcopus. CXXVIII. Gregorius alius episcopus. CXXIX. Joannes presbyter. CXXX. Gelasius episcopus. CXXXI. Theotimus episcopus. CXXXII. Dexter Paciani filius, nunc praefectus praetorio. CXXXIII. Amphilochius episcopus. CXXXIV. Sophronius. CXXXV. Hieronymus.
Caput primumSimon Petrus, filius Joannis, provinciae Galileae, e vico Bethsaida, frater Andreae apostoli (Matth. IV, 18), et princeps Apostolorum, post episcopatum Antiochensis Ecclesiae, et praedicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia, et Bithynia (I Petr. I, 1), secundo Claudii imperatoris anno, ad expugnandum Simonem magum, Romam pergit, ibique viginti quinque annis Cathedram Sacerdotalem tenuit, usque ad ultimum annum Neronis, id est, decimum quartum. A quo et affixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso, et in sublime pedibus elevatis: asserens se indignum qui sic crucifigeretur ut Dominus suus. Scripsit duas Epistolas, quae Catholicae nominantur: quarum secunda a plerisque ejus esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. Sed et Evangelium juxta Marcum, qui auditor ejus et interpres fuit, hujus dicitur. Libri autem, e quibus unus Actorum ejus inscribitur, alius Evangelii, tertius Praedicationis, quartus Apocalypseos, quintus Judicii, inter apocryphas scripturas repudiantur. Sepultus Romae in Vaticano, juxta viam Triumphalem, totius orbis veneratione celebratur.
Caput IIJacobus, qui appellatur frater Domini (Galat. I, 19), cognomento Justus, ut nonnulli existimant, Joseph ex alia uxore, ut autem mihi videtur, Mariae sororis matris Domini (Joan. XIX, 25), cujus Joannes in libro suo meminit, filius, post passionem Domini statim ab Apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus, unam tantum scripsit Epistolam, quae de septem Catholicis est, quae et ipsa ab alio quodam sub nomine ejus edita asseritur, licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem. Hegesippus vicinus Apostolicorum temporum, in quinto Commentariorum libro de Jacobo narrans, ait: Suscepit Ecclesiam Hierosolymorum post Apostolos frater Domini Jacobus, cognomento Justus. Multi siquidem Jacobi vocabantur. Hic de utero matris sanctus fuit, vinum et siceram non bibit, carnem nullam comedit, nunquam attonsus fuit, nec unctus fuit unguento, nec usus balneo. Huic soli licitum erat ingredi Sancta sanctorum: siquidem vestibus laneis non utebatur, sed lineis, solusque ingrediebatur templum, et fixis genibus pro populo deprecabatur, in tantum, ut camelorum duritiem traxisse ejus genua crederentur. Dicit et alia multa, quae enumerare longum esset. Sed et Josephus in vicesimo libro Antiquitatum refert, et Clemens in septimo ὑποτυπώσεως, mortuo Festo, qui Judaeam regebat, missum esse a Nerone successorem ejus Albinum, qui cum necdum ad provinciam pervenisset, Ananus, inquit, Pontifex adolescens Anani filius, de genere sacerdotali, accepta occasione ἀναρχίας, concilium congregavit, et compellens publice Jacobum, ut Christum Dei Filium denegaret, contradicentem lapidari jussit. Qui cum praecipitatus de pinna templi, confractis cruribus, adhuc semianimis tendens ad coelum manus, diceret: Domine, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34); fullonis fuste, quo uda vestimenta extorqueri solent, in cerebro percussus interiit. Tradit item Josephus, tantae eum sanctitatis fuisse, et celebritatis in populo, ut propter ejus necem, creditum sit subversam esse Hierosolymam. Hic est de quo Paulus Apostolus scribit ad Galatas: Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini (Galat. I, 19). Et Apostolorum super hoc crebrius Acta testantur (Actor. I, 13; et XXII, 17; et XV, 13). Evangelium quoque quod appellatur secundum Hebraeos, et a me nuper in Graecum Latinumque sermonem translatum est, quo et Origenes saepe utitur, post resurrectionem Salvatoris refert: Dominus autem cum dedisset sindonem servo Sacerdotis, ivit ad Jacobum, et apparuit ei. Juraverat enim Jacobus, se non comesturum panem ab illa hora qua biberat calicem Domini, donec videret eum resurgentem a dormientibus. Rursusque post paululum: Afferte, ait Dominus, mensam et panem. Statimque additur: Tulit panem et benedixit, ac fregit, et dedit Jacobo justo, et dixit ei: Frater mi, comede panem tuum, quia resurrexit Filius hominis a dormientibus. Triginta itaque annos Hierosolymorum [Al. Hierosolymis] rexit Ecclesiam, id est, usque ad septimum Neronis annum, et juxta templum ubi et praecipitatus fuerat, sepultus est. Titulum usque ad obsidionem Titi, et ultimam Hadriani, notissimum habuit. Quidam e nostris in monte Oliveti eum putaverunt conditum, sed falsa eorum opinio est.
Caput IIIMatthaeus, qui et Lovi, ex publicano apostolus (Matth. IX, 9; Marc. II, 14; Luc. V, 27), primus in Judaea propter eos qui ex circumcisione crediderant, Evangelium Christi Hebraicis litteris verbisque composuit: quod quis postea in Graecum transtulerit, non satis certum est. Porro ipsum Hebraicum habetur usque hodie in Caesariensi bibliotheca, quam Pamphilus martyr studiosissime confecit. Mihi quoque a Nazaraeis, qui in Beroea urbe Syriae hoc volumine utuntur, describendi facultas fuit. In quo animadvertendum, quod ubicumque Evangelista, sive ex persona sua, sive ex persona Domini Salvatoris, veteris Scripturae testimoniis abutitur, non sequatur Septuaginta translatorum auctoritatem, sed Hebraicam, e quibus illa duo sunt: Ex Aegypto vocavi filium meum; et: Quoniam Nazaraeus vocabitur.
Caput IVJudas frater Jacobi parvam, quae de septem Catholicis est, Epistolam reliquit. Et quia de libro Enoch, qui apocryphus est, in ea assumit testimonium, a plerisque rejicitur, tamen auctoritatem vetustate jam et usu meruit, et inter sanctas Scripturas computatur.
Caput VPaulus apostolus, qui ante Saulus (Actor. VII, 58), extra numerum duodecim Apostolorum, de tribu Benjamin et oppido Judaeae Giscalis fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tarsum Ciliciae commigravit (Act. XIII, 12), a quibus ob studia Legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, cujus Lucas meminit, eruditus est. Cum autem interfuisset neci martyris Stephani, et acceptis a pontifice templi epistolis, ad persequendos eos, qui Christo crediderant, Damascum pergeret, revelatione compulsus ad fidem, quae in Actibus Apostolorum scribitur, in vas electionis de persecutore translatus est. Cumque primum ad praedicationem ejus Sergius Paulus proconsul Cypri credidisset, ab eo quod eum Christi fidei subegerat, sortitus est nomen Paulus, et juncto sibi Barnaba, multis urbibus peragratis, revertensque Hierosolymam, a Petro, Jacobo et Joanne Gentium Apostolus ordinatur. Et quia in Actibus Apostolorum plenissime de ejus conversatione scriptum est, hoc tantum dicam, quod post passionem Domini vicesimo quinto anno, id est, secundo Neronis, eo tempore, quo Festus procurator Judaeae successit Felici, Romam vinctus mittitur, et biennium in libera manens custodia, adversus Judaeos de adventu Christi quotidie disputavit. Sciendum autem in prima satisfactione, necdum Neronis imperio roborato, nec in tanta erumpente scelera, quanta de eo narrant historiae, Paulum a Nerone dimissum, ut Evangelium Christi in Occidentis quoque partibus praedicaretur, sicut ipse scribit in secunda Epistola ad Timotheum, eo tempore quo et passus est, de vinculis dictans Epistolam: In prima mea satisfactione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non eis imputetur. Dominus autem mihi affuit, et confortavit me, ut per me praedicatio compleretur, et audirent omnes gentes, et liberatus sum de ore leonis (I Tim. IV, 16). Manifestissime leonem propter crudelitatem Neronem significans. Et in sequentibus: Liberatus sum de ore leonis. Et statim: Liberabit me Dominus ab omni opere malo, et salvabit me in regnum suum coeleste, quod scilicet praesens sibi sentiret imminere martyrium. Nam et in eadem Epistola praemiserat: Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat (I Tim. IV, 6). Hic ergo quarto decimo Neronis anno, eodem die quo Petrus Romae, pro Christo capite truncatur, sepultusque est in via Ostiensi, anno post passionem Domini tricesimo septimo. Scripsit autem novem ad septem Ecclesias Epistolas, ad Romanos unam, ad Corinthios duas, ad Galatas unam, ad Ephesios unam, ad Philippenses unam, ad Colossenses unam, ad Thessalonicenses duas, praeterea ad discipulos suos, Timotheo duas, Tito unam, Philemoni unam. Epistola autem quae fertur ad Hebraeos, non ejus creditur, propter styli sermonisque dissonantiam, sed vel Barnabae, juxta Tertullianum, vel Lucae Evangelistae, juxta quosdam, vel Clementis Romanae postea Ecclesiae Episcopi, quem aiunt ipsi adjunctum sententias Pauli proprio ordinasse et ornasse sermone. Vel certe quia Paulus scribebat ad Hebraeos, et propter invidiam sui apud eos nominis, titulum in principio salutationis amputaverit. Scripserat ut Hebraeus Hebraice, id est, suo eloquio disertissime, ut ea quae eloquenter scripta fuerant in Hebraeo, eloquentius verterentur [Ms. vertisse] in Graecum, et hanc causam esse, quod a caeteris Pauli Epistolis discrepare videatur. Legunt quidam et ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur.
Caput VIBarnabas Cyprius (Act. IV, 36), qui et Joseph Levites, cum Paulo Gentium apostolus ordinatus (Act. XIII, 2; Gal. II, 9), unam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem Epistolam composuit, quae inter apocryphas scripturas legitur. Hic postea propter Joannem discipulum, qui et Marcus vocabatur (Act. XV, 37), separatus a Paulo, nihilominus Evangelicae praedicationis injunctum sibi opus exercuit.
Caput VIILucas medicus Antiochensis, ut ejus scripta indicant, Graeci sermonis non ignarus fuit, sectator Apostoli Pauli, et omnis peregrinationis ejus comes, scripsit Evangelium, de quo idem Paulus: Misimus, inquit, cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias (II Cor. VIII, 18); et ad Colossenses: Salutat vos Lucas medicus charissimus (Coloss. IV, 14); et ad Timotheum: Lucas est mecum solus (II Tim. IV, 11). Aliud quoque edidit volumen egregium, quod titulo Apostolicarum πράξεων praenotatur, cujus historia usque ad biennium Romae commorantis Pauli pervenit, id est, usque ad quartum Neronis annum (Act. II, 8, 30). Ex quo intelligimus, in eadem urbe librum esse compositum. Igitur περιόδους [Ms. περιοχὰς] Pauli, et Theclae, et totam baptizati Leonis fabulam, inter apocryphas scripturas computamus. Quale enim est, ut individuus comes Apostoli, inter caeteras ejus res hoc solum ignoraverit? Sed et Tertullianus vicinus eorum temporum, refert presbyterum quemdam in Asia σπουδαστὴν apostoli Pauli, convictum apud Joannem, quod auctor esset libri, et confessum se hoc Pauli amore fecisse, loco excidisse. Quidam suspicantur, quotiescumque in Epistolissuis Paulus dicit, juxta Evangelium meum, de Lucae significare volumine, et Lucam non solum ab apostolo Paulo didicisse Evangelium, qui cum Domino in carne non fuerat, sed et a caeteris Apostolis. Quod ipse quoque in principio sui voluminis declarat, dicens: Sicut ut tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Igitur Evangelium sicut audierat, scripsit. Acta vero Apostolorum sicut viderat, composuit. Sepultus est Constantinopoli, ad quam urbem vicesimo Constantii anno, ossa ejus cum reliquiis Andreae apostoli translata sunt.
Caput VIIIMarcus discipulus et interpres Petri, juxta quod Petrum referentem audierat, rogatus Romae a fratribus, breve scripsit Evangelium. Quod cum Petrus audisset, probavit, et Ecclesiis legendum sua auctoritate edidit, sicut Clemens in sexto ὑποτυπώσεων libro scribit et Papias Hierapolitanus episcopus. Meminit hujus Marci, et Petrus in Epistola prima, sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans: Salutat vos quae in Babylone est coelecta, et Marcus filius meus (I Petr. V, 13). Assumpto itaque Evangelio quod ipse confecerat, perrexit Aegyptum, et primus [Ms. primum] Alexandriae Christum annuntians, constituit Ecclesiam, tanta doctrina [Al. doctrinae] et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad exemplum sui cogeret. Denique Philo disertissimus Judaeorum, videns Alexandriae primam Ecclesiam adhuc judaizantem, quasi in laudem gentis suae librum super eorum conversatione scripsit (Act. II, 44). Et quomodo Lucas narrat, Hierosolymae credentes omnia habuisse communia: sic et ille quod Alexandriae sub Marco fieri doctore cernebat, memoriae tradidit. Mortuus est autem octavo Neronis anno, et sepultus Alexandriae, succedente sibi Anniano.
Caput IXJoannes Apostolus, quem Jesus amavit plurimum (Jo. XIII, 23, et XIX, 26, et XX, 2, et XXI, 7), filius Zebedaei, frater Jacobi apostoli (Matth. IV, 21, et X, 2; Marc. X, 35; Luc. V, 10), quem Herodes post passionem Domini docellavit (Act. XII, 2 seqq.), novissimus omnium scripsit Evangelium, rogatus ab Asiae episcopis, adversus Cerinthum, aliosque haereticos, et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse. Unde et compulsus est divinam ejus nativitatem edicere. Sed et aliam causam hujus scripturae ferunt, quod cum legisset Matthaei, Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et passus est, post carcerem Joannis [Ms. tacet Joannis], historiam texuisse. Praetermisso itaque anno, cujus acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis antequam Joannes clauderetur in carcerem, gesta narravit: sicut manifestum esse poterit his qui diligenter quatuor Evangeliorum volumina legerint. Quae res etiam διαφωνίαν (dissonantiam), quae videtur Joannis esse cum caeteris, tollit. Scripsit autem et unam Epistolam, cujus exordium est: Quod fuit ab initio, quod audivimus, et vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, quae ab universis Ecclesiasticis et eruditis viris probatur. Reliquae autem duae, quarum principium est: Senior Electae dominae et natis ejus, et sequentis: Senior Caio charissimo, quem ego diligo in veritate, Joannis presbyteri asseruntur, cujus et hodie alterum sepulcrum apud Ephesum ostenditur, etsi nonnulli putant duas memorias ejusdem Joannis Evangelistae esse, super qua re cum per ordinem ad Papiam auditorem ejus ventum fuerit, disseremus. Quarto decimo igitur anno, secundum post Neronem persecutionem movente Domitiano, in Patmos insulam relegatus, scripsit Apocalypsim, quam interpretatur Justinus Martyr et Irenaeus. Interfecto autem Domitiano, et actis ejus ob nimiam crudelitatem a senatu rescissis, sub Nerva principe redit Ephesum, ibique usque ad Trajanum principem perseverans, totas Asiae fundavit rexitque Ecclesias, et confectus senio, sexagesimo octavo post passionem Domini anno mortuus, juxta eamdem urbem sepultus est.
Caput XHerman, cujus Apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit: Salutate Asyncritum, Phlegonta, Herman, Patroban, Hermen, et qui cum eis fratres sunt (Rom. XVI, 14), asserunt auctorem esse libri, qui appellatur Pastor, et apud quasdam Graeciae Ecclesias jam publice legitur. Revera utilis liber, multique de eo Scriptorum veterum usurpavere testimonia. Sed apud Latinos pene ignotus est.
Caput XIPhilo Judaeus, natione Alexandrinus, de genere sacerdotum, idcirco a nobis inter scriptores ecclesiasticos ponitur, quia librum de prima Marci evangelistae apud Alexandriam scribens Ecclesia, in nostrorum laude versatus est, non solum eos ibi, sed in multis quoque provinciis esse memorans, et habitacula eorum dicens monasteria. Ex quo apparet talem primum Christo credentium fuisse Ecclesiam, quales nunc monachi esse nituntur [Ms. imitantur] et cupiunt, ut nihil cujusquam proprium sit, nullus inter eos, dives, nullus pauper. Patrimonia egentibus dividuntur [Al. dividunt], orationi vacatur [Al. vacant], et Psalmis, doctrinae quoque et continentiae, quales et Lucas refert (Act. II, 44, et IV, 32), primum Hierosolymae fuisse credentes. Aiunt hunc sub Caio Caligula Romae periclitatum, quo legatus gentis suae missus fuerat. Cum secunda vice venisset ad Claudium, in eadem urbe locutum esse cum apostolo Petro, ejusque habuisse amicitias, et ob hanc causam, etiam Marci, discipuli Petri, apud Alexandriam sectatores ornasse laudibus suis. Exstant hujus praeclara et innumerabilia opera, in quinque libros Moysi, de Confusione linguarum liber unus, de Natura et Inventione liber unus, de His quae sensu precamur et detestamur liber unus, de Eruditione liber unus, de Haerede divinarum rerum liber unus, de Divisione aequalium et contrariorum liber, de Tribus virtutibus liber unus, Quare quorumdam in Scripturis mutata sunt [Mss. sint] nomina liber unus, de Pactis libri duo, de Vita sapientis liber unus, de Gigantibus liber unus, Quod somnia mittantur a Deo libri quinque, Quaestionum et solutionum in Exodo libri quinque, de Tabernaculo et Decalogo libri quatuor, necnon de Victimis et Repromissionibus, sive Maledictis, de Providentia, de Judaeis, de Conversatione vitae, de Alexandro, et Quod propriam rationem muta animalia habeant, et Quod omnis insipiens servus sit, et de Vita nostrorum liber unus, de quo supra diximus, id est, de Apostolicis viris, quem et inscripsit περὶ Βίου θεωρητικοῦ ἱκετῶν, quod videlicet coelestia contemplentur, et semper Deum orent. Et sub aliis indicibus, de Agricultura duo, de Ebrietate duo. Sunt et alia ejus monumenta ingenii, quae in nostras manus non pervenerunt. De hoc vulgo apud Graecos dicitur, ἢ Πλάτων φιλωνίζει, ἢ Φίλων πλατωνίζει: id est, aut Plato Philonem sequitur, aut Platonem Philo: tanta est similitudo sensuum et eloquii.
Caput XIILucius Annaeus Seneca Cordubensis, Sotionis Stoici discipulus, et patruus Lucani poetae, continentissimae vitae fuit, quem non ponerem in catalogo Sanctorum, nisi me illae Epistolae provocarent, quae leguntur a plurimis, Pauli ad Senecam, et Senecae ad Paulum. In quibus cum esset Neronis magister, et illius temporis potentissimus, optare se dicit, ejus esse loci apud suos, cujus sit Paulus apud Christianos. Hic ante biennium quam Petrus et Paulus coronarentur martyrio, a Nerone interfectus est.
Caput XIIIJosephus Matthiae filius, ex Hierosolymis sacerdos, a Vespasiano captus, cum Tito filio ejus relictus est. Hic Romam veniens, septem libros Judaicae captivitatis Imperatoribus patri filioque obtulit, qui et bibliothecae publicae traditi sunt, et ob ingenii gloriam, statuam quoque meruit Romae. Scripsit autem et alios viginti Antiquitatum libros, ab exordio mundi, usque ad decimum quartum annum Domitiani Caesaris, et duos Ἀρχαιότητος, adversum Appionem grammaticum Alexandrinum, qui sub Caligula legatus missus ex parte Gentilium, contra Philonem etiam librum, vituperationem gentis Judaicae continentem, scripserat. Alius quoque liber ejus, qui inscribitur περὶ Αὐτοκράτορος λογισμοῦ, valde elegans habetur, in quo et Machabaeorum sunt digesta martyria. Hic in decimo octavo Antiquitatum libro, manifestissime confitetur, propter magnitudinem signorum, Christum a Pharisaeis interfectum, et Joannem Baptistam vere prophetam fuisse, et propter interfectionem Jacobi apostoli, dirutam Hierosolymam. Scripsit autem de Domino in hunc modum: Eodem tempore fuit Jesus vir sapiens, si tamen virum oportet eum dicere. Erat enim mirabilium patrator operum, et doctor eorum, qui libenter vera suscipiunt: plurimos quoque tam de Judaeis quam de gentibus sui habuit sectatores, et credebatur esse Christus. Cumque invidia nostrorum Principum, cruci eum Pilatus addixisset, nihilominus qui primum dilexerant, perseveraverunt. Apparuit enim eis tertia die vivens. Multa et haec alia mirabilia carminibus Prophetarum de eo vaticinantibus, et usque hodie Christianorum gens ab hoc sortita vocabulum, non defecit.
Caput XIVJustus Tiberiensis, de provincia Galilaea, conatus est et ipse Judaicarum rerum historiam texere, et quosdam Commentariolos de Scripturis componere: sed hunc Josephus (In Just. Vita) arguit mendacii. Constat autem illum eo tempore scripsisse, quo et Josephus.
Caput XVClemens, de quo Apostolus Paulus ad Philippenses scribens, ait, Cum Clemente et caeteris cooperatoribus meis, quorum nomina scripta sunt in libro vitae (Philip. IV, 3), quartus post Petrum Romae episcopus: siquidem secundus Linus fuit, tertius Anacletus, tametsi plerique Latinorum, secundum post Petrum Apostolum putent fuisse Clementem. Scripsit ex persona Romanae Ecclesiae ad Ecclesiam Corinthiorum valde utilem Epistolam, quae et in nonnullis locis publice legitur, quae mihi videtur characteri Epistolae, quae sub Pauli nomine ad Hebraeos fertur, convenire. Sed et multis de eadem Epistola, non solum sensibus, sed juxta verborum quoque ordinem abutitur. Omnino grandis in utraque similitudo est. Fertur et secunda ejus nomine Epistola, quae a veteribus reprobatur. Et Disputatio Petri et Appionis longo sermone conscripta, quam Eusebius in tertio historiae Ecclesiasticae volumine coarguit. Obiit tertio Trajani anno, et nominis ejus memoriam usque hodie Romae exstructa Ecclesia custodit.
Caput XVIIgnatius Antiochenae Ecclesiae tertius post Petrum apostolum episcopus, persecutionem commovente Trajano, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur. Cumque navigans Smyrnam venisset, ubi Polycarpus, auditor Joannis, episcopus erat, scripsit unam Epistolam ad Ephesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos, et inde egrediens scripsit ad Philadelpheos, et ad Smyrnaeos; et proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam, in qua et de Evangelio quod nuper a me translatum est, super persona Christi ponit testimonium dicens: Ego vero et post resurrectionem in carne eum vidi, et credo quia sit. Et quando venit ad Petrum, et ad eos qui eum Petro erant, dixit eis: Ecce, palpate me, et videte, quia non sum daemonium incorporale. Et statim tetigerunt eum, et crediderunt. Dignum autem videtur, quia tanti viri fecimus mentionem, et de epistola ejus, quam ad Romanos scribit [Al. scripsit], pauca ponere. De Syria usque ad Romam pugno ad bestias, in mari et in terra, nocte dieque ligatus cum decem leopardis, hoc est, militibus, qui me custodiunt: quibus et cum benefeceris, pejores fiunt. Iniquitas autem eorum, mea doctrina est, sed non idcirco justificatus sum. Utinam fruar bestiis, quae mihi sunt praeparatae, quas et oro mihi veloces esse ad interitum, et alliciam eas ad comedendum me, ne sicut aliorum Martyrum, non audeant corpus meum attingere. Quod si venire noluerint, ego vim faciam, ego me ingeram, ut devorer. Ignoscite mihi, filioli: quid mihi prosit, ego scio. Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de his quae videntur desiderans, ut Jesum Christum inveniam. Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum divisio, et totius corporis contritio, et tota tormenta diaboli, in me veniant, tantum ut Christo fruar. Cumque jam damnatus esset ad bestias, ardore patiendi, cum rugientes audiret leones, ait: Frumentum Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar. Passus est anno undecimo Trajani. Reliquiae corporis ejus Antiochiae jacent extra portam Daphniticam in coemeterio.
Caput XVIIPolycarpus, Joannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit. Quippe qui nonnullos Apostolorum, et eorum qui viderant Dominum, magistros habuerit, et viderit. Hic propter quasdam super die Paschae quaestiones, sub imperatore Antonino Pio, Ecclesiam in Urbe regente Aniceto, Romam venit, ubi plurimos credentium, Marcionis et Valentini persuasione deceptos, reduxit ad fidem. Cumque ei fortuito obviam fuis et Marcion, et diceret: Cognosce nos: Respondit: Cognosco primogenitum diaboli. Postea vero, regnante M. Antonino, et L. Aurelio Commodo, quarta post Neronem persecutione, Smyrnae, sedente Proconsule, et universo populo in amphitheatro adversus eum personante, igni traditus est. Scripsit ad Philippenses valde utilem Epistolam, quae usque hodie in Asiae conventu legitur.
Caput XVIIIPapias, Joannis auditor Hierapolitanus in Asia episcopus, quinque tantum scripsit volumina, quae praenotavit, Explanatio sermonum Domini. In quibus cum se in praefatione asserat, non varias opiniones sequi, sed Apostolos habere auctores, ait: Considerabam, quid Andreas, quid Petrus dixissent, quid Philippus, quid Thomas, quid Jacobus, quid Joannes, quid Matthaeus, vel alius quilibet discipulorum Domini: quid etiam Aristion, et Senior Joannes, discipuli Domini loquebantur. Non enim tantum mihi libri ad legendum prosunt, quantum viva vox, usque hodie in suis auctoribus personans. Ex quo apparet in [Al. ex] ipso catalogo nominum, alium esse Joannem, qui inter Apostolos ponitur, et alium Seniorem Joannem, quem post Aristionem enumerat. Hoc autem diximus, propter superiorem opinionem, quam a plerisque retulimus traditam, duas posteriores Epistolas Joannis, non Apostoli esse, sed Presbyteri. Hic dicitur mille annorum Judaicam edidisse δευτέρωσιν, quem secuti sunt Irenaeus, et Apollinarius, et caeteri qui post resurrectionem aiunt in carne cum sanctis Dominum regnaturum. Tertullianus quoque in libro de Spe fidelium, et Victorinus Petabionensis, et Lactantius hac opinione ducuntur.
Caput XIXQuadratus Apostolorum discipulus, Publio Athenarum episcopo, ob Christi fidem martyrio coronato, in locum ejus substituitur, et Ecclesiam grandi terrore dispersam, fide et industria sua congregat. Cumque Hadrianus Athenis exegisset hiemem, invisens Eleusina, et omnibus pene Graeciae sacris initiatus dedisset occasionem bis, qui Christianos oderant, absque praecepto Imperatoris vexare credentes; porrexit ei librum pro religione nostra compositum, valde utilem, plenumque rationis et fidei, et Apostolica doctrina dignum, in quo et antiquitatem suae aetatis ostendens, ait, plurimos a se visos qui sub Domino variis in Judaea oppressi calamitatibus, sanati fuerant, et qui a mortuis resurrexerant.
Caput XXAristides Atheniensis philosophus eloquentissimus, et sub pristino habitu discipulus Christi, volumen nostri dogmatis rationem continens, eodem tempore quo et Quadratus, Hadriano principi dedit, id est, Apologeticum pro Christianis, quod usque hodie perseverans, apud philologos ingenii ejus indicium est.
Caput XXIAgrippa, cognomento Castor, vir valde doctus, adversum viginti quatuor Basilidis haeretici volumina, quae in Evangelium confecerat, fortissime disseruit, prodens ejus universa mysteria, et prophetas enumerans, Barcaban et Barcob, et ad terrorem audientium alia quaedam barbara nomina: et Deum maximum ejus Abraxas, qui quasi annum continens, si juxta Graecorum numerum supputetur. Moratus est autem Basilides, a quo Gnostici, in Alexandria temporibus Hadriani, qua tempestate et Cochebas dux Judaicae factionis, Christianos variis suppliciis enecavit.
Caput XXIIHegesippus vicinus Apostolicorum temporum, et omnes a passione Domini usque ad suam aetatem Ecclesiasticorum actuum texens historias, multaque ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans, quinque libros composuit, sermone simplici, ut quorum vitam sectabatur, dicendi quoque exprimeret characterem. Asserit se venisse sub Aniceto Romam, qui decimus post Petrum episcopus fuit, et perseverasse usque ad Eleutherum ejusdem urbis episcopum, qui Aniceti quondam diaconus fuerat. Praeterea adversum idola disputans, ex quo primum errore crevissent, subtexit historiam, ex qua ostendit, qua floruerit aetate. Ait enim: Tumulos mortuis templaque fecerunt, sicut usque hodie videmus: e quibus est et Antinous servus Hadriani Caesaris, cui et gymnicus agon exercetur apud Antinoum civitatem, quam ex ejus nomine condidit, et statuit prophetas in templo. Antinoum autem in deliciis habuisse Caesar Hadrianus scribitur.
Caput XXIIIJustinus philosophus, habitu quoque philosophorum incedens, de Neapoli urbe Palaestinae, patre Prisco Bacchio pro religione Christi plurimum laboravit: in tantum, ut Antonino quoque Pio, et filiis ejus, et Senatui librum (Apologia longior) contra Gentes scriptum daret, ignominiamque Crucis non erubesceret: et alium librum (Altera brevior) successoribus ejusdem Antonini, M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo. Exstat ejus et aliud volumen (Oratio ad Graecos) contra Gentes, ubi de daemonum quoque natura disputat: et quartum adversus Gentes, cui titulum praenotavit ἔλεγχος: sed et alius de Monarchia Dei, et alius liber, quem praenotavit Psalten, et alius de anima. Dialogus contra Judaeos, quem habuit adversus Tryphonem principem Judaeorum: sed et contra Marcionem insignia volumina, quorum Irenaeus quoque in quarto adversus haereses libro meminit; et alius liber contra omnes haereses, cujus facit mentionem in Apologetico, quem dedit Antonino Pio. Hic cum in urbe Roma haberet διατριβάς, et Crescentem Cynicum, qui multa adversum Christianos blasphemabat, redarguere gulosum, et mortis timidum, luxuriaeque et libidinum sectatorem, ad extremum studio ejus et insidiis accusatus, quod Christianus esset, pro Christo sanguinem fudit.
Caput XXIVMelito Asianus, Sardensis episcopus, librum imperatori M. Antonino Vero, qui Frontonis oratoris discipulus fuit, pro Christiano dogmate dedit. Scripsit quoque et alia, de quibus ista sunt, quae subjecimus: De Pascha libros duos, de Vita Prophetarum librum unum, de Ecclesia librum unum, de Die Dominica librum unum, de Sensibus librum unum, de Fide librum unum, de Plasmate librum unum, de Anima et Corpore librum unum, de Baptismate librum unum, de Veritate librum unum, de Generatione Christi librum unum, de Prophetia sua librum unum, de Philoxenia librum unum, et alium librum qui Clavis inscribitur; de diabolo librum unum, de Apocalypsi Joannis librum unum, περὶ Ἐνσωμάτου Θεοῦ librum unum, et Ἐκλογῶν libros sex. Hujus elegans et declamatorium ingenium Tertullianus in septem libris, quos scripsit adversus Ecclesiam pro Montano, cavillatur, dicens eum a plerisque nostrorum prophetam putari.
Caput XXVTheophilus sextus Antiochensis Ecclesiae episcopus, sub imperatore M. Antonino Vero librum contra Marcionem composuit, qui usque hodie exstat. Feruntur ejus et ad Autolycum tria volumina, et contra haeresim Hermogenis liber unus: et alii breves elegantesque tractatus ad aedificationem Ecclesiae pertinentes. Legi sub nomine ejus in Evangelium et in Proverbia Salomonis Commentarios, qui mihi cum superiorum voluminum elegantia et phrasi non videntur congruere.
Caput XXVIApollinaris Asiae Hierapolitanus episcopus, sub imperatore M. Antonino Vero floruit, cui et insigne volumen pro fide Christianorum dedit. Exstant ejus et alii quinque adversum gentes libri, et de veritate duo, adversum Cataphrygas tunc primum exortos cum Prisca et Maximilla insanis vatibus, incipiente Montano.
Caput XXVIIDionysius Corinthiorum Ecclesiae episcopus, tantae eloquentiae et industriae fuit, ut non solum suae civitatis et provinciae populos, sed et aliarum urbium et provinciarum episcopos epistolis erudiret. Ex quibus est una ad Lacedaemonios, alia ad Athenienses, tertia ad Nicomedienses, quarta ad Cretenses, quinta ad Ecclesiam Amastrianam, et ad reliquas Ponti Ecclesias, sexta ad Cnossianos, et ad Pinytum ejusdem urbis episcopum, septima ad Romanos, quam scripsit ad Soterem episcopum eorum, octava ad Chrysophoram, sanctam feminam. Claruit sub impp. M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo.
Caput XXVIIIPinytus Cretensis, Cnossiae urbis episcopus, scripsit ad Dionysium Corinthiorum episcopum valde elegantem epistolam: in qua docet, non semper lacte populos nutriendos, ne quasi parvuli ab ultimo occupentur die; sed et solido vesci debere cibo, ut in spiritalem proficiant senectutem. Et hic sub M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo floruit.
Caput XXIXTatianus, qui primum Oratoriam docens, non parvam sibi ex arte Rhetorica gloriam comparaverat, Justini martyris sectator fuit, florens in Ecclesia, quamdiu ab ejus latere non discessit. Postea vero inflatus eloquentiae tumore, novam condidit haeresim quae Εγκρατιτῶν dicitur, quam postea Severus auxit, a quo ejusdem partis haeretici Severiani usque hodie appellantur. Porro Tatianus infinita scripsit volumina, e quibus unus contra Gentes florentissimus exstat liber, qui inter omnia opera ejus fertur insignis. Et hic sub imperatore M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo floruit.
Caput XXXPhilippus, episcopus Cretensis, hoc est, urbis Gortynae, cujus Dionysius in epistola sua meminit, quam scripsit ad ejusdem civitatis Ecclesiam, praeclarum adversum Marcionem edidit librum, temporibusque M. Antonini Veri, et L. Aurelii Commodi claruit.
Caput XXXIMusanus non ignobilis inter eos, qui de ecclesiastico dogmate scripserunt, sub imperatore M. Antonino Vero confecit librum ad quosdam fratres, qui de Ecclesia ad Encratitarum haeresim declinaverant.
Caput XXXIIModestus et ipse sub imperatore M. Antonino, et L. Aurelio Commodo, adversum Marcionem scripsit librum, qui usque hodie perseverat. Feruntur sub nomine ejus et alia syntagmata, sed ab eruditis quasi ψευδόγραφα repudiantur.
Caput XXXIIIBardesanes in Mesopotamia clarus habitus est, qui primum Valentini sectator, deinde confutator, novam haeresim condidit. Ardens ejus a Syris praedicatur ingenium, et in disputatione vehemens. Scripsit infinita adversum omnes pene haereticos, qui aetate ejus pullulaverant. In quibus clarissimus ille et fortissimus liber, quem M. Antonino de Fato tradidit: et multa alia super persecutione volumina, quae sectatores ejus de Syra lingua verterunt in Graecam. Si autem tanta vis est et fulgor in interpretatione, quantam putamus in sermone proprio?
Caput XXXIVVictor, tertius decimus Romanae urbis episcopus, super quaestione Paschae, et alia quaedam scribens opuscula, rexit Ecclesiam sub Severo principe annis decem.
Caput XXXVIrenaeus, Pothini episcopi, qui Lugdunensem in Gallia regebat Ecclesiam, presbyter, a martyribus ejusdem loci, ob quasdam Ecclesiae quaestiones legatus Romam missus, honorificas super nomine suo ad Eleutherum episcopum perfert litteras. Postea jam Pothino prope nonagenario, ob Christum martyrio coronato, in locum ejus substituitur. Constat autem Polycarpi, cujus supra fecimus mentionem, sacerdotis et martyris, hunc fuisse discipulum. Scripsit quinque adversus haereses libros, et contra gentes volumen breve, et de disciplina aliud, et ad Martianum fratrem de Apostolica praedicatione, et librum variorum tractatuum, et ad Blastum de Schismate, et ad Florinum de Monarchia, sive quod Deus non sit conditor malorum, et de Ogdoade egregium commentarium, in cujus fine significans se Apostolicorum temporum vicinum fuisse, sic subscripsit: Adjuro te, qui transcribis librum istum, per Dominum Jesum Christum, et per gloriosum ejus adventum, quo judicaturus est vivos et mortuos, ut conferas, postquam transcripseris, et emendes illum ad exemplar, unde scripsisti, diligentissime: hanc quoque obtestationem similiter transferas, ut invenisti in exemplari. Feruntur ejus et aliae ad Victorem episcopum Romanum de quaestione Paschae epistolae: in quibus commonet eum, non facile debere unitatem collegii scindere. Siquidem Victor multos Asiae et Orientis episcopos, qui decima quarta luna cum Judaeis Pascha celebrabant, damnandos crediderat. In qua sententia hi, qui discrepabant ab illis, Victori non dederunt manus. Floruit maxime sub Commodo principe, qui M. Antonino Vero in imperium successerat.
Caput XXXVIPantaenus, Stoicae sectae philosophus, juxta quamdam veterem in Alexandria consuetudinem, ubi a Marco evangelista semper Ecclesiastici fuere Doctores, tantae prudentiae et eruditionis tam in Scripturis divinis, quam in saeculari litteratura fuit, ut in Indiam quoque rogatus ab illius gentis legatis, a Demetrio Alexandriae episcopo, mitteretur. Ubi reperit, Bartholomaeum de duodecim Apostolis, adventum Domini nostri Jesu Christi juxta Matthaei Evangelium praedicasse, quod Hebraicis litteris scriptum, revertens Alexandriam secum detulit. Hujus multi quidem in sanctam Scripturam exstant commentarii: sed magis viva voce Ecclesiis profuit. Docuitque sub Severo principe, et Antonino, cognomento Caracalla.
Caput XXXVIIRhodon, genere Asianus, a Tatiano, de quo supra diximus, Romae in Scripturis eruditus, edidit plurima: praecipuumque adversus Marcionem opus, in quo refert, quomodo ipsi quoque inter se Marcionitae discrepent; et Apellem senem alium haereticum a se quondam fuisse conventum, et risui habitum, eo quod Deum, quem coleret, ignorare se diceret. Meminit in eodem libro, quem scripsit ad Callistionem, Tatiani se Romae fuisse auditorem. Sed et in Hexaemeron elegantes tractatus composuit, et adversum Phrygas insigne opus; temporibusque Commodi et Severi floruit.
Caput XXXVIIIClemens, Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, Pantaeni, de quo supra retulimus, auditor, post ejus mortem Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit, et κατηχήσεων magister fuit. Feruntur ejus insignia volumina, plenaque eruditionis et eloquentiae, tam de Scripturis divinis, quam de saecularis litteraturae instrumento. E quibus illa sunt, στρωματεῖς, libri octo; Ὑποτυπώσεων libri octo; adversus Gentes, liber unus; Paedagogi libri tres, de Pascha liber unus, de jejunio disceptatio, et alius qui inscribitur Quisnam dives ille sit, qui salvetur; de obtrectatione liber unus; de Canonibus ecclesiasticis, et adversum eos, qui Judaeorum sequuntur errorem, liber unus, quem proprie Alexandro, Hierosolymorum episcopo, προσεφώνησε. Meminit autem in Stromatibus suis, voluminis Tatiani adversus Gentes, de quo supra diximus, et Casiani cujusdam χρονογραφίας, quod opusculum invenire non potui. Necnon et de Judaeis Aristobulum quemdam et Demetrium et Eupolemum scriptores adversus Gentes refert, qui in similitudinem Josephi ἀρχαιογονίαν Moysi et Judaicae gentis asseverant. Exstat Alexandri Hierosolymorum episcopi, qui cum Narcisso postea rexit Ecclesiam, epistola super ordinatione Asclepiadis confessoris ad Antiochenses, congratulantis eis, in qua ponit in fine: Haec vobis, domini ac fratres, scripta transmisi per Clementem beatum presbyterum, virum illustrem et probatum, quem vos quoque scitis, et nunc plenius recognoscetis, qui cum huc venisset juxta providentiam et visitationem Dei, confirmavit et auxit Domini Ecclesiam. Constat, Origenem hujus fuisse discipulum. Floruit autem Severi et Antonini filii ejus temporibus.
Caput XXXIXMiltiades, cujus Rhodon in opere suo, quod adversus Montanum, Priscam, Maximillamque composuit, recordatur, scripsit contra eosdem volumen praecipuum, et adversus Gentes Judaeosque libros alios, et Principibus illius temporis Apologeticum dedit. Floruit autem M. Antonini Commodique temporibus.
Caput XLApollonius, vir disertissimus, scripsit adversus Montanum, Priscam et Maximillam insigne et longum volumen, in quo asserit Montanum, et insanas vates ejus periisse suspendio: et multa alia, in quibus de Prisca et Maximilla refert: Si negant eas accepisse munera, confiteantur non esse Prophetas, qui accipiunt: et mille hoc testibus approbabo. Sed et ex aliis fructibus probantur Prophetae. Dic mihi, crinem fucat Prophetes? stibio oculos linit? Prophetae vestibus et gemmis ornantur? Prophetes tabula ludit et tesseris? Propheta fenus accipit? Respondeant, utrum hoc fieri liceat, an non: meum est approbare, quod fecerint. Dicit in eodem libro, quadragesimum esse annum usque ad tempus, quo ipse scribebat librum, ex quo haeresis Cataphrygarum habuerit exordium. Tertullianus sex voluminibus adversus Ecclesiam editis, quae scripsit περὶ ἐκστάσεως, septimum proprie adversus Apollonium elaboravit, in quo omnia, quae ille arguit, conatur defendere. Floruit autem Apollonius sub Commodo Severoque principibus.
Caput XLISerapion, undecimo Commodi imperatoris anno Antiochiae episcopus ordinatus, scripsit epistolam ad Caricum et Pontium, de haeresi Montani, in qua et haec addit: Ut autem sciatis falsi hujus dogmatis, id est, novae prophetiae ab omni mundo insaniam reprobari, misi vobis Apollinaris beatissimi, qui fuit in Hierapoli Asiae episcopus, litteras. Ad Domninum quoque, qui persecutionis tempore ad Judaeos declinaverat, volumen composuit; et alium de Evangelio, quod sub nomine Petri fertur, librum ad Rhosensem Ciliciae Ecclesiam, quae in haeresim ejus lectione diverterat. Leguntur et sparsim ejus breves epistolae, auctoris sui ἀσχήσει et vitae congruentes.
Caput XLIIApollonius, Romanae urbis senator, sub Commodo principe a servo Severo proditus, quod Christianus esset, impetrato, ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in senatu legit; et nihilominus sententia senatus, pro Christo capite truncatus est veteri apud eos obtinente lege, absque negatione non dimitti Christianos, qui semel ad eorum judicium pertracti essent.
Caput XLIIITheophilus, Caesareae Palaestinae (quae olim Turris Stratonis vocabatur) Episcopus, sub Severo principe, adversum eos, qui decima quarta luna cum Judaeis Pascha faciebant, cum caeteris Episcopis synodicam valde utilem composuit epistolam.
Caput XLIVBacchylus, Corinthi episcopus, sub eodem Severo principe clarus habitus, de Pascha ex omnium qui in Achaia erant episcoporum persona, elegantem librum scripsit.
Caput XLVPolycrates, Ephesiorum episcopus, cum caeteris episcopis Asiae, qui juxta quamdam veterem consuetudinem cum Judaeis decima quarta luna Pascha celebrabant, scripsit adversus Victorem, episcopum Romanum, epistolam synodicam, in qua docet, se apostoli Joannis, et veterum auctoritatem sequi: de qua haec pauca excerpsimus: Nos igitur inviolabilem celebramus diem, neque addentes aliquid, neque dementes. Etenim in Asia elementa maxima dormierunt, quae resurgent in die Domini, quando venturus est de coelis in majestate sua, suscitaturus omnes sanctos: Philippum loquor de duodecim Apostolis, qui dormivit Hierapoli, et duas filias ejus, quae virgines senuerunt, et aliam ejus filiam, quae Spiritu sancto plena in Epheso occubuit. Sed et Joannes, qui super pectus Domini recubuit, et pontifex ejus auream laminam in fronte portans, martyr et doctor in Epheso dormivit: et Polycarpus, episcopus et martyr, Smyrnae cubat. Thraseas quoque episcopus et martyr de Eumenia in eadem Smyrna requiescit. Quid necesse est Sagaris episcopi et martyris recordari, qui in Laodicea soporatur, et Papirii beati, et Melitonis in sancto Spiritu eunuchi, qui semper Domino serviens, positus est in Sardis, et exspectat in adventu ejus resurrectionem? Hi omnes observaverunt Paschae diem decima quarta luna, ab Evangelica traditione in nullam partem declinantes, et Ecclesiasticum sequentes canonem. Ego quoque minimus omnium vestrum Polycrates, secundum doctrinam propinquorum meorum, quos et secutus sum: septem siquidem fuerunt propinqui mei episcopi, et ego octavus: semper Pascha celebravi, quando populus Judaeorum azyma faciebat. Itaque, fratres, sexaginta quinque annos aetatis meae natus in Domino, et a multis ex toto orbe fratribus eruditus, peragrata omni Scriptura, non formidabo eos, qui nobis minantur. Dixerunt enim majores mei: Obedire Deo magis oportet, quam hominibus. Haec propterea posui, ut ingenium et auctoritatem viri ex parvo opusculo demonstrarem. Floruit temporibus Severi Principis, eadem aetate qua Narcissus Hierosolymae.
Caput XLVIHeraclitus sub Commodi Severique imperio in Apostolum Commentarios composuit.
Caput XLVIIMaximus, sub iisdem principibus famosam quaestionem insigni volumine ventilavit, unde malum, et quod materia a Deo facta sit.
Caput XLVIIICandidus, regnantibus supra scriptis, in Hexaemeron pulcherrimos tractatus edidit.
Caput XLIXAppion, sub Severo principe, similiter in Hexaemeron tractatus fecit.
Caput LSextus sub imperatore Severo, librum de resurrectione scripsit.
Caput LIArabianus sub eodem principe, edidit quaedam opuscula ad Christianum dogma pertinentia.
Caput LIIJudas de septuaginta apud Danielem hebdomadibus plenissime disputavit, et chronographiam superiorum temporum usque ad decimum Severi produxit annum. In qua erroris arguitur, quod adventum Antichristi circa sua tempora futurum esse dixerit: sed hoc ideo, quia magnitudo persecutionum praesentem mundi minabatur occasum.
Caput LIIITertullianus presbyter, nunc demum primus post Victorem et Appollonium Latinorum ponitur, provinciae Africae, civitatis Carthaginiensis, patre Centurione Proconsulari. Hic acris et vehementis ingenii, sub Severo principe et Antonino Caracalla maxime floruit, multaque scripsit volumina, quae quia nota sunt pluribus, praetermittimus. Vidi ego quemdam Paulum Concordiae, quod oppidum Italiae est, senem, qui se beati Cypriani, jam grandis aetatis, notarium, cum ipse admodum esset adolescens, Romae vidisse diceret, referreque sibi solitum numquam Cyprianum absque Tertulliani lectione unum diem praeterisse, ac sibi crebro dicere, Da magistrum: Tertullianum videlicet significans. Hic cum usque ad mediam aetatem et contumeliis clericorum Romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris Novae Prophetiae meminit, specialiter autem adversum Ecclesiam texuit volumina, de pudicitia, de persecutione, de jejuniis, de monogamia, de ecstasi libros sex, et septimum, quem adversum Apollonium composuit. Ferturque vixisse usque ad decrepitam aetatem, et multa, quae non exstant opuscula condidisse.
Caput LIVOrigenes, qui et Adamantius, decimo Severi Pertinacis anno adversum Christianos persecutione commota, a Leonide Patre, Christi martyrio coronato, cum sex fratribus et matre vidua, pauper relinquitur, annos natus circiter decem et septem. Rem enim familiarem ob confessionem Christi fiscus occupaverat. Hic Alexandriae dispersa Ecclesia, decimo octavo aetatis suae anno, κατηχήσεων opus aggressus, postea a Demetrio, ejus urbis episcopo, in locum Clementis presbyteri confirmatus, per multos annos floruit: et cum jam mediae esset aetatis, et propter Ecclesias Achaiae, quae pluribus haeresibus vexabantur, sub testimonio Ecclesiasticae epistolae Athenas per Palaestinam pergeret, a Theoctisto et Alexandro, Caesareae et Hierosolymorum episcopis, presbyter ordinatus Demetrii offendit animum; qui tanta in eum debacchatus est insania, ut per totum mundum super nomine ejus scriberet. Constat eum, antequam Caesaream migraret, fuisse Romae sub Zephyrino episcopo, et statim Alexandriam reversum, Heraclan presbyterum, qui sub habitu philosophi perseverabat, adjutorem sibi fecisse κατηχήσεως, qui quidem et post Demetrium Alexandrinam tenuit Ecclesiam. Quantae autem gloriae fuerit, hinc apparet, quod Firmilianus, Caesareae episcopus, cum omni Cappadocia eum invitavit, et diu tenuit, et postea sub occasione sanctorum locorum Palaestinam veniens, diu Caesareae in sanctis Scripturis ab eo eruditus est. Sed et illud, quod ad Mammeam, matrem Alexandri imperatoris, religiosam feminam, rogatus venit Antiochiam, et summo honore habitus est: quodque ad Philippum imperatorem, qui primus de regibus Romanis Christianus fuit, et ad matrem ejus litteras fecit, quae usque hodie exstant. Quis ignorat et quod tantum in Scripturis divinis habuerit studii, ut etiam Hebraeam linguam, contra aetatis gentisque suae naturam edisceret: et exceptis Septuaginta interpretibus, alias quoque editiones in unum congregaret volumen: Aquilae scilicet Pontici proselyti, et Theodotionis Hebionei, et Symmachi ejusdem dogmatis, qui in Evangelium quoque κατὰ Ματθαῖον scripsit commentarios, de quo et suum dogma confirmare conatur. Praeterea quintam et sextam et septimam editionem, quas etiam nos de ejus bibliotheca habemus, miro labore reperit, et cum caeteris editionibus comparavit. Et quia indicem operum ejus in voluminibus epistolarum, quas ad Paulam scripsimus, in quadam epistola contra Varronis opera conferens posui, nunc omitto: illud de immortali ejus ingenio non tacens, quod dialecticam quoque et geometriam, et arithmeticam, musicam, grammaticam et rhetoricam, omniumque philosophorum sectas ita didicit, ut studiosos quoque saecularium litterarum sectatores haberet, et interpretaretur eis quotidie, concursusque ad eum miri fierent: quos ille propterea recipiebat, ut sub occasione saecularis litteraturae in fide Christi eos institueret. De crudelitate autem persecutionis, quae adversum Christianos sub Decio consurrexit, eo quod in religionem Philippi desaeviret, quem et interfecit, superfluum est dicere: cum etiam Fabianus, Romanae Ecclesiae episcopus, in ipsa occubuerit, et Alexander Babylasque Hierosolymorum et Antiochenae Ecclesiae pontifices, in carcere pro confessione Christi dormierint. Et super Origenis statu si quis scire velit, quid actum sit, primum quidem de epistolis ejus, quae post persecutionem ad diversos missae sunt: deinde de sexto Eusebii Caesariensis ecclesiasticae historiae libro, et pro eodem Origene in sex voluminibus, poterit liquido cognoscere. Vixit usque ad Gallum et Volusianum, id est, usque ad LXIX aetatis suae annum; et mortuus est Tyri, in qua urbe et sepultus est.
Caput LVAmmonius, vir disertus et valde eruditus in philosophia, eodem tempore Alexandriae clarus habitus est: qui inter multa ingenii sui et praeclara monumenta etiam de consonantia Moysi et Jesu elegans opus composuit, et evangelicos canones excogitavit, quos postea secutus est Eusebius Caesariensis. Hunc falso accusat Porphyrius, quod ex Christiano Ethnicus fuerit, cum constet eum usque ad extremam vitam Christianum perseverasse.
Caput LVIAmbrosius primum Marcionites, deinde ab Origene correctus, Ecclesiae diaconus, et confessionis Dominicae gloria insignis fuit, cui et Protocteto presbytero liber Origenis de Martyrio scribitur. Hujus industria, et sumptu et instantia adjutus infinita Origenes dictavit volumina. Sed et ipse, quippe ut vir nobilis, non inelegantis ingenii fuit, sicut ejus ad Origenem epistolae indicio sunt. Obiit ante mortem Origenis; et in hoc a plerisque reprehenditur, quod vir locuples amici sui senis et pauperis moriens non recordatus sit.
Caput LVIITryphon, Origenis auditor, ad quem nonnullae ejus exstant epistolae, in Scripturis eruditissimus fuit. Quod quidem et multa ejus sparsim ostendunt opuscula, sed praecipue liber, quem composuit de Vacca rufa in Deuteronomio, et de Dichotomematibus, quae cum columba et turture Abraham ponuntur in Genesi.
Caput LVIIIMinucius Felix, Romae insignis causidicus, scripsit Dialogum Christiani et Ethnici disputantium, qui Octavius inscribitur. Sed et alius sub nomine ejus fertur de Fato, vel contra mathematicos, qui cum sit et ipse diserti hominis, non mihi videtur cum superioris libri stylo convenire. Meminit hujus Minucii et Lactantius in libris suis.
Caput LIXGaius, sub Zephyrino Romanae urbis episcopo, id est sub Antonino Severi filio, disputationem adversum Proculum, Montani sectatorem, valde insignem habuit, arguens eum temeritatis, super Nova Prophetia defendenda, et in eodem volumine Epistolas quoque Pauli, tredecim tantum enumerans; decimam quartam quae fertur ad Hebraeos, dicit non ejus esse, sed et apud Romanos usque hodie quasi Pauli apostoli non habetur.
Caput LXBeryllus, Arabiae Bostrenus episcopus, cum aliquanto tempore gloriose rexisset Ecclesiam, ad extremum lapsus in haeresim, quae Christum ante incarnationem negat, ab Origene correctus. Scripsit varia opuscula, et maxime epistolas, in quibus Origeni gratias agit, sed et Origenis ad eum litterae sunt. Exstat dialogus Origenis et Berylli, in quo haereseos coarguitur. Claruit autem sub Alexandro, Mammeae filio, et Maximino et Gordiano, qui ei in imperium successerunt.
Caput LXIHippolytus, cujusdam Ecclesiae episcopus, nomen quippe urbis scire non potui, rationem Paschae temporumque Canones scripsit, usque ad primum annum Alexandri imperatoris, et sedecim annorum circulum, quem Graeci ἑκκαιδεκαετηρίδα vocant, reperit, et Eusebio, qui super eodem Pascha Canonem, decem et novem annorum circulum, id est, ἐννεακαιδεκαετηρίδα composuit, occasionem dedit. Scripsit nonnullos in Scripturas commentarios, e quibus hos reperi: in ἑξαήμερον, et in Exodum, in Canticum Canticorum, in Genesim, et in Zachariam: de Psalmis, et in Isaiam, de Daniele, de Apocalypsi, de Proverbiis, de Ecclesiaste, de Saul et Pythonissa, de Antichristo, de Resurrectione, contra Marcionem, de Pascha, adversum omnes haereses, et Προσομιλίαν de laude Domini Salvatoris, in qua, praesente Origene, se loqui in Ecclesia significat. In hujus aemulationem Ambrosius, quem de Marcionis haeresi ad veram fidem correctum diximus, cohortatus est Origenem, in Scripturas commentarios scribere, praebens ei septem et eo amplius notarios, eorumque expensas, et librariorum parem numerum, quodque his majus est, incredibili studio quotidie ab eo opus exigens. Unde in quadam epistola ἐργοδιώκτην eum Origenes vocat.
Caput LXIIAlexander, episcopus Cappadociae, cum desiderio sanctorum locorum Hierosolymam pergeret, et Narcissus episcopus ejusdem urbis jam senex regeret Ecclesiam, et Narcisso et multis clericorum ejus revelatum est, altera die mane intrare episcopum, qui adjutor sacerdotalis cathedrae esse deberet. Itaque re ita completa, ut praedicta fuerat, cunctis in Palaestina episcopis in unum congregatis, adnitente quoque ipso vel maxime Narcisso, Hierosolymitanae Ecclesiae cum eo gubernaculum suscepit. Hic in fine cujusdam epistolae, quam scribit ad Antinoitas super pace Ecclesiae ait: Salutat vos Narcissus, qui ante me hic tenuit episcopalem locum, et nunc mecum eumdem orationibus regit, annos natus circiter centum sedecim, et vos mecum precatur ut unum idemque sapiatis. Scripsit et aliam ad Antiochenses, per Clementem presbyterum Alexandriae, de quo supra diximus, nec non ad Origenem, et pro Origene contra Demetrium; eo quod juxta testimonium Demetrii eum presbyterum constituerit. Sed et aliae ejus ad diversos feruntur epistolae. Septima autem persecutione sub Decio, quo tempore Babylas Antiochiae passus est, ductus Caesaream, et clausus in carcere, ob confessionem Christi martyrio coronatur.
Caput LXIIIJulius Africanus, cujus quinque de Temporibus exstant volumina, sub Imperatore M. Aurelio Antonino, qui Macrino successerat, legationem pro instauratione urbis Emmaus suscepit, quae postea Nicopolis appellata est. Hujus est epistola ad Origenem super quaestione Susannae: eo quod dicat in Hebraeo hanc fabulam non haberi, nec convenire cum Hebraica etymologia ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι, καὶ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρίσαι, contra quem doctam epistolam scribit Origenes. Exstat ejus ad Aristidem altera epistola, in qua super διαφωνίᾳ, quae videtur esse in genealogia Salvatoris apud Matthaeum et Lucam, plenissime disputat.
Caput LXIVGeminus, Antiochenae Ecclesiae presbyter, pauca ingenii sui monumenta composuit, florens sub Alexandro principe, et episcopo urbis suae Zebenno, eo vel maxime tempore, quo Heraclas Alexandrinae Ecclesiae pontifex ordinatus est.
Caput LXVTheodorus, qui postea Gregorius appellatus est, Neocaesareae Ponti episcopus, admodum adolescens, ob studia Graecarum et Latinarum litterarum, de Cappadocia Berytum, et inde Caesaream Palaestinae transiit, juncto sibi fratre Athenodoro. Quorum cum egregiam indolem vidisset Origenes, hortatus est eos ad philosophiam, in qua paulatim Christi fidem subintroducens, sui quoque sectatores reddidit. Quinquennio itaque eruditi ab eo remittuntur ad matrem, e quibus Theodorus proficiscens, πανηγυρικὸν εὐχαριστίας scripsit Origeni: et convocata grandi frequentia, ipso quoque Origene praesente, recitavit, qui usque hodie exstat. Scripsit et μετάφρασιν in Ecclesiasten brevem quidem, sed valde utilem. Et aliae hujus vulgo feruntur epistolae, sed praecipue signa atque miracula, quae jam episcopus cum multa Ecclesiarum gloria perpetravit.
Caput LXVICornelius, Romanae urbis episcopus, ad quem octo Cypriani exstant epistolae, scripsit epistolam ad Fabium Antiochenae Ecclesiae episcopum, de synodo Romana, Italica, Africana, et aliam de Novatiano, et de his qui lapsi sunt; tertiam de gestis synodi (Romanae an. 251); quartam ad eumdem Fabium valde prolixam, et Novatianae haereseos causas et anathema continentem. Rexit Ecclesiam annis duobus sub Gallo et Volusiano, cui ob Christum martyrio coronato, successit Lucius.
Caput LXVIICyprianus Afer, primum gloriose rhetoricam docuit; exinde suadente presbytero Caecilio, a quo et cognomentum sortitus est, Christianus factus, omnem substantiam suam pauperibus erogavit, ac post non multum temporis electus in presbyterum, etiam episcopus Carthaginiensis constitutus est. Hujus ingenii superfluum est indicem texere, cum sole clariora sint ejus opera. Passus est sub Valeriano et Galieno principibus, persecutione octava, eodem die quo Romae Cornelius, sed non eodem anno.
Caput LXVIIIPontius, diaconus Cypriani, usque ad diem passionis ejus cum ipso exsilium sustinens, egregium volumen vitae et passionis Cypriani reliquit.
Caput LXIXDionysios, Alexandrinae urbis episcopus, sub Heracla scholam κατηχήσεων presbyter tenuit, et Origenis valde insignis auditor fuit. Hic in Cypriani et Africanae synodi dogma consentiens, de haereticis rebaptizandis, ad diversos plurimas misit epistolas, quae usque hodie exstant, et ad Fabium Antiochenae urbis episcopum scripsit de poenitentia, et ad Romanos per Hippolytum alteram: ad Xystum, qui Stephano successerat, duas epistolas, et ad Philemonem et ad Dionysium, Romanae Ecclesiae presbyteros, duas epistolas, et ad eumdem Dionysium, postea Romae episcopum, et ad Novatianum causantem, quod invitus Romae episcopus ordinatus esset, cujus epistolae hoc exordium est: Dionysius Novatiano fratri salutem. Si invitus, ut dicis, ordinatus es, probabis, cum volens secesseris. [Nam oportuit quidvis etiam hac gratia perpeti, ne discinderetur Ecclesia Dei. Neque minus praeclarum ex hoc contigisset testimonium, quod noluisses dissidium inducere, quam proficisci solet ex eo, si quis recuset simulacris immolare, atque adeo praeclarius etiam, mea quidem sententia, siquidem illic uni propriaeque consulitur animae, hic totius Ecclesiae negotium agitur. Tametsi nunc quoque si persuaseris, si compuleris fratres in concordiam redire, plus egeris officio, quam peccaris errato. Atque hoc quidem haud imputabitur, illud vero laudibus feretur. Caeterum si non obtemperantibus illis minus assequeris quod vis, tamen fac modis omnibus ut tuam ipsius serves animam.] Est ejus ad Dionysium et ad Didymum altera epistola, et ἑορταστικαὶ de Pascha plurimae, declamatorio sermone conscriptae, et ad Alexandrinam Ecclesiam de exsilio, et ad Hieracam in Aegypto episcopum, et alia de Mortalitate, et de Sabbato, et περὶ γυμνασίου, et ad Hermammonem, et alia de persecutione Decii, et duo libri adversum Nepotem episcopum, qui mille annorum corporale regnum suis scriptis asseverat, in quibus de Apocalypsi Joannis diligentissime disputat: et adversum Sabellium, et ad Ammonem Beronices Episcopum, et ad Telesphorum, et ad Euphranorem, et quatuor libri ad Dionysium Romanae urbis episcopum, et ad Laodicenses de poenitentia; item ad Canonem de poenitentia, et ad Origenem de martyrio, ad Armenios de poenitentia et de ordine delictorum, de natura ad Timotheum, de tentationibus ad Euphranorem. Ad Basilidem quoque multae Epistolae, in quarum una se asserit, etiam in Ecclesiasten coepisse scribere commentarios. Sed et adversus Paulum Samosatenum, ante paucos dies quam moreretur, insignis ejus fertur epistola. Moritur duodecimo Galieni anno.
Caput LXXNovatianus, Romanae urbis presbyter, adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere, Novatianorum, quod Graece dicitur Καθαρῶν dogma constituit, nolens apostatas suscipere poenitentes. Hujus auctor Novatus, Cypriani presbyter, fuit. Scripsit autem de Pascha, de Sabbato, de Circumcisione, de Sacerdote, de Oratione, de Cibis Judaicis, de Instantia, de Attalo multaque alia, et de Trinitate grande volumen, quasi ἐπιτομὴν operis Tertulliani faciens, quod plerique nescientes, Cypriani existimant.
Caput LXXIMalchion, disertissimus Antiochenae Ecclesiae presbyter, quippe qui in eadem urbe rhetoricam florentissime docuerat, adversum Paulum Samosatenum, qui Antiochenae Ecclesiae episcopus dogma Artemonis instaurarat, excipientibus notariis disputavit; qui dialogus usque hodie exstat. Sed et alia grandis epistola, ex persona synodi, ab eo scripta ad Dionysium et Maximum Romanae et Alexandrinae Ecclesiae episcopos dirigitur. Floruit sub Claudio et Aureliano.
Caput LXXIIArchelaus, episcopus Mesopotamiae, librum disputationis suae, quam habuit adversum Manichaeum, exeuntem de Perside, Syro sermone composuit, qui translatus in Graecum habetur a multis. Claruit sub imperatore Probo, qui Aureliano et Tacito successerat.
Caput LXXIIIAnatolius Alexandrinus, Laodiceae Syriae episcopus, sub Probo et Caro imperatoribus floruit; mirae doctrinae vir fuit in arithmetica, geometria, astronomia, grammatica, rhetorica, dialectica. Cujus ingenii magnitudinem de volumine, quod super Pascha composuit, et decem libris de arithmeticae institutionibus, intelligere possumus.
Caput LXXIVVictorinus, Petavionensis episcopus, non aeque Latine ut Graece noverat. Unde opera ejus grandia sensibus, viliora videntur compositione verborum. Sunt autem haec: Commentarii in Genesim, in Exodum, in Leviticum, in Isaiam, in Ezechiel, in Abacuc, in Ecclesiasten, in Cantica Canticorum, in Apocalypsim Joannis, adversum omnes haereses, et multa alia. Ad extremum martyrio coronatus est.
Caput LXXVPamphilus presbyter, Eusebii Caesariensis episcopi necessarius, tanto Bibliothecae divinae amore flagravit, ut maximam partem Origenis voluminum sua manu descripserit, quae usque hodie in Caesariensi bibliotheca habentur. Sed et in duodecim Prophetas viginti quinque ἐξηγήσεων Origenis volumina, manu ejus exarata reperi, quae tanto amplector et servo gaudio, ut Croesi opes habere me credam. Si enim laetitia est, unam epistolam habere Martyris, quanto magis tot millia versuum, quae mihi videtur sui sanguinis signasse vestigiis! Scripsit, antequam Eusebius Caesariensis scriberet, Apologeticum pro Origene, et passus est Caesareae Palaestinae sub persecutione Maximini.
Caput LXXVIPierius, Alexandrinae Ecclesiae presbyter, sub Caro et Diocletiano principibus, eo tempore quo eam Ecclesiam Theonas episcopus regebat, florentissime docuit populos, et in tantam sermonis diversorumque tractatuum, qui usque hodie exstant, venit elegantiam, ut Origenes junior vocaretur. Constat hunc mirae , et appetitorem voluntariae paupertatis fuisse, scientissimum dialecticae et rhetoricae artis, et post persecutionem omne vitae suae tempus Romae fuisse versatum. Hujus est longissimus tractatus de propheta Osee, quem in vigilia Paschae habitum ipse sermo demonstrat.
Caput LXXVIILucianus, vir disertissimus, Antiochenae Ecclesiae presbyter, tantum in Scripturarum studio laboravit, ut usque nunc quaedam exemplaria Scripturarum Lucianea nuncupentur. Feruntur ejus de Fide libelli, et breves ad nonnullos epistolae. Passus est Nicomediae ob confessionem Christi, sub persecutione Maximini, sepultusque Helenopoli Bithyniae.
Caput LXXVIIIPhileas, de urbe Aegypti quae vocatur Thmuis, nobili genere, et non parvis opibus, suscepto episcopatu, elegantissimum librum de Martyrum laude composuit, et disputatione actorum habita adversum Judicem, qui eum sacrificare cogebat, pro Christo capite truncatur; eodem in Aegypto persecutionis auctore, quo Lucianus Nicomediae.
Caput LXXIXArnobius sub Diocletiano principe Siccae apud Africam florentissime rhetoricam docuit, scripsitque adversum gentes, quae vulgo exstant, volumina.
Caput LXXXFirmianus, qui et Lactantius, Arnobii discipulus, sub Diocletiano principe accitus cum Flavio Grammatico, cujus de Medicinalibus versu compositi exstant libri, Nicomediae rhetoricam docuit, et penuria discipulorum, ob Graecam videlicet civitatem, ad scribendum se contulit. Habemus ejus Symposium, quod adolescentulus scripsit; ὁδοιπορικὸν de Africa usque Nicomediam, hexametris scriptum versibus, et alium librum, qui inscribitur Grammaticus, et pulcherrimum de ira Dei, et Institutionum divinarum adversum gentes libros septem, et ἐπιτομὴν ejusdem operis in libro uno acephalo, et ad Asclepiadem libros duos, de persecutione librum unum, ad Probum Epistolarum libros quatuor, ad Severum Epistolarum libros duos; ad Demetrianum, auditorem suum. Epistolarum libros duos; ad eumdem de Opificio Dei, vel formatione hominis, librum unum. Hic extrema senectute magister Caesaris Crispi, filii Constantini, in Gallia fuit, qui postea a patre interfectus est.
Caput LXXXIEusebius, Caesareae Palaestinae episcopus in Scripturis divinis studiosissimus, et Bibliothecae divinae, cum Pamphilo martyre, diligentissimus pervestigator, edidit infinita volumina. De quibus haec sunt: Εὐαγγελικῆς Αποδείξεως libri viginti, Εὐαγγελικῆς Προπαρασκευῆς libri quindecim, Θεοφανείας libri quinque, Ecclesiasticae historiae libri decem, Chronicorum Canonum omnimoda historia, et eorum Ἐπιτομὴ, et de Evangeliorum Diaphonia, in Isaiam libri decem, et contra Porphyrium, qui eodem tempore scribebat in Sicilia, ut quidam putant, libri triginta, de quibus ad me viginti tantum pervenerunt; Τοπικῶν liber unus, Ἀπολογίας pro Origene libri sex, de Vita Pamphili libri tres, de Martyribus alia opuscula, et in centum quinquaginta psalmos eruditissimi commentarii, et multa alia. Floruit maxime sub Constantino imperatore et Constantio, et ob amicitiam Pamphili martyris, ab eo cognomentum sortitus est.
Caput LXXXIIRheticius Aeduorum, id est, Augustodunensis Episcopus, sub Constantino celeberrimae famae habitus est in Galliis. Leguntur ejus Commentarii in Cantica canticorum, et aliud grande volumen adversus Novatianum, nec praeter haec quidquam ejus operum reperi.
Caput LXXXIIIMethodius, Olympi Lyciae, et postea Tyri episcopus, nitidi compositique sermonis, adversum Porphyrium confecit libros, et Symposium decem virginum, de resurrectione opus egregium contra Origenem, et adversus eumdem de Pythonissa, et de Autexusio; in Genesim quoque et in Cantica canticorum commentarios; et multa alia, quae vulgo lectitantur. Et ad extremum novissimae persecutionis, sive, ut alii affirmant, sub Decio et Valeriano in Chalcide Graeciae, martyrio coronatus est.
Caput LXXXIVJuvencus, nobilissimi generis, Hispanus presbyter, quatuor Evangelia hexametris versibus pene ad verbum transferens, quatuor libros composuit, et nonnulla eodem metro ad Sacramentorum ordinem pertinentia. Floruit sub Constantino principe.
Caput LXXXVEustathius, genere Pamphylios, Sidetes, primum Beroae Syriae, deinde Antiochiae rexit Ecclesiam, et adversum Arianorum dogma componens multa sub Constantino principe pulsus est in exsilium Trajanopolim Thraciarum, ubi usque hodie conditus est. Exstant ejus volumina de Anima, de Engastrimytho adversum Origenem, et infinitae epistolae, quas enumerare longum est.
Caput LXXXVIMarcellus, Ancyranus episcopus, sub Constantino et Constantio principibus floruit, multaque diversarum ὑποθέσεων scripsit volumina, et maxime adversum Arianos. Feruntur contra hunc Asterii et Apollinarii libri, Sabellianae eum haeresis arguentes, sed et Hilarius, in septimo adversum Arianos libro, nominis ejus, quasi haeretici meminit. Porro ille defendit, se non esse dogmatis, cujus accusatur, sed communione Julii et Athanasii, Romanae et Alexandrinae urbis pontificum, se esse munitum.
Caput LXXXVIIAthanasius, Alexandrinae urbis episcopus, multas Arianorum perpessus insidias, ad Constantem Galliarum principem fugit, unde reversus cum litteris, et rursum post mortem ejus fugatus, usque ad Joviani imperium latuit, a quo recepta Ecclesia, sub Valente moritur. Feruntur ejus adversum Gentes duo libri, et contra Valentem et Ursacium unus, et de virginitate, et de persecutionibus Arianorum plurimi, et de Psalmorum titulis, et historia Antonii monachi vitam continens, et ἑορταστικαὶ epistolae, et multa alia, quae enumerare longum est.
Caput LXXXVIIIAntonius monachus, cujus vitam Athanasius, Alexandrinae urbis episcopus, insigni volumine prosecutus est, misit Aegyptiace ad diversa monasteria Apostolici sensus sermonisque epistolas septem, quae in Graeciam linguam translatae sunt, quarum praecipua est ad Arsenoitas. Floruit sub Constantino et filiis ejus regnantibus. Vixit annos centum quinque.
Caput LXXXIXBasilius, Ancyranus episcopus, artis medicinae, scripsit contra Marcellum, et de Virginitate librum, et nonnulla alia, et sub rege Constantio Macedonianae partis, cum Eustathio Sebasteno, princeps fuit.
Caput XCHeracliae Thraciarum episcopus, elegantis apertique sermonis, et magis historicae intelligentiae, edidit sub Constantio principe commentarios in Matthaeum, et in Joannem, et in Apostolum, et in Psalterium.
Caput XCIEusebius, Emesenus episcopus, elegantis et rhetorici ingenii, innumerabiles, et qui ad plausum populi pertinent, confecit libros, magisque historiam secutus, ab his qui declamare volunt, studiosissime legitur, e quibus vel praecipui sunt adversum Judaeos, et Gentes, et Novatianos, et ad Galatas libri decem, et in Evangelia homiliae breves, sed plurimae. Floruit temporibus Constantii Imperatoris, sub quo et mortuus, Antiochiae sepultus est.
Caput XCIITriphyllius, Cypri Ledrensis, sive Leucotheon episcopus, eloquentissimus suae aetatis, et sub rege Constantio celeberrimus fuit. Legi ejus in Cantica canticorum commentarios. Et multa alia composuisse fertur quae in nostras manus minime pervenerunt.
Caput XCIIIDonatus, a quo Donatiani per Africam sub Constantio Constantinoque principibus pullulaverunt, asserens, a nostris Scripturas in persecutione Ethnicis traditas, totam pene Africam et maxime Numidiam, sua persuasione decepit. Exstant ejus multa ad suam haeresim pertinentia opuscula, et de Spiritu sancto liber, Ariano dogmati congruens.
Caput XCIVAsterius, Arianae philosophus factionis, scripsit, regnante Constantio, in Epistolam ad Romanos et in Evangelia et Psalmos commentarios, et multa alia, quae a suae partis hominibus studiosissime leguntur.
Caput XCVLucifer, Caralitanus episcopus, cum Pancratio et Hilario Romanae Ecclesiae clericis, ad Constantium imperatorem a Liberio episcopo, pro fide legatus missus, cum nollet sub nomine Athanasii Nicaenam damnare fidem, in Palaestinam relegatus, mirae constantiae et praeparati animi ad martyrium, contra Constantium imperatorem scripsit librum, eique legendum misit, ac non multo post, sub Juliano principe, reversus Caralis, Valentiniano regnante, obiit.
Caput XCVIEusebius, natione Sardus, et ex Lectore urbis Romanae, Vercellensis episcopus, ob confessionem fidei a Constantio principe Scythopolim et inde Cappadociam relegatus, sub Juliano imperatore ad Ecclesiam reversus, edidit in psalmos commentarios Eusebii Caesariensis, quos de Graeco in Latinum verterat. Mortuus est Valentiniano et Valente regnantibus.
Caput XCVIIFortunatianus, natione Afer, Aquileiensis episcopus, imperante Constantio, in Evangelia, titulis ordinatis, brevi et rustico sermone scripsit commentarios: et in hoc habetur detestabilis, quod Liberium, Romanae urbis episcopum, pro fide ad exsilium pergentem, primus sollicitavit ac fregit, et ad subscriptionem haereseos compulit.
Caput XCVIIIAcacius, quem, quia luscus erat, μονόφθαλμον nuncupabant, Caesariensis Ecclesiae in Palaestina episcopus, elaboravit in Ecclesiasten decem et septem volumina, et συμμίκτων ζητημάτων sex, et multos praeterea diversosque tractatus. In tantum autem sub Constantio imperatore claruit, ut in Liberii locum Romae Felicem episcopum constitueret.
Caput XCIXSerapion, Thmueos episcopus, qui ob elegantiam ingenii cognomen Scholastici meruit, charus Antonii monachi, edidit adversum Manichaeum egregium librum, et de psalmorum titulis alium, et ad diversos utiles epistolas, et sub Constantio principe etiam in confessione inclytus fuit.
Caput CHilarius, urbis Pictavorum Aquitaniae episcopus, factione Saturnini Arelatensis episcopi, de synodo Biterrensi in Phrygiam relegatus, duodecim adversus Arianos confecit libros et alium librum de Synodis, quem ad Galliarum episcopos scripsit, et in psalmos commentarios, primum videlicet, et secundum, et a quinquagesimo primo usque ad sexagesimum secundum, et a centesimo decimo octavo usque ad extremum, in quo opere imitatus Origenem, nonnulla etiam de suo addidit. Est ejus et ad Constantium libellus, quem viventi Constantinopoli porrexerat, et alius in Constantium, quem post mortem ejus scripsit, et liber adversum Valentem et Ursacium, historiam Ariminensis et Seleuciensis synodi continens: et ad praefectum Salustium, sive contra Dioscorum, et liber Hymnorum et Mysteriorum alius, et commentarii in Matthaeum, et tractatus in Job, quos de Graeco Origenis ad sensum transtulit, et alius elegans libellus contra Auxentium, et nonnullae ad diversos epistolae. Aiunt quidam, scripsisse eum et in Cantica canticorum; sed a nobis hoc opus ignoratur. Mortuus est Pictavis, Valentiniato et Valente regnantibus.
Capus CIVictorinus, natione Afer, Romae sub Constantio principe rhetoricam docuit, et in extrema senectute, Christi se tradens fidei, scripsit adversus Arium libros more dialectico valde obscuros, et Commentarios in Apostolum.
Caput CIITitus, Bostrenus episcopus, sub Juliano et Joviano principibus, fortes adversum Manichaeos scripsit libros, et nonnulla volumina alia. Moritur autem sub Valente.
Caput CIIIDamasus, Romanae urbis episcopus, elegans in versibus componendis ingenium habuit, multaque et brevia metro edidit, et prope octogenarius sub Theodosio principe mortuus est.
Caput CIVApollinarius, Laodicenus Syriae episcopus, patre presbytero, magis grammaticis in adolescentia operam dedit, et postea in sanctas Scripturas innumerabilia scribens volumina, sub Theodosio imperatore obiit. Exstant ejus adversus Porphyrium triginta libri, qui inter caetera ejus opera vel maxime probantur.
Caput CVGregorius, Baeticus, Eliberi Episcopus, usque ad extremam senectutem diversos mediocri sermone tractatus composuit, et de Fide elegantem librum, qui hodieque superesse dicitur.
Caput CVIPacianus, in Pyrenaei jugis Barcilonae episcopus, castitate et eloquentia, et tam vita, quam sermone clarus, scripsit varia opuscula, de quibus est Cervus, et contra Novatianos. Sub Theodosio principe, jam ultima senectute, mortuus est.
Caput CVIIPhotinus, de Gallograecia, Marcelli discipulus, Sirmii episcopus ordinatus, Hebionis haeresim instaurare conatus est, postea a Valentiniano principe pulsus Ecclesia, plura scripsit volumina, in quibus vel praecipua sunt contra Gentes, et ad Valentinianum libri.
Caput CVIIIPhoebadius, Agenni Galliarum episcopus, edidit contra Arianos librum. Dicuntur et ejus alia esse opuscula, quae necdum legi. Vivit usque hodie decrepita senectute.
Caput CIXDidymus, Alexandrinus, captus a parva aetate oculis, et ob id elementorum quoque ignarus, tantum miraculum sui omnibus praebuit, ut dialecticam quoque, et geometriam, quae vel maxime visu indiget, usque ad perfectum didicerit. Is plura opera et nobilia conscripsit, commentarios in psalmos omnes, commentarios in Evangelium Matthaei et Joannis, et de Dogmatibus, et contra Arianos libros duos, et de Spiritu sancto librum unum, quem ego in Latinum verti: in Isaiam tomos decem et octo, in Osee, ad me scribens, commentariorum libros tres, et in Zachariam, meo rogatu, libros quinque, et commentarios in Job, et infinita alia quae digerere proprii indicis est. Vivit usque hodie, et octogesimum tertium aetatis excessit annum.
Caput CXOptatus Afer, episcopus Milevitanus, ex parte catholica, scripsit Valentiniano et Valente principibus, adversum Donatianae partis calumniam libros sex, in quibus asserit crimen Donatianorum in nos falso retorqueri.
Caput CXIAquilius Severus, in Hispania, de genere illius Severi, ad quem Lactantii duo epistolarum scribuntur libri, composuit volumen, quasi ὁδοιπορικὸν totius suae vitae statum continens tam prosa quam versibus, quod vocavit Καταστροφὴν, sive Πεῖραν, et sub Valentiniano principe obiit.
Caput CXIICyrillus Hierosolymae episcopus, saepe pulsus Ecclesia, et receptus, ad extremum sub Theodosio principe octo annis inconcussum episcopatum tenuit. Exstant ejus κανηχήσεις, quas in adolescentia composuit.
Caput CXIIIEuzoius, apud Thespesium rhetorem, cum Gregorio Nazianzeno episcopo adolescens Caesareae eruditus est, et ejusdem postea urbis episcopus, plurimo labore, corruptam jam Bibliothecam Origenis et Pamphili in membranis instaurare conatus est. Ad extremum sub Theodosio principe Ecclesia pulsus est. Feruntur ejus varii multiplicesque tractatus, quos nosse perfacile est.
Caput CXIVEpiphanius, Cypri Salaminae episcopus, scripsit adversum omnes Haereses libros, et multa alia, quae ab eruditis propter res, a simplicioribus propter verba lectitantur. Superest usque hodie, et in extrema jam senectute varia cudit opera.
Caput CXVEphraem, Edessenae Ecclesiae diaconus, multa Syro sermone composuit, et ad tantam venit claritudinem, ut post lectionem Scripturarum publice in quibusdam ecclesiis ejus scripta recitentur. Legi ejus de Spiritu sancto Graecum volumen, quod quidam de Syriaca lingua verterat, et acumen sublimis ingenii, etiam in translatione, cognovi. Decessit sub Valente principe.
Caput CXVIBasilius, Caesareae Cappadociae, quae prius Mazaca vocabatur, episcopus, egregios contra Eunomium elaboravit libros, et de Spiritu sancto volumen, et in Hexaemeron homilias novem, et ἀσκητικὸν, et breves variosque tractatus. Moritur imperante Gratiano.
Caput CXVIIGregorius, primum Sasimorum, deinde Nazianzenus episcopus, vir eloquentissimus, praeceptor meus, quo Scripturas explanante, didici, ad triginta millia versuum omnia opera sua composuit. E quibus illa sunt: de morte fratris Caesarii, Φερὶ Φιλοπτωχίας, laudes Machabaeorum, laudes Cypriani, laudes Athanasii, laudes Maximi philosophi, post exsilium reversi, quem falso nomine quidam Heronis superscripserunt (quia est et alius liber vituperationem ejusdem Maximi continens; quasi non licuerit eumdem et laudare et vituperare pro tempore); et liber, hexametro versu, Virginitatis et Nuptiarum, contra se disserentium; adversum Eunomium liber unus, de Spiritu sancto liber unus. Contra Julianum imperatorem libri duo. Secutus est autem Polemonem dicendi charactere, vivoque se episcopum in loco suo ordinans, ruri vitam monachi exercuit. Decessitque ante hoc ferme triennium sub Theodosio principe.
Caput CXVIIILucius, post Athanasium Arianae partis episcopus, usque ad Theodosium principem, a quo et pulsus est, Alexandrinam ecclesiam tenuit. Exstant ejus solemnes de Pascha epistolae, et pauci variarum hypotheseon libelli.
Caput CXIXDiodorus, Tarsensis episcopus; dum Antiochiae esset presbyter, magis claruit. Exstant ejus in Apostolum commentarii, et multa alia, ad Eusebii magis Emiseni characterem pertinentia, cujus cum sensum secutus sit, eloquentiam imitari non potuit, propter ignorantiam saecularium litterarum.
Caput CXXEunomius, Arianae partis, Cyzicenus episcopus, in apertam haereseos suae prorumpens blasphemiam, ut quod illi tegunt, iste publice fateretur, usque hodie vivere dicitur in Cappadocia, et multa contra Ecclesiam scribere. Responderunt ei Apollinarius, Didymus, Basilius Caesariensis, Gregorius Nazianzenus, et Gregorius Nyssenus.
Caput CXXIPriscillianus, Abilae episcopus, qui factione Hidacii et Ithacii Treveris a Maximo tyranno caesus est, edidit multa opuscula, de quibus ad nos aliqua pervenerunt. Hic usque hodie a nonnullis Gnosticae, id est Basilidis et Marci, de quibus Irenaeus scripsit, haereseos accusatur, defendentibus aliis, non ita eum sensisse, ut arguitur.
Caput CXXIILatronianus, provinciae Hispaniae, valde eruditus, et in metrico opere veteribus comparandus, caesus est et ipse Treveris cum Priscilliano, Felicissimo, Juliano, Euchrotia, ejusdem factionis auctoribus. Exstant ejus ingenii opera, diversis metris edita.
Caput CXXIIITiberianus, Baeticus, scripsit pro suspicione, qua cum Priscilliano accusabatur haereseos, apologeticum tumenti compositoque sermone; sed post suorum caedem, taedio victus exsilii, mutavit propositum, et juxta sanctam Scripturam, canis reversus ad vomitum suum (Prov. XVI, 11; II Petr., II, 22), filiam, devotam Christo virginem, matrimonio copulavit.
Caput CXXIVAmbrosius, Mediolanensis episcopus, usque in praesentem diem scribit, de quo, quia superest, meum judicium subtraham, ne in alterutram partem, aut adulatio in me reprehendatur, aut veritas.
Caput CXXVEvagrius, Antiochiae episcopus, acris ac ferventis ingenii, cum adhuc esset presbyter, diversarum hypotheseon tractatus mihi legit, quos necdum edidit; Vitam quoque Beati Antonii de Graeco Athanasii in sermonem nostrum transtulit.
Caput CXXVIAmbrosius Alexandrinus, auditor Didymi, scripsit adversum Apollinarium volumen multorum versuum de dogmatibus, et ut ad me nuper quodam narrante perlatum est, commentarium in Job, qui usque hodie superest.
Caput CXXVIIMaximus Philosophus, natus Alexandriae, Constantinopoli episcopus ordinatus est, et pulsus, insignem de Fide adversus Arianos scripsit librum, quem Mediolani Gratiano principi dedit.
Caput CXXVIIIGregorius Nyssenus episcopus, frater Basilii Caesariensis, ante paucos annos mihi et Gregorio Nazianzeno contra Eunomium legit libros, qui et multa alia scripsisse et scribere dicitur.
Caput CXXIXJoannes Antiochenae Ecclesiae presbyter, Eusebii Emiseni Diodorique sectator, multa componere dicitur, de quibus περὶ ἱερωσύνης tantum legi.
Caput CXXXGelasius Caesareae Palaestinae, post Euzoium, episcopus, accurati limatique sermonis, fertur quaedam scribere, sed celare.
Caput CXXXITheotimus, Scythiae Tomorum episcopus, in morem dialogorum et veteris eloquentiae breves commaticosque tractatus edidit. Audio eum et alia scribere.
Caput CXXXIIDexter, Paciani, de quo supra dixi, filius, clarus apud saeculum et Christi fidei deditus, fertur ad me omnimodam historiam texuisse, quam necdum legi.
Caput CXXXIIIAmphilochius, Iconii episcopus nuper mihi librum legit de Spiritu sancto, quod Deus, et quod adorandus, quodque et omnipotens sit.
Caput CXXXIVSophronius vir apprime eruditus, laudes Bethlehem adhuc puer, et nuper de subversione Serapis insignem librum composuit: de virginitate quoque ad Eustochium, et Vitam Hilarionis monachi, opuscula mea, in Graecum eleganti sermone transtulit: Psalterium quoque et Prophetas, quos nos de Hebraeo in Latinum vertimus.
Caput CXXXVHieronymus patre Eusebio natus, oppido Stridonis, quod a Gothis eversum, Dalmatae quondam Pannoniaeque confinium fuit, usque in praesentem annum, id est, Theodosii principis decimum quartum, haec scripsi: Vitam Pauli monachi, Epistolarum ad diversos librum unum, ad Heliodorum Exhortatoriam, Altercationem Luciferiani et Orthodoxi, Chronicon omnimodae historiae; in Hieremiam et in Ezechiel Homilias Origenis viginti octo, quas de Graeco in Latinum verti; de Seraphim, de Osanna, et de frugi et luxurioso filiis; de tribus Quaestionibus Legis veteris, Homilias in Cantica canticorum duas, adversus Helvidium de virginitate Mariae perpetua, ad Eustochium de virginitate servanda, ad Marcellam Epistolarum librum unum, Consolatoriam de morte filiae ad Paulam, in Epistolam Pauli ad Galatas commentariorum libros tres, item in Epistolam ad Ephesios libros tres, in Epistolam ad Titum librum unum, in Epistolam ad Philemonem librum unum, in Ecclesiasten commentarios, Quaestionum hebraicarum in Genesim librum unum, de Locis librum unum, hebraicorum nominum librum unum; de Spiritu sancto Didymi, quem in Latinum transtuli, librum unum; in Lucam homilias triginta novem; in Psalmos, a decimo usque ad decimum sextum, tractatus septem; Malchi, captivi monachi, vitam, et beati Hilarionis. Novum Testamentum Graece fidei reddidi, Vetus juxta Hebraicam transtuli; Epistolarum autem ad Paulam et Eustochium, quia quotidie scribuntur, incertus est numerus. Scripsi praeterea in Michaeam explanationum libros duos, in Sophoniam librum unum, in Nahum librum unum, in Habacuc libros duos, in Aggaeum librum unum. Multaque alia de opere prophetali, quae nunc habeo in manibus, et necdum expleta sunt. Adversus Jovinianum libros duos, et ad Pammachium Apologeticum et Epitaphium. |