P. Corneli Taciti
historiae
Liber primus
[1] Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius consules erunt.
nam post conditam urbem
octingentos et viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res
populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: postquam bellatum apud
Actium atque omnem potentiam ad unum conferri pacis interfuit, magna illa
ingenia cessere; simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei
publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus
dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infensos vel obnoxios. sed
ambitionem scriptoris facile averseris, obtrectatio et livor pronis auribus
accipiuntur; quippe adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa
species libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec iniuria
cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, a Tito auctam, a Domitiano
longius provectam non abnuerim: sed incorruptam fidem professis neque amore
quisquam et sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum divi
Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque materiam, senectuti
seposui, rara temporum felicitate ubi sentire quae velis et quae sentias dicere
licet.
[2] Opus adgredior opimum casibus, atrox proeliis, discors seditionibus,
ipsa etiam pace saevum. quattuor
principes ferro interempti: trina bella civilia, plura externa ac plerumque
permixta: prosperae in Oriente, adversae in Occidente res: turbatum Illyricum,
Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim omissa: coortae in nos
Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope
etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. iam vero Italia novis cladibus vel
post longam saeculorum seriem repetitis adflicta. haustae aut obrutae urbes,
fecundissima Campaniae ora; et urbs incendiis vastata, consumptis,
antiquissimis delubris, ipso Capitolio civium manibus incenso. pollutae
caerimoniae, magna adulteria: plenum exiliimare, infecti caedibus scopuli.
atrocius in urbe saevitum: nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine
et ob virtutes certissimum exitium. nec minus praemia delatorum invisa quam
scelera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, procurationes alii
et interiorem potentiam, agerent verterent cuncta odio et terrore. corrupti in
dominos servi, in patronos liberti; et quibus deerat inimicus per amicos
oppressi.
[3] Non tamen adeo virtutum sterile saeculum ut non et bona exempla
prodiderit. comitatae profugos liberos matres, secutae maritos in exilia
coniuges: propinqui audentes, constantes generi, contumax etiam adversus
tormenta servorum fides; supremae clarorum virorum necessitates fortiter
toleratae et laudatis antiquorum mortibus pares exitus. praeter multiplicis
rerum humanarum casus caelo terraque prodigia et fulminum monitus et futurorum
praesagia, laeta tristia, ambigua manifesta; nec enim umquam atrocioribus
populi Romani cladibus magisve iustis indiciis adprobatum est non esse curae
deis securitatem nostram, esse ultionem.
[4] Ceterum antequam destinata componam, repetendum videtur qualis status
urbis, quae mens exercituum, quis habitus provinciarum, quid in toto terrarum
orbe validum, quid
aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui plerumque fortuiti sunt,
sed ratio etiam causaeque noscantur. finis Neronis ut laetus primo gaudentium
impetu fuerat, ita varios motus animorum non modo in urbe apud patres aut
populum aut urbanum militem, sed omnis legiones ducesque conciverat, evulgato
imperii arcano posse principem alibi quam Romae fieri. sed patres laeti,
usurpata statim libertate licentius ut erga principem novum et absentem;
primores equitum proximi gaudio patrum; pars populi integra et magnis domibus
adnexa, clientes libertique damnatorum et exulum in spem erecti: plebs sordida
et circo ac theatris sueta, simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per
dedecus Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi.
[5] Miles urbanus longo
Caesarum sacramento imbutus et ad destituendum Neronem arte magis et impulsu
quam suo ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub nomine Galbae
promissum neque magnis meritis ac praemiis eundem in pace quem in bello locum
praeventamque gratiam intellegit apud principem a legionibus factum, pronus ad
novas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti imperium sibi molientis
agitatur. et Nymphidius quidem in ipso conatu oppressus, set quamvis capite
defectionis ablato manebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones
senium atque avaritiam Galbae increpantium. laudata olim et militari fama
celebrata severitas eius angebat aspernantis veterem disciplinam atque ita
quattuordecim annis a Nerone adsuefactos ut haud minus vitia principum amarent
quam olim virtutes verebantur. accessit Galbae vox pro re publica honesta, ipsi
anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad hanc formam cetera erant.
[6] Invalidum senem Titus
Vinius et Cornelius Laco, alter deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio
flagitiorum oneratum contemptu inertiae destruebant. tardum Galbae iter et
cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule designato et Petronio Turpiliano
consulari: ille ut Nymphidii socius, hic ut dux Neronis, inauditi atque
indefensi tamquam innocentes perierant. introitus in urbem trucidatis tot
milibus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui occiderant
formidolosus. inducta legione Hispana, remanente ea quam e classe Nero
conscripserat, plena urbs exercitu insolito; multi ad hoc numeri e Germania ac
Britannia et Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra
Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis Vindicis coeptis
revocaverat: ingens novis rebus materia, ut non in unum aliquem prono favore
ita audenti parata.
[7] Forte congruerat ut
Clodii Macri et Fontei Capitonis caedes nuntiarentur. Macrum in Africa haud
dubie turbantem Trebonius Garutianus procurator iussu Galbae, Capitonem in
Germania, cum similia coeptaret, Cornelius Aquinus et Fabius Valens legati legionum
interfecerant antequam iuberentur. fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et
libidine foedum ac maculosum ita cogitatione rerum novarum abstinuisse, sed a
legatis bellum suadentibus, postquam impellere nequiverint, crimen ac dolum
ultro compositum, et Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur,
quoquo modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse. ceterum utraque caedes
sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta parem
invidiam adferebant. venalia cuncta, praepotentes liberti, servorum manus
subitis avidae et tamquamm apud senem festinantes, eademque novae aulae mala,
aeque gravia, non aeque excusata. ipsa aetas Galbae inrisui ac fastidio erat
adsuetis iuventae Neronis et imperatores forma ac decore corporis, ut est mos
vulgi, comparantibus.
[8] Et hic quidem Romae,
tamquam in tanta multitudine, habitus animorum fuit. e provinciis Hispaniae
praeerat Cluvius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus.
Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Romanae civitatis et in posterum
tributi levamento. proximae tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates
non eodem honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore commoda
aliena ac suas iniurias metiebantur. Germanici exercitus, quod periculosissimum
in tantis viribus, solliciti et irati, superbia recentis victoriae et metu
tamquam alias partis fovissent. tarde a Nerone desciverant, nec statim pro
Galba Verginius. an imperare noluisset dubium: delatum ei a milite imperium
conveniebat. Fonteium Capitonem occisum etiam qui queri non poterant, tamen
indignabantur. dux deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae; quem non
remitti atque etiam reum esse tamquam suum crimen accipiebant.
[9] Superior exercitus
legatum Hordeonium Flaccum spernebat, senecta ac debilitate pedum invalidum,
sine constantia, sine auctoritate: ne quieto quidem milite regimen; adeo
furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur. inferioris Germaniae
legiones diutius sine consulari fuere, donec missu Galbae A. Vitellius aderat,
censoris Vitellii ac ter consulis filius: id satis videbatur. in Britannico
exercitu nihil irarum. non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum
motus innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu crebris
expeditionibus doctae hostem potius odisse. quies et Illyrico, quamquam excitae
a Nerone legiones, dum in Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent:
sed longis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad con tinendam
militarem fidem, nec vitiis nec viribus miscebantur.
[10] Oriens adhuc immotus.
Syriam et quattuor legiones obtinebat Licinius Mucianus, vir secundis adversisque
iuxta famosus. insignis amicitias iuvenis ambitiose coluerat; mox attritis
opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracundia, in secretum Asiae
sepositus tam prope ab exule fuit quam postea a principe. luxuria industria,
comitate adrogantia, malis bonisque artibus mixtus: nimiae voluptates, cum
vacaret; quotiens expedierat, magnae virtutes: palam laudares, secreta male
audiebant: sed apud subiectos, apud proximos, apud collegas variis inlecebris
potens, et cui expeditius fuerit tradere imperium quam obtinere. bellum
Iudaicum Flavius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat) tribus legionibus
administrabat. nec Vespasiano adversus Galbam votum aut animus: quippe Titum
filium ad venerationem cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus. occulta
fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano liberisque eius imperium
post fortunam credidimus.
[11] Aegyptum copiasque,
quibus coerceretur, iam inde a divo Augusto equites Romani obtinent loco regum:
ita visum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecundam,
superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam legum, ignaram
magistratuum, domi retinere. regebat tum Tiberius Alexander, eiusdem nationis.
Africa ac legiones in ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe
post experimentum domini minoris. duae Mauretaniae, Raetia, Noricum, Thraecia
et quae aliae procuratoribus cohibentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in
favorem aut odium contactu valentiorum agebantur. inermes provinciae atque ipsa
in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium belli cessurae erant.
hic fuit rerum Romanarum status, cum Servius Galba iterum Titus Vinius consules
inchoavere annum sibi ultimum, rei publicae prope supremum.
[12] Paucis post kalendas
Ianuarias diebus Pompei Propinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur,
supeioris Germaniae legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem alium
flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium eligendi permittere quo seditio
mollius acciperetur. maturavit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione
secum et cum proximis agitantis. non sane crebrior tota civitate sermo per
illos mensis fuerat, primum licentia ac libidine talia loquendi, dein fessa iam
aetate Galbae. paucis iudicium aut rei publicae amor: multi stulta spe, prout
quis amicus vel cliens, hunc vel illum ambitiosis rumoribus destinabant, etiam
in Titi Vinii odium, qui in dies quanto potentior eodem actu invisior erat.
quippe hiantis in magna fortuna amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas
intendebat, cum apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio
peccaretur.
[13] Potentia principatus
divisa in Titum Vinium consulem Cornelium Laconem praetorii praefectum; nec
minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri nomine
Marcianum vocitabant. hi discordes et rebus minoribus sibi quisque tendentes,
circa consilium eligendi successoris in duas factiones scindebantur. Vinius pro
M. Othone, Laco atque Icelus consensu non tam unum aliquem fovebant quam alium.
neque erat Galbae ignota Othonis ac Titi Vinii amicitia; et rumoribus nihil
silentio transmittentium, quia Vinio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer
destinabantur. credo et rei publicae curam subisse, frustra a Nerone translatae
si apud Othonem relinqueretur. namque Otho pueritiam incuriose, adulescentiam
petulanter egerat, gratus Neroni aemulatione luxus. eoque Poppaeam Sabinam,
principale scortum, ut apud conscium libidinum deposuerat, donec Octaviam
uxorem amoliretur. mox suspectum in eadem Poppaea in provinciam Lusitaniam
specie legationis seposuit. Otho comiter administrata provincia primus in
partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis
splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies rapiebat,
faventibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
[14] Sed Galba post
nuntios Germanicae seditionis, quamquam nihil adhuc de Vitellio certum, anxius
quonam exercituum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod
remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit; adhibitoque super Vinium ac
Laconem Mario Celso consule designato ac Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca
praefatus de sua senectute, Pisonem Licinianum accersiri iubet, seu propria
electione sive, ut quidam crediderunt, Lacone instante, cui apud Rubellium
Plautum exercita cum Pisone amicitia; sed callide ut ignotum fovebat, et
prospera de Pisone fama consilio eius fidem addiderat. Piso M. Crasso et
Scribonia genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et
aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior habebatur: ea
pars morum eius quo suspectior sollicitis adoptanti placebat.
[15] Igitur Galba,
adprehensa Pisonis manu, in hunc modum locutus fertur: "si te privatus
lege curiata apud pontifices, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium erat
Cn. Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et tibi insigne
Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adiecisse: nunc me deorum
hominumque consensu ad imperium vocatum praeclara indoles tua et amor patriae
impulit ut principatum, de quo maiores nostri armis certabant, bello adeptus
quiescenti offeram, exemplo divi Augusti qui sororis filium Marcellum, dein
generum Agrippam, mox nepotes sus, postremo Tiberium Neronem privignum in
proximo sibi fastigio conlocavit. sed Augustus in domo successorem quaesivit,
ego in re publica, non quia propinquos aut socios belli non habeam, sed neque
ipse imperium ambitione accepi, et iudicii mei documentum sit non meae tantum
necessitudines, quas tibi postposui, sed et tuae. est tibi frater pari
nobilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses. ea aetas tua
quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea vita in qua nihil praeteritum
excusandum habeas. fortunam adhuc tantum adversam tulisti: secundae res
acrioribus stimulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate
corrumpimur. fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani animi bona, tu
quidem eadem constantia retinebis, sed alii per obsequium imminuent: inrumpet
adulatio, blanditiae [et] pessimum veri adfectus venenum, sua cuique utilitas.
etiam [si] ego ac tu simplicissime inter nos hodie loquimur, ceteri libentius
cum fortuna nostra quam nobiscum; nam suadere principi quod oporteat multi
laboris, adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur."
[16] "Si immensum
imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram a quo res
publica inciperet: nunc eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea
senectus conferre plus populo Romano possit quam bonum successorem, nec tua
plus iuventa quam bonum principem. sub Tiberio et Gaio et Claudio unius
familiae quasi hereditas fuimus: loco libertatis erit quod eligi coepimus; et
finita Iuliorum Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet. nam
generari et nasci a principibus fortuitum, nec ultra aestimatur: adoptandi
iudicium integrum et, si velis eligere, consensu monstratur. sit ante oculos
Nero quem longa Caesarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut ego
cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervicibus publicis depulerunt;
neque erat adhuc damnati principis exemplum. nos bello et ab aestimantibus
adsciti cum invidia quamvis egregii erimus. ne tamen territus fueris si duae
legiones in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt: ne ipse quidem ad securas
res accessi, et audita adoptione desinam videri senex, quod nunc mihi unum
obicitur. Nero a pessimo quoque semper desiderabitur: mihi ac tibi providendum
est ne etiam a bonis desideretur. monere diutius neque temporis huius, et
impletum est omne consilium si te bene elegi. utilissimus idem ac brevissimus
bonarum malarumque rerum dilectus est, cogitare quid aut volueris sub alio
principe aut nolueris; neque enim hic, ut gentibus quae regnantur, certa
dominorum domus et ceteri servi, sed imperaturus es hominibus qui, nec totam
servitutem pati possunt nec totam libertatem." et Galba quidem haec ac
talia, tamquam principem faceret, ceteri tamquam cum facto loquebantur.
[17] Pisonem ferunt statim
intuentibus et mox coniectis in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis
animi motum prodidisse. sermo erga patrem imperatoremque reverens, de se
moderatus; nihil in vultu habituque mutatum, quasi imperare posset magis quam
vellet. consultatum inde, pro rostris an in senatu an in castris adoptio
nuncuparetur. iri in castra placuit: honorificum id militibus fore, quorum
favorem ut largitione et ambitu male adquiri, ita per bonas artis haud
spernendum. circumsteterat interim Palatium publica expectatio, magni secreti
impatiens; et male coercitam famam supprimentes augebant.
[18] Quartum idus
Ianuarias, foedum imbribus diem, tonitrua et fulgura et caelestes minae ultra
solitum turbaverunt. observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit
Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut fortuitorum; seu
quae fato manent, quamvis significata, non vitantur. apud frequentem militum
contionem imperatoria brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et
more militari, quo vir virum legeret, pronuntiat. ac ne dissimulata seditio in
maius crederetur, ultro adseverat quartam et duoetvicensimam legiones, paucis
seditionis auctoribus, non ultra verba ac voces errasse et brevi in officio
fore. nec ullum orationi aut lenocinium addit aut pretium. tribuni tamen
centurionesque et proximi militum grata auditu respondent: per ceteros
maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in pace donativi necessitatem
bello perdidissent. constat potuisse conciliari animos quantulacumque parci
senis liberalitate: nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares non
sumus.
[19] Inde apud senatum non
comptior Galbae, non longior quam apud militem sermo: Pisonis comis oratio. et
patrum favor aderat: multi voluntate, effusius qui noluerant, medii ac plurimi
obvio obsequio, privatas spes agitantes sine publica cura. nec aliud sequenti
quadriduo, quod medium inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in
publico factumve. crebrioribus in dies Germanicae defectionis nuntiis et facili
civitate ad accipienda credendaque omnia nova cum tristia sunt, censuerant
patres mittendos ad Germanicum exercitum legatos. agitatum secreto num et Piso
proficisceretur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic dignationem
Caesaris laturus. placebat et Laconem praetorii praefectum simul mitti: is
consilio intercessit. legati quoque (nam senatus electionem Galbae permiserat)
foeda inconstantia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi,
ut quemque metus vel spes impulerat.
[20] Proxima pecuniae
cura; et cuncta scrutantibus iustissimum visum est inde repeti ubi inopiae
causa erat. bis et viciens miliens sesteritum donationibus Nero effuderat:
appellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud quemque eorum
relicta. at illis vix decimae super portiones erant, isdem erga aliena
sumptibus quibus sua prodegerant, cum rapacissimo cuique ac perditissimo non
agri aut faenus sed sola instrumenta vitiorum manerent. exactioni triginta
equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac numero onerosum:
ubique hasta et sector, et inquieta urbs actionibus. ac tamen grande gaudium
quod tam pauperes forent quibus donasset Nero quam quibus abstulisset.
exauctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et Antonius Naso,
ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e vigilibus Iulius Fronto. nec
remedium in ceteros fuit, sed metus initium, tamquam per artem et formidine
singuli pellerentur, omnibus suspectis.
[21] Interea Othonem, cui
compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium, multa simul
extimulabant, luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in
Galbam ira, in Pisonem invidia; fingebat et metum quo magis concupisceret:
praegravem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam rursus et alterius exilii honorem
expectandum. suspectum semper invisumque dominanus qui proximus destinaretur.
nocuisse id sibi apud senem principem, magis nociturum apud iuvenem ingenio
trucem et longo exilio efferatum: occidi Othonem posse. proinde agendum
audendumque, dum Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset. opportunos
magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus, ubi perniciosior sit
quies quam temeritas. mortem omnibus ex natura aequalem oblivione apud posteros
vel gloria distingui; ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat, acrioris
viri esse merito perire.
[22] Non erat Othonis
mollis et corpori similis animus. et intimi libertorum servorumque, corruptius
quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia
ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti
ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et
clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus
infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et
retinebitur. multos secreta Poppaeae mathematicos pessimum principalis
matrimonii instrumentum, habuerant: e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania
comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex eventu fides,
coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium
persuaserat fore ut in imperium adscisceretur. sed Otho tamquam peritia et
monitu fatorum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentius obscura
credendi. nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris instinctor, ad quod facillime
ab eius modi voto transitur.
[23] Sed sceleris
cogitatio incertum an repens: studia militum iam pridem spe successionis aut
paratu facinoris adfectaverat, in itinere, in agmine, in stationibus
vetustissimum quemque militum nomine vocans ac memoria Neroniani comitatus
contubernalis appellando; alios agnoscere, quosdam requirere et pecunia aut
gratia iuvare, inserendo saepius querelas et ambiguos de Galba sermones quaeque
alia turbamenta vulgi. labores itinerum, inopia commeatuum, duritia imperii
atrocius accipiebantur, cum Campaniae lacus et Achaiae urbes classibus adire
soliti Pyrenaeum et Alpes et immensa viarum spatia aegre sub armis eniterentur.
[24] Flagrantibus iam
militum animis velut faces addiderat Maevius Pudens, e proximis Tigellini. is
mobilissimum quemque ingenio aut pecuniae indigum et in novas cupiditates
praecipitem adliciendo eo paulatim progressus est ut per speciem convivii,
quotiens Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti viritim
centenos nummos divideret; quam velut publicam largitionem Otho secretioribus
apud singulos praemiis intendebat, adeo animosus corruptor ut Cocceio Proculo
speculatori, de parte finium cum vicino ambigenti, universum vicini agrum sua
pecunia emptum dono dederit, per socordiam praefecti, quem nota pariter et
occulta fallebant.
[25] Sed tum e libertis
Onomastum futuro sceleri praefecit, a quo Barbium Proculum tesserarium
speculatorum et Veturium optionem eorundem perductos, postquam vario sermone
callidos audacisque cognovit, pretio et promissis onerat, data pecunia ad
pertemptandos plurium animos. suscepere duo manipulares imperium populi Romani
transferendum et transtulerunt. in conscientiam facinoris pauci adsciti:
suspensos ceterorum animos diversis artibus stimulant, primores militum per
beneficia Nymphidii ut suspectos, vulgus et ceteros ira et desperatione dilati
totiens donativi. erant quos memoria Neronis ac desiderium prioris licentiae
accenderet: in commune omnes metu mutandae militiae terrebantur.
[26] Infecit ea tabes
legionum quoque et auxiliorum motas iam mentis, postquam vulgatum erat labare
Germanici exercitus fidem. adeoque parata apud malos seditio, etiam apud
integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die redeuntem a cena Othonem
rapturi fuerint, ni incerta noctis et tota urbe sparsa militum castra nec
facilem inter temulentos consensum timuissent, non rei publicae cura, quam
foedare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tenebras, ut quisque
Pannonici vel Germanici exercitus militibus oblatus esset, ignorantibus
plerisque, pro Othone destinaretur. multa erumpentis seditionis indicia per
conscios oppressa: quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit, ignarus
militarium animorum consiliique quamvis egregii, quod non ipse adferret,
inimicus et adversus peritos pervicax.
[27] Octavo decimo
kalendas Februarias sacrificanti pro aede Apollinis Galbae haruspex Vmbricius
tristia exta et instantis insidias ac domesticum hostem praedicit, audiente
Othone (nam proximus adstiterat) idque ut laetum e contrario et suis
cogitationibus prosperum interpretante. nec multo post libertus Onomastus
nuntiat expectari eum ab architecto et redemptoribus, quae significatio
coeuntium iam militum et paratae coniurationis convenerat. Otho, causam
digressus requirentibus, cum emi sibi praedia vetustate suspecta eoque prius
exploranda finxisset, innixus liberto per Tiberianam domum in Velabrum, inde ad
miliarium aureum sub aedem Saturni pergit. ibi tres et viginti speculatores
consalutatum imperatorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae
festinanter impositum strictis mucronibus rapiunt; totidem ferme milites in itinere
adgregantur, alii conscientia, plerique miraculo, pars clamore et gladiis, pars
silentio, animum ex eventu sumpturi.
[28] Stationem in castris
agebat Iulius Martialis tribunus. is magnitudine subiti sceleris, an corrupta
latius castra et, si contra tenderet, exitium metuens, praebuit plerisque
suspicionem conscientiae; anteposuere ceteri quoque tribuni centurionesque
praesentia dubiis et honestis, isque habitus animorum fuit ut pessimum facinus
auderent pauci, plures vellent, omnes paterentur.
[29] Ignarus interim Galba
et sacris intentus fatigabat alieni iam imperii deos, cum adfertur rumor rapi
in castra incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui raperetur, simul ex
tota urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formidine augentes, quidam minora
vero, ne tum quidem obliti adulationis. igitur consultantibus placuit
pertemptari animum cohortis, quae in Palatio stationem agebat, nec per ipsum
Galbam, cuius integra auctoritas maioribus remediis servabatur. Piso pro
gradibus domus vocatos in hunc modum adlocutus est: "sextus dies agitur,
commilitones, ex quo ignarus futuri, et sive optandum hoc nomen sive timendum
erat, Caesar adscitus sum. quo domus nostrae aut rei publicae fato in vestra
manu positum est, non quia meo nomine tristiorem casum paveam, ut qui adversas
res expertus cum maxime discam ne secundas quidem minus discriminis habere:
patris et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire hodie
necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, occidere. solacium proximi
motus habebamus incruentam urbem et res sine discordia translatas: provisum
adoptione videbatur ut ne post Galbam quidem bello locus esset."
[30] "Nihil adrogabo
mihi nobilitatis aut modestiae; neque enim relatu virtutum in comparatione
Othonis opus est. vitia, quibus solis gloriatur, evertere imperium, etiam cum
amicum imperatoris ageret. habitune et incessu an illo muliebri ornatu
mereretur imperium? falluntur quibus luxuria specie liberalitatis imponit:
perdere iste sciet, donare nesciet. stupra nunc et comissationes et feminarum
coetus volvit animo: haec principatus praemia putat, quorum libido ac voluptas
penes ipsum sit, rubor ac dedecus penes omnis; nemo enim umquam imperium
flagitio quaesitum bonis artibus exercuit. Galbam consensus generis humani, me
Galba consentientibus vobis Caesarem dixit. si res publica et senatus et
populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, interest ne imperatorem
pessimi faciant. legionum seditio adversus duces suos audita est aliquando:
vestra fides famaque inlaesa ad hunc diem mansit. et Nero quoque vos destituit,
non vos Neronem. minus triginta transfugae et desertores, quos centurionem aut
tribunum sibi eligentis nemo ferret, imperium adsignabunt? admittitis exemplum
et quiescendo commune crimen facitis? transcendet haec licentia in provincias,
et ad nos scelerum exitus, bellorum ad vos pertinebunt. nec est plus quod pro
caede principis quam quod innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob
fidem quam ab aliis pro facinore accipietis."
[31] Dilapsis
speculatoribus cetera cohors non aspernata contionantem, ut turbidis rebus
evenit, forte magis et nullo adhuc consilio rapit signa [quam], quod postea
creditum est, insidiis et simulatione. missus et Celsus Marius ad electos
Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis; praeceptum Amullio Sereno et
Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites e Libertatis atrio
accerserent. legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum,
quos primo statim introitu trucidaverat Galba. pergunt etiam in castra
praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, Pompeius Longinus, si
incipiens adhuc et necdum adulta seditio melioribus consiliis flecteretur.
tribunorum Subrium et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent
exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis, fidus principi suo
et desciscentibus suspectior erat. legio classica nihil cunctata praetorianis
adiungitur; Illyrici exercitus electi Celsum infestis pilis proturbant.
Germanica vexilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis animis,
quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde rursus longa navigatione
aegros impensiore cura Galba refovebat.
[32] Vniversa iam plebs
Palatium implebat, mixtis servitiis et dissono clamore caedem Othonis et
coniuratorum exitium poscentium ut si in circo aut theatro ludicrum aliquod
postularent: neque illis iudicium aut veritas, quippe eodem die diversa pari
certamine postulaturis, sed tradito more quemcumque principem adulandi licentia
adclamationum et studiis inanibus. Interim Galbam duae sententiae distinebat:
Titus Vinius manendum intra domum, opponenda servitia, firmandos aditus, non
eundum ad iratos censebat: daret malorum paenitentiae, daret bonorum consensui
spatium: scelera impetu, bona consilia mora valescere, denique eundi ultro, si
ratio sit, eandem mox facultatem, regressum, si paeniteat, inaliena potestate.
[33] Festinandum ceteris
videbatur antequam cresceret invalida adhuc coniuratio paucorum: trepidaturum
etiam Othonem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione nunc et
segnitia terentium tempus imitari principem discat. non expectandum ut compositis
castris forum invadat et prospectante Galba Capitolium adeat, dum egregius
imperator cum fortibus amicis ianua ac limine tenus domum cludit, obsidionem
nimirum toleraturus. et praeclarum in servis auxilium si consensus tantae
multitudinis et, quae plurimum valet, prima indignatio elanguescat. proinde
intuta quae indecora; vel si cadere necesse sit, occurrendum discrimini: id
Othoni invidiosius et ipsis honestum. repugnantem huic sententiae Vinium Laco
minaciter invasit, stimulante Icelo privati odii pertinacia in publicum
exitium.
[34] Nec diutius Galba
cunctatus speciosiora suadentibus accessit. praemissus tamen in castra Piso, ut
iuvenis magno nomine, recenti favore et infensus Tito Vinio, seu quia erat seu
quia irati ita volebant: et facilius de odio creditur. vixdum egresso Pisone
occisum in castris Othonem vagus primum et incertus rumor: mox, ut in magnis
mendaciis, interfuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter
gaudentis et incuriosos. multi arbitrabantur compositum auctumque rumorem
mixtis iam Othonianis, qui ad evocandum Galbam laeta falso vulgaverint.
[35] Tum vero non populus
tantum et imperita plebs in plausus et immodica studia sed equitum plerique ac
senatorum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus ac se
Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes, ignavissimus quisque et,
ut res docuit, in periculo non ausurus, nimii verbis, linguae feroces; nemo
scire et omnes adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus sumpto
thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque corpore [re]sistens sella
levaretur. obvius in Palatio Iulius Atticus speculator, cruentum gladium
ostentans, occisum a se Othonem exclamavit; et Galba "commilito",
inquit, "quis iussit?" insigni animo ad coercendam militarem
licentiam, minantibus intrepidus, adversus blandientis incorruptus.
[36] Haud dubiae iam in
castris omnium mentes tantusque ardor ut non contenti agmine et corporibus in
suggestu, in quo paulo ante aurea Galbae statua fuerat, medium inter signa
Othonem vexillis circumdarent. nec tribunis aut centurionibus adeundi locus: gregarius
miles caveri insuper praepositos iubebat. strepere cuncta clamoribus et tumultu
et exhortatione mutua, non tamquam in populo ac plebe, variis segni adulatione
vocibus, sed ut quemque adfluentium militum aspexerant, prensare manibus,
complecti armis, conlocare iuxta, praeire sacramentum, modo imperatorem
militibus, modo milites imperatori commendare, nec deerat Otho protendens manus
adorare vulgum, iacere oscula et omnia serviliter pro dominatione. postquam
universa classicorum legio sacramentum eius accepit, fidens viribus, et quos
adhuc singulos extimulaverat, accendendos in commune ratus pro vallo castorum
ita coepit.
[37] "Quis ad vos
processerim commilitones, dicere non possum, quia nec privatum me vocare
sustineo princeps a vobis nominatus, nec principem alio imperante. vestrum
quoque nomen in incerto erit donec dubitabitur imperatorem populi Romani in
castris an hostem habeatis. auditisne ut poena mea et supplicium vestrum simul
postulentur? adeo manifestum est neque perire nos neque salvos esse nisi una
posse; et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut qui nullo
exposcente tot milia innocentissimorum militum trucidaverit. horror animum
subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum
in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
his auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad principatum attulit nisi occisi
Obultronii Sabini et Cornelii Marcelli in Hispania, Betui Cilonis in Gallia,
Fontei Capitonis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii in via,
Turpiliani in urbe, Nymphidii in castris? quae usquam provincia, quae castra
sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat, emendata et correcta? nam
quae alii scelera, hic remedia vocat, dum falsis nominibus severitatem pro
saevitia, parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras
disciplinam appellat. septem a Neronis fine menses sunt, et iam plus rapuit
Icelus quam quod Polycliti et Vatinii et Aegiali perdiderunt. minore avaritia
ac licentia grassatus esset T. Vinius si ipse imperasset: nunc et subiectos nos
habuit tamquam suos et vilis ut alienos. una illa domus sufficit donativo quod
vobis numquam datur et cotidie exprobratur."
[38] "Ac ne qua
saltem in successore Galbae spes esset accersit ab exilio quem tristitia et
avaritia sui simillimum iudicabat. vidistis, commilitones, notabili tempestate
etiam deos infaustam adoptionem aversantis. idem senatus, idem populi Romani animus
est: vestra virtus expectatur, apud quos omne honestis consiliis robur et sine
quibus quamvis egregia invalida sunt. non ad bellum vos nec ad periculum voco:
omnium militum arma nobiscum sunt. nec una cohors togata defendit nunc Galbam
sed detinet: cum vos aspexerit, cum signum meum accceperit, hoc solum erit
certamen, quis mihi plurimum imputet. nullus cunctationis locus est in eo
consilio quod non potest laudari nisi peractum." aperire deinde
armamentarium iussit. rapta statim arma, sine more et ordine militiae, ut
praetorianus aut legionarius insignibus suis distingueretur: miscentur
auxiliaribus galeis scutisque, nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi
quisque dux et instigator; et praecipuum pessimorum incitamentum quod boni
maerebant.
[39] Iam exterritus Piso
fremitu crebrescentis seditionis et vocibus in urbem usque resonantibus,
egressum interim Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat; iam Marius
Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in Palatium redire, alii Capitolium
petere, plerique rostra occupanda censerent, plures tantum sententiis aliorum
contra dicerent, utque evenit in consiliis infelicibus, optima viderentur
quorum tempus effugerat. agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito Vinio
dicitur, sive ut poena eius animos militum mulceret, seu conscium Othonis
credebat, ad postremum vel odio. haesitationem attulit tempus ac locus, quia
initio caedis orto difficilis modus; et turbavere consilium trepidi nuntii ac
proximorum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo alacres fidem atque
animum ostentaverant.
[40] Agebatur huc illuc
Galba vario turbae fluctuantis impulsu, completis undique basilicis ac templis,
lugubri prospectu. neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus et
conversae ad omnia aures; non tumultus, non quies, quale magni metus et magnae
irae silentium est. Othoni tamen armari plebem nuntiabatur; ire praecipitis et
occupare pericula iubet. igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pacorum
avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem suum inermem et senem
trucidare pergerent, disiecta plebe, proculcato senatu, truces armis, rapidi
equis forum inrumpunt. nec illos Capitolii aspectus et imminentium templorum
religio et priores et futuri principes terruere quo minus facerent scelus cuius
ultor est quisquis successit.
[41] Viso comminus
armatorum agmine vexillarius comitatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem
fuisse tradunt) dereptam Galbae imaginem solo adflixit: eo signo manifesta in
Othonem omnium militum studia, desertum fuga populi forum, destricta adversus
dubitantis tela. iuxta Curtii lacum trepidatione ferentium Galba proiectus e
sella ac provolutus est. extremam eius vocem, ut cuique odium aut admiratio
fuit, varie prodidere. alii suppliciter interrogasse quid mali meruisset,
paucos dies exolvendo donativo deprecatum: plures obtulise ultro percussoribus
iugulum: agerent ac ferirent, si ita [e] re publica videretur. non interfuit
occidentium quid diceret. de percussore non satis constat: quidam Terentium
evocatum, alii Laecanium; crebrior fama tradidit Camurium quintae decimae
legionis militem impresso gladio iugulum eius hausisse. ceteri crura brachiaque
(nam pectus tegebatur) foede laniavere; pleraque vulnera feritate et saevitia
trunco iam corpori adiecta.
[42] Titum inde Vinium
invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem eius instans metus, an
proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut occideretur. quod seu finxit
formidine seu conscientiam coniurationis confessus est, huc potius eius vita famaque
inclinat, ut conscius sceleris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii
iacuit primo ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in utrumque
latus transverberatus.
[43] Insignem illa die virum
Sempronium Densum aetas nostra vidit. centurio is praetoriae cohortis, a Galba
custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus
exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se percussores quamquam vulnerato
Pisoni effugium dedit. Piso in aedem Vestae pervasit, exceptusque misericordia
publici servi et contubernio eius abditus non religione nec caerimoniis sed
latebra inminens exitium differebat, cum advenere missu Othonis nominatim in
caedem eius ardentis Sulpicius Florus e Britannicis cohortibus, nuper a Galba
civitate donatus, et Statius Murcus speculator, a quibus protractus Piso in
foribus templi trucidatur.
[44] Nullam caedem Otho
maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse
dicitur, seu tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat,
seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem
animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari
ius fasque credebat. praefixa contis capita gestabantur inter signa cohortium
iuxta aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas manus qui occiderant,
qui interfuerant, qui vere qui falso ut pulchrum et memorabile facinus
iactabant. plures quam centum viginti libellos praemium exposcentium ob aliquam
notabilem illa die operam Vitellius postea invenit, omnisque conquiri et
interfici iussit, non honori Galbae, sed tradito principibus more munimentum ad
praesens, in posterum ultionem.
[45] Alium crederes
senatum, alium populum: ruere cuncti in castra, anteire proximos, certare cum
praecurrentibus, increpare Galbam, laudare militum iudicium, exosculari Othonis
manum; quantoque magis falsa erant quae fiebant, tanto plura facere. nec
aspernabatur singulos Otho, avidum et minacem militum animum voce vultuque
temperans. Marium Celsum, consulem designatum et Galbae usque in extremas res
amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, industriae eius innocentiaeque
quasi malis artibus infensi. caedis et praedarum initium et optimo cuique
perniciem quaeri apparebat, sed Othoni nondum auctoritas inerat ad prohibendum
scelus: iubere iam poterat. ita simulatione irae vinciri iussum et maiores
poenas daturum adfirmans praesenti exitio subtraxit.
[46] Omnia deinde arbitrio
militum acta: praetorii praefectos sibi ipsi legere, Plotium Firmum e
manipularibus quondam, tum vigilibus praepositum et incolumi adhuc Galba partis
Othonis secutum; adiungitur Licinius Proculus, intima familiaritate Othonis suspectus
consilia eius fovisse. urbi Flavium Sabinum praefecere, iudicium Neronis
secuti, sub quo eandem curam obtinuerat, plerisque Vespasianum fratrem in eo
respicientibus. flagitatum ut vacationes praestari centurionibus solitae
remitterentur; namque gregarius miles ut tributum annuum pendebat. quarta pars
manipuli sparsa per commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem
centurioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus quaestus pensi
habebat: per latrocinia et raptus aut servilibus ministeriis militare otium
redimebant. tum locupletissimus quisque miles labore ac saevitia fatigari donec
vacationem emeret. ubi sumptibus exhaustus socordia insuper elanguerat, inops
pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac rursus alius atque
alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad
extremum bella civilia ruebant. sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos
averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie
utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam. Laco praefectus,
tamquam in insulam seponeretur, ab evocato, quem ad caedem eius Otho
praemiserat, confossus; in Marcianum Icelum ut in libertum palam animadversum.
[47] Exacto per scelera
die novissimum malorum fuit laetitia. vocat senatum praetor urbanus, certant
adulationibus ceteri magistratus, adcurrunt patres: decernitur Othoni
tribunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, adnitentibus
cunctis abolere convicia ac probra, quae promisce iacta haesisse animo eius
nemo sensit; omisisset offensas an distulisset brevitate imperii in incerto
fuit. Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in
Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit. Pisonem Verania
uxor ac frater Scribonianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis
redemptisque capitibus, quae venalia interfectores servaverant.
[48] Piso unum et
tricensimum aetatis annum explebat, fama meliore quam fortuna. fratres eius
Magnum Claudius, Crassum Nero interfecerant: ipse diu exul, quadriduo Caesar,
properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praelatus est ut prior
occideretur. Titus Vinius quinquaginta septem annos variis moribus egit. pater
illi praetoria familia, maternus avus e proscriptis. prima militia infamis:
legatum Calvisium Sabinum habuerat, cuius uxor mala cupidine visendi situm
castrorum, per noctem militari habitu ingressa, cum vigilias et cetera militiae
munia eadem lascivia temptasset, in ipsis principiis stuprum ausa, et criminis
huius reus Titus Vinius arguebatur. igitur iussu G. Caesaris oneratus catenis,
mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum inoffenso legioni post praeturam
praepositus probatusque servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum
aureum in convivio Claudii furatus, et Claudius postera die soli omnium Vinio
fictilibus ministrari iussit. sed Vinius proconsulatu Galliam Narbonensem
severe integreque rexit; mox Galbae amicitia in abruptum tractus, audax,
callidus, promptus et, prout animum intendisset, pravus aut industrius, eadem
vi. testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, Pisonis supremam
voluntatem paupertas firmavit.
[49] Galbae corpus diu
neglectum et licentia tenebrarum plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius
e prioribus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit. caput per
lixas calonesque suffixum laceratumque ante Patrobii tumulum (libertus in
Neronis punitus a Galba fuerat) postera demum die repertum et cremato iam
corpori admixtum est. hunc exitum habuit Servius Galba, tribus et septuaginta
annis quinque principes prospera fortuna emensus et alieno imperio felicior
quam suo. vetus in familia nobilitas, magnae opes: ipsi medium ingenium, magis
extra vitia quam cum virtutibus. famae nec incuriosus nec venditator; pecuniae
alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus; amicorum libertorumque, ubi
in bonos incidisset, sine reprehensione patiens, si mali forent, usque ad
culpam ignarus. sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, quod
segnitia erat, sapientia vocaretur. dum vigebat aetas militari laude apud
Germanas floruit. pro consule Africam moderate, iam senior citeriorem Hispaniam
pari iustitia continuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium
consensu capax imperii nisi imperasset.
[50] Trepidam urbem ac
simul atrocitatem recentis sceleris, simul veteres Othonis mores paventem novus
insuper de Vitellio nuntius exterruit, ante caedem Galbae suppressus ut tantum
superioris Germaniae exercitum descivisse crederetur. tum duos omnium mortalium
impudicitia ignavia luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter
electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura rei publicae, sed
vulgus quoque palam maerere. nec iam recentia saevae pacis exempla sed repetita
bellorum civilium memoria captam totiens suis exercitibus urbem, vastitatem
Italiae, direptiones provinciarum, Pharsaliam Philippos et Perusiam ac Mutinam,
nota publicarum cladium nomina, loquebantur. prope eversum orbem etiam cum de
principatu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse Caeare
Augusto victore imperium; mansuram fuisse sub Pompeio Brutoque rem publicam:
nunc pro Othone an pro Vitellio in templa ituros? utrasque impias preces,
utraque detestanda vota inter duos, quorum bello solum id scires, deteriorem
fore qui vicisset. erant qui Vespasianum et arma Orientis augurarentur, et ut
potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud atque alias cladis horrebant. et
ambigua de Vespasiano fama, solusque omnium ante se principum in melius mutatus
est.
[51] Nunc initia causasque
motus Vitelliani expediam. caeso cum omnibus copiis Iulio Vindice ferox praeda
gloriaque exercitus, ut cui sine labore ac periculo ditissimi belli victoria
evenisset, expeditionem et aciem, praemia quam stipendia malebat. diu
infructuosam et asperam militiam toleraverant ingenio loci caelique et
severitate disciplinae, quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt,
paratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita. viri, arma, equi ad usum
et ad decus supererant. sed ante bellum centurias tantum suas turmasque
noverant; exercitus finibus provinciarum discernebantur: tum adversus Vindicem
contractae legiones, seque et Gallias expertae, quaerere rursus arma novasque
discordias; nec socios, ut olim, sed hostis et victos vocabant. nec deerat pars
Galliarum, quae Rhenum accolit, easdem partis secuta ac tum acerrima
instigatrix adversum Galbianos; hoc enim nomen fastidito Vindice indiderant.
igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulentia civitatibus erat, infensi
expugnationes urbium, populationes agrorum, raptus penatium hauserunt animo,
super avaritiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia Gallorum
inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tributorum partem et publice
donatos in ignominiam exercitus iactabant. accessit callide vulgatum, temere
creditum, decimari legiones et promptissimum quemque centurionum dimitti.
undique atroces nuntii, sinistra ex urbe fama; infensa Lugdunensis colonia et
pertinaci pro Nerone fide fecunda rumoribus; sed plurima ad fingendum
credendumque materies in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas
respexerant, securitate.
[52] Sub ipsas superioris
anni kalendas Decembris Aulus Vitellius inferiorem Germaniam ingressus hiberna
legionum cum cura adierat: redditi plerisque ordines, remissa ignominia,
adlevatae notae; plura ambitione, quaedam iudicio, in quibus sordis et avaritiam
Fontei Capitonis adimendis adsignandisve militiae ordinibus integre mutaverat.
nec consularis legati mensura sed in maius omnia accipiebantur. et [ut]
Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque faventes vocabant,
quod sine modo, sine iudicio donaret sua, largiretur aliena; simul aviditate
imperitandi ipsa vitia pro virtutibus interpretabantur. multi in utroque
exercitu sicut modesti quietique ita mali et strenui. sed profusa cupidine et
insigni temeritate legati legionum Alienus Caecina et Fabius Valens; e quibus
Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa
Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum
ostentans: ipsum celebri ubique fama, nullam in Flacco Hordeonio moram; adfore
Britanniam, secutura Germanorum auxilia: male fidas provincias, precarium seni
imperium et brevi transiturum: panderet modo sinum et venienti Fortunae
occurreret. merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto patre, imparem
si recepisset imperium, tutum si recusasset: Vitellio tris patris consulatus,
censuram, collegium Caesaris et imponere iam pridem imperatoris dignationem et
auferre privati securitatem. quatiebatur his segne ingenium ut concupisceret
magis quam ut speraret.
[53] At in superiore
Germania Caecina, decorus iuventa, corpore ingens, animi immodicus, scito
sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat. hunc iuvenem Galba,
quaestorem in Baetica impigre in partis suas transgressum, legioni praeposuit:
mox compertum publicam pecuniam avertisse ut peculatorem flagitari iussit.
Caecina aegre passus miscere cuncta et privata vulnera rei publicae malis
operire statuit. nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et bello
adversus Vindicem universus adfuerat, nec nisi occiso Nerone translatus in
Galbam atque in eo ipso sacramento vexillis inferioris Germaniae praeventus
erat. et Treviri ac Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut
damno finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur: unde
seditiosa colloquia et inter paganos corruptior miles; et in Verginium favor
cuicumque alii profuturus.
[54] Miserat civitas
Lingonum vetere instituto dona legionibus dextras, hospitii insigne. legati
eorum in squalorem maestitiamque compositi per principia per contubernia modo
suas iniurias, modo vicinarum civitatium praemia, et ubi pronis militum auribus
accipiebantur, ipsius exercitus pericula et contumelias conquerentes
accendebant animos. nec procul seditione aberant cum Hordeonius Flaccus abire
legatos, utque occultior digressus esset, nocte castris excedere iubet. inde
atrox rumor, adfirmantibus plerisque interfectos, ac ni sibi ipsi consulerent,
fore ut acerrimi militum et praesentia conquesti per tenebras et inscitiam ceterorum
occiderentur. obstringuntur in ter se tacito foedere legiones, adsciscitur
auxiliorum miles, primo suspectus tamquam circumdatis cohortibus alisque
impetus in legiones pararetur, mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos
consensu ad bellum quam in pace ad concordiam.
[55] Inferioris tamen
Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba
adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio
proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere sequi
quae piget inchoare. sed ipsis legionibus inerat diversitas animorum: primani
quintanique turbidi adeo ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint: quinta
decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum et minas ausae initium
erumpendi circumspectabant. at in superiore exercitu quarta ac duetvicensima
legiones, isdem hibernis tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirumpunt
imagines Galbae, quarta legio promptius, duetvicensima cunctanter, mox
consensu. ac ne reverentiam imperii exuere viderentur, senatus populique Romani
oblitterata iam nomina sacramento advocabant, nullo legatorum tribunorumve pro
Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, notabilius turbantibus. non tamen
quisquam in modum contionis aut suggestu locutus; neque enim erat adhuc cui
imputaretur.
[56] Spectator flagitii
Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non compescere ruentis, non
retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia
innocens. quattuor centuriones duetvicensimae legionis, Nonius Receptus,
Donatius Valens, Romilius Marcellus, Calpurnius Repentinus, cum protegerent
Galbae imagines, impetu militum abrepti vinctique. nec cuiquam ultra fides aut
memoria prioris sacramenti, sed quod in seditionibus accidit, unde plures erant
omnes fuere. Nocte quae kalendas Ianuarias secuta est in coloniam Agrippinensem
aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio nuntiat quartam et duetvicensimam
legiones proiectis Galbae imaginibus in senatus ac populi Romani verba iurasse.
id sacramentum inane visum: occupari nutantem fortunam et offerri principem
placuit. missi a Vitellio ad legiones legatosque qui descivisse a Galba
superiorem exercitum nuntiarent: proinde aut bellandum adversus desciscentis
aut, si concordia et pax placeat, faciendum imperatorem: et minore discrimine
sumi principem quam quaeri.
[57] Proxima legionis
primae hiberna erant et promptissimus et legatis Fabius Valens. is die postero
coloniam Agrippinensem cum equitibus legionis auxiliariorumque ingressus
imperatorem Vitellium consalutavit. secutae ingenti certamine eiusdem
provinciae legiones; et superior exercitus, speciosis senatus populique Romani
nominibus relictis, tertium nonas Ianuarias Vitellio accessit: scires illum
priore biduo non penes rem publicam fuisse. ardorem exercituum Agrippinenses,
Treviri, Lingones aequabant, auxilia equos, arma pecuniam offerentes, ut
quisque corpore opibus ingenio validus. nec principes modo coloniarum aut
castrorum, quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, sed
manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia
armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et
avaritia.
[58] Igitur laudata
militum alacritate Vitellius ministeria principatus per libertos agi solita in
equites Romanos disponit, vacationes centurionibus ex fisco numerat, saevitiam
militum plerosque ad poenam exposcentium saepius adprobat, raro simulatione vinculorum
frustratur. Pompeius Propinquus procurator Belgicae statim interfectus; Iulium
Burdonem Germanicae classis praefectum astu subtraxit. exarserat in eum
iracundia exercitus tamquam crimen ac mox insidias Fonteio Capitoni struxisset.
grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non
nisi fallendo licebat: ita in custodia habitus et post victoriam demum, stratis
iam militum odiis, dimissus est. interim ut piaculum obicitur centurio
Crispinus. sanguine Capitonis [se] cruentaverat eoque et postulantibus
manifestior et punienti vilior fuit.
[59] Iulius deinde Civilis
periculo exemptus, praepotens inter Batavos, ne supplicio eius erox gens
alienaretur. et erant in civitate Lingonum octo Batavorum cohortes, quartae
decimae legionis auxilia, tum discordia temporum a legione digressae, prout
inclinassent, grande momentum sociae aut adversae. Nonium, Donatium, Romilium,
Calpurnium centuriones, de quibus supra rettulimus, occidi iussit, damnatos
fidei crimine, gravissimo inter desciscentis. accessere partibus Valerius
Asiaticus, Belgicae provinciae legatus, quem mox Vitellius generum adscivit, et
Iunius Blaesus, Lugdunensis Galliae rector, cum Italica legione e ala Tauriana
Lugduni tendentibus. nec in Raeticis copiis mora quo minus statim
adiungerentur: ne in Britannia quidem dubitatum.
[60] Praeerat Trebellius
Maximus, per avaritiam ac sordis contemptus exercitui invisusque. accendebat
odium eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim discors, sed
occasione civilium armorum atrocius proruperant. Trebellius seditionem et confusum
ordinem disciplinae Coelio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio
obiectabat, cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exercitus
corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque militum conviciis
proturbatus et adgregantibus se Coelio cohortibus alisque desertus Trebellius ad
Vitellium perfugerit. quies provinciae quamquam remoto consulari mansit: rexere
legati legionum, pares iure, Coelius audendo potentior.
[61] Adiuncto Britannico
exercitu ingens viribus opibusque Vitellius duos duces, duo itinera bello
destinavit: Fabius Valens adlicere vel, si abnuerent, vastare Gallias et
Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Caecina propiore transitu Poeninis iugis
degredi iussus. Valenti inferioris exercitus electi cum aquila quintae legionis
et cohortibus alisque, ad quadraginta milia armatorum data; triginta milia
Caecina e superiore Germania ducebat, quorum robur legio unaetvicensima fuit.
addita utrique Germanorum auxilia, et quibus Vitellius suas quoque copias
supplevit, tota mole belli secuturus.
[62] Mira inter exercitum
imperatoremque diversitas: instare miles, arma poscere, dum Galliae trepident,
dum Hispaniae cunctentur: non obstare hiemem neque ignavae pacis moras:
invadendam Italiam, occupandam urbem; nihil in discordiis civilibus
festinatione tutius, ubi facto magis quam consulto opus esset. torpebat
Vitellius et fortunam principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat,
medio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis militum ultro
ducis munia implebat, ut si adesset imperator et strenuis vel ignavis spem metumve
adderet. instructi intentique signum profectionis exposcunt. nomen Germanici
Vitellio statim additum: Caesarem se appellari etiam victor prohibuit. laetum
augurium Fabio Valenti exercituique, quem in bellum agebat, ipso profectionis
die aquila leni meatu, prout agmen incederet, velut dux viae praevolavit,
longumque per spatium is gaudentium militum clamor, ea quies interritae alitis
fuit ut haud dubium magnae et prosperae rei omen acciperetur.
[63] Et Treviros quidem ut
socios securi adiere: Divoduri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni
comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente armis ad caedem
innoxiae civitatis, non ob praedam aut spoliandi cupidine, sed furore et rabie
et causis incertis eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis
mitigati ab excidio civitatis temperavere; caesa tamen ad quattuor milia
hominum. isque terror Gallias invasit ut venienti mox agmini universae
civitates cum magistratibus et precibus occurrerent, stratis per vias feminis
puerisque: quaeque alia placamenta hostilis irae, non quidem in bello sed pro
pace tendebantur.
[64] Nuntium de caede
Galbae et imperio Othonis Fabius Valens in civitate Leucorum accepit. nec
militum animus in gaudium aut formidine permotus: bellum volvebat. Gallis
cunctatio exempta est: in Othonem ac Vitellium odium par, ex Vitellio et metus.
proxima Lingonum civitas erat, fida partibus. benigne excepti modestia
certavere, sed brevis laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta
decima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius Valens adiunxerat.
iurgia primum, mox rixa inter Batavos et legionarios, dum his aut illis studia
militum adgregantur, prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione
paucorum oblitos iam Batavos imperii admonuisset. frustra adversus Aeduos
quaesita belli causa: iussi pecuniam atque arma deferre gratuitos insuper
commeatus praebuere. quod Aedui formidine Lugdunenses gaudio fecere. sed legio
Italica et ala Tauriana abductae: cohortem duodevicensimam Lugduni, solitis sibi
hibernis, relinqui placuit. Manlius Valens legatus Italicae legionis, quamquam
bene de partibus meritus, nullo apud Vitellium honore fuit: secretis eum
criminationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior deciperetur, palam
laudatum.
[65] Veterem inter
Lugdunensis [et Viennensis] discordiam proximum bellum accenderat. multae in
vicem clades, crebrius infestiusque quam ut tantum propter Neronem Galbamque
pugnaretur. et Galba reditus Lugdunensium occasione irae in fiscum verterat;
multus contra in Viennensis honor: unde aemulatio et invidia et uno amne
discretis conexum odium. igitur Lugdunenses extimulare singulos militum et in
eversionem Viennensium impellere, obsessam ab illis coloniam suam, adiutos
Vindicis conatus, conscriptas nuper legiones in praesidium Galbae referendo. et
ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam
secreta exhortatio, sed publicae preces: irent ultores, excinderent sedem
Gallici belli: cuncta illic externa et hostilia: se, coloniam Romanam et partem
exercitus et prosperarum adversarumque rerum socios, si fortuna contra daret,
iratis ne relinquerent.
[66] His et pluribus in
eundem modum perpulerant ut ne legati quidem ac duces partium restingui posse
iracundiam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari discriminis sui Viennenses,
velamenta et infulas praeferentes, ubi agmen incesserat, arma genua vestigia
prensando flexere militum animos; addidit Valens trecenos singulis militibus
sestertios. tum vetustas dignitasque coloniae valuit et verba Fabi salutem
incolumitatemque Viennensium commendantis aequis auribus accepta; publice tamen
armis multati, privatis et promiscis copiis iuvere militem. sed fama constans
fuit ipsum Valentem magna pecunia emptum. is diu sordidus, repente dives
mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate longa cupidinibus
immoderatus et inopi iuventa senex prodigus. lento deinde agmine per finis
Allobrogum ac Vocontiorum ductus exercitus, ipsa itinerum spatia et stativorum
mutationes venditante duce, foedis pactionibus adversus possessores agrorum et
magistratus civitatum, adeo minaciter ut Luco (municipium id Vocontiorum est)
faces admoverit, donec pecunia mitigaretur. quotiens pecuniae materia deesset,
stupris et adulteriis exorabatur. sic ad Alpis perventum.
[67] Plus praedae ac
sanguinis Caecina hausit. inritaverant turbidum ingenium Helvetii, Gallica gens
olim armis virisque, mox memoria nominis clara, de caede Galbae ignari et
Vitellii imperium abnuentes. initium bello fuit avaritia ac festinatio unaetvicensimae
legionis; rapuerant pecuniam missam in stipendium castelli quod olim Helvetii
suis militibus ac stipendiis tuebantur. aegre id passi Helvetii, interceptis
epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad Pannonicas legiones ferebantur,
centurionem et quosdam militum in custodia retinebant. Caecina belli avidus
proximam quamque culpam, antequam paeniteret, ultum ibat: mota propere castra,
vastati agri, direptus longa pace in modum municipii extructus locus, amoeno
salubrium aquarum usu frequens; missi ad Raetica auxilia nuntii ut versos in
legionem Helvetios a tergo adgrederentur.
[68] Illi ante discrimen
feroces, in periculo pavidi, quamquam primo tumultu Claudium Severum ducem
legerant, non arma noscere, non ordines sequi, non in unum consulere. exitiosum
adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus; hinc
Caecina cum valido exercitu, inde Raeticae alae cohortesque et ipsorum Raetorum
iuventus, sueta armis et more militiae exercita. undique populatio et caedes:
ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars saucii aut palantes, in montem
Vocetium perfugere. ac statim immissa cohorte Thraecum depulsi et
consectantibus Germanis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati.
multa hominum milia caesa, multa sub corona venundata. cumque dirutis omnibus
Aventicum gentis caput infesto agmine peteretur, missi qui dederent civitatem,
et deditio accepta. in Iulium Alpinum e principibus ut concitorem belli Caecina
animadvertit: ceteros veniae vel saevitiae Vitellii reliquit.
[69] Haud facile dictu
est, legati Helvetiorum minus placabilem imperatorem an militem invenerint.
civitatis excidium poscunt, tela ac manus in ora legatorum intentant. ne
Vitellius quidem verbis et minis temperabat, cum Claudius Cossus, unus ex
legatis, notae facundiae sed dicendi artem apta trepidatione occultans atque eo
validior, militis animum mitigavit. ut est mos, vulgus mutabile subitis et tam
pronum in misericordiam quam immodicum saevitia fuerat: effusis lacrimis et
meliora constantius postulando impunitatem salutemque civitati impetravere.
[70] Caecina paucos in
Helvetiis moratus dies dum sententiae Vitellii certior fieret, simul transitum
Alpium parans, laetum ex Italia nuntium accipit alam Silianam circa Padum
agentem sacramento Vitellii accessisset. pro consule Vitellium Siliani in Africa
habuerant; mox a Nerone, ut in Aegyptum praemitterentur, exciti et ob bellum
Vindicis revocati ac tum in Italia manentes, instinctu decurionum, qui Othonis
ignari, Vitellio obstricti robur adventantium legionum et famam Germanici exercitus
attollebant, transiere in partis et ut donum aliquod novo principi firmissima
transpadanae regionis municipia, Mediolanum ac Novariam et Eporediam et
Vercellas, adiunxere. id Caecinae per ipsos compertum. et quia praesidio alae
unius latissima Italiae pars defendi nequibat, praemissis Gallorum
Lusitanorumque et Britannorum cohortibus et Germanorum vexillis cum ala
Petriana, ipse paulum cunctatus est num Raeticis iugis in Noricum flecteret
adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui concitis auxiliis et interruptis
fluminum pontibus fidus Othoni putabatur. sed metu ne amitteret praemissas iam
cohortis alasque, simul reputans plus gloriae retenta Italia et, ubicumque
certatum foret, Noricos in cetera victoriae praemia cessuros, Poenino itinere
subsignanum militem et grave legionum agmen hibernis adhuc Alpibus transduxit.
[71] Otho interim contra
spem omnium non deliciis neque desidia torpescere: dilatae voluptates,
dissimulata luxuria et cuncta ad decorem imperii composita, eoque plus
formidinis adferebant falsae virtutes et vitia reditura. Marium Celsum consulem
designatum, per speciem vinculorum saevitiae militum subtractum, acciri in
Capitolium iubet; clementiae titulus e viro claro et partibus inviso petebatur.
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro
imputavit. nec Otho quasi ignosceret sed deos testis mutuae reconciliationis
adhibens, statim inter intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit,
mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra et infelix.
laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus Celsi salus ne militibus quidem
ingrata fuit, eandem virtutem admirantibus cui irascebantur.
[72] Par inde exultatio
disparibus causis consecuta impetrato Tigellini exitio. Ofonius Tigellinus
obscuris parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et
praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus, crudelitatem
mox, deinde avaritiam, virilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus
Nerone, quaedam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac proditor: unde
non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, diverso adfectu, quibus odium
Neronis inerat et quibus desiderium. apud Galbam Titi Vinii potentia defensus,
praetexentis servatam ab eo filiam. haud dubie servaverat, non clementia,
quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia pessimus quisque
diffidentia praesentium mutationem pavens adversus publicum odium privatam
gratiam praeparat: unde nulla innocentiae cura sed vices impunitatis. eo infensior
populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii invidia, concurrere
ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi plurima vulgi licentia, in circum ac
theatra effusi seditiosis vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud
Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum et
oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem vitam foedavit etiam
exitu sero et inhonesto.
[73] Per idem tempus
expostulata ad supplicium Calvia Crispinilla variis frustrationibus et adversa
dissimulantis principis fama periculo exempta est. magistra libidinum Neronis,
transgressa in Africam ad instigandum in arma Clodium Macrum, famem populo
Romano haud obscure molita, totius postea civitatis gratiam obtinuit, consulari
matrimonio subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox potens pecunia
et orbitate, quae bonis malisque temporibus iuxta valent.
[74] Crebrae interim et
muliebribus blandimentis infectae ab Othone ad Vitellium epistulae offerebant
pecuniam et gratiam et quemcumque [e] quietis prodigae vitae legisset. paria
Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrimque et indecora simulatione,
mox quasi rixantes stupra ac flagitia in vicem obiectavere, neuter falso. Otho,
revocatis quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Germanicum exercitum
et ad legionem Italicam easque quae Lugduni agebant copias specie senatus
misit. legati apud Vitellium remansere, promptius quam ut retenti viderentur;
praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho adiunxerat, remissi
antequam legionibus miscerentur. addidit epistulas Fabius Valens nomine
Germanici exercitus ad praetorias et urbanas cohortis de viribus partium
magnificas et concordiam offerentis; increpabat ultro quod tanto ante traditum
Vitellio imperium ad Othonem vertissent.
[75] Ita promissis simul
ac minis temptabantur, ut bello impares, in pace nihil amissuri; neque ideo
praetorianorum fides mutata. sed insidiatores ab Othone in Germaniam, a
Vitellio in urbem missi. utrisque frustra fuit, Vitellianis inpune, per tantam
hominum multitudinem mutua ignorantia fallentibus: Othoniani novitate vultus,
omnibus in vicem gnaris, prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum fratrem
Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni incolumes sibi mater
ac liberi servarentur. et stetit domus utraque, sub Othone incertum an metu:
Vitellius victor clementiae gloriam tulit.
[76] Primus Othoni
fiduciam addidit ex Illyrico nuntius iurasse in eum Dalmatiae ac Pannoniae et
Moesiae legiones. idem ex Hispania adlatum laudatusque per edictum Cluvius
Rufus: set statim cognitum est conversam ad Vitellium Hispaniam. ne Aquitania
quidem, quamquam ab Iulio Cordo in verba Othonis obstricta, diu mansit. nusquam
fides aut amor: metu ac necessitate huc illuc mutabantur. eadem formido provinciam
Narbonensem ad Vitellium vertit, facili transitu ad proximos et validiores.
longinquae provinciae et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem manebat,
non partium studio, sed erat grande momentum in nomine urbis ac praetexto
senatus, et occupaverat animos prior auditus. Iudaicum exercitum Vespasianus,
Syriae legiones Mucianus sacramento Othonis adegere; simul Aegyptus omnesque
versae in Orientem provinciae nomine eius tenebantur. idem Africae obsequium,
initio Carthagine orto neque expectata Vipstani Aproniani proconsulis
auctoritate: Crescens Neronis libertus (nam et hi malis temporibus partem se
rei publicae faciunt) epulum plebi ob laetitiam recentis imperii obtulerat, et
populus pleraque sine modo festinavit. Carthaginem ceterae civitates secutae.
[77] Sic distractis
exercitibus ac provinciis Vitellio quidem ad capessendam principatus fortunam
bello opus erat, Otho ut in multa pace munia imperii obibat, quaedam ex
dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex praesenti usu properando.
consul cum Titiano fratre in kalendas Martias ipse; proximos mensis Verginio
destinat ut aliquod exercitui Germanico delenimentum; iungitur Verginio
Pompeius Vopiscus praetexto veteris amicitiae; plerique Viennensium honori
datum interpretabantur. ceteri consulatus ex destinatione Neronis aut Galbae
mansere, Caelio ac Flavio Sabinis in Iulias, Arrio Antonino et Mario Celso in
Septembris, quorum honoribus ne Vitellius quidem victor intercessit. sed Otho
pontificatus auguratusque honoratis iam senibus cumulum dignitatis addidit, aut
recens ab exilio reversos nobilis adulescentulos avitis ac paternis sacerdotiis
in solacium recoluit. redditus Cadio Rufo, Pedio Blaeso, Saevino P . . .
senatorius locus. repetundarum criminibus sub Claudio ac Nerone ceciderant:
placuit ignoscentibus verso nomine, quod avaritia fuerat, videri maiestatem,
cuius tum odio etiam bonae leges peribant.
[78] Eadem largitione
civitatum quoque ac provinciarum animos adgressus Hispalensibus et
Emeritensibus familiarum adiectiones, Lingonibus universis civitatem Romanam,
provinciae Baeticae Maurorum civitates dono dedit; nova iura Cappadociae, nova
Africae, ostentata magis quam mansura. inter quae necessitate praesentium rerum
et instantibus curis excusata ne tum quidem immemor amorum statuas Poppaeae per
senatus consultum reposuit; creditus est etiam de celebranda Neronis memoria
agitavisse spe vulgum adliciendi. et fuere qui imagines Neronis proponerent:
atque etiam Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobilitatem ac
decus adstruerent, Neroni Othoni adclamavit. ipse in suspenso tenuit, vetandi
metu vel agnoscendi pudore.
[79] Conversis ad civile
bellum animis externa sine cura habebantur. eo audentius Rhoxolani, Sarmatica
gens, priore hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam inruperant, ad
novem milia equitum, ex ferocia et successu praedae magis quam pugnae intenta.
igitur vagos et incuriosos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit.
apud Romanos omnia proelio apta: Sarmatae dispersi aut cupidine praedae graves
onere sarcinarum et lubrico itinerum adempta equorum pernicitate velut vincti
caedebantur. namque mirum dictu ut sit omnis Sarmatarum virtus velut extra
ipsos. nihil ad pedestrem pugnam tam ignavum: ubi per turmas advenere vix ulla
acies obstiterit. sed tum umido die et soluto gelu neque conti neque gladii,
quos praelongos utraque manu regunt, usui, lapsantibus equis et catafractarum
pondere. id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis lamminis aut
praeduro corio consertum, ut adversus ictus impenetrabile ita impetu hostium
provolutis inhabile ad resurgendum; simul altitudine et mollitia nivis
hauriebantur. Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis
adsultans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (neque enim scuto
defendi mos est) comminus fodiebat, donec pauci qui proelio superfuerant
paludibus abderentur. ibi saevitia hiemis aut vulnerum absumpti. postquam id
Romae compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, Fulvus Aurelius
et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, legati legionum, consularibus ornamentis
donantur, laeto Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello
et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset.
[80] Parvo interim initio,
unde nihil timebatur, orta seditio prope urbi excidio fuit. septimam decimam
cohortem e colonia Ostiensi in urbem acciri Otho iusserat; armandae eius cura
Vario Crispino tribuno e praetorianis data. is quo magis vacuus quietis castris
iussa exequeretur, vehicula cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario
iubet. tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis in tumultum
evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem sui movere. fremit miles et
tribunos centurionesque proditionis arguit, tamquam familiae senatorum ad
perniciem Othonis armarentur, pars ignari et vino graves, pessimus quisque in
occasionem praedarum, vulgus, ut mos est, cuiuscumque motus novi cupidum; et
obsequia meliorum nox abstulerat. resistentem seditioni tribunum et
severissimos centurionum obtruncant; rapta arma, nudari gladii; insidentes
equis urbem ac Palatium petunt.
[81] Erat Othoni celebre
convivium primoribus feminis virisque; qui trepidi, fortuitusne militum furor
an dolus imperatoris, manere ac deprehendi an fugere et dispergi periculosius
foret, modo constantiam simulare, modo formidine detegi, simul Othonis vultum
intueri; utque evenit inclinatis ad suspicionem mentibus, cum timeret Otho,
timebatur. sed haud secus discrimine senatus quam suo territus et praefectos
praetorii ad mitigandas militum iras statim miserat et abire propere omnis e
convivio, iussit. tum vero passim magistratus proiectis insignibus, vitata
comitum et servorum frequentia, senes feminaeque per tenebras diversa urbis
itinera, rari domos, plurimi amicorum tecta et ut cuique humillimus cliens,
incertas latebras petivere.
[82] Militum impetus ne
foribus quidem Palatii coercitus quo minus convivium inrumperent, ostendi sibi
Othonem expostulantes, vulnerato Iulio Martiale tribuno et Vitellio Saturnino
praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt. undique arma et minae, modo in
centuriones tribunosque, modo in senatum universum, lymphatis caeco pavore
animis, et quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in omnis
poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro insistens precibus et lacrimis
aegre cohibuit, redieruntque in castra inviti neque innocentes. postera die
velut capta urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs; deiecti
in terram militum vultus ac plus tristitiae quam paenitentiae. manipulatim
adlocuti sunt Licinius Proculus et Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque
ingenio mitius aut horridius. finis sermonis in eo ut quina milia nummum
singulis militibus numerarentur: tum Otho ingredi castra ausus. atque illum
tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae insignibus otium et
salutem flagitantes. sensit invidiam miles et compositus in obsequium auctores
seditionis ad supplicium ultro postulabat.
[83] Otho, quamquam
turbidis rebus et diversis militum animis, cum optimus quisque remedium
praesentis licentiae posceret, vulgus et plures seditionibus et ambitioso
imperio laeti per turbas et raptus facilius ad civile bellum impellerentur,
simul reputans non posse principatum scelere quaesitum subita modestia et
prisca gravitate retineri, sed discrimine urbis et periculo senatus anxius,
postremo ita disseruit: "neque ut adfectus vestros in amorem mei
accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim
egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis
et erga me modum caritatis. tumultus proximi initium non cupiditate vel odio,
quae multos exercitus in discordiam egere, ac ne detrectatione quidem aut
formidine periculorum: nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit;
nam saepe honestas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exitus
consequuntur. imus ad bellum. num omnis nuntios palam audiri, omnia consilia
cunctis praesentibus tractari ratio rerum aut occasionum velocitas patitur? tam
nescire quaedam milites quam scire oportet: ita se ducum auctoritas, sic rigor
disciplinae habet, ut multa etiam centuriones tribunosque tantum iuberi
expediat. si cur iubeantur quaerere singulis liceat, pereunte obsequio etiam
imperium intercidit. an et illic nocte intempesta rapientur arma? unus alterve
perditus ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima insanisse
crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus imbuet, imperatoris sui
tentorium inrumpet?"
[84] "Vos quidem
istud pro me: sed in discursu ac tenebris et rerum omnium confusione patefieri
occasio etiam adversus me potest. si Vitellio et satellitibus eius eligendi
facultas detur, quem nobis animum, quas mentis imprecentur, quid aliud quam seditionem
et discordiam optabunt? ne miles centurioni, ne centurio tribuno obsequatur, ut
confusi pedites equitesque in exitium ruamus. parendo potius, commilitones,
quam imperia ducum sciscitando res militares continentur, et fortissimus in
ipso discrimine exercitus est qui ante discrimen quietissimus. vobis arma et
animus sit: mihi consilium et virtutis vestrae regimen relinquite. paucorum
culpa fuit, duorum poena erit: ceteri abolete memoriam foedissimae noctis. nec
illas adversus senatum voces ullus usquam exercitus audiat. caput imperii et
decora omnium provinciarum ad poenam vocare non hercule illi, quos cum maxime
Vitellius in nos ciet, Germani audeant. ulline Italiae alumni et Romana vere
iuventus ad sanguinem et caedem depoposcerit ordinem, cuius splendore et gloria
sordis et obscuritatem Vitellianarum partium praestringimus? nationes aliquas
occupavit Vitellius, imaginem quandam exercitus habet, senatus nobiscum est:
sic fit ut hinc res publica, inde hostes rei publicae constiterint. quid? vos
pulcherrimam hanc urbem domibus et tectis et congestu lapidum stare creditis?
muta ista et inanima intercidere ac reparari promisca sunt: aeternitas rerum et
pax gentium et mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur. hunc
auspicato a parente et conditore urbis nostrae institutum et a regibus usque ad
principes continuum et immortalem, sicut a maioribus accepimus, sic posteris
tradamus; nam ut ex vobis senatores, ita ex senatoribus principes
nascuntur."
[85] Et oratio ad
perstringendos mulcendosque militum animos et severitatis modus (neque enim in
pluris quam in duos animadverti iusserat) grate accepta compositique ad
praesens qui coerceri non poterant. non tamen quies urbi redierat: strepitus
telorum et facies belli, [et] militibus ut nihil in commune turbantibus, ita
sparsis per domos occulto habitu, et maligna cura in omnis, quos nobilitas aut
opes aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat: Vitellianos quoque
milites venisse in urbem ad studia partium noscenda plerique credebant: unde
plena omnia suspicionum et vix secreta domuum sine formidine. sed plurimum
trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum vultumque
conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere prosperis viderentur. coacto
vero in curiam senatu arduus rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne
suspecta libertas; et privato Othoni nuper atque eadem dicenti nota adulatio.
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam
Vitellium vocantes, providentissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera
probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum
sibi ipsi obstrepentes.
[86] Prodigia insuper
terrebant diversis auctoribus vulgata: investibulo Capitolii omissas habenas
bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana speciem,
statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et immoto die ab occidente
in orientem conversam, prolocutum in Etruria bovem, insolitos animalium partus,
et plura alia rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum in
metu audiuntur. sed praecipuus et cum praesenti exitio etiam futuri pavor
subita inundatione Tiberis, qui immenso auctu proruto ponte sublicio ac strage
obstantis molis refusus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius
modi casuum implevit: rapti e publico plerique, plures in tabernis et cubilibus
intercepti. fames in vulgus inopia quaestus et penuria alimentorum. corrupta
stagnantibus aquis insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa. utque
primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti expeditionem Othoni
campus Martius et via Flaminia iter belli esset obstructum fortuitis vel
naturalibus causis in prodigium et omen imminentium cladium vertebatur.
[87] Otho lustrata urbe et
expensis bello consiliis, quando Poeninae Cottiaeque Alpes et ceteri Galliarum
aditus Vitellianis exercitibus claudebantur, Narbonensem Galliam adgredi
statuit classe valida et partibus fida, quod reliquos caesorum ad pontem Mulvium
et saevitia Galbae in custodia habitos in numeros legionis composuerat, facta
et ceteris spe honoratae in posterum militiae. addidit classi urbanas cohortis
et plerosque e praetorianis, viris et robur exercitus atque ipsis ducibus
consilium et custodes. summa expeditionis Antonio Novello, Suedio Clementi
primipilaribus, Aemilio Pacensi, cui ademptum a Galba tribunatum reddiderat,
permissa. curam navium Moschus libertus retinebat ad observandam honestiorum
fidem immutatus. peditum equitumque copiis Suetonius Paulinus, Marius Celsus,
Annius Gallus rectores destinati, sed plurima fides Licinio Proculo praetorii
praefecto. is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem
Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod
facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
[88] Sepositus per eos
dies Cornelius Dolabella in coloniam Aquinatem, neque arta custodia neque
obscura, nullum ob crimen, sed vetusto nomine et propinquitate Galbae
monstratus. multos e magistratibus, magnam consularium partem Otho non
participes aut ministros bello, sed comitum specie secum expedire iubet, in
quis et Lucium Vitellium, eodem quo ceteros cultu, nec ut imperatoris fratrem
nec ut hostis. igitur motae urbis curae; nullus ordo metu aut periculo vacuus.
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita
bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere
pavorem nitebantur, manifestius pavidi. nec deerant e contrario qui amibitione
stolida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos apparatus conviviorum
et inritamenta libidinum ut instrumentum belli mercarentur. sapientibus quietis
et rei publicae cura; levissimus quisque et futuri improvidus spe vana tumens;
multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta
tutissimi.
[89] Sed vulgus et
magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire paulatim belli mala,
conversa in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, quae motu
Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura tum urbe et provinciali bello,
quod inter legiones Galliasque velut externum fuit. nam ex quo divus Augustus
res Caesarum composuit, procul et in unius sollicitudinem aut decus populus
Romanus bellaverat; sub Tiberio et Gaio tantum pacis adversa [ad] rem publicam
pertinuere; Scriboniani contra Claudium incepta simul audita et coercita; Nero
nuntiis magis et rumoribus quam armis depulsus: tum legiones classesque et,
quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti, Oriens
Occidensque et quicquid utrimque virium est a tergo, si ducibus aliis bellatum
foret, longo bello materia. fuere qui proficiscenti Othoni moras religionemque
nondum conditorum ancilium adferrent: aspernatus est omnem cunctationem ut
Neroni quoque exitiosam; et Caecina iam Alpes transgressus extimulabat.
[90] Pridie idus Martias
commendata patribus re publica reliquias Neronianarum sectionum nondum in
fiscum conversas revocatis ab exilio concessit, iustissimum donum et in speciem
magnificum, sed festinata iam pridem exactione usu sterile. mox vocata contione
maiestatem urbis et consensum populi ac senatus pro se attollens, adversum
Vitellianas partis modeste disseruit, inscitiam potius legionum quam audaciam
increpans, nulla Vitellii mentione, sive ipsius ea moderatio, seu scriptor
orationis sibi metuens contumeliis in Vitellium abstinuit, quando, ut in
consiliis militiae Suetonio Paulino et Mario Celso, ita in rebus urbanis Galeri
Trachali ingenio Othonem ut credebatur; et erant qui genus ipsum orandi
noscerent, crebro fori usu celebre et ad implendas populi auris latum et
sonans. clamor vocesque vulgi ex more adulandi nimiae et falsae: quasi
dictatorem Caesarem aut imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis
votisque certabant, nec metu aut amore, sed ex libidine servitii: ut in
familiis, privata cuique stimulatio, et vile iam decus publicum. profectus Otho
quietem urbis curasque imperii Salvio Titiano fratri permisit.
Liber secundus
[1] Struebat iam fortuna
in diversa parte terrarum initia causasque imperio, quod varia sorte laetum rei
publicae aut atrox, ipsis principibus prosperum vel exitio fuit. Titus
Vespasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, causam profectionis
officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed
vulgus fingendi avidum disperserat accitum in adoptionem. materia sermonibus
senium et orbitas principis et intemperantia civitatis, donec unus eligatur,
multos destinandi. augebat famam ipsius Titi ingenium quantaecumque fortunae
capax, decor oris cum quadam maiestate, prosperae Vespasiani res, praesaga
responsa, et inclinatis ad credendum animis loco ominum etiam fortuita. ubi
Corinthi, Achaiae urbe, certos nuntios accepit de interitu Galbae et aderant
qui arma Vitellii bellumque adfirmarent, anxius animo paucis amicorum adhibitis
cuncta utrimque perlustrat: si pergeret in urbem, nullam officii gratiam in
alterius honorem suscepti, ac se Vitellio sive Othoni obsidem fore: sin
rediret, offensam haud dubiam victoris, set incerta adhuc victoria et
concedente in partis patre filium excusatum. sin Vespasianus rem publicam
susciperet, obliviscendum offensarum de bello agitantibus.
[2] His ac talibus inter
spem metumque iactatum spes vicit. fuerunt qui accensum desiderio Berenices
reginae vertisse iter crederent; neque abhorrebat a Berenice iuvenilis animus,
sed gerendis rebus nullum ex eo impedimentum. laetam voluptatibus adulescentiam
egit, suo quam patris imperio moderatior. igitur oram Achaiae et Asiae ac laeva
maris praevectus, Rhodum et Cyprum insulas, inde Syriam audentioribus spatiis
petebat. atque illum cupido incessit adeundi visendique templum Paphiae
Veneris, inclitum per indigenas advenasque. haud fuerit longum initia
religionis, templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) paucis
disserere.
[3] Conditorem templi
regem Aeriam vetus memoria, quidam ipsius deae nomen id perhibent. fama
recentior tradit a Cinyra sacratum templum deamque ipsam conceptam mari huc
adpulsam; sed scientiam artemque haruspicum accitam et Cilicem Tamiram
intulisse, atque ita pactum ut familiae utriusque posteri caerimoniis
praesiderent. mox, ne honore nullo regium genus peregrinam stirpem
antecelleret, ipsa quam intulerant scientia hospites cessere: tantum Cinyrades
sacerdos consulitur. hostiae, ut quisque vovit, sed mares deliguntur:
certissima fides haedorum fibris. sanguinem arae obfundere vetitum: precibus et
igne puro altaria adolentur, nec ullis imbribus quamquam in aperto madescunt.
simulacrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio tenuem in
ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro.
[4] Titus spectata
opulentia donisque regum quaeque alia laetum antiquitatibus Graecorum genus
incertae vetustati adfingit, de navigatione primum consuluit. postquam pandi
viam et mare prosperum accepit, de se per ambages interrogat caesis compluribus
hostiis. Sostratus (sacerdotis id nomen erat) ubi laeta et congruentia exta
magnisque consultis adnuere deam videt, pauca in praesens et solita respondens,
petito secreto futura aperit. Titus aucto animo ad patrem pervectus suspensis
provinciarum et exercituum mentibus ingens rerum fiducia accessit.
Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugnatione Hierosolymorum reliqua,
duro magis et arduo opere ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam
quo satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset. tres, ut supra
memoravimus, ipsi Vespasiano legiones erant, exercitae bello: quattuor Mucianus
obtinebat in pace, sed aemulatio et proximi exercitus gloria depulerat
segnitiam, quantumque illis roboris discrimina et labor, tantum his vigoris
addiderat integra quies et inexperti belli ~labor. auxilia utrique cohortium
alarumque et classes regesque ac nomen dispari fama celebre.
[5] Vespasianus acer
militiae anteire agmen, locum castris capere, noctu diuque consilio ac, si res
posceret, manu hostibus obniti, cibo fortuito, veste habituque vix a gregario
milite discrepans; prorsus, si avaritia abesset, antiquis ducibus par. Mucianum
e contrario magnificentia et opes et cuncta privatum modum supergressa
extollebant; aptior sermone, dispositu provisuque civilium rerum peritus:
egregium principatus temperamentum, si demptis utriusque vitiis solae virtutes
miscerentur. ceterum hic Syriae, ille Iudaeae praepositus, vicinis provinciarum
administrationibus invidia discordes, exitu demum Neronis positis odiis in
medium consuluere, primum per amicos, dein praecipua concordiae fides Titus
prava certamina communi utilitate aboleverat, natura atque arte compositus
adliciendis etiam Muciani moribus. tribuni centurionesque et vulgus militum
industria licentia, per virtutes per voluptates, ut cuique ingenium,
adsciscebantur.
[6] Antequam Titus
adventaret sacramentum Othonis acceperat uterque exercitus, praecipitibus, ut
adsolet, nuntiis et tarda mole civilis belli, quod longa concordia quietus
Oriens tunc primum parabat. namque olim validissima inter se civium arma in
Italia Galliave viribus Occidentis coepta; et Pompeio, Cassio, Bruto, Antonio,
quos omnis trans mare secutum est civile bellum, haud prosperi exitus fuerant;
auditique saepius in Syria Iudaeaque Caesares quam inspecti. nulla seditio
legionum, tantum adversus Parthos minae, vario eventu; et proximo civili bello
turbatis aliis inconcussa ibi pax, dein fides erga Galbam. mox, ut Othonem ac
Vitellium scelestis armis res Romanas raptum ire vulgatum est, ne penes ceteros
imperii praemia, penes ipsos tantum servitii necessitas esset, fremere miles et
viris suas circumspicere. septem legiones statim et cum ingentibus auxiliis
Syria Iudaeaque; inde continua Aegyptus duaeque legiones, hinc Cappadocia
Pontusque et quicquid castrorum Armeniis praetenditur. Asia et ceterae
provinciae nec virorum inopes et pecunia opulentae. quantum insularum mari
cingitur, et parando interim bello secundum tutumque ipsum mare.
[7] Non fallebat duces
impetus militum, sed bellantibus aliis placuit expectari. bello civili victores
victosque numquam solida fide coalescere, nec referre Vitellium an Othonem
superstitem fortuna faceret. rebus secundis etiam egregios duces insolescere:
discordia militis ignavia luxurie et suismet vitiis alterum bello, alterum
victoria periturum. igitur arma in occasionem distulere, Vespasianus
Mucianusque nuper, ceteri olim mixtis consiliis; optimus quisque amore rei
publicae, multos dulcedo praedarum stimulabat, alios ambiguae domi res: ita
boni malique causis diversis, studio pari, bellum omnes cupiebant.
[8] Sub idem tempus Achaia
atque Asia falso exterritae velut Nero adventaret, vario super exitu eius
rumore eoque pluribus vivere eum fingentibus credentibusque. ceterorum casus
conatusque in contextu operis dicemus: tunc servus e Ponto sive, ut alii
tradidere, libertinus ex Italia, citharae et cantus peritus, unde illi super
similitudinem oris propior ad fallendum fides, adiunctis desertoribus, quos
inopia vagos ingentibus promissis corruperat, mare ingreditur; ac vi
tempestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex Oriente commeantium
adscivit vel abnuentis interfici iussit, et spoliatis negotiatoribus
mancipiorum valentissimum quemque armavit. centurionemque Sisennam dextras,
concordiae insignia, Syriaci exercitus nomine ad praetorianos ferentem variis
artibus adgressus est, donec Sisenna clam relicta insula trepidus et vim
metuens aufugeret. inde late terror: multi ad celebritatem nominis erecti rerum
novarum cupidine et odio praesentium. gliscentem in dies famam fors discussit.
[9] Galatiam ac Pamphyliam
provincias Calpurnio Asprenati regendas Galba permiserat. datae e classe
Misenensi duae triremes ad prosequendum, cum quibus Cythnum insulam tenuit: nec
defuere qui trierarchos nomine Neronis accirent. is in maestitiam compositus et
fidem suorum quondam militum invocans, ut eum in Syria aut Aegypto sisterent
orabat. trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis
omnium animis reversuros firmaverunt. sed Asprenati cuncta ex fide nuntiata,
cuius cohortatione expugnata navis et interfectus quisquis ille erat. corpus,
insigne oculis comaque et torvitate vultus, in Asiam atque inde Romam pervectum
est.
[10] In civitate discordi
et ob crebras principum mutationes inter libertatem ac licentiam incerta parvae
quoque res magnis motibus agebantur. Vibius Crispus, pecunia potentia ingenio
inter claros magis quam inter bonos, Annium Faustum equestris ordinis, qui
temporibus Neronis delationes factitaverat, ad cognitionem senatus vocabat; nam
recens Galbae principatu censuerant patres, ut accusatorum causae noscerentur.
id senatus consultum varie iactatum et, prout potens vel inops reus inciderat,
infirmum aut validum, retinebat adhuc [aliquid] terroris. et propria vi Crispus
incubuerat delatorem fratris sui pervertere, traxeratque magnam senatus partem,
ut indefensum et inauditum dedi ad exitium postularent. contra apud alios nihil
aeque reo proderat quam nimia potentia accusatoris: dari tempus, edi crimina,
quamvis invisum ac nocentem more tamen audiendum censebant. et valuere primo
dilataque in paucos dies cognitio: mox damnatus est Faustus, nequaquam eo
adsensu civitatis quem pessimis moribus meruerat: quippe ipsum Crispum easdem
accusationes cum praemio exercuisse meminerant, nec poena criminis sed ultor
displicebat.
[11] Laeta interim Othoni
principia belli, motis ad imperium eius e Dalmatia Pannoniaque exercitibus.
fuere quattuor legiones, e quibus bina milia praemissa; ipsae modicis
intervallis sequebantur, septima a Galba conscripta, veteranae undecima ac
tertia decima et praecipui fama quartadecumani, rebellione Britanniae
compressa. addiderat gloriam Nero eligendo ut potissimos, unde longa illis erga
Neronem fides et erecta in Othonem studia. sed quo plus virium ac roboris e
fiducia tarditas inerat. agmen legionum alae cohortesque praeveniebant; et ex
ipsa urbe haud spernenda manus, quinque praetoriae cohortes et equitum vexilla
cum legione prima, ac deforme insuper auxilium, duo milia gladiatorum, sed per
civilia arma etiam severis ducibus usurpatum. his copiis rector additus Annius
Gallus, cum Vestricio Spurinna ad occupandas Padi ripas praemissus, quoniam
prima consiliorum frustra ceciderant, transgresso iam Alpis Caecina, quem sisti
intra Gallias posse speraverat. ipsum Othonem comitabantur speculatorum lecta
corpora cum ceteris praetoriis cohortibus, veterani e praetorio, classicorum
ingens numerus. nec illi segne aut corruptum luxu iter, sed lorica ferrea usus
est et ante signa pedes ire, horridus, incomptus famaeque dissimilis.
[12] Blandiebatur coeptis
fortuna, possessa per mare et navis maiore Italiae parte penitus usque ad
initium maritimarum Alpium, quibus temptandis adgrediendaeque provinciae
Narbonensi Suedium Clementem, Antonium Novellum, Aemilium Pacensem duces
dederat. sed Pacensis per licentiam militum vinctus, Antonio Novello nulla
auctoritas: Suedius Clemens ambitioso imperio regebat, ut adversus modestiam
disciplinae corruptus, ita proeliorum avidus. non Italia adiri nec loca
sedesque patriae videbantur: tamquam externa litora et urbes hostium urere,
vastare, rapere eo atrocius quod nihil usquam provisum adversum metus. pleni
agri, apertae domus; occursantes domini iuxta coniuges et liberos securitate
pacis et belli malo circumveniebantur. maritimas tum Alpis tenebat procurator
Marius Maturus. is concita gente (nec deest iuventus) arcere provinciae finibus
Othonianos intendit: sed primo impetu caesi disiectique montani, ut quibus
temere collectis, non castra, non ducem noscitantibus, neque in victoria decus
esset neque in fuga flagitium.
[13] Inritatus eo proelio
Othonis miles vertit iras in municipium Albintimilium. quippe in acie nihil
praedae, inopes agrestes et vilia arma; nec capi poterant, pernix genus et
gnari locorum: sed calamitatibus insontium expleta avaritia. auxit invidiam praeclaro
exemplo femina Ligus, quae filio abdito, cum simul pecuniam occultari milites
credidissent eoque per cruciatus interrogarent ubi filium occuleret, uterum
ostendens latere respondit, nec ullis deinde terroribus aut morte constantiam
vocis egregiae mutavit.
[14] Imminere provinciae
Narbonensi, in verba Vitellii adactae, classem Othonis trepidi nuntii Fabio
Valenti attulere; aderant legati coloniarum auxilium orantes. duas Tungrorum
cohortis, quattuor equitum turmas, universam Trevirorum alam cum Iulio Classico
praefecto misit, e quibus pars in colonia Foroiuliensi retenta, ne omnibus
copiis in terrestre iter versis vacuo mari classis adceleraret. duodecim
equitum turmae et lecti e cohortibus adversus hostem iere, quibus adiuncta
Ligurum cohors, vetus loci auxilium, et quingenti Pannonii, nondum sub signis.
nec mora proelio: sed acies ita instructa ut pars classicorum mixtis paganis in
collis mari propinquos exurgeret, quantum inter collis ac litus aequi loci
praetorianus miles expleret, in ipso mari ut adnexa classis et pugnae parata
conversa et minaci fronte praetenderetur: Vitelliani, quibus minor peditum vis,
in equite robur, Alpinos proximis iugis, cohortis densis ordinibus post equitem
locant. Trevirorum turmae obtulere se hosti incaute, cum exciperet contra
veteranus miles, simul a latere saxis urgeret apta ad iaciendum etiam paganorum
manus, qui sparsi inter milites, strenui ignavique, in victoria idem audebant.
additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe: ita undique
clausi, deletaeque omnes copiae forent ni victorem exercitum attinuisset
obscurum noctis, obtentui fugientibus.
[15] Nec Vitelliani
quamquam victi quievere: accitis auxiliis securum hostem ac successu rerum
socordius agentem invadunt. caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud
navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle defensi, mox inrupere.
atrox ibi caedes, et Tungrarum cohortium praefecti sustentata diu acie telis
obruuntur. ne Othonianis quidem incruenta victoria fuit, quorum improvide
secutos conversi equites circumvenerunt. ac velut pactis indutiis, ne hinc
classis inde eques subitam formidinem inferrent, Vitelliani retro Antipolim
Narbonensis Galliae municipium, Othoniani Albingaunum interioris Liguriae
revertere.
[16] Corsicam ac Sardiniam
ceterasque proximi maris insulas fama victricis classis in partibus Othonis
tenuit. sed Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeritas,
tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa. namque Othonis odio
iuvare Vitellium Corsorum viribus statuit, inani auxilio etiam si provenisset.
vocatis principibus insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium
Pyrrichum trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium Certum equitem Romanum,
interfici iubet: quorum morte exterriti qui aderant, simul ignara et alieni
metus socia imperitorum turba in verba Vitellii iuravere. sed ubi dilectum
agere Pacarius et inconditos homines fatigare militiae muneribus occepit,
laborem insolitum perosi infirmitatem suam reputabant: insulam esse quam
incolerent, et longe Germaniam virisque legionum; direptos vastatosque classe
etiam quos cohortes alaeque protegerent. et aversi repente animi, nec tamen
aperta vi: aptum tempus insidiis legere. digressis qui Pacarium frequentabant,
nudus et auxilii inops balineis interficitur; trucidati et comites. capita ut
hostium ipsi interfectores ad Othonem tulere; neque eos aut Otho praemio
adfecit aut puniit Vitellius, in multa conluvie rerum maioribus flagitiis
permixtos.
[17] Aperuerat iam Italiam
bellumque transmiserat, ut supra memoravimus, ala Siliana, nullo apud quemquam
Othonis favore, nec quia Vitellium mallent, sed longa pax ad omne servitium
fregerat facilis occupantibus et melioribus incuriosos. florentissimum Italiae
latus, quantum inter Padum Alpisque camporum et urbium, armis Vitellii (namque
et praemissae a Caecina cohortes advenerant) tenebatur. capta Pannoniorum
cohors apud Cremonam; intercepti centum equites ac mille classici inter
Placentiam Ticinumque. quo successu Vitellianus miles non iam flumine aut ripis
arcebatur; inritabat quin etiam Batavos transrhenanosque Padus ipse, quem
repente contra Placentiam transgressi raptis quibusdam exploratoribus ita
ceteros terruere ut adesse omnem Caecinae exercitum trepidi ac falsi
nuntiarent.
[18] Certum erat Spurinnae
(is enim Placentiam optinebat) necdum venisse Caecinam et, si propinquaret,
coercere intra munimenta militem nec tris praetorias cohortis et mille
vexillarios cum paucis equitibus veterano exercitui obicere: sed indomitus
miles et belli ignarus correptis signis vexillisque ruere et retinenti duci
tela intentare, spretis centurionibus tribunisque: quin prodi Othonem et
accitum Caecinam clamitabant. fit temeritatis alienae comes Spurinna, primo
coactus, mox velle simulans, quo plus auctoritatis inesset consiliis si seditio
mitesceret.
[19] Postquam in conspectu
Padus et nox adpetebat vallari castra placuit. is labor urbano militi insolitus
contundit animos. tum vetustissimus quisque castigare credulitatem suam, metum
ac discrimen ostendere si cum exercitu Caecina patentibus campis tam paucas
cohortis circumfudisset. iamque totis castris modesti sermones, et inserentibus
se centurionibus tribunisque laudari providentia ducis quod coloniam virium et
opum validam robur ac sedem bello legisset. ipse postremo Spurinna, non tam
culpam exprobrans quam rationem ostendens, relictis exploratoribus ceteros
Placentiam reduxit minus turbidos et imperia accipientis. solidati muri,
propugnacula addita, auctae turres, provisa parataque non arma modo sed
obsequium et parendi amor, quod solum illis partibus defuit, cum virtutis haud
paeniteret.
[20] At Caecina, velut
relicta post Alpis saevitia ac licentia, modesto agmine per Italiam incessit.
ornatum ipsius municipia et coloniae in superbiam trahebant, quod versicolori
sagulo, bracas [barbarum tecgmen] indutus togatos adloqueretur. uxorem quoque
eius Saloninam, quamquam in nullius iniuriam insignis equo ostroque veheretur,
tamquam laesi gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum
felicitatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a nullis magis
exigere quam quos in aequo viderunt. Caecina Padum transgressus, temptata
Othonianorum fide per conloquium et promissa, isdem petitus, postquam pax et
concordia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curasque in
obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gnarus ut initia belli
provenissent famam in cetera fore.
[21] Sed primus dies
impetu magis quam veterani exercitus artibus transactus: aperti incautique
muros subiere, cibo vinoque praegraves. in eo certamine pulcherrimum
amphitheatri opus, situm extra muros, conflagravit, sive ab obpugnatoribus
incensum, dum faces et glandis et missilem ignem in obsessos iaculantur, sive
ab obsessis, dum regerunt. municipale vulgus, pronum ad suspiciones, fraude
inlata ignis alimenta credidit a quibusdam ex vicinis coloniis invidia et
aemulatione, quod nulla in Italia moles tam capax foret. quocumque casu
accidit, dum atrociora metuebantur, in levi habitum, reddita securitate,
tamquam nihil gravius pati potuissent, maerebant. ceterum multo suorum cruore
pulsus Caecina, et nox parandis operibus absumpta. Vitelliani pluteos cratisque
et vineas subfodiendis muris protegendisque obpugnatoribus, Othoniani sudis et
immensas lapidum ac plumbi aerisque molis perfringendis obruendisque hostibus
expediunt. utrimque pudor, utrimque gloria et diversae exhortationes hinc
legionum et Germanici exercitus robur, inde urbanae militiae et praetoriarum
cohortium decus attollentium; illi ut segnem et desidem et circo ac theatris
corruptum militem, hi peregrinum et externum increpabant. simul Othonem ac
Vitellium celebrantes culpantesve uberioribus inter se probris quam laudibus
stimulabantur.
[22] Vixdum orto die plena
propugnatoribus moenia, fulgentes armis virisque campi: densum legionum agmen,
sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta
aut aevo fluxa comminus adgredi. ingerunt desuper Othoniani pila librato magis
et certo ictu adversus temere subeuntis cohortis Germanorum, cantu truci et
more patrio nudis corporibus super umeros scuta quatientium. legionarius
pluteis et cratibus tectus subruit muros, instruit aggerem, molitur portas:
contra praetoriani dispositos ad id ipsum molaris ingenti pondere ac fragore
provolvunt. pars subeuntium obruti, pars confixi et exangues aut laceri: cum
augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere
infracta partium fama. et Caecina pudore coeptae temere obpugnationis, ne
inrisus ac vanus isdem castris adsideret, traiecto rursus Pado Cremonam petere
intendit. tradidere sese abeunti Turullius Cerialis cum compluribus classicis
et Iulius Briganticus cum paucis equitum, hic praefectus alae in Batavis
genitus, ille primipilaris et Caecinae haud alienus, quod ordines in Germania
duxerat.
[23] Spurinna comperto
itinere hostium defensam Placentiam, quaeque acta et quid Caecina pararet,
Annium Gallum per litteras docet. Gallus legionem primam in auxilium Placentiae
ducebat, diffisus paucitati cohortium, ne longius obsidium et vim Germanici exercitus
parum tolerarent. ubi pulsum Caecinam pergere Cremonam accepit, aegre coercitam
legionem et pugnandi ardore usque ad seditionem progressam Bedriaci sistit.
inter Veronam Cremonamque situs est vicus, duabus iam Romanis cladibus notus
infaustusque. Isdem diebus a Martio Macro haud procul Cremona prospere
pugnatum; namque promptus animi Martius transvectos navibus gladiatores in
adversam Padi ripam repente effudit. turbata ibi Vitellianorum auxilia, et
ceteris Cremonam fugientibus caesi qui restiterant: sed repressus vincentium impetus
ne novis subsidiis firmati hostes fortunam proelii mutarent. suspectum id
Othonianis fuit, omnia ducum facta prave aestimantibus. certatim, ut quisque
animo ignavus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et Marium
Celsum--nam eos quoque Otho praefecerat--variis criminibus incessebant.
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et
metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad
Othonem litteris; qui humillimo cuique credulus, bonos metuens trepidabat,
rebus prosperis incertus et inter adversa melior. igitur Titianum fratrem
accitum bello praeposuit.
[24] Interea Paulini et
Celsi ductu res egregie gestae. angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et
senescens exercitus sui fama. pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, etiam
per concursum exploratorum, crebra magis quam digna memoratu proelia, inferior,
propinquante Fabio Valente, ne omne belli decus illuc concederet, reciperare
gloriam avidius quam consultius properabat. ad duodecimum a Cremona (locus
Castorum vocatur) ferocissimos auxiliarium imminentibus viae lucis occultos
componit: equites procedere longius iussi et inritato proelio sponte refugi
festinationem sequentium elicere, donec insidiae coorerentur. proditum id
Othonianis ducibus, et curam peditum Paulinus, equitum Celsus sumpsere. tertiae
decimae legionis vexillum, quattuor auxiliorum cohortes et quingenti equites in
sinistro locantur; aggerem viae tres praetoriae cohortes altis ordinibus
obtinuere; dextra fronte prima legio incessit cum duabus auxiliaribus
cohortibus et quingentis equitibus: super hos ex praetorio auxiliisque mille
equites, cumulus prosperis aut subsidium laborantibus, ducebantur.
[25] Antequam miscerentur
acies, terga vertentibus Vitellianis, Celsus doli prudens repressit suos:
Vitelliani temere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ultro in
insidias praecipitantur; nam a lateribus cohortes, legionum adversa frons, et
subito discursu terga cinxerant equites. signum pugnae non statim a Suetonio Paulino
pediti datum: cunctator natura et cui cauta potius consilia cum ratione quam
prospera ex casu placerent, compleri fossas, aperiri campum, pandi aciem
iubebat, satis cito incipi victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur.
ea cunctatione spatium Vitellianis datum in vineas nexu traducum impeditas
refugiendi; et modica silva adhaerebat, unde rursus ausi promptissimos
praetorianorum equitum interfecere. vulneratur rex Epiphanes, impigre pro
Othone pugnam ciens.
[26] Tum Othonianus pedes
erupit; protrita hostium acie versi in fugam etiam qui subveniebant; nam
Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio
trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor fugientium
abriperet. orta et in castris seditio quod non universi ducerentur: vinctus
praefectus castrorum Iulius Gratus, tamquam fratri apud Othonem militanti
proditionem ageret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoniani sub
eodem crimine vinxissent. ceterum ea ubique formido fuit apud fugientis occursantis,
in acie pro vallo, ut deleri cum universo exercitu Caecinam potuisse, ni
Suetonius Paulinus receptui cecinisset, utrisque in partibus percrebruerit.
timuisse se Paulinus ferebat tantum insuper laboris atque itineris, ne
Vitellianus miles recens e castris fessos adgrederetur et perculsis nullum
retro subsidium foret. apud paucos ea ducis ratio probata, in vulgus adverso
rumore fuit.
[27] Haud proinde id
damnum Vitellianos in metum compulit quam ad modestiam composuit: nec solum
apud Caecinam, qui culpam in militem conferebat seditioni magis quam proelio
paratum: Fabii quoque Valentis copiae (iam enim Ticinum venerat) posito hostium
contemptu et reciperandi decoris cupidine reverentius et aequalius duci
parebant. gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio (neque enim
rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi oportuerat) repetam. cohortes
Batavorum, quas bello Neronis a quarta decima legione digressas, cum Britanniam
peterent, audito Vitellii motu in civitate Lingonum Fabio Valenti adiunctas
rettulimus, superbe agebant, ut cuiusque legionis tentoria accessissent,
coercitos a se quartadecimanos, ablatam Neroni Italiam atque omnem belli
fortunam in ipsorum manu sitam iactantes. contumeliosum id militibus, acerbum
duci; corrupta iurgiis aut rixis disciplina; ad postremum Valens e petulantia
etiam perfidiam suspectabat.
[28] Igitur nuntio adlato
pulsam Trevirorum alam Tungrosque a classe Othonis et Narbonensem Galliam
circumiri, simul cura socios tuendi et militari astu cohortis turbidas ac, si
una forent, praevalidas dispergendi, partem Batavorum ire in subsidium iubet.
quod ubi auditum vulgatumque, maerere socii, fremere legiones. orbari se
fortissimorum virorum auxilio; veteres illos et tot bellorum victores, postquam
in conspectu sit hostis, velut ex acie abduci. si provincia urbe et salute
imperii potior sit, omnes illuc sequerentur; sin victoriae [sanitas
sustentaculum] columen in Italia verteretur, non abrumpendos ut corpori
validissimos artus.
[29] Haec ferociter
iactando, postquam immissis lictoribus Valens coercere seditionem coeptabat,
ipsum invadunt, saxa iaciunt, fugientem sequuntur. spolia Galliarum et
Viennensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clamitantes, direptis
sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum pilis et lanceis rimabantur; nam
Valens servili veste apud decurionem equitum tegebatur. tum Alfenus Varus
praefectus castrorum, deflagrante paulatim seditione, addit consilium, vetitis
obire vigilias centurionibus, omisso tubae sono, quo miles ad belli munia
cietur. igitur torpere cuncti, circumspectare inter se attoniti et id ipsum
quod nemo regeret paventes; silentio, patientia, postremo precibus ac lacrimis
veniam quaerebant. ut vero deformis et flens et praeter spem incolumis Valens
processit, gaudium miseratio favor: versi in laetitiam, ut est vulgus utroque
immodicum, laudantes gratantesque circumdatum aquilis signisque in tribunal
ferunt. ille utili moderatione non supplicium cuiusquam poposcit, ac ne
dissimulans suspectior foret, paucos incusavit, gnarus civilibus bellis plus
militibus quam ducibus licere.
[30] Munientibus castra
apud Ticinum de adversa Caecinae pugna adlatum, et prope renovata seditio
tamquam fraude et cunctationibus Valentis proelio defuissent: nolle requiem,
non expectare ducem, anteire signa, urgere signiferos; rapido agmine Caecinae iunguntur.
improspera Valentis fama apud exercitum Caecinae erat: expositos se tanto
pauciores integris hostium viribus querebantur, simul in suam excusationem et
adventantium robur per adulationem attollentes, ne ut victi et ignavi
despectarentur. et quamquam plus virium, prope duplicatus legionum
auxiliorumque numerus erat Valenti, studia tamen militum in Caecinam
inclinabant, super benignitatem animi, qua promptior habebatur, etiam vigore
aetatis, proceritate corporis et quodam inani favore. hinc aemulatio ducibus:
Caecina ut foedum ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant. sed
condito odio eandem utilitatem fovere, crebris epistulis sine respectu veniae
probra Othoni obiectantes, cum duces partium Othonis quamvis uberrima
conviciorum in Vitellium materia abstinerent.
[31] Sane ante utriusque
exitum, quo egregiam Otho famam, Vitellius flagitiosissimam meruere, minus
Vitellii ignavae voluptates quam Othonis flagrantissimae libidines timebantur:
addiderat huic terrorem atque odium caedes Galbae, contra illi initium belli
nemo imputabat. Vitellius ventre et gula sibi inhonestus, Otho luxu saevitia
audacia rei publicae exitiosior ducebatur. Coniunctis Caecinae ac Valentis
copiis nulla ultra penes Vitellianos mora quin totis viribus certarent: Otho
consultavit trahi bellum an fortunam experiri placeret.
[32] Tunc Suetonius
Paulinus dignum fama sua ratus, qua nemo illa tempestate militaris rei
callidior habebatur, de toto genere belli censere, festinationem hostibus,
moram ipsis utilem disseruit: exercitum Vitellii universum advenisse, nec
multum virium a tergo, quoniam Galliae tumeant et deserere Rheni ripam
inrupturis tam infestis nationibus non conducat; Britannicum militem hoste et
mari distineri: Hispanias armis non ita redundare; provinciam Narbonensem
incursu classis et adverso proelio contremuisse; clausam Alpibus et nullo maris
subsidio transpadanam Italiam atque ipso transitu exercitus vastam; non
frumentum usquam exercitui, nec exercitum sine copiis retineri posse: iam
Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto in aestatem
bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos. multa
bella impetu valida per taedia et moras evanuisse. contra ipsis omnia opulenta
et fida, Pannoniam Moesiam Dalmatiam Orientem cum integris exercitibus, Italiam
et caput rerum urbem senatumque et populum, numquam obscura nomina, etiam si
aliquando obumbrentur; publicas privatasque opes et immensam pecuniam, inter
civilis discordias ferro validiorem; corpora militum aut Italiae sueta aut
aestibus; obiacere flumen Padum, tutas viris murisque urbis, e quibus nullam
hosti cessuram Placentiae defensione exploratum: proinde duceret bellum. paucis
diebus quartam decimam legionem, magna ipsam fama, cum Moesicis copiis adfore:
tum rursus deliberaturum et, si proelium placuisset, auctis viribus certaturos.
[33] Accedebat sententiae
Paulini Marius Celsus; idem placere Annio Gallo, paucos ante dies lapsu equi
adflicto, missi qui consilium eius sciscitarentur rettulerant. Otho pronus ad
decertandum; frater eius Titianus et praefectus praetorii Proculus, imperitia
properantes, fortunam et deos et numen Othonis adesse consiliis, adfore
conatibus testabantur, neu quis obviam ire sententiae auderet, in adulationem
concesserant. postquam pugnari placitum, interesse pugnae imperatorem an seponi
melius foret dubitavere. Paulino et Celso iam non adversantibus, ne principem
obiectare periculis viderentur idem illi deterioris consilii auctores perpulere
ut Brixellum concederet ac dubiis proeliorum exemptus summae rerum et imperii
se ipsum reservaret. is primus dies Othonianas partis adflixit; namque et cum
ipso praetoriarum cohortium et speculatorum equitumque valida manus discessit,
et remanentium fractus animus, quando suspecti duces et Otho, cui uni apud
militem fides, dum et ipse non nisi militibus credit, imperia ducum in incerto
reliquerat.
[34] Nihil eorum
Vitellianos fallebat, crebris, ut in civili bello, transfugiis; et exploratores
cura diversa sciscitandi sua non occultabant. quieti intentique Caecina ac
Valens, quando hostis imprudentia rueret, quod loco sapientiae est, alienam
stultitiam opperiebantur, inchoato ponte transitum Padi simulantes adversus
obpositam gladiatorum manum, ac ne ipsorum miles segne otium tereret. naves
pari inter se spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flumen
dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pontis continerent, sed
ancorarum funes non extenti fluitabant, ut augescente flumine inoffensus ordo
navium attolleretur. claudebat pontem imposita turris et in extremam navem
educta, unde tormentis ac machinis hostes propulsarentur. Othoniani in ripa
turrim struxerant saxaque et faces iaculabantur.
[35] Et erat insula amne
medio, in quam gladiatores navibus molientes, Germani nando praelabebantur. ac
forte pluris transgressos completis Liburnicis per promptissimos gladiatorum
Macer adgreditur: sed neque ea constantia gladiatoribus ad proelia quae
militibus, nec proinde nutantes e navibus quam stabili gradu e ripa vulnera
derigebant. et cum variis trepidantium inclinationibus mixti remiges
propugnatoresque turbarentur, desilire in vada ultro Germani, retentare puppis,
scandere foros aut comminus mergere: quae cuncta in oculis utriusque exercitus
quanto laetiora Vitellianis, tanto acrius Othoniani causam auctoremque cladis
detestabantur.
[36] Et proelium quidem,
abruptis quae supererant navibus, fuga diremptum: Macer ad exitium poscebatur,
iamque vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, cum intercursu
tribunorum centurionumque protegitur. nec multo post Vestricius Spurinna iussu
Othonis, relicto Placentiae modico praesidio, cum cohortibus subvenit. dein
Flavium Sabinum consulem designatum Otho rectorem copiis misit, quibus Macer
praefuerat, laeto milite ad mutationem ducum et ducibus ob crebras seditiones
tam infestam militiam aspernantibus.
[37] Invenio apud quosdam
auctores pavore belli seu fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac
dedecus apertiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num posito
certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui permitterent legere imperatorem,
atque eo duces Othonianos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini,
quod vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomenque Britannicis expeditionibus
meruisset. ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia,
bonum et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita
neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse corruptissimo saeculo tantam vulgi
moderationem reor ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate
deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in hunc consensum
potuisse coalescere, aut legatos ac duces magna ex parte luxus egestatis
scelerum sibi conscios nisi pollutum obstrictumque meritis suis principem
passuros.
[38] Vetus ac iam pridem
insita mortalibus potentiae cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque;
nam rebus modicis aequalitas facile habebatur. sed ubi subacto orbe et aemulis
urbibus regibusve excisis securas opes concupiscere vacuum fuit, prima inter
patres plebemque certamina exarsere. modo turbulenti tribuni, modo consules
praevalidi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum; mox e plebe
infima C. Marius et nobilium saevissimus L. Sulla victam armis libertatem in
dominationem verterunt. post quos Cn. Pompeius occultior non melior, et numquam
postea nisi de principatu quaesitum. non discessere ab armis in Pharsalia ac
Philippis civium legiones, nedum Othonis ac Vitellii exercitus sponte posituri
bellum fuerint: eadem illos deum ira, eadem hominum rabies, eaedem scelerum
causae in discordiam egere. quod singulis velut ictibus transacta sunt bella,
ignavia principum factum est. sed me veterum novorumque morum reputatio longius
tulit: nunc ad rerum ordinem venio.
[39] Profecto Brixellum
Othone honor imperii penes Titianum fratrem, vis ac potestas penes Proculum
praefectum; Celsus et Paulinus, cum prudentia eorum nemo uteretur, inani nomine
ducum alienae culpae praetendebantur; tribuni centurionesque ambigui quod spretis
melioribus deterrimi valebant; miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari
quam exequi mallet. promoveri ad quartum a Bedriaco castra placuit, adeo
imperite ut quamquam verno tempore anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur.
ibi de proelio dubitatum, Othone per litteras flagitante ut maturarent,
militibus ut imperator pugnae adesset poscentibus: plerique copias trans Padum
agentis acciri postulabant. nec proinde diiudicari potest quid optimum factu
fuerit, quam pessimum fuisse quod factum est.
[40] Non ut ad pugnam sed
ad bellandum profecti confluentis Padi et Ardae fluminum, sedecim inde milium
spatio distantis, petebant. Celso et Paulino abnuentibus militem itinere
fessum, sarcinis gravem obicere hosti, non omissuro quo minus expeditus et vix
quattuor milia passuum progressus aut incompositos in agmine aut dispersos et
vallum molientis adgrederetur, Titianus et Proculus, ubi consiliis vincerentur,
ad ius imperii transibant. aderat sane citus equo Numida cum atrocibus
mandatis, quibus Otho increpita ducum segnitia rem in discrimen mitti iubebat,
aeger mora et spei impatiens.
[41] Eodem die ad Caecinam
operi pontis intentum duo praetoriarum cohortium tribuni, conloquium eius
postulantes, venerunt: audire condiciones ac reddere parabat, cum praecipites
exploratores adesse hostem nuntiavere. interruptus tribunorum sermo, eoque
incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium
coeptaverint. Caecina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii
Valentis pugnae signum et militem in armis invenit. dum legiones de ordine
agminis sortiuntur, equites prorupere; et mirum dictu, a paucioribus Othonianis
quo minus in vallum inpingerentur, Italicae legionis virtute deterriti sunt: ea
strictis mucronibus redire pulsos et pugnam resumere coegit. disposita
Vitellianarum legionum acies sine trepidatione: etenim quamquam vicino hoste
aspectus armorum densis arbustis prohibebatur. apud Othonianos pavidi duces,
miles ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis utrimque fossis
via quieto quoque agmini angusta. circumsistere alii signa sua, quaerere alii;
incertus undique clamor adcurrentium, vocantium: ut cuique audacia vel formido,
in primam postremamve aciem prorumpebant aut relabebantur.
[42] Attonitas subito
terrore mentis falsum gaudium in languorem vertit, repertis qui descivisse a
Vitellio exercitum ementirentur. is rumor ab exploratoribus Vitellii dispersus,
an in ipsa Othonis parte seu dolo seu forte surrexerit, parum compertum. omisso
pugnae ardore Othoniani ultro salutavere; et hostili murmure excepti, plerisque
suorum ignaris quae causa salutandi, metum proditionis fecere. tum incubuit
hostium acies, integris ordinibus, robore et numero praestantior: Othoniani,
quamquam dispersi, pauciores, fessi, proelium tamen acriter sumpsere. et per
locos arboribus ac vineis impeditos non una pugnae facies: comminus eminus,
catervis et cuneis concurrebant. in aggere viae conlato gradu corporibus et
umbonibus niti, omisso pilorum iactu gladiis et securibus galeas loricasque
perrumpere: noscentes inter se, ceteris conspicui, in eventum totius belli
certabant.
[43] Forte inter Padum
viamque patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio
unaetvicensima, cui cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis
prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi decoris avida.
primani stratis unaetvicensimanorum principiis aquilam abstulere; quo dolore
accensa legio et impulit rursus primanos, interfecto Orfidio Benigno legato, et
plurima signa vexillaque ex hostibus rapuit. a parte alia propulsa quintanorum
impetu tertia decima legio, circumventi plurium adcursu quartadecimani. et
ducibus Othonis iam pridem profugis Caecina ac Valens subsidiis suos firmabant.
accessit recens auxilium, Varus Alfenus cum Batavis, fusa gladiatorum manu,
quam navibus transvectam obpositae cohortes in ipso flumine trucidaverant: ita
victores latus hostium invecti.
[44] Et media acie
perrupta fugere passim Othoniani, Bedriacum petentes. immensum id spatium,
obstructae strage corporum viae, quo plus caedis fuit; neque enim civilibus
bellis capti in praedam vertuntur. Suetonius Paulinus et Licinius Proculus
diversis itineribus castra vitavere. Vedium Aquilam tertiae decimae legionis
legatum irae militum inconsultus pavor obtulit. multo adhuc die vallum
ingressus clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur; non probris, non
manibus abstinent; desertorem proditoremque increpant, nullo proprio crimine
eius sed more vulgi suum quisque flagitium aliis obiectantes. Titianum et
Celsum nox iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos Annius
Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne super cladem adversae pugnae
suismet ipsi caedibus saevirent: sive finis bello venisset seu resumere arma mallent,
unicum victis in consensu levamentum. ceteris fractus animus: praetorianus
miles non virtute se sed proditione victum fremebat: ne Vitellianis quidem
incruentam fuisse victoriam, pulso equite, rapta legionis aquila; superesse cum
ipso Othone militum quod trans Padum fuerit, venire Moesicas legiones, magnam
exercitus partem Bedriaci remansisse: hos certe nondum victos et, si ita
ferret, honestius in acie perituros. his cogitationibus truces aut pavidi
extrema desperatione ad iram saepius quam in formidinem stimulabantur.
[45] At Vitellianus
exercitus ad quintum a Bedriaco lapidem consedit, non ausis ducibus eadem die
obpugnationem castrorum; simul voluntaria deditio sperabatur: sed expeditis et
tantum ad proelium egressis munimentum fuere arma et victoria. postera die haud
ambigua Othoniani exercitus voluntate et qui ferociores fuerant ad paenitentiam
inclinantibus missa legatio; nec apud duces Vitellianos dubitatum quo minus
pacem concederent. legati paulisper retenti: ea res haesitationem attulit
ignaris adhuc an impetrassent. mox remissa legatione patuit vallum. tum victi
victoresque in lacrimas effusi, sortem civilium armorum misera laetitia
detestantes; isdem tentoriis alii fratrum, alii propinquorum vulnera fovebant:
spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali
expers ut non aliquam mortem maereret. requisitum Orfidii legati corpus honore
solito crematur; paucos necessarii ipsorum sepelivere, ceterum vulgus super
humum relictum.
[46] Opperiebatur Otho
nuntium pugnae nequaquam trepidus et consilii certus. maesta primum fama, dein
profugi e proelio perditas res patefaciunt. non expectavit militum ardor vocem
imperatoris; bonum haberet animum iubebant: superesse adhuc novas viris, et
ipsos extrema passuros ausurosque. neque erat adulatio: ire in aciem, excitare
partium fortunam furore quodam et instinctu flagrabant. qui procul adstiterant,
tendere manus, et proximi prensare genua, promptissimo Plotio Firmo. is
praetorii praefectus identidem orabat ne fidissimum exercitum, ne optime
meritos milites desereret: maiore animo tolerari adversa quam relinqui; fortis
et strenuos etiam contra fortunam insistere spei, timidos et ignavos ad
desperationem formidine properare. quas inter voces ut flexerat vultum aut
induraverat Otho, clamor et gemitus. nec praetoriani tantum, proprius Othonis
miles, sed praemissi e Moesia eandem obstinationem adventantis exercitus,
legiones Aquileiam ingressas nuntiabant, ut nemo dubitet potuisse renovari
bellum atrox, lugubre, incertum victis et victoribus.
[47] Ipse aversus a
consiliis belli 'hunc' inquit 'animum, hanc virtutem vestram ultra periculis
obicere nimis grande vitae meae pretium puto. quanto plus spei ostenditis, si
vivere placeret, tanto pulchrior mors erit. experti in vicem sumus ego ac fortuna.
nec tempus conputaveritis: difficilius est temperare felicitati qua te non
putes diu usurum. civile bellum a Vitellio coepit, et ut de principatu
certaremus armis initium illic fuit: ne plus quam semel certemus penes me
exemplum erit; hinc Othonem posteritas aestimet. fruetur Vitellius fratre,
coniuge, liberis: mihi non ultione neque solaciis opus est. alii diutius
imperium tenuerint, nemo tam fortiter reliquerit. an ego tantum Romanae pubis,
tot egregios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar? eat hic
mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis, set este superstites. nec diu
moremur, ego incolumitatem vestram, vos constantiam meam. plura de extremis
loqui pars ignaviae est. praecipuum destinationis meae documentum habete quod
de nemine queror; nam incusare deos vel homines eius est qui vivere velit.'
[48] Talia locutus, ut
cuique aetas aut dignitas, comiter appellatos, irent propere neu remanendo iram
victoris asperarent, iuvenes auctoritate, senes precibus movebat, placidus ore,
intrepidus verbis, intempestivas suorum lacrimas coercens. dari navis ac
vehicula abeuntibus iubet; libellos epistulasque studio erga se aut in
Vitellium contumeliis insignis abolet; pecunias distribuit parce nec ut
periturus. mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et
maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem: an
Vitellium tam inmitis animi fore ut pro incolumi tota domo ne hanc quidem sibi
gratiam redderet? mereri se festinato exitu clementiam victoris; non enim
ultima desperatione sed poscente proelium exercitu remisisse rei publicae
novissimum casum. satis sibi nominis, satis posteris suis nobilitatis
quaesitum. post Iulios Claudios Servios se primum in familiam novam imperium
intulisse: proinde erecto animo capesseret vitam, neu patruum sibi Othonem
fuisse aut oblivisceretur umquam aut nimium meminisset.
[49] Post quae dimotis
omnibus paulum requievit. atque illum supremas iam curas animo volutantem
repens tumultus avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum; namque
abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium vi, quem clausa domo
obsidebant. increpitis seditionis auctoribus regressus vacavit abeuntium
adloquiis, donec omnes inviolati digrederentur. vesperascente die sitim haustu
gelidae aquae sedavit. tum adlatis pugionibus duobus, cum utrumque
pertemptasset, alterum capiti subdidit. et explorato iam profectos amicos,
noctem quietam, utque adfirmatur, non insomnem egit: luce prima in ferrum
pectore incubuit. ad gemitum morientis ingressi liberti servique et Plotius
Firmus praetorii praefectus unum vulnus invenere. funus maturatum; ambitiosis
id precibus petierat ne amputaretur caput ludibrio futurum. tulere corpus
praetoriae cohortes cum laudibus et lacrimis, vulnus manusque eius exosculantes.
quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque ob metum, sed
aemulatione decoris et caritate principis. ac postea promisce Bedriaci,
Placentiae aliisque in castris celebratum id genus mortis. Othoni sepulchrum
extructum est modicum et mansurum. hunc vitae finem habuit septimo et
tricensimo aetatis anno.
[50] Origo illi e
municipio Ferentio, pater consularis, avus praetorius; maternum genus impar nec
tamen indecorum. pueritia ac iuventa, qualem monstravimus. duobus facinoribus,
altero flagitiosissimo, altero egregio, tantundem apud posteros meruit bonae
famae quantum malae. ut conquirere fabulosa et fictis oblectare legentium
animos procul gravitate coepti operis crediderim, ita vulgatis traditisque
demere fidem non ausim. die, quo Bedriaci certabatur, avem invisitata specie
apud Regium Lepidum celebri luco consedisse incolae memorant, nec deinde coetu
hominum aut circumvolitantium alitum territam pulsamve, donec Otho se ipse
interficeret; tum ablatam ex oculis: et tempora reputantibus initium finemque
miraculi cum Othonis exitu competisse.
[51] In funere eius novata
luctu ac dolore militum seditio, nec erat qui coerceret. ad Verginium versi,
modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valentem
fungeretur, minitantes orabant: Verginius per aversam domus partem furtim digressus
inrumpentis frustratus est. earum quae Brixelli egerant cohortium preces
Rubrius Gallus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victorem per
Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat.
[52] Posito ubique bello
magna pars senatus extremum discrimen adiit, profecta cum Othone ab urbe, dein
Mutinae relicta. illuc adverso de proelio adlatum: sed milites ut falsum
rumorem aspernantes, quod infensum Othoni senatum arbitrabantur, custodire sermones,
vultum habitumque trahere in deterius; conviciis postremo ac probris causam et
initium caedis quaerebant, cum alius insuper metus senatoribus instaret, ne
praevalidis iam Vitellii partibus cunctanter excepisse victoriam crederentur.
ita trepidi et utrimque anxii coeunt, nemo privatim expedito consilio, inter
multos societate culpae tutior. onerabat paventium curas ordo Mutinensis arma
et pecuniam offerendo, appellabatque patres conscriptos intempestivo honore.
[53] Notabile iurgium fuit
quo Licinius Caecina Marcellum Eprium ut ambigua disserentem invasit. nec
ceteri sententias aperiebant: sed invisum memoria delationum expositumque ad
invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut novus adhuc et in senatum nuper
adscitus magnis inimicitiis claresceret. moderatione meliorum dirempti. et
rediere omnes Bononiam, rursus consiliaturi; simul medio temporis plures nuntii
sperabantur. Bononiae, divisis per itinera qui recentissimum quemque
percontarentur, interrogatus Othonis libertus causam digressus habere se
suprema eius mandata respondit; ipsum viventem quidem relictum, sed sola
posteritatis cura et abruptis vitae blandimentis. hinc admiratio et plura
interrogandi pudor, atque omnium animi in Vitellium inclinavere.
[54] Intererat consiliis
frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus
libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu
quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores; versam
partium fortunam. causa fingendi fuit ut diplomata Othonis, quae neglegebantur,
laetiore nuntio revalescerent. et Coenus quidem raptim in urbem vectus paucos
post dies iussu Vitellii poenas luit: senatorum periculum auctum credentibus
Othonianis militibus vera esse quae adferebantur. intendebat formidinem quod
publici consilii facie discessum Mutina desertaeque partes forent. nec ultra in
commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a Fabio Valente
epistulae demerent metum. et mors Othonis quo laudabilior eo velocius audita.
[55] At Romae nihil
trepidationis; Ceriales ludi ex more spectabantur. ut cessisse Othonem et a
Flavio Sabino praefecto urbis quod erat in urbe militum sacramento Vitellii
adactum certi auctores in theatrum attulerunt, Vitellio plausere; populus cum
lauru ac floribus Galbae imagines circum templa tulit, congestis in modum
tumuli coronis iuxta lacum Curtii, quem locum Galba moriens sanguine infecerat.
in senatu cuncta longis aliorum principatibus composita statim decernuntur;
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio
fungeretur. recitatae Fabii Valentis epistulae ad consules scriptae haud
immoderate: gratior Caecinae modestia fuit quod non scripsisset.
[56] Ceterum Italia
gravius atque atrocius quam bello adflictabatur. dispersi per municipia et
colonias Vitelliani spoliare, rapere, vi et stupris polluere: in omne fas
nefasque avidi aut venales non sacro, non profano abstinebant. et fuere qui
inimicos suos specie militum interficerent. ipsique milites regionum gnari
refertos agros, ditis dominos in praedam aut, si repugnatum foret, ad exitium
destinabant, obnoxiis ducibus et prohibere non ausis. minus avaritiae in
Caecina, plus ambitionis: Valens ob lucra et quaestus infamis eoque alienae
etiam culpae dissimulator. iam pridem attritis Italiae rebus tantum peditum
equitumque, vis damnaque et iniuriae aegre tolerabantur.
[57] Interim Vitellius
victoriae suae nescius ut ad integrum bellum reliquas Germanici exercitus viris
trahebat. pauci veterum militum in hibernis relicti, festinatis per Gallias
dilectibus, ut remanentium legionum nomina supplerentur. cura ripae Hordeonio
Flacco permissa; ipse e Britannico [exercitu] delecta octo milia sibi adiunxit.
et paucorum dierum iter progressus prosperas apud Bedriacum res ac morte
Othonis concidisse bellum accepit: vocata contione virtutem militum laudibus
cumulat. postulante exercitu ut libertum suum Asiaticum equestri dignitate
donaret, inhonestam adulationem conpescit; dein mobilitate ingenii, quod palam
abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis,
foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
[58] Isdem diebus
accessisse partibus utramque Mauretaniam, interfecto procuratore Albino, nuntii
venere. Lucceius Albinus a Nerone Mauretaniae Caesariensi praepositus, addita
per Galbam Tingitanae provinciae administratione, haud spernendis viribus
agebat. decem novem cohortes, quinque alae, ingens Maurorum numerus aderat, per
latrocinia et raptus apta bello manus. caeso Galba in Othonem pronus nec Africa
contentus Hispaniae angusto freto diremptae imminebat. inde Cluvio Rufo metus,
et decimam legionem propinquare litori ut transmissurus iussit; praemissi
centuriones qui Maurorum animos Vitellio conciliarent. neque arduum fuit, magna
per provincias Germanici exercitus fama; spargebatur insuper spreto
procuratoris vocabulo Albinum insigne regis et Iubae nomen usurpare.
[59] Ita mutatis animis
Asinius Pollio alae praefectus, e fidissimis Albino, et Festus ac Scipio
cohortium praefecti opprimuntur: ipse Albinus dum e Tingitana provincia
Caesariensem Mauretaniam petit, adpulsu litoris trucidatus; uxor eius cum se
percussoribus obtulisset, simul interfecta est, nihil eorum quae fierent
Vitellio anquirente: brevi auditu quamvis magna transibat, impar curis
gravioribus. Exercitum itinere terrestri pergere iubet: ipse Arare flumine
devehitur, nullo principali paratu, sed vetere egestate conspicuus, donec
Iunius Blaesus Lugudunensis Galliae rector, genere inlustri, largus animo et
par opibus, circumdaret principi ministeria, comitaretur liberaliter, eo ipso
ingratus, quamvis odium Vitellius vernilibus blanditiis velaret. praesto fuere
Luguduni victricium victarumque partium duces. Valentem et Caecinam pro
contione laudatos curuli suae circumposuit. mox universum exercitum occurrere infanti
filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens Germanicum
appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus. nimius honos
inter secunda rebus adversis in solacium cessit.
[60] Tum interfecti
centuriones promptissimi Othonianorum, unde praecipua in Vitellium alienatio
per Illyricos exercitus; simul ceterae legiones contactu et adversus Germanicos
milites invidia bellum meditabantur. Suetonium Paulinum ac Licinium Proculum tristi
mora squalidos tenuit, donec auditi necessariis magis defensionibus quam
honestis uterentur. proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium
itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque
fortuita fraudi suae adsignantes. et Vitellius credidit de perfidia et fidem
absolvit. Salvius Titianus Othonis frater nullum discrimen adiit, pietate et
ignavia excusatus. Mario Celso consulatus servatur: sed creditum fama
obiectumque mox in senatu Caecilio Simplici, quod eum honorem pecunia mercari,
nec sine exitio Celsi, voluisset: restitit Vitellius deditque postea consulatum
Simplici innoxium et inemptum. Trachalum adversus criminantis Galeria uxor
Vitellii protexit.
[61] Inter magnorum
virorum discrimina, pudendum dictu, Mariccus quidam, e plebe Boiorum, inserere
sese fortunae et provocare arma Romana simulatione numinum ausus est. iamque
adsertor Galliarum et deus (nam id sibi indiderat) concitis octo milibus hominum
proximos Aeduorum pagos trahebat, cum gravissima civitas electa iuventute,
adiectis a Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit. captus in eo
proelio Mariccus; ac mox feris obiectus quia non laniabatur, stolidum vulgus
inviolabilem credebat, donec spectante Vitellio interfectus est.
[62] Nec ultra in
defectores aut bona cuiusquam saevitum: rata fuere eorum qui acie Othoniana
ceciderant, testamenta aut lex intestatis: prorsus, si luxuriae temperaret,
avaritiam non timeres. epularum foeda et inexplebilis libido: ex urbe atque
Italia inritamenta gulae gestabantur, strepentibus ab utroque mari itineribus;
exhausti conviviorum apparatibus principes civitatum; vastabantur ipsae
civitates; degenerabat a labore ac virtute miles adsuetudine voluptatum et
contemptu ducis. praemisit in urbem edictum quo vocabulum Augusti differret,
Caesaris non reciperet, cum de potestate nihil detraheret. pulsi Italia
mathematici; cautum severe ne equites Romani ludo et harena polluerentur.
priores id principes pecunia et saepius vi perpulerant, ac pleraque municipia
et coloniae aemulabantur corruptissimum quemque adulescentium pretio inlicere.
[63] Sed Vitellius adventu
fratris et inrepentibus dominationis magistris superbior et atrocior occidi
Dolabellam iussit, quem in coloniam Aquinatem sepositum ab Othone rettulimus.
Dolabella audita morte Othonis urbem introierat: id ei Plancius Varus praetura
functus, ex intimis Dolabellae amicis, apud Flavium Sabinum praefectum urbis
obiecit, tamquam rupta custodia ducem se victis partibus ostentasset; addidit
temptatam cohortem quae Ostiae ageret; nec ullis tantorum criminum
probationibus in paenitentiam versus seram veniam post scelus quaerebat.
cunctantem super tanta re Flavium Sabinum Triaria L. Vitellii uxor, ultra
feminam ferox, terruit ne periculo principis famam clementiae adfectaret.
Sabinus suopte ingenio mitis, ubi formido incessisset, facilis mutatu et in
alieno discrimine sibi pavens, ne adlevasse videretur, impulit ruentem.
[64] Igitur Vitellius metu
et odio quod Petroniam uxorem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset,
vocatum per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere Interamnium
atque ibi interfici iussit. longum interfectori visum: in itinere ac taberna
proiectum humi iugulavit, magna cum invidia novi principatus, cuius hoc primum
specimen noscebatur. et Triariae licentiam modestum e proximo exemplum onerabat,
Galeria imperatoris uxor non immixta tristibus; et pari probitate mater
Vitelliorum Sextilia, antiqui moris: dixisse quin etiam ad primas filii sui
epistulas ferebatur, non Germanicum a se sed Vitellium genitum. nec ullis
postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium evicta domus suae
tantum adversa sensit.
[65] Digressum a Luguduno
Vitellium Cluvius Rufus adsequitur omissa Hispania, laetitiam et gratulationem
vultu ferens, animo anxius et petitum se criminationibus gnarus. Hilarus
Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii et Othonis principatu propriam
ipse potentiam et possessionem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus
nullum principem praescripsisset; [et] interpretabatur quaedam ex orationibus
eius contumeliosa in Vitellium et pro se ipso popularia. auctoritas Cluvii
praevaluit ut puniri ultro libertum suum Vitellius iuberet. Cluvius comitatui
principis adiectus, non adempta Hispania, quam rexit absens exemplo L.
[Arrunti. sed] Arruntium Tiberius Caesar ob metum, Vitellius Cluvium nulla
formidine retinebat. non idem Trebellio Maximo honos: profugerat Britannia ob
iracundiam militum; missus est in locum eius Vettius Bolanus e praesentibus.
[66] Angebat Vitellium
victarum legionum haudquaquam fractus animus. sparsae per Italiam et victoribus
permixtae hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum ferocia, qui se
victos abnuebant: quippe Bedriacensi acie vexillariis tantum pulsis viris
legionis non adfuisse. remitti eos in Britanniam, unde a Nerone exciti erant,
placuit atque interim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adversus
quartadecimanos discordiam. nec diu in tantis armatorum odiis quies fuit:
Augustae Taurinorum, dum opificem quendam Batavus ut fraudatorem insectatur,
legionarius ut hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis
ad caedem transiere. et proelium atrox arsisset, ni duae praetoriae cohortes
causam quartadecimanorum secutae his fiduciam et metum Batavis fecissent: quos
Vitellius agmini suo iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam eo flexu
itineris ire iubet quo Viennam vitarent; namque et Viennenses timebantur.
nocte, qua proficiscebatur legio, relictis passim ignibus pars Taurinae
coloniae ambusta, quod damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium
cladibus oblitteratum. quartadecimani postquam Alpibus degressi sunt,
seditiosissimus quisque signa Viennam ferebant: consensu meliorum conpressi et
legio in Britanniam transvecta.
[67] Proximus Vitellio e
praetoriis cohortibus metus erat. separati primum, deinde addito honestae
missionis lenimento, arma ad tribunos suos deferebant, donec motum a Vespasiano
bellum crebresceret: tum resumpta militia robur Flavianarum partium fuere. prima
classicorum legio in Hispaniam missa ut pace et otio mitesceret, undecima ac
septima suis hibernis redditae, tertiadecimani struere amphitheatra iussi; nam
Caecina Cremonae, Valens Bononiae spectaculum gladiatorum edere parabant,
numquam ita ad curas intento Vitellio ut voluptatum oblivisceretur.
[68] Et [victas] quidem
partis modeste distraxerat: apud victores orta seditio, ludicro initio ni
numerus caesorum invidiam Vitellio auxisset. discubuerat Vitellius Ticini
adhibito ad epulas Verginio. legati tribunique ex moribus imperatorum
severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent; proinde miles
intentus aut licenter agit. apud Vitellium omnia indisposita, temulenta,
pervigiliis ac bacchanalibus quam disciplinae et castris propiora. igitur
duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per
lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat,
insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis,
erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
remedium tumultus fuit alius tumultus. pulvis procul et arma aspiciebantur:
conclamatum repente quartam decimam legionem verso itinere ad proelium venire;
sed erant agminis coactores: agniti dempsere sollicitudinem. interim Verginii
servus forte obvius ut percussor Vitellii insimulatur: et ruebat ad convivium
miles, mortem Verginii exposcens. ne Vitellius quidem, quamquam ad omnis
suspiciones pavidus, de innocentia eius dubitavit: aegre tamen cohibiti qui
exitium consularis et quondam ducis sui flagitabant. nec quemquam saepius quam
Verginium omnis seditio infestavit: manebat admiratio viri et fama, set oderant
ut fastiditi.
[69] Postero die Vitellius
senatus legatione, quam ibi opperiri iusserat, audita transgressus in castra
ultro pietatem militum conlaudavit, frementibus auxiliis tantum impunitatis
atque adrogantiae legionariis accessisse. Batavorum cohortes, ne quid truculentius
auderent, in Germaniam remissae, principium interno simul externoque bello
parantibus fatis. reddita civitatibus Gallorum auxilia, ingens numerus et prima
statim defectione inter inania belli adsumptus. ceterum ut largitionibus
adfectae iam imperii opes sufficerent, amputari legionum auxiliorumque numeros
iubet vetitis supplementis; et promiscae missiones offerebantur. exitiabile id
rei publicae, ingratum militi, cui eadem munia inter paucos periculaque ac
labor crebrius redibant: et vires luxu corrumpebantur, contra veterem
disciplinam et instituta maiorum apud quos virtute quam pecunia res Romana
melius stetit.
[70] Inde Vitellius
Cremonam flexit et spectato munere Caecinae insistere Bedriacensibus campis ac
vestigia recentis victoriae lustrare oculis concupivit, foedum atque atrox
spectaculum. intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus,
putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac
frugibus dira vastitas. nec minus inhumana pars viae quam Cremonenses lauru
rosaque constraverant, extructis altaribus caesisque victimis regium in morem;
quae laeta in praesens mox perniciem ipsis fecere. aderant Valens et Caecina,
monstrabantque pugnae locos: hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites
coortos, inde circumfusas auxiliorum manus: iam tribuni praefectique, sua
quisque facta extollentes, falsa vera aut maiora vero miscebant. vulgus quoque
militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere,
aggerem armorum, strues corporum intueri mirari; et erant quos varia sors rerum
lacrimaeque et misericordia subiret. at non Vitellius flexit oculos nec tot
milia insepultorum civium exhorruit: laetus ultro et tam propinquae sortis
ignarus instaurabat sacrum dis loci.
[71] Exim Bononiae a Fabio
Valente gladiatorum spectaculum editur, advecto ex urbe cultu. quantoque magis
propinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spadonum gregibus
et cetero Neronianae aulae ingenio; namque et Neronem ipsum Vitellius
admiratione celebrabat, sectari cantantem solitus, non necessitate, qua
honestissimus quisque, sed luxu et saginae mancipatus emptusque. ut Valenti et
Caecinae vacuos honoris mensis aperiret, coartati aliorum consulatus,
dissimulatus Marci Macri tamquam Othonianarum partium ducis; et Valerium
Marinum destinatum a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et
iniuriam segniter laturum. Pedanius Costa omittitur, ingratus principi ut
adversus Neronem ausus et Verginii extimulator, sed alias protulit causas;
actaeque insuper Vitellio gratiae consuetudine servitii.
[72] Non ultra paucos dies
quamquam acribus initiis coeptum mendacium valuit. extiterat quidam
Scribonianum se Camerinum ferens, Neronianorum temporum metu in Histria
occultatum, quod illic clientelae et agri veterum Crassorum ac nominis favor
manebat. igitur deterrimo quoque in argumentum fabulae adsumpto vulgus credulum
et quidam militum, errore veri seu turbarum studio, certatim adgregabantur, cum
pertractus ad Vitellium interrogatusque quisnam mortalium esset. postquam nulla
dictis fides et a domino noscebatur condicione fugitivus, nomine Geta, sumptum
de eo supplicium in servilem modum.
[73] Vix credibile
memoratu est quantum superbiae socordiaeque Vitellio adoleverit, postquam
speculatores e Syria Iudaeaque adactum in verba eius Orientem nuntiavere. nam
etsi vagis adhuc et incertis auctoribus erat tamen in ore famaque Vespasianus
ac plerumque ad nomen eius Vitellius excitabatur: tum ipse exercitusque, ut
nullo aemulo, saevitia libidine raptu in externos mores proruperant.
[74] At Vespasianus bellum
armaque et procul vel iuxta sitas viris circumspectabat. miles ipsi adeo
paratus ut praeeuntem sacramentum et fausta Vitellio omnia precantem per
silentium audierint; Muciani animus nec Vespasiano alienus et in Titum pronior;
praefectus Aegypti [T.] Alexander consilia sociaverat; tertiam legionem, quod e
Syria in Moesiam transisset, suam numerabat; ceterae Illyrici legiones
secuturae sperabantur; namque omnis exercitus flammaverat adrogantia venientium
a Vitellio militum, quod truces corpore, horridi sermone ceteros ut imparis
inridebant. sed in tanta mole belli plerumque cunctatio; et Vespasianus modo in
spem erectus, aliquando adversa reputabat: quis ille dies foret quo sexaginta
aetatis annos et duos filios iuvenes bello permitteret? esse privatis
cogitationibus progressum et, prout velint, plus minusve sumi ex fortuna:
imperium cupientibus nihil medium inter summa aut praecipitia.
[75] Versabatur ante
oculos Germanici exercitus robur, notum viro militari: suas legiones civili
bello inexpertas, Vitellii victricis, et apud victos plus querimoniarum quam
virium. fluxam per discordias militum fidem et periculum ex singulis: quid enim
profuturas cohortis alasque, si unus alterve praesenti facinore paratum ex
diverso praemium petat? sic Scribonianum sub Claudio interfectum, sic
percussorem eius Volaginium e gregario ad summa militiae provectum: facilius
universos impelli quam singulos vitari.
[76] His pavoribus
nutantem et alii legati amicique firmabant et Mucianus, post multos secretosque
sermones iam et coram ita locutus: 'omnes, qui magnarum rerum consilia
suscipiunt, aestimare debent an quod inchoatur rei publicae utile, ipsis
gloriosum, promptum effectu aut certe non arduum sit; simul ipse qui suadet
considerandus est, adiciatne consilio periculum suum, et, si fortuna coeptis
adfuerit, cui summum decus adquiratur. ego te, Vespasiane, ad imperium voco,
quam salutare rei publicae, quam tibi magnificum, iuxta deos in tua manu
positum est. nec speciem adulantis expaveris: a contumelia quam a laude propius
fuerit post Vitellium eligi. non adversus divi Augusti acerrimam mentem nec
adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne contra Gai quidem aut Claudii vel
Neronis fundatam longo imperio domum exurgimus; cessisti etiam Galbae
imaginibus: torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere
sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam inhonesta, tam tuta servitus
esset. abiit iam et transvectum est tempus quo posses videri non cupisse:
confugiendum est ad imperium. an excidit trucidatus Corbulo? splendidior
origine quam nos sumus, fateor, sed et Nero nobilitate natalium Vitellium
anteibat. satis clarus est apud timentem quisquis timetur. et posse ab exercitu
principem fieri sibi ipse Vitellius documento, nullis stipendiis, nulla
militari fama, Galbae odio provectus. ne Othonem quidem ducis arte aut
exercitus vi, sed praepropera ipsius desperatione victum, iam desiderabilem et
magnum principem fecit, cum interim spargit legiones, exarmat cohortis, nova
cotidie bello semina ministrat. si quid ardoris ac ferociae miles habuit,
popinis et comissationibus et principis imitatione deteritur: tibi e Iudaea et
Syria et Aegypto novem legiones integrae, nulla acie exhaustae, non discordia
corruptae, sed firmatus usu miles et belli domitor externi: classium alarum
cohortium robora et fidissimi reges et tua ante omnis experientia.'
[77] 'Nobis nihil ultra
adrogabo quam ne post Valentem et Caecinam numeremur: ne tamen Mucianum socium
spreveris, quia aemulum non experiris. me Vitellio antepono, te mihi. tuae
domui triumphale nomen, duo iuvenes, capax iam imperii alter et primis militiae
annis apud Germanicos quoque exercitus clarus. absurdum fuerit non cedere
imperio ei cuius filium adoptaturus essem, si ipse imperarem. ceterum inter nos
non idem prosperarum adversarumque rerum ordo erit: nam si vincimus, honorem
quem dederis habebo: discrimen ac pericula ex aequo patiemur. immo, ut melius
est, tu tuos exercitus rege, mihi bellum et proeliorum incerta trade. acriore
hodie disciplina victi quam victores agunt. hos ira, odium, ultionis cupiditas
ad virtutem accendit: illi per fastidium et contumacia hebescunt. aperiet et
recludet contecta et tumescentia victricium partium vulnera bellum ipsum; nec
mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia fiducia est quam in Vitellii
torpore inscitia saevitia. sed meliorem in bello causam quam in pace habemus;
nam qui deliberant, desciverunt.'
[78] Post Muciani
orationem ceteri audentius circumsistere, hortari, responsa vatum et siderum
motus referre. nec erat intactus tali superstitione, ut qui mox rerum dominus
Seleucum quendam mathematicum rectorem et praescium palam habuerit. recursabant
animo vetera omina: cupressus arbor in agris eius conspicua altitudine repente
prociderat ac postera die eodem vestigio resurgens procera et latior virebat.
grande id prosperumque consensu haruspicum et summa claritudo iuveni admodum
Vespasiano promissa, sed primo triumphalia et consulatus et Iudaicae victoriae
decus implesse fidem ominis videbatur: ut haec adeptus est, portendi sibi
imperium credebat. est Iudaeam inter Syriamque Carmelus: ita vocant montem
deumque. nec simulacrum deo aut templum--sic tradidere maiores--: ara tantum et
reverentia. illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo,
Basilides sacerdos inspectis identidem extis 'quicquid est' inquit,
'Vespasiane, quod paras, seu domum extruereKGeu prolatare agros sive ampliare
servitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum.' has
ambages et statim exceperat fama et tunc aperiebat; nec quicquam magis in ore
vulgi. crebriores apud ipsum sermones, quanto sperantibus plura dicuntur. haud
dubia destinatione discessere Mucianus Antiochiam, Vespasianus Caesaream: illa
Syriae, hoc Iudaeae caput est.
[79] Initium ferendi ad
Vespasianum imperii Alexandriae coeptum, festinante Tiberio Alexandro, qui
kalendis Iuliis sacramento eius legiones adegit. isque primus principatus dies
in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quinto nonas Iulias apud ipsum
iurasset, eo ardore ut ne Titus quidem filius expectaretur, Syria remeans et
consiliorum inter Mucianum ac patrem nuntius. cuncta impetu militum acta non
parata contione, non coniunctis legionibus.
[80] Dum quaeritur tempus
locus quodque in re tali difficillimum est, prima vox, dum animo spes timor,
ratio casus obversantur, egressum cubiculo Vespasianum pauci milites, solito
adsistentes ordine ut legatum salutaturi, imperatorem salutavere: tum ceteri
adcurrere, Caesarem et Augustum et omnia principatus vocabula cumulare. mens a
metu ad fortunam transierat: in ipso nihil tumidum, adrogans aut in rebus novis
novum fuit. ut primum tantae altitudinis obfusam oculis caliginem disiecit,
militariter locutus laeta omnia et affluentia excepit; namque id ipsum
opperiens Mucianus alacrem militem in verba Vespasiani adegit. tum
Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et
in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque
quae diceret atque ageret arte quadam ostentator. nihil aeque provinciam
exercitumque accendit quam quod adseverabat Mucianus statuisse Vitellium ut
Germanicas legiones in Syriam ad militiam opulentam quietamque transferret,
contra Syriacis legionibus Germanica hiberna caelo ac laboribus dura
mutarentur; quippe et provinciales sueto militum contubernio gaudebant,
plerique necessitudinibus et propinquitatibus mixti, et militibus vetustate
stipendiorum nota et familiaria castra in modum penatium diligebantur.
[81] Ante idus Iulias
Syria omnis in eodem sacramento fuit. accessere cum regno Sohaemus haud
spernendis viribus, Antiochus vetustis opibus ingens et servientium regum
ditissimus. mox per occultos suorum nuntios excitus ab urbe Agrippa, ignaro adhuc
Vitellio, celeri navigatione properaverat. nec minore animo regina Berenice
partis iuvabat, florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnificentia
munerum grata. quidquid provinciarum adluitur mari Asia atque Achaia tenus,
quantumque introrsus in Pontum et Armenios patescit, iuravere; sed inermes
legati regebant, nondum additis Cappadociae legionibus. consilium de summa
rerum Beryti habitum. illuc Mucianus cum legatis tribunisque et splendidissimo
quoque centurionum ac militum venit, et e Iudaico exercitu lecta decora: tantum
simul peditum equitumque et aemulantium inter se regum paratus speciem fortunae
principalis effecerant.
[82] Prima belli cura
agere dilectus, revocare veteranos; destinantur validae civitates exercendis
armorum officinis; apud Antiochensis aurum argentumque signatur, eaque cuncta
per idoneos ministros suis quaeque locis festinabantur. ipse Vespasianus adire,
hortari, bonos laude, segnis exemplo incitare saepius quam coercere, vitia
magis amicorum quam virtutes dissimulans. multos praefecturis et
procurationibus, plerosque senatorii ordinis honore percoluit, egregios viros
et mox summa adeptos; quibusdam fortuna pro virtutibus fuit. donativum militi
neque Mucianus prima contione nisi modice ostenderat, ne Vespasianus quidem plus
civili bello obtulit quam alii in pace, egregie firmus adversus militarem
largitionem eoque exercitu meliore. missi ad Parthum Armeniumque legati,
provisumque ne versis ad civile bellum legionibus terga nudarentur. Titum
instare Iudaeae, Vespasianum obtinere claustra Aegypti placuit: sufficere
videbantur adversus Vitellium pars copiarum et dux Mucianus et Vespasiani nomen
ac nihil arduum fatis. ad omnis exercitus legatosque scriptae epistulae
praeceptumque ut praetorianos Vitellio infensos reciperandae militiae praemio
invitarent.
[83] Mucianus cum expedita
manu, socium magis imperii quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari
videretur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio sinebat, gnarus
modicas viris sibi et maiora credi de absentibus; sed legio sexta et tredecim
vexillariorum milia ingenti agmine sequebantur. classem e Ponto Byzantium adigi
iusserat, ambiguus consilii num omissa Moesia Dyrrachium pedite atque equite,
simul longis navibus versum in Italiam mare clauderet, tuta pone tergum Achaia
Asiaque, quas inermis exponi Vitellio, ni praesidiis firmarentur; atque ipsum
Vitellium in incerto fore quam partem Italiae protegeret, si sibi Brundisium
Tarentumque et Calabriae Lucaniaeque litora infestis classibus peterentur.
[84] Igitur navium militum
armorum paratu strepere provinciae, sed nihil aeque fatigabat quam pecuniarum
conquisitio: eos esse belli civilis nervos dictitans Mucianus non ius aut verum
in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum spectabat. passim delationes, et
locupletissimus quisque in praedam correpti. quae gravia atque intoleranda, sed
necessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso Vespasiano inter
initia imperii ad obtinendas iniquitates haud perinde obstinante, donec
indulgentia fortunae et pravis magistris didicit aususque est. propriis quoque
opibus Mucianus bellum iuvit, largus privatim, quod avidius de re publica
sumeret. ceteri conferendarum pecuniarum exemplum secuti, rarissimus quisque
eandem in reciperando licentiam habuerunt.
[85] Adcelerata interim
Vespasiani coepta Illyrici exercitus studio transgressi in partis: tertia legio
exemplum ceteris Moesiae legionibus praebuit; octava erat ac septima Claudiana,
imbutae favore Othonis, quamvis proelio non interfuissent. Aquileiam progressae,
proturbatis qui de Othone nuntiabant laceratisque vexillis nomen Vitellii
praeferentibus, rapta postremo pecunia et inter se divisa, hostiliter egerant.
unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasiano quae apud Vitellium
excusanda erant. ita tres Moesicae legiones per epistulas adliciebant
Pannonicum exercitum aut abnuenti vim parabant. in eo motu Aponius Saturninus
Moesiae rector pessimum facinus audet, misso centurione ad interficiendum
Tettium Iulianum septimae legionis legatum ob simultates, quibus causam partium
praetendebat. Iulianus comperto discrimine et gnaris locorum adscitis per avia
Moesiae ultra montem Haemum profugit; nec deinde civili bello interfuit, per
varias moras susceptum ad Vespasianum iter trahens et ex nuntiis cunctabundus
aut properans.
[86] At in Pannonia tertia
decima legio ac septima Galbiana, dolorem iramque Bedriacensis pugnae
retinentes, haud cunctanter Vespasiano accessere, vi praecipua Primi Antonii.
is legibus nocens et tempore Neronis falsi damnatus inter alia belli mala
senatorium ordinem reciperaverat. praepositus a Galba septimae legioni
scriptitasse Othoni credebatur, ducem se partibus offerens; a quo neglectus in
nullo Othoniani belli usu fuit. labantibus Vitellii rebus Vespasianum secutus
grande momentum addidit, strenuus manu, sermone promptus, serendae in alios
invidiae artifex, discordiis et seditionibus potens, raptor, largitor, pace
pessimus, bello non spernendus. iuncti inde Moesici ac Pannonici exercitus
Dalmaticum militem traxere, quamquam consularibus legatis nihil turbantibus.
Tampius Flavianus Pannoniam, Pompeius Silvanus Dalmatiam tenebant, divites
senes; sed procurator aderat Cornelius Fuscus, vigens aetate, claris natalibus.
prima iuventa quietis cupidine senatorium ordinem exuerat; idem pro Galba dux
coloniae suae, eaque opera procurationem adeptus, susceptis Vespasiani partibus
acerrimam bello facem praetulit: non tam praemiis periculorum quam ipsis
periculis laetus pro certis et olim partis nova ambigua ancipitia malebat.
igitur movere et quatere, quidquid usquam aegrum foret, adgrediuntur. scriptae
in Britanniam ad quartadecimanos, in Hispaniam ad primanos epistulae, quod
utraque legio pro Othone, adversa Vitellio fuerat; sparguntur per Gallias
litterae; momentoque temporis flagrabat ingens bellum, Illyricis exercitibus
palam desciscentibus, ceteris fortunam secuturis.
[87] Dum haec per
provincias a Vespasiano ducibusque partium geruntur, Vitellius contemptior in
dies segniorque, ad omnis municipiorum villarumque amoenitates resistens, gravi
urbem agmine petebat. sexaginta milia armatorum sequebantur, licentia corrupta;
calonum numerus amplior, procacissimis etiam inter servos lixarum ingeniis; tot
legatorum amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, etiam si summa modestia
regeretur. onerabant multitudinem obvii ex urbe senatores equitesque, quidam
metu, multi per adulationem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus
ipsi remanerent. adgregabantur e plebe flagitiosa per obsequia Vitellio
cogniti, scurrae, histriones, aurigae, quibus ille amicitiarum dehonestamentis
mire gaudebat. nec coloniae modo aut municipia congestu copiarum, sed ipsi
cultores arvaque maturis iam frugibus ut hostile solum vastabantur.
[88] Multae et atroces
inter se militum caedes, post seditionem Ticini coeptam manente legionum
auxiliorumque discordia; ubi adversus paganos certandum foret, consensu. sed
plurima strages ad septimum ab urbe lapidem. singulis ibi militibus Vitellius
paratos cibos ut gladiatoriam saginam dividebat; et effusa plebes totis se
castris miscuerat. incuriosos milites--vernacula utebantur urbanitate--quidam
spoliavere, abscisis furtim balteis an accincti forent rogitantes. non tulit
ludibrium insolens contumeliarum animus: inermem populum gladiis invasere.
caesus inter alios pater militis, cum filium comitaretur; deinde agnitus et
vulgata caede temperatum ab innoxiis. in urbe tamen trepidatum praecurrentibus
passim militibus; forum maxime petebant, cupidine visendi locum in quo Galba
iacuisset. nec minus saevum spectaculum erant ipsi, tergis ferarum et
ingentibus telis horrentes, cum turbam populi per inscitiam parum vitarent, aut
ubi lubrico viae vel occursu alicuius procidissent, ad iurgium, mox ad manus et
ferrum transirent. quin et tribuni praefectique cum terrore et armatorum
catervis volitabant.
[89] Ipse Vitellius a
ponte Mulvio insigni equo, paludatus accinctusque, senatum et populum ante se
agens, quo minus ut captam urbem ingrederetur, amicorum consilio deterritus,
sumpta praetexta et composito agmine incessit. quattuor legionum aquilae per
frontem totidemque circa e legionibus aliis vexilla, mox duodecim alarum signa
et post peditum ordines eques; dein quattuor et triginta cohortes, ut nomina
gentium aut species armorum forent, discretae. ante aquilas praefecti castrorum
tribunique et primi centurionum candida veste, ceteri iuxta suam quisque
centuriam, armis donisque fulgentes; et militum phalerae torquesque
splendebant: decora facies et non Vitellio principe dignus exercitus. sic
Capitolium ingressus atque ibi matrem complexus Augustae nomine honoravit.
[90] Postera die tamquam
apud alterius civitatis senatum populumque magnificam orationem de semet ipso
prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis
flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam somno et luxu pudendus
incesserat. vulgus tamen vacuum curis et sine falsi verique discrimine solitas
adulationes edoctum clamore et vocibus adstrepebat; abnuentique nomen Augusti
expressere ut adsumeret, tam frustra quam recusaverat.
[91] Apud civitatem cuncta
interpretantem funesti ominis loco acceptum est quod maximum pontificatum
adeptus Vitellius de caerimoniis publicis XV kalendas Augustas edixisset,
antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus: adeo omnis humani
divinique iuris expers, pari libertorum amicorum socordia, velut inter
temulentos agebat. sed comitia consulum cum candidatis civiliter celebrans
omnem infimae plebis rumorem in theatro ut spectator, in circo ut fautor
adfectavit: quae grata sane et popularia, si a virtutibus proficiscerentur,
memoria vitae prioris indecora et vilia accipiebantur. ventitabat in senatum,
etiam cum parvis de rebus patres consulerentur. ac forte Priscus Helvidius
praetor designatus contra studium eius censuerat. commotus primo Vitellius, non
tamen ultra quam tribunos plebis in auxilium spretae potestatis advocavit; mox
mitigantibus amicis, qui altiorem iracundiam eius verebantur, nihil novi
accidisse respondit quod duo senatores in re publica dissentirent; solitum se
etiam Thraseae contra dicere. inrisere plerique impudentiam aemulationis; aliis
id ipsum placebat quod neminem ex praepotentibus, sed Thraseam ad exemplar
verae gloriae legisset.
[92] Praeposuerat
praetorianis Publilium Sabinum a praefectura cohortis, Iulium Priscum tum
centurionem: Priscus Valentis, Sabinus Caecinae gratia pollebant; inter
discordis Vitellio nihil auctoritas. munia imperii Caecina ac Valens obibant,
olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pravitas amicorum et
fecunda gignendis inimicitiis civitas auxerat, dum ambitu comitatu et immensis
salutantium agminibus contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum
Vitellii inclinationibus; nec umquam satis fida potentia, ubi nimia est: simul
ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempestivis blanditiis mutabilem, contemnebant
metuebantque. nec eo segnius invaserant domos hortos opesque imperii, cum
flebilis et egens nobilium turba, quos ipsos liberosque patriae Galba
reddiderat, nulla principis misericordia iuvarentur. gratum primoribus
civitatis etiam plebs adprobavit, quod reversis ab exilio iura libertorum
concessisset, quamquam id omni modo servilia ingenia corrumpebant, abditis
pecuniis per occultos aut ambitiosos sinus, et quidam in domum Caesaris
transgressi atque ipsis dominis potentiores.
[93] Sed miles, plenis
castris et redundante multitudine, in porticibus aut delubris et urbe tota
vagus, non principia noscere, non servare vigilias neque labore firmari: per
inlecebras urbis et inhonesta dictu corpus otio, animum libidinibus imminuebant.
postremo ne salutis quidem cura infamibus Vaticani locis magna pars tetendit,
unde crebrae in vulgus mortes; et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque
obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatientia labefecit.
insuper confusus pravitate vel ambitu ordo militiae: sedecim praetoriae,
quattuor urbanae cohortes scribebantur, quis singula milia inessent. plus in eo
dilectu Valens audebat, tamquam ipsum Caecinam periculo exemisset. sane adventu
eius partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero proelio
verterat. omnisque inferioris Germaniae miles Valentem adsectabatur, unde
primum creditur Caecinae fides fluitasse.
[94] Ceterum non ita
ducibus indulsit Vitellius ut non plus militi liceret. sibi quisque militiam
sumpsere: quamvis indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur;
rursus bonis remanere inter legionarios aut alaris volentibus permissum. nec deerant
qui vellent, fessi morbis et intemperiem caeli incusantes; robora tamen
legionibus alisque subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto
exercitu permixtis magis quam electis. Contionante Vitellio postulantur ad
supplicium Asiaticus et Flavus et Rufinus duces Galliarum, quod pro Vindice
bellassent. nec coercebat eius modi voces Vitellius: super insitam [mortem]
animo ignaviam conscius sibi instare donativum et deesse pecuniam omnia alia
militi largiebatur. liberti principum conferre pro numero mancipiorum ut
tributum iussi: ipse sola perdendi cura stabula aurigis extruere, circum
gladiatorum ferarumque spectaculis opplere, tamquam in summa abundantia
pecuniae inludere.
[95] Quin et natalem
Vitellii diem Caecina ac Valens editis tota urbe vicatim gladiatoribus
celebravere, ingenti paratu et ante illum diem insolito. laetum foedissimo
cuique apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio aris inferias
Neroni fecisset. caesae publice victimae cremataeque; facem Augustales
subdidere, quod sacerdotium, ut Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae
genti sacravit. nondum quartus a victoria mensis, et libertus Vitellii
Asiaticus Polyclitos Patrobios et vetera odiorum nomina aequabat. nemo in illa
aula probitate aut industria certavit: unum ad potentiam iter, prodigis epulis
et sumptu ganeaque satiare inexplebilis Vitellii libidines. ipse abunde ratus
si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens
sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur. magna et misera
civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, inter Vinios Fabios Icelos
Asiaticos varia et pudenda sorte agebat, donec successere Mucianus et Marcellus
et magis alii homines quam alii mores.
[96] Prima Vitellio
tertiae legionis defectio nuntiatur, missis ab Aponio Saturnino epistulis,
antequam is quoque Vespasiani partibus adgregaretur; sed neque Aponius cuncta,
ut trepidans re subita, perscripserat, et amici adulantes mollius
interpretabantur: unius legionis eam seditionem, ceteris exercitibus constare
fidem. in hunc modum etiam Vitellius apud milites disseruit, praetorianos nuper
exauctoratos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum civilis
belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani nomine et vagis per urbem
militibus qui sermones populi coercerent. id praecipuum alimentum famae erat.
[97] Auxilia tamen e
Germania Britanniaque et Hispaniis excivit, segniter et necessitatem
dissimulans. perinde legati provinciaeque cunctabantur, Hordeonius Flaccus
suspectis iam Batavis anxius proprio bello, Vettius Bolanus numquam satis
quieta Britannia, et uterque ambigui. neque ex Hispaniis properabatur, nullo
tum ibi consulari: trium legionum legati, pares iure et prosperis Vitellii
rebus certaturi ad obsequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant. in
Africa legio cohortesque delectae a Clodio Macro, mox a Galba dimissae, rursus
iussu Vitellii militiam cepere; simul cetera iuventus dabat impigre nomina.
quippe integrum illic ac favorabilem proconsulatum Vitellius, famosum
invisumque Vespasianus egerat: proinde socii de imperio utriusque coniectabant,
sed experimentum contra fuit.
[98] Ac primo Valerius
Festus legatus studia provincialium cum fide iuvit; mox nutabat, palam
epistulis edictisque Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens et haec
illave defensurus, prout invaluissent. deprehensi cum litteris edictisque
Vespasiani per Raetiam et Gallias militum et centurionum quidam ad Vitellium
missi necantur: plures fefellere, fide amicorum aut suomet astu occultati. ita
Vitellii paratus noscebantur, Vespasiani consiliorum pleraque ignota, primum
socordia Vitellii, dein Pannonicae Alpes praesidiis insessae nuntios retinebant.
mare quoque etesiarum flatu in Orientem navigantibus secundum, inde adversum
erat.
[99] Tandem inruptione
hostium atrocibus undique nuntiis exterritus Caecinam ac Valentem expedire ad
bellum iubet. praemissus Caecina, Valentem e gravi corporis morbo tum primum
adsurgentem infirmitas tardabat. longe alia proficiscentis ex urbe Germanici
exercitus species: non vigor corporibus, non ardor animis; lentum et rarum
agmen, fluxa arma, segnes equi; impatiens solis pulveris tempestatum,
quantumque hebes ad sustinendum laborem miles, tanto ad discordias promptior.
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia
soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter
artis erat. credidere plerique Flavii Sabini consiliis concussam Caecinae
mentem, ministro sermonum Rubrio Gallo: rata apud Vespasianum fore pacta
transitionis. simul odiorum invidiaeque erga Fabium Valentem admonebatur ut
impar apud Vitellium gratiam virisque apud novum principem pararet.
[100] Caecina e complexu
Vitellii multo cum honore digressus partem equitum ad occupandam Cremonam
praemisit. mox vexilla primae, quartae, quintaedecimae, sextaedecimae legionum,
dein quinta et duoetvicensima secutae; postremo agmine unaetvicensima Rapax et
prima Italica incessere cum vexillariis trium Britannicarum legionum et electis
auxiliis. profecto Caecina scripsit Fabius Valens exercitui, quem ipse
ductaverat, ut in itinere opperiretur: sic sibi cum Caecina convenisse. qui
praesens eoque validior mutatum id consilium finxit ut ingruenti bello tota
mole occurreretur. ita adcelerare legiones Cremonam, pars Hostiliam petere
iussae: ipse Ravennam devertit praetexto classem adloquendi; mox Patavii
secretum componendae proditionis quaesitum. namque Lucilius Bassus post
praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio
praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam
iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur. nec sciri potest traxeritne
Caecinam, an, quod evenit inter malos ut et similes sint, eadem illos pravitas
impulerit.
[101] Scriptores temporum,
qui potiente rerum Flavia domo monimenta belli huiusce composuerunt, curam
pacis et amorem rei publicae, corruptas in adulationem causas, tradidere: nobis
super insitam levitatem et prodito Galba vilem mox fidem aemulatione etiam
invidiaque, ne ab aliis apud Vitellium anteirentur, pervertisse ipsum Vitellium
videntur. Caecina legiones adsecutus centurionum militumque animos obstinatos
pro Vitellio variis artibus subruebat: Basso eadem molienti minor difficultas
erat, lubrica ad mutandam fidem classe ob memoriam recentis pro Othone
militiae.
Liber tertius
[1] Meliore fato fideque
partium Flavianarum duces consilia belli tractabant. Poetovionem in hiberna
tertiae decimae legionis convenerant. illic agitavere placeretne obstrui
Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurgerent, an ire comminus et
certare pro Italia constantius foret. quibus opperiri auxilia et trahere bellum
videbatur, Germanicarum legionum vim famamque extollebant, et advenisse mox cum
Vitellio Britannici exercitus robora: ipsis nec numerum parem pulsarum nuper
legionum, et quamquam atrociter loquerentur, minorem esse apud victos animum.
sed insessis interim Alpibus venturum cum copiis Orientis Mucianum; superesse
Vespasiano mare, classis, studia provinciarum, per quas velut alterius belli
molem cieret. ita salubri mora novas viris adfore, ex praesentibus nihil
periturum.
[2] Ad ea Antonius Primus
(is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam
disseruit. plus socordiae quam fiduciae accessisse victoribus; neque enim in
procinctu et castris habitos: per omnia Italiae municipia desides, tantum
hospitibus metuendos, quanto ferocius ante se egerint, tanto cupidius insolitas
voluptates hausisse. circo quoque ac theatris et amoenitate urbis emollitos aut
valetudinibus fessos: sed addito spatio rediturum et his robur meditatione
belli; nec procul Germaniam, unde vires; Britanniam freto dirimi, iuxta Gallias
Hispaniasque, utrimque viros equos tributa, ipsamque Italiam et opes urbis; ac
si inferre arma ultro velint, duas classis vacuumque Illyricum mare. quid tum
claustra montium profutura? quid tractum in aestatem aliam bellum? unde interim
pecuniam et commeatus? quin potius eo ipso uterentur quod Pannonicae legiones
deceptae magis quam victae resurgere in ultionem properent, Moesici exercitus
integras viris attulerint. si numerus militum potius quam legionum putetur,
plus hinc roboris, nihil libidinum; et profuisse disciplinae ipsum pudorem:
equites vero ne tum quidem victos, sed quamquam rebus adversis disiectam
Vitellii aciem. 'duae tunc Pannonicae ac Moesicae alae perrupere hostem: nunc
sedecim alarum coniuncta signa pulsu sonituque et nube ipsa operient ac
superfundent oblitos proeliorum equites equosque. nisi quis retinet, idem
suasor auctorque consilii ero. vos, quibus fortuna in integro est, legiones
continete: mihi expeditae cohortes sufficient. iam reseratam Italiam, impulsas
Vitellii res audietis. iuvabit sequi et vestigiis vincentis insistere.'
[3] Haec ac talia flagrans
oculis, truci voce, quo latius audiretur (etenim se centuriones et quidam
militum consilio miscuerant), ita effudit ut cautos quoque ac providos
permoveret, vulgus et ceteri unum virum ducemque, spreta aliorum segnitia,
laudibus ferrent. hanc sui famam ea statim contione commoverat, qua recitatis
Vespasiani epistulis non ut plerique incerta disseruit, huc illuc tracturus
interpretatione, prout conduxisset: aperte descendisse in causam videbatur,
eoque gravior militibus erat culpae vel gloriae socius.
[4] Proxima Cornelii Fusci
procuratoris auctoritas. is quoque inclementer in Vitellium invehi solitus
nihil spei sibi inter adversa reliquerat. Tampius Flavianus, natura ac senecta
cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam adfinitatis cum Vitellio
meminisset; idemque, quod coeptante legionum motu profugus, dein sponte
remeaverat, perfidiae locum quaesisse credebatur. nam Flavianum, omissa
Pannonia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum novarum cupido legati
nomen resumere et misceri civilibus armis impulerat, suadente Cornelio Fusco,
non quia industria Flaviani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum
maxime partibus honesta specie praetenderetur.
[5] Ceterum ut
transmittere in Italiam impune et usui foret, scriptum Aponio Saturnino, cum
exercitu Moesico celeraret. ac ne inermes provinciae barbaris nationibus
exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, in
commilitium adsciti. plebem quoque et vim equitum, qua sola valent, offerebant:
remissum id munus, ne inter discordias externa molirentur aut maiore ex diverso
mercede ius fasque exuerent. trahuntur in partis Sido atque Italicus reges
Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei ~commissior~
patientior. posita in latus auxilia, infesta Raetia, cui Porcius Septiminus
procurator erat, incorruptae erga Vitellium fidei. igitur Sextilius Felix cum
ala Auriana et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam ripam Aeni
fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, missus. nec his aut illis proelium
temptantibus, fortuna partium alibi transacta.
[6] Antonio vexillarios e
cohortibus et partem equitum ad invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius
Varus, strenuus bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia res
addiderant. idem secretis apud Neronem sermonibus ferebatur Corbulonis virtutes
criminatus; unde infami gratia primum pilum adepto laeta ad praesens male parta
mox in perniciem vertere. sed Primus ac Varus occupata Aquileia <per>
proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis accipiuntur. relictum
Altini praesidium adversus classis Ravennatis <conatus>, nondum
defectione eius audita. inde Patavium et Ateste partibus adiunxere. illic
cognitum tris Vitellianas cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum
Alieni ponte iuncto consedisse. placuit occasio invadendi incuriosos; nam id
quoque nuntiabatur. luce prima inermos plerosque oppressere. praedictum ut
paucis interfectis ceteros pavore ad mutandam fidem cogerent. et fuere qui se
statim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti viam abstulerunt.
principia belli secundum Flavianos data.
[7] Vulgata victoria
legiones septima Galbiana, tertia decima Gemina cum Vedio Aquila legato
Patavium alacres veniunt. ibi pauci dies ad requiem sumpti, et Minicius Iustus
praefectus castrorum legionis septimae, quia adductius quam civili bello
imperitabat, subtractus militum irae ad Vespasianum missus est. desiderata diu
res interpretatione gloriaque in maius accipitur, postquam Galbae imagines
discordia temporum subversas in omnibus municipiis recoli iussit Antonius,
decorum pro causa ratus, si placere Galbae principatus et partes revirescere
crederentur.
[8] Quaesitum inde quae
sedes bello legeretur. Verona potior visa, patentibus circum campis ad pugnam
equestrem, qua praevalebant: simul coloniam copiis validam auferre Vitellio in
rem famamque videbatur. possessa ipso transitu Vicetia; quod per se parvum
(etenim modicae municipio vires) magni momenti locum obtinuit reputantibus
illic Caecinam genitum et patriam hostium duci ereptam. in Veronensibus pretium
fuit: exemplo opibusque partis iuvere; et interiectus exercitus Raetiam
Iuliasque Alpis, [ac] ne pervium illa Germanicis exercitibus foret,
obsaepserat. quae ignara Vespasiano aut vetita: quippe Aquileiae sisti bellum
expectarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, quando Aegyptus,
claustra annonae, vectigalia opulentissimarum provinciarum obtinerentur, posse
Vitellii exercitum egestate stipendii frumentique ad deditionem subigi. eadem
Mucianus crebris epistulis monebat, incruentam et sine luctu victoriam et alia
huiusce modi praetexendo, sed gloriae avidus atque omne belli decus sibi
retinens. ceterum ex distantibus terrarum spatiis consilia post res
adferebantur.
[9] Igitur repentino
incursu Antonius stationes hostium inrupit; temptatisque levi proelio animis ex
aequo discessum. mox Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et paludes
Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga flumine, latera
obiectu paludis tegerentur. quod si adfuisset fides, aut opprimi universis
Vitellianorum viribus duae legiones, nondum coniuncto Moesico exercitu,
potuere, aut retro actae deserta Italia turpem fugam conscivissent. sed Caecina
per varias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum quos armis pellere
promptum erat, epistulis increpat, donec per nuntios pacta perfidiae firmaret.
interim Aponius Saturninus cum legione septima Claudiana advenit. legioni
tribunus Vipstanus Messala praeerat, claris maioribus, egregius ipse et qui
solus ad id bellum artis bonas attulisset. has ad copias nequaquam Vitellianis
paris (quippe tres adhuc legiones erant) misit epistulas Caecina, temeritatem
victa arma tractantium incusans. simul virtus Germanici exercitus laudibus
attollebatur, Vitellii modica et vulgari mentione, nulla in Vespasianum
contumelia: nihil prorsus quod aut corrumperet hostem aut terreret. Flavianarum
partium duces omissa prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro
causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici praesumpsere, facta
tribunis centurionibusque retinendi quae Vitellius indulsisset spe; atque ipsum
Caecinam non obscure ad transitionem hortabantur. recitatae pro contione
epistulae addidere fiduciam, quod submisse Caecina, velut offendere Vespasianum
timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.
[10] Adventu deinde duarum
legionum, e quibus tertiam Dillius Aponianus, octavam Numisius Lupus ducebant,
ostentare viris et militari vallo Veronam circumdare placuit. forte Galbianae
legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et visi procul sociorum equites
vanam formidinem ut hostes fecere. rapiuntur arma metu proditionis. ira militum
in Tampium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam pridem invisus
turbine quodam ad exitium poscebatur: propinquum Vitellii, proditorem Othonis,
interceptorem donativi clamitabant. nec defensioni locus, quamquam supplicis
manus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus atque ora singultu
quatiens. id ipsum apud infensos incitamentum erat, tamquam nimius pavor
conscientiam argueret. obturbabatur militum vocibus Aponius, cum loqui
coeptaret; fremitu et clamore ceteros aspernantur. uni Antonio apertae militum
aures; namque et facundia aderat mulcendique vulgum artes et auctoritas. ubi
crudescere seditio et a conviciis ac probris ad tela et manus transibant, inici
catenas Flaviano iubet. sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal
tuebantur extrema vis parabatur. opposuit sinum Antonius stricto ferro, aut
militum se manibus aut suis moriturum obtestans, ut quemque notum et aliquo
militari decore insignem aspexerat, ad ferendam opem nomine ciens. mox
conversus ad signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum furorem,
illam discordiam inicerent orabat, donec fatisceret seditio et extremo iam die
sua quisque in tentoria dilaberentur. profectus eadem nocte Flavianus obviis
Vespasiani litteris discrimini exemptus est.
[11] Legiones velut tabe
infectae Aponium Saturninum Moesici exercitus legatum eo atrocius adgrediuntur,
quod non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio diei exarserant, vulgatis
epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scripsisse credebatur. ut olim virtutis
modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus
violenter Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent. quippe Moesicae
legiones adiutam a se Pannonicorum ultionem referentes, et Pannonici, velut
absolverentur aliorum seditione, iterare culpam gaudebant. in hortos, in quibus
devertebatur Saturninus, pergunt. nec tam Primus et Aponianus et Messala,
quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam obscuritas latebrarum, quibus
occulebatur, vacantium forte balnearum fornacibus abditus. mox omissis
lictoribus Patavium concessit. digressu consularium uni Antonio vis ac potestas
in utrumque exercitum fuit, cedentibus collegis et obversis militum studiis.
nec deerant qui crederent utramque seditionem fraude Antonii coeptam, ut solus
bello frueretur.
[12] Ne in Vitellii quidem
partibus quietae mentes: exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed
perfidia ducum turbabantur. Lucilius Bassus classis Ravennatis praefectus
ambiguos militum animos, quod magna pars Dalmatae Pannoniique erant, quae
provinciae Vespasiano tenebantur, partibus eius adgregaverat. nox proditioni
electa, ut ceteris ignaris soli in principia defectores coirent. Bassus pudore
seu metu, quisnam exitus foret, intra domum opperiebatur. trierarchi magno
tumultu Vitellii imagines invadunt; et paucis resistentium obtruncatis ceterum
vulgus rerum novarum studio in Vespasianum inclinabat. tum progressus Lucilius
auctorem se palam praebet. classis Cornelium Fuscum praefectum sibi destinat,
qui propere adcucurrit. Bassus honorata custodia Liburnicis navibus Atriam
pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante,
vincitur, sed exoluta statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti: is
quoque inter duces habebatur.
[13] At Caecina,
defectione classis vulgata, primores centurionum et paucos militum, ceteris per
militiae munera dispersis, secretum castrorum adfectans in principia vocat. ibi
Vespasiani virtutem virisque partium extollit: transfugisse classem, in arto
commeatum, adversas Gallias Hispaniasque, nihil in urbe fidum; atque omnia de
Vitellio in deterius. mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova
attonitos in verba Vespasiani adigit; simul Vitellii imagines dereptae et missi
qui Antonio nuntiarent. sed ubi totis castris in fama proditio, recurrens in
principia miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies
aspexit, vastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt. huc cecidisse
Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine vulnere vinctas manus et
capta traderent arma? quas enim ex diverso legiones? nempe victas; et abesse
unicum Othoniani exercitus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen isdem
illis campis fuderint straverintque. ut tot armatorum milia, velut grex
venalium, exuli Antonio donum darentur? octo nimirum legiones unius classis
accessionem fore. id Basso, id Caecinae visum, postquam domos hortos opes
principi abstulerint, etiam militem auferre. integros incruentosque, Flavianis
quoque partibus vilis, quid dicturos reposcentibus aut prospera aut adversa?
[14] Haec singuli, haec
universi, ut quemque dolor impulerat, vociferantes, initio a quinta legione
orto, repositis Vitellii imaginibus vincla Caecinae iniciunt; Fabium Fabullum
quintae legionis legatum et Cassium Longum praefectum castrorum duces deligunt;
forte oblatos trium Liburnicarum milites, ignaros et insontis, trucidant;
relictis castris, abrupto ponte Hostiliam rursus, inde Cremonam pergunt, ut
legionibus primae Italicae et unietvicensimae Rapaci iungerentur, quas Caecina
ad obtinendam Cremonam cum parte equitum praemiserat.
[15] Vbi haec comperta
Antonio, discordis animis, discretos viribus hostium exercitus adgredi statuit,
antequam ducibus auctoritas, militi obsequium et iunctis legionibus fiducia
rediret. namque Fabium Valentem profectum ab urbe adceleraturumque cognita Caecinae
proditione coniectabat; et fidus Vitellio Fabius nec militiae ignarus. simul
ingens Germanorum vis per Raetiam timebatur. et Britannia Galliaque et Hispania
auxilia Vitellius acciverat, immensam belli luem, ni Antonius id ipsum metuens
festinato proelio victoriam praecepisset. universo cum exercitu secundis a
Verona castris Bedriacum venit. postero die legionibus ad muniendum retentis,
auxiliares cohortes in Cremonensem agrum missae ut specie parandarum copiarum
civili praeda miles imbueretur: ipse cum quattuor milibus equitum ad octavum a
Bedriaco progressus quo licentius popularentur. exploratores, ut mos est,
longius curabant.
[16] Quinta ferme hora
diei erat, cum citus eques adventare hostis, praegredi paucos, motum
fremitumque late audiri nuntiavit. dum Antonius quidnam agendum consultat,
aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit
impulitque Vitellianos modica caede; nam plurium adcursu versa fortuna, et
acerrimus quisque sequentium fugae ultimus erat. nec sponte Antonii properatum,
et fore quae acciderant rebatur. hortatus suos ut magno animo capesserent
pugnam, diductis in latera turmis vacuum medio relinquit iter quo Varum
equitesque eius reciperet; iussae armari legiones; datum per agros signum ut,
qua cuique proximum, omissa praeda proelio occurreret. pavidus interim Varus
turbae suorum miscetur intulitque formidinem. pulsi cum sauciis integri suomet
ipsi metu et angustiis viarum conflictabantur.
[17] Nullum in illa
trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis officium omisit.
occursare paventibus, retinere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes,
consilio manu voce insignis hosti, conspicuus suis. eo postremo ardoris
provectus est ut vexillarium fugientem hasta transverberaret; mox raptum vexillum
in hostem vertit. quo pudore haud plures quam centum equites restitere: iuvit
locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo
et praecipitibus ripis fugam impediebat. ea necessitas seu fortuna lapsas iam
partis restituit. firmati inter se densis ordinibus excipiunt Vitellianos
temere effusos, atque illi consternantur. Antonius instare perculsis, sternere
obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque
abripere. et exciti prospero clamore, qui modo per agros fuga palabantur,
victoriae se miscebant.
[18] Ad quartum a Cremona
lapidem fulsere legionum signa Rapacis atque Italicae, laeto inter initia
equitum suorum proelio illuc usque provecta. sed ubi fortuna contra fuit, non
laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire ultroque adgredi hostem
tantum per spatium cursu et pugnando fessum. [forte victi] haud perinde rebus
prosperis ducem desideraverant atque in adversis deesse intellegebant. nutantem
aciem victor equitatus incursat; et Vipstanus Messala tribunus cum Moesicis
auxiliaribus adsequitur, quos multi e legionariis quamquam raptim ductos
aequabant: ita mixtus pedes equesque rupere legionum agmen. et propinqua
Cremonensium moenia quanto plus spei ad effugium minorem ad resistendum animum
dabant. nec Antonius ultra institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam
anceps proelii fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.
[19] Inumbrante vespera
universum Flaviani exercitus robur advenit. utque cumulos super et recentia
caede vestigia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et victos in
deditionem accipere aut expugnare deposcunt. haec in medio, pulchra dictu: illa
sibi quisque, posse coloniam plano sitam impetu capi. idem audaciae per
tenebras inrumpentibus et maiorem rapiendi licentiam. quod si lucem
opperiantur, iam pacem, iam preces, et pro labore ac vulneribus clementiam et
gloriam, inania, laturos, sed opes Cremonensium in sinu praefectorum
legatorumque fore. expugnatae urbis praedam ad militem, deditae ad duces
pertinere. spernuntur centuriones tribunique, ac ne vox cuiusquam audiatur,
quatiunt arma, rupturi imperium ni ducantur.
[20] Tum Antonius inserens
se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque
pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exercitum
ducesque munia: militibus cupidinem pugnandi convenire, duces providendo,
consultando, cunctatione saepius quam temeritate prodesse. ut pro virili
portione armis ac manu victoriam iuverit, ratione et consilio, propriis ducis
artibus, profuturum; neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae
situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna. non si pateant portae,
nisi explorato, nisi die intrandum. an obpugnationem inchoaturos adempto omni
prospectu, quis aequus locus, quanta altitudo moenium, tormentisne et telis an
operibus et vineis adgredienda urbs foret? mox conversus ad singulos, num
securis dolabrasque et cetera expugnandis urbibus secum attulissent, rogitabat.
et cum abnuerent, 'gladiisne' inquit 'et pilis perfringere ac subruere muros
ullae manus possunt? si aggerem struere, si pluteis cratibusve protegi necesse
fuerit, ut vulgus improvidum inriti stabimus, altitudinem turrium et aliena
munimenta mirantes? quin potius mora noctis unius, advectis tormentis
machinisque, vim victoriamque nobiscum ferimus?' simul lixas calonesque cum
recentissimis equitum Bedriacum mittit, copias ceteraque usui adlaturos.
[21] Id vero aegre
tolerante milite prope seditionem ventum, cum progressi equites sub ipsa moenia
vagos e Cremonensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellianas
legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo ipso die triginta milia
passuum emensum, comperta suorum clade in proelium accingi ac iam adfore. is
terror obstructas mentis consiliis ducis aperuit. sistere tertiam decimam
legionem in ipso viae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a laevo septima
Galbiana patenti campo stetit, dein septima Claudiana, agresti fossa (ita locus
erat) praemunita; dextro octava per apertum limitem, mox tertia densis arbustis
intersepta. hic aquilarum signorumque ordo: milites mixti per tenebras, ut fors
tulerat; praetorianum vexillum proximum tertianis, cohortes auxiliorum in
cornibus, latera ac terga equite circumdata; Sido atque Italicus Suebi cum
delectis popularium primori in acie versabantur.
[22] At Vitellianus
exercitus, cui adquiescere Cremonae et reciperatis cibo somnoque viribus
confectum algore atque inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio
fuit, indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora paratis iam
dispositisque Flavianis impingitur. ordinem agminis disiecti per iram ac
tenebras adseverare non ausim, quamquam alii tradiderint quartam Macedonicam
dextrum suorum cornu, quintam et quintam decimam cum vexillis nonae secundaeque
et vicensimae Britannicarum legionum mediam aciem, sextadecimanos
duoetvicensimanosque et primanos laevum cornu complesse. Rapaces atque Italici
omnibus se manipulis miscuerant; eques auxiliaque sibi ipsi locum legere.
proelium tota nocte varium, anceps, atrox, his, rursus illis exitiabile. nihil
animus aut manus, ne oculi quidem provisu iuvabant. eadem utraque acie arma,
crebris interrogationibus notum pugnae signum, permixta vexilla, ut quisque
globus capta ex hostibus huc vel illuc raptabat. urgebatur maxime septima
legio, nuper a Galba conscripta. occisi sex primorum ordinum centuriones,
abrepta quaedam signa: ipsam aquilam Atilius Verus primi pili centurio multa
cum hostium strage et ad extremum moriens servaverat.
[23] Sustinuit labentem
aciem Antonius accitis praetorianis. qui ubi excepere pugnam, pellunt hostem,
dein pelluntur. namque Vitelliani tormenta in aggerem viae contulerant ut tela
vacuo atque aperto excuterentur, dispersa primo et arbustis sine hostium noxa
inlisa. magnitudine eximia quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis
hostilem aciem proruebat. lateque cladem intulisset ni duo milites praeclarum
facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, vincla ac libramenta
tormentorum abscidissent. statim confossi sunt eoque intercidere nomina: de
facto haud ambigitur. neutro inclinaverat fortuna donec adulta nocte luna
surgens ostenderet acies falleretque. sed Flavianis aequior a tergo; hinc
maiores equorum virorumque umbrae, et falso, ut in corpora, ictu tela hostium
citra cadebant: Vitelliani adverso lumine conlucentes velut ex occulto
iaculantibus incauti offerebantur.
[24] Igitur Antonius, ubi
noscere suos noscique poterat, alios pudore et probris, multos laude et
hortatu, omnis spe promissisque accendens, cur resumpsissent arma, Pannonicas
legiones interrogabat: illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae,
ubi reciperare gloriam possent. tum ad Moesicos conversus principes auctoresque
belli ciebat: frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, si manus eorum
oculosque non tolerent. haec, ut quosque accesserat; plura ad tertianos,
veterum recentiumque admonens, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone
Armenios, nuper Sarmatas pepulissent. mox infensus praetorianis 'vos' inquit,
'nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quae castra alia excipient? illic
signa armaque vestra sunt, et mors victis; nam ignominiam consumpsistis.'
undique clamor, et orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutavere.
[25] Vagus inde an
consilio ducis subditus rumor, advenisse Mucianum, exercitus in vicem
salutasse. gradum inferunt quasi recentibus auxiliis aucti, rariore iam
Vitellianorum acie, ut quos nullo rectore suus quemque impetus vel pavor
contraheret diduceretve. postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine
obturbabat. laxati ordines abrumpuntur, nec restitui quivere impedientibus
vehiculis tormentisque. per limitem viae sparguntur festinatione consectandi
victores. eo notabilior caedes fuit, quia filius patrem interfecit. rem
nominaque auctore Vipstano Messala tradam. Iulius Mansuetus ex Hispania, Rapaci
legioni additus, impubem filium domi liquerat. is mox adultus, inter septimanos
a Galba conscriptus, oblatum forte patrem et vulnere stratum dum semianimem
scrutatur, agnitus agnoscensque et exanguem amplexus, voce flebili precabatur
placatos patris manis, neve se ut parricidam aversarentur: publicum id facinus;
et unum militem quotam civilium armorum partem? simul attollere corpus, aperire
humum, supremo erga parentem officio fungi. advertere proximi, deinde plures:
hinc per omnem aciem miraculum et questus et saevissimi belli execratio. nec eo
segnius propinquos adfinis fratres trucidant spoliant: factum esse scelus
loquuntur faciuntque.
[26] Vt Cremonam venere,
novum immensumque opus occurrit. Othoniano bello Germanicus miles moenibus
Cremonensium castra sua, castris vallum circumiecerat eaque munimenta rursus
auxerat. quorum aspectu haesere victores, incertis ducibus quid iuberent. incipere
obpugnationem fesso per diem noctemque exercitu arduum et nullo iuxta subsidio
anceps: sin Bedriacum redirent, intolerandus tam longi itineris labor, et
victoria ad inritum revolvebatur: munire castra, id quoque propinquis hostibus
formidolosum, ne dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent. quae
super cuncta terrebat ipsorum miles periculi quam morae patientior: quippe
ingrata quae tuta, ex temeritate spes; omnisque caedes et vulnera et sanguis
aviditate praedae pensabantur.
[27] Huc inclinavit
Antonius cingique vallum corona iussit. primo sagittis saxisque eminus
certabant, maiore Flavianorum pernicie, in quos tela desuper librabantur; mox
vallum portasque legionibus attribuit, ut discretus labor fortis ignavosque
distingueret atque ipsa contentione decoris accenderentur. proxima Bedriacensi
viae tertiani septimanique sumpsere, dexteriora valli octava ac septima
Claudiana; tertiadecimanos ad Brixianam portam impetus tulit. paulum inde
morae, dum ex proximis agris ligones dolabras et alii falcis scalasque
convectant: tum elatis super capita scutis densa testudine succedunt. Romanae
utrimque artes: pondera saxorum Vitelliani provolvunt, disiectam fluitantemque
testudinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage scutorum exanguis
aut laceros prosternerent multa cum strage. incesserat cunctatio, ni duces
fesso militi et velut inritas exhortationes abnuenti Cremonam monstrassent.
[28] Hormine id ingenium,
ut Messala tradit, an potior auctor sit C. Plinius, qui Antonium incusat, haud
facile discreverim, nisi quod neque Antonius neque Hormus a fama vitaque sua
quamvis pessimo flagitio degeneravere. non iam sanguis neque vulnera morabantur
quin subruerent vallum quaterentque portas, innixi umeris et super iteratam
testudinem scandentes prensarent hostium tela brachiaque. integri cum sauciis,
semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine
mortium.
[29] Acerrimum tertiae
septimaeque legionum certamen; et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem
incubuerat. obstinatos inter se cum sustinere Vitelliani nequirent et
superiacta tela testudine laberentur, ipsam postremo ballistam in subeuntis
propulere, quae ut ad praesens disiecit obruitque quos inciderat, ita pinnas ac
summa valli ruina sua traxit; simul iuncta turris ictibus saxorum cessit, qua
septimani dum nituntur cuneis, tertianus securibus gladiisque portam perfregit.
primum inrupisse C. Volusium tertiae legionis militem inter omnis auctores
constat. is in vallum egressus, deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac
voce capta castra conclamavit; ceteri trepidis iam Vitellianis seque e vallo
praecipitantibus perrupere. completur caede quantum inter castra murosque vacui
fuit.
[30] Ac rursus nova
laborum facies: ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices,
vibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis
populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata, quod
defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob praedam
erat. rapi ignis Antonius inferrique amoenissimis extra urbem aedificiis iubet,
si damno rerum suarum Cremonenses ad mutandam fidem traherentur. propinqua
muris tecta et altitudinem moenium egressa fortissimo quoque militum complet;
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
[31] Iam legiones in
testudinem glomerabantur, et alii tela saxaque incutiebant, cum languescere
paulatim Vitellianorum animi. ut quis ordine anteibat, cedere fortunae, ne
Cremona quoque excisa nulla ultra venia omnisque ira victoris non in vulgus
inops, sed in tribunos centurionesque, ubi pretium caedis erat, reverteretur.
gregarius miles futuri socors et ignobilitate tutior perstabat: vagi per vias,
in domibus abditi pacem ne tum quidem orabant, cum bellum posuissent. primores
castrorum nomen atque imagines Vitellii amoliuntur; catenas Caecinae (nam etiam
tunc vinctus erat) exolvunt orantque ut causae suae deprecator adsistat.
aspernantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum malorum, tot fortissimi
viri proditoris opem invocantes; mox velamenta et infulas pro muris ostentant.
cum Antonius inhiberi tela iussisset, signa aquilasque extulere; maestum
inermium agmen deiectis in terram oculis sequebatur. circumstiterant victores
et primo ingerebant probra, intentabant ictus: mox, ut praeberi ora contumeliis
et posita omni ferocia cuncta victi patiebantur, subit recordatio illos esse
qui nuper Bedriaci victoriae temperassent. sed ubi Caecina praetexta
lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere victores:
superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt), etiam perfidiam obiectabant.
obstitit Antonius datisque defensoribus ad Vespasianum dimisit.
[32] Plebs interim
Cremonensium inter armatos conflictabatur; nec procul caede aberant, cum
precibus ducum mitigatus est miles. et vocatos ad contionem Antonius
adloquitur, magnifice victores, victos clementer, de Cremona in neutrum.
exercitus praeter insitam praedandi cupidinem vetere odio ad excidium
Cremonensium incubuit. iuvisse partis Vitellianas Othonis quoque bello
credebantur; mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt
procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant. auxit
invidiam editum illic a Caecina gladiatorum spectaculum eademque rursus belli
sedes et praebiti in acie Vitellianis cibi, caesae quaedam feminae studio
partium ad proelium progressae; tempus quoque mercatus ditem alioqui coloniam
maiore opum specie complebat. ceteri duces in obscuro: Antonium fortuna famaque
omnium oculis exposuerat. is balineas abluendo cruori propere petit. excepta
vox est, cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent: vernile dictum
omnem invidiam in eum vertit, tamquam signum incendendae Cremonae dedisset,
quae iam flagrabat.
[33] Quadraginta armatorum
milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam
corruptior. non dignitas, non aetas protegebat quo minus stupra caedibus,
caedes stupris miscerentur. grandaevos senes, exacta aetate feminas, vilis ad
praedam, in ludibrium trahebant: ubi adulta virgo aut quis forma conspicuus
incidisset, vi manibusque rapientium divulsus ipsos postremo direptores in
mutuam perniciem agebat. dum pecuniam vel gravia auro templorum dona sibi
quisque trahunt, maiore aliorum vi truncabantur. quidam obvia aspernati
verberibus tormentisque dominorum abdita scrutari, defossa eruere: faces in
manibus, quas, ubi praedam egesserant, in vacuas domos et inania templa per
lasciviam iaculabantur; utque exercitu vario linguis moribus, cui cives socii
externi interessent, diversae cupidines et aliud cuique fas nec quicquam
inlicitum. per quadriduum Cremona suffecit. cum omnia sacra profanaque in igne
considerent, solum Mefitis templum stetit ante moenia, loco seu numine
defensum.
[34] Hic exitus Cremonae
anno ducentesimo octogesimo sexto a primordio sui. condita erat Ti. Sempronio
P. Cornelio consulibus, ingruente in Italiam Annibale, propugnaculum adversus
Gallos trans Padum agentis et si qua alia vis per Alpis rueret. igitur numero
colonorum, opportunitate fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium
adolevit floruitque, bellis externis intacta, civilibus infelix. Antonius
pudore flagitii, crebrescente invidia, edixit ne quis Cremonensem captivum
detineret. inritamque praedam militibus effecerat consensus Italiae, emptionem
talium mancipiorum aspernantis: occidi coepere; quod ubi enotuit, a propinquis
adfinibusque occulte redemptabantur. mox rediit Cremonam reliquus populus:
reposita fora templaque magnificentia municipum; et Vespasianus hortabatur.
[35] Ceterum adsidere
sepultae urbis ruinis noxia tabo humus haud diu permisit. ad tertium lapidem
progressi vagos paventisque Vitellianos, sua quemque apud signa, componunt; et
victae legiones, ne manente adhuc civili bello ambigue agerent, per Illyricum
dispersae. in Britanniam inde et Hispanias nuntios famamque, in Galliam Iulium
Calenum tribunum, in Germaniam Alpinium Montanum praefectum cohortis, quod hic
Trevir, Calenus Aeduus, uterque Vitelliani fuerant, ostentui misere. simul
transitus Alpium praesidiis occupati, suspecta Germania, tamquam in auxilium
Vitellii accingeretur.
[36] At Vitellius profecto
Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad bellum impulisset, curis
luxum obtendebat: non parare arma, non adloquio exercitioque militem firmare,
non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum abditus, ut ignava animalia,
quibus si cibum suggeras, iacent torpentque, praeterita instantia futura pari
oblivione dimiserat. atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem
proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit; nec multo post
de Caecina adfertur mixtus gaudio dolor et descivisse et ab exercitu vinctum.
plus apud socordem animum laetitia quam cura valuit. multa cum exultatione in
urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus cumulat; Publilium
Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam Caecinae vinciri iubet, substituto in
locum eius Alfeno Varo.
[37] Mox senatum composita
in magnificentiam oratione adlocutus, exquisitis patrum adulationibus
attollitur. initium atrocis in Caecinam sententiae a L. Vitellio factum; dein
ceteri composita indignatione, quod consul rem publicam, dux imperatorem,
tantis opibus tot honoribus cumulatus amicum prodidisset, velut pro Vitellio
conquerentes, suum dolorem proferebant. nulla in oratione cuiusquam erga
Flavianos duces obtrectatio: errorem imprudentiamque exercituum culpantes,
Vespasiani nomen suspensi et vitabundi circumibant, nec defuit qui unum
consulatus diem (is enim in locum Caecinae supererat) magno cum inrisu
tribuentis accipientisque eblandiretur. pridie kalendas Novembris Rosius
Regulus iniit eiuravitque. adnotabant periti numquam antea non abrogato
magistratu neque lege lata alium suffectum; nam consul uno die et ante fuerat
Caninius Rebilus C. Caesare dictatore, cum belli civilis praemia festinarentur.
[38] Nota per eos dies
Iunii Blaesi mors et famosa fuit, de qua sic accepimus. gravi corporis morbo
aeger Vitellius Servilianis hortis turrim vicino sitam conlucere per noctem
crebris luminibus animadvertit. sciscitanti causam apud Caecinam Tuscum epulari
multos, praecipuum honore Iunium Blaesum nuntiatur; cetera in maius, de
apparatu et solutis in lasciviam animis. nec defuere qui ipsum Tuscum et alios,
sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe laetos dies ageret. ubi
asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas
acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes. ille infensus Blaeso
aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat,
cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens.
causam confusionis quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed pro
fratre, pro liberis fratris preces lacrimasque attulisse. frustra Vespasianum
timeri, quem tot Germanicae legiones, tot provinciae virtute ac fide, tantum
denique terrarum ac maris immensis spatiis arceat: in urbe ac sinu cavendum
hostem, Iunios Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe imperatoria comem ac
magnificum militibus ostentet. versas illuc omnium mentis, dum Vitellius
amicorum inimicorumque neglegens fovet aemulum principis labores e convivio
prospectantem. reddendam pro intempestiva laetitia maestam et funebrem noctem,
qua sciat et sentiat vivere Vitellium et imperare et, si quid fato accidat,
filium habere.
[39] Trepidanti inter
scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem
invidiam ferret, placuit veneno grassari; addidit facinori fidem notabili
gaudio, Blaesum visendo. quin et audita est saevissima Vitellii vox qua se
(ipsa enim verba referam) pavisse oculos spectata inimici morte iactavit.
Blaeso super claritatem natalium et elegantiam morum fidei obstinatio fuit.
integris quoque rebus a Caecina et primoribus partium iam Vitellium
aspernantibus ambitus abnuere perseveravit. sanctus, inturbidus, nullius
repentini honoris, adeo non principatus adpetens, parum effugerat ne dignus
crederetur.
[40] Fabius interim Valens
multo ac molli concubinarum spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens,
proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nuntiis accepit. et si
coeptum iter properasset, nutantem Caecinam praevenire aut ante discrimen
pugnae adsequi legiones potuisset; nec deerant qui monerent ut cum fidissimis
per occultos tramites vitata Ravenna Hostiliam Cremonamve pergeret. aliis
placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus valida manu perrumpere: ipse
inutili cunctatione agendi tempora consultando consumpsit; mox utrumque
consilium aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum media sequitur,
nec ausus est satis nec providit.
[41] Missis ad Vitellium
litteris auxilium postulat. venere tres cohortes cum ala Britannica, neque ad
fallendum aptus numerus neque ad penetrandum. sed Valens ne in tanto quidem
discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas voluptates adulteriisque
ac stupris polluere hospitum domus crederetur: aderant vis et pecunia et
ruentis fortunae novissima libido. adventu demum peditum equitumque pravitas
consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu poterat, etiam si
fidissima foret, nec integram fidem attulerant; pudor tamen et praesentis ducis
reverentia morabatur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et
dedecoris securos. eo metu cohortis Ariminum praemittit, alam tueri terga
iubet: ipse paucis, quos adversa non mutaverant, comitantibus flexit in Vmbriam
atque inde Etruriam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum et, si
provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navibus in quamcumque partem
Narbonensis provinciae egressus Gallias et exercitus et Germaniae gentis
novumque bellum cieret.
[42] Digresso Valente
trepidos, qui Ariminum tenebant, Cornelius Fuscus, admoto exercitu et missis
per proxima litorum Liburnicis, terra marique circumvenit: occupantur plana
Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia inter Vespasianum
ac Vitellium Appennini iugis dividebatur. Fabius Valens e sinu Pisano segnitia
maris aut adversante vento portum Herculis Monoeci depellitur. haud procul inde
agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus Vitellio, cuius
sacramentum cunctis circa hostilibus nondum exuerat. is Valentem comiter
exceptum, ne Galliam Narbonensem temere ingrederetur, monendo terruit; simul
ceterorum fides metu infracta.
[43] Namque circumiectas
civitates procurator Valerius Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante
fortunam amicus, in verba eius adegerat; concitisque omnibus, qui exauctorati a
Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem coloniam, claustra maris,
praesidio tuebatur, eo gravior auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos
apud praetorianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani favore
municipali et futurae potentiae spe iuvare partis adnitebantur. quae ut paratu
firma et aucta rumore apud varios Vitellianorum animos increbruere, Fabius
Valens cum quattuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, ad
navis regreditur; Maturo ceterisque remanere et in verba Vespasiani adigi
volentibus fuit. ceterum ut mare tutius Valenti quam litora aut urbes, ita
futuri ambiguus et magis quid vitaret quam cui fideret certus, adversa
tempestate Stoechadas Massiliensium insulas adfertur. ibi eum missae a Paulino
Liburnicae oppressere.
[44] Capto Valente cuncta
ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto,
quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit. nec
Galliae cunctabantur. et Britanniam inditus erga Vespasianum favor, quod illic
secundae legioni a Claudio praepositus et bello clarus egerat, non sine motu
adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones ac milites a Vitellio
provecti expertum iam principem anxii mutabant.
[45] Ea discordia et
crebris belli civilis rumoribus Britanni sustulere animos auctore Venutio, qui
super insitam ferociam et Romani nominis odium propriis in Cartimanduam reginam
stimulis accendebatur. Cartimandua Brigantibus imperitabat, pollens nobilitate;
et auxerat potentiam, postquam capto per dolum rege Carataco instruxisse
triumphum Claudii Caesaris videbatur. inde opes et rerum secundarum luxus:
spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vellocatum in matrimonium
regnumque accepit. concussa statim flagitio domus: pro marito studia civitatis,
pro adultero libido reginae et saevitia. igitur Venutius accitis auxiliis,
simul ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Cartimanduam adduxit.
tum petita a Romanis praesidia. et cohortes alaeque nostrae variis proeliis,
exemere tamen periculo reginam; regnum Venutio, bellum nobis relictum.
[46] Turbata per eosdem
dies Germania, et socordia ducum, seditione legionum, externa vi, perfidia
sociali prope adflicta Romana res. id bellum cum causis et eventibus (etenim
longius provectum est) mox memorabimus. mota et Dacorum gens numquam fida, tunc
sine metu, abducto e Moesia exercitu. sed prima rerum quieti speculabantur: ubi
flagrare Italiam bello, cuncta in vicem hostilia accepere, expugnatis cohortium
alarumque hibernis utraque Danuvii ripa potiebantur. iamque castra legionum
excindere parabant, ni Mucianus sextam legionem opposuisset, Cremonensis
victoriae gnarus, ac ne externa moles utrimque ingrueret, si Dacus Germanusque
diversi inrupissent. adfuit, ut saepe alias, fortuna populi Romani, quae
Mucianum virisque Orientis illuc tulit, et quod Cremonae interim transegimus.
Fonteius Agrippa ex Asia (pro consule eam provinciam annuo imperio tenuerat)
Moesiae praepositus est, additis copiis e Vitelliano exercitu, quem spargi per
provincias et externo bello inligari pars consilii pacisque erat.
[47] Nec ceterae nationes
silebant. subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiae quondam classis
praefectus, moverat. is fuit Anicetus Polemonis libertus, praepotens olim, et
postquam regnum in formam provinciae verterat, mutationis impatiens. igitur
Vitellii nomine adscitis gentibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem
rapinarum egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trapezuntem vetusta
fama civitatem, a Graecis in extremo Ponticae orae conditam, subitus inrupit.
caesa ibi cohors, regium auxilium olim; mox donati civitate Romana signa
armaque in nostrum modum, desidiam licentiamque Graecorum retinebant. classi
quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia lectissimas Liburnicarum
omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat: quin et barbari contemptim
vagabantur, fabricatis repente navibus. camaras vocant, artis lateribus latam
alvum sine vinculo aeris aut ferri conexam; et tumido mari, prout fluctus
attollitur, summa navium tabulis augent, donec in modum tecti claudantur. sic
inter undas volvuntur, pari utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc vel
illinc adpellere indiscretum et innoxium est.
[48] Advertit ea res
Vespasiani animum ut vexillarios e legionibus ducemque Virdium Geminum
spectatae militiae deligeret. ille incompositum et praedae cupidine vagum
hostem adortus coegit in navis; effectisque raptim Liburnicis adsequitur
Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis auxilio, quem
pecunia donisque ad societatem perpulerat. ac primo rex minis armisque
supplicem tueri: postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut
est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili
finis impositus. Laetum ea victoria Vespasianum, cunctis super vota fluentibus,
Cremonensis proelii nuntius in Aegypto adsequitur. eo properantius Alexandriam
pergit, ut fractos Vitellii exercitus urbemque externae opis indigam fame
urgeret. namque et Africam, eodem latere sitam, terra marique invadere parabat,
clausis annonae subsidiis inopiam ac discordiam hosti facturus.
[49] Dum hac totius orbis
nutatione fortuna imperii transit, Primus Antonius nequaquam pari innocentia
post Cremonam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, seu
felicitas in tali ingenio avaritiam superbiam ceteraque occulta mala patefecit.
ut captam Italiam persultare, ut suas legiones colere; omnibus dictis factisque
viam sibi ad potentiam struere. utque licentia militem imbueret interfectorum
centurionum ordines legionibus offerebat. eo suffragio turbidissimus quisque
delecti; nec miles in arbitrio ducum, sed duces militari violentia trahebantur.
quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil
adventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum sprevisse.
[50] Ceterum propinqua
hieme et umentibus Pado campis expeditum agmen incedere. signa aquilaeque
victricium legionum, milites vulneribus aut aetate graves, plerique etiam
integri Veronae relicti: sufficere cohortes alaeque et e legionibus lecti
profligato iam bello videbantur. undecima legio sese adiunxerat, initio
cunctata, sed prosperis rebus anxia quod defuisset; sex milia Dalmatarum,
recens dilectus, comitabantur; ducebat Pompeius Silvanus consularis: vis
consiliorum penes Annium Bassum legionis legatum. is Silvanum socordem bello et
dies rerum verbis terentem specie obsequii regebat ad omniaque quae agenda
forent quieta cum industria aderat. ad has copias e classicis Ravennatibus,
legionariam militiam poscentibus, optimus quisque adsciti: classem Dalmatae
supplevere. exercitus ducesque ad Fanum Fortunae iter sistunt, de summa rerum
cunctantes, quod motas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri
praesidiis Appenninum rebantur; et ipsos in regione bello attrita inopia et
seditiosae militum voces terrebant, clavarium (donativi nomen est)
flagitantium. nec pecuniam aut frumentum providerant, et festinatio atque
aviditas praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
[51] Celeberrimos auctores
habeo tantam victoribus adversus fas nefasque inreverentiam fuisse ut gregarius
eques occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a ducibus petierit.
nec illis aut honorare eam caedem ius hominum aut ulcisci ratio belli
permittebat. distulerant tamquam maiora meritum quam quae statim exolverentur;
nec quidquam ultra traditur. ceterum et prioribus civium bellis par scelus
inciderat. nam proelio, quo apud Ianiculum adversus Cinnam pugnatum est,
Pompeianus miles fratrem suum, dein cognito facinore se ipsum interfecit, ut
Sisenna memorat: tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita
flagitiis paenitentia fuit. sed haec aliaque ex vetere memoria petita, quotiens
res locusque exempla recti aut solacia mali poscet, haud absurde memorabimus.
[52] Antonio ducibusque
partium praemitti equites omnemque Vmbriam explorari placuit, si qua Appennini
iuga clementius adirentur: acciri aquilas signaque et quidquid Veronae militum
foret, Padumque et mare commeatibus compleri. erant inter duces qui necterent
moras: quippe nimius iam Antonius, et certiora ex Muciano sperabantur. namque
Mucianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se
belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum
coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex
eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret. Plotium Grypum, nuper a
Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque
sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre
et Muciano volentia rescripsere. quibus epistulis Vespasiano missis effecerat
ut non pro spe Antonii consilia factaque eius aestimarentur.
[53] Aegre id pati
Antonius et culpam in Mucianum conferre, cuius criminationibus eviluissent
pericula sua; nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens.
litteras ad Vespasianum composuit iactantius quam ad principem, nec sine
occulta in Mucianum insectatione: se Pannonicas legiones in arma egisse; suis
stimulis excitos Moesiae duces, sua constantia perruptas Alpis, occupatam
Italiam, intersepta Germanorum Raetorumque auxilia. quod discordis dispersasque
Vitellii legiones equestri procella, mox peditum vi per diem noctemque
fudisset, id pulcherrimum et sui operis. casum Cremonae bello imputandum:
maiore damno, plurium urbium excidiis veteres civium discordias rei publicae
stetisse. non se nuntiis neque epistulis, sed manu et armis imperatori suo
militare; neque officere gloriae eorum qui Daciam interim composuerint: illis
Moesiae pacem, sibi salutem securitatemque Italiae cordi fuisse; suis
exhortationibus Gallias Hispaniasque, validissimam terrarum partem, ad
Vespasianum conversas. sed cecidisse in inritum labores si praemia periculorum
soli adsequantur qui periculis non adfuerint. nec fefellere ea Mucianum; inde
graves simultates, quas Antonius simplicius, Mucianus callide eoque
implacabilius nutriebat.
[54] At Vitellius fractis
apud Cremonam rebus nuntios cladis occultans stulta dissimulatione remedia
potius malorum quam mala differebat. quippe confitenti consultantique
supererant spes viresque: cum e contrario laeta omnia fingeret, falsis
ingravescebat. mirum apud ipsum de bello silentium; prohibiti per civitatem
sermones, eoque plures ac, si liceret, vere narraturi, quia vetabantur,
atrociora vulgaverant. nec duces hostium augendae famae deerant, captos
Vitellii exploratores circumductosque, ut robora victoris exercitus noscerent,
remittendo; quos omnis Vitellius secreto percontatus interfici iussit. notabili
constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones, quibus Vitellium ad
virtutem frustra accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque
apud Cremonam acta forent ipse mitteretur. nec exploratione occulta fallere
Antonium temptavit, sed mandata imperatoris suumque animum professus, ut cuncta
viseret postulat. missi qui locum proelii, Cremonae vestigia, captas legiones
ostenderent. Agrestis ad Vitellium remeavit abnuentique vera esse quae
adferret, atque ultro corruptum arguenti 'quando quidem' inquit 'magno
documento opus est, nec alius iam tibi aut vitae aut mortis meae usus, dabo cui
credas.' atque ita digressus voluntaria morte dicta firmavit. quidam iussu
Vitellii interfectum, de fide constantiaque eadem tradidere.
[55] Vitellius ut e somno
excitus Iulium Priscum et Alfenum Varum cum quattuordecim praetoriis cohortibus
et omnibus equitum alis obsidere Appenninum iubet; secuta e classicis legio.
tot milia armatorum, lecta equis virisque, si dux alius foret, inferendo quoque
bello satis pollebant. ceterae cohortes ad tuendam urbem L. Vitellio fratri
datae: ipse nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare
comitia, quibus consules in multos annos destinabat; foedera sociis, Latium
externis dilargiri; his tributa dimittere, alios immunitatibus iuvare; denique
nulla in posterum cura lacerare imperium. sed vulgus ad magnitudinem
beneficiorum hiabat, stultissimus quisque pecuniis mercabatur, apud sapientis
cassa habebantur quae neque dari neque accipi salva re publica poterant. tandem
flagitante exercitu, qui Mevaniam insederat, magno senatorum agmine, quorum
multos ambitione, pluris formidine trahebat, in castra venit, incertus animi et
infidis consiliis obnoxius.
[56]
Contionanti--prodigiosum dictu--tantum foedarum volucrum supervolitavit ut nube
atra diem obtenderent. accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto
sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus. sed
praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, improvidus consilii,
quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo trahendove bello
modus, alios rogitans et ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus,
dein temulentus. postremo taedio castrorum et audita defectione Misenensis
classis Romam revertit, recentissimum quodque vulnus pavens, summi discriminis
incuriosus. nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et
fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit viris,
acerrimum militem et usque in extrema obstinatum trucidandum capiendumque
tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, vera
dicturis. arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis auribus
ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum et laesurum acciperet.
[57] Sed classem
Misenensem (tantum civilibus discordiis etiam singulorum audacia valet)
Claudius Faventinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem
traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans. praeerat
classi Claudius Apollinaris, neque fidei constans neque strenuus in perfidia;
et Apinius Tiro praetura functus ac tum forte Minturnis agens ducem se
defectoribus obtulit. a quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo
Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem
aemulationem bellis civilibus miscebant. Vitellius Claudium Iulianum (is nuper
classem Misenensem molli imperio rexerat) permulcendis militum animis delegit;
data in auxilium urbana cohors et gladiatores, quibus Iulianus praeerat. ut
conlata utrimque castra, haud magna cunctatione Iuliano in partis Vespasiani
transgresso, Tarracinam occupavere, moenibus situque magis quam ipsorum ingenio
tutam.
[58] Quae ubi Vitellio
cognita, parte copiarum Narniae cum praefectis praetorii relicta L. Vitellium
fratrem cum sex cohortibus et quingentis equitibus ingruenti per Campaniam
bello opposuit. ipse aeger animi studiis militum et clamoribus populi arma
poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum et nihil ultra verba ausurum falsa
specie exercitum et legiones appellat. hortantibus libertis (nam amicorum eius
quanto quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina sacramento
adigit. superfluente multitudine curam dilectus in consules partitur; servorum
numerum et pondus argenti senatoribus indicit. equites Romani obtulere operam
pecuniasque, etiam libertinis idem munus ultro flagitantibus. ea simulatio
officii a metu profecta verterat in favorem; ac plerique haud proinde Vitellium
quam casum locumque principatus miserabantur. nec deerat ipse vultu voce
lacrimis misericordiam elicere, largus promissis, et quae natura trepidantium
est, immodicus. quin et Caesarem se dici voluit, aspernatus antea, sed tunc
superstitione nominis, et quia in metu consilia prudentium et vulgi rumor iuxta
audiuntur. ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio
languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse
non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti
conatus quae non dabantur remisit.
[59] Vt terrorem Italiae
possessa Mevania ac velut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium
erga Flavianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit. erectus
Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo
obsequio, ad cuncta belli munia acres erant. sed foeda hieme per transitum
Appennini conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctantibus
patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium retro fortuna
vertisset, quae Flavianis ducibus non minus saepe quam ratio adfuit. obvium
illic Petilium Cerialem habuere, agresti cultu et notitia locorum custodias
Vitellii elapsum. propinqua adfinitas Ceriali cum Vespasiano, nec ipse
inglorius militiae, eoque inter duces adsumptus est. Flavio quoque Sabino ac
Domitiano patuisse effugium multi tradidere; et missi ab Antonio nuntii per
varias fallendi artis penetrabant, locum ac praesidium monstrantes. Sabinus
inhabilem labori et audaciae valetudinem causabatur: Domitiano aderat animus,
sed custodes a Vitellio additi, quamquam se socios fugae promitterent, tamquam
insidiantes timebantur. atque ipse Vitellius respectu suarum necessitudinum
nihil in Domitianum atrox parabat.
[60] Duces partium ut
Carsulas venere, paucos ad requiem dies sumunt, donec aquilae signaque legionum
adsequerentur. et locus ipse castrorum placebat, late prospectans, tuto
copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis; simul conloquia cum
Vitellianis decem milium spatio distantibus et proditio sperabatur. aegre id pati
miles et victoriam malle quam pacem; ne suas quidem legiones opperiebantur, ut
praedae quam periculorum socias. vocatos ad contionem Antonius docuit esse
adhuc Vitellio viris, ambiguas, si deliberarent, acris, si desperassent. initia
bellorum civilium fortunae permittenda: victoriam consiliis et ratione perfici.
iam Misenensem classem et pulcherrimam Campaniae oram descivisse, nec plus e
toto terrarum orbe reliquum Vitellio quam quod inter Tarracinam Narniamque
iaceat. satis gloriae proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium
invidiae: ne concupiscerent Romam capere potius quam servare. maiora illis
praemia et multo maximum decus, si incolumitatem senatui populoque Romano sine
sanguine quaesissent. his ac talibus mitigati animi.
[61] Nec multo post
legiones venere. et terrore famaque aucti exercitus Vitellianae cohortes
nutabant, nullo in bellum adhortante, multis ad transitionem, qui suas
centurias turmasque tradere, donum victori et sibi in posterum gratiam,
certabant. per eos cognitum est Interamnam proximis campis praesidio
quadringentorum equitum teneri. missus extemplo Varus cum expedita manu paucos
repugnantium interfecit; plures abiectis armis veniam petivere. quidam in
castra refugi cuncta formidine implebant, augendo rumoribus virtutem copiasque
hostium, quo amissi praesidii dedecus lenirent. nec ulla apud Vitellianos
flagitii poena, et praemiis defectorum versa fides ac reliquum perfidiae
certamen. crebra transfugia tribunorum centurionumque; nam gregarius miles
induruerat pro Vitellio, donec Priscus et Alfenus desertis castris ad Vitellium
regressi pudore proditionis cunctos exolverent.
[62] Isdem diebus Fabius
Valens Vrbini in custodia interficitur. caput eius Vitellianis cohortibus
ostentatum ne quam ultra spem foverent; nam pervasisse in Germanias Valentem et
veteres illic novosque exercitus ciere credebant: visa caede in desperationem
versi. et Flavianus exercitus immane quantum <aucto> animo exitium
Valentis ut finem belli accepit. natus erat Valens Anagniae equestri familia.
procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam petere.
ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, mox sponte mimos actitavit,
scite magis quam probe. legatus legionis et fovit Verginium et infamavit;
Fonteium Capitonem corruptum, seu quia corrumpere nequiverat, interfecit:
Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.
[63] Abrupta undique spe
Vitellianus miles transiturus in partis, id quoque non sine decore, sed sub
signis vexillisque in subiectos Narniae campos descendere. Flavianus exercitus,
ut ad proelium intentus armatusque, densis circa viam ordinibus adstiterat.
accepti in medium Vitelliani, et circumdatos Primus Antonius clementer
adloquitur: pars Narniae, pars Interamnae subsistere iussi. relictae simul e
victricibus legiones, neque quiescentibus graves et adversus contumaciam
validae. non omisere per eos dies Primus ac Varus crebris nuntiis salutem et
pecuniam et secreta Campaniae offerre Vitellio, si positis armis seque ac
liberos suos Vespasiano permisisset. in eundem modum et Mucianus composuit
epistulas; quibus plerumque fidere Vitellius ac de numero servorum, electione
litorum loqui. tanta torpedo invaserat animum ut, si principem eum fuisse
ceteri non meminissent, ipse oblivisceretur.
[64] At primores civitatis
Flavium Sabinum praefectum urbis secretis sermonibus incitabant, victoriae
famaeque partem capesseret: esse illi proprium militem cohortium urbanarum, nec
defuturas vigilum cohortis, servitia ipsorum, fortunam partium, et omnia prona
victoribus: ne Antonio Varoque de gloria concederet. paucas Vitellio cohortis
et maestis undique nuntiis trepidas; populi mobilem animum et, si ducem se
praebuisset, easdem illas adulationes pro Vespasiano fore; ipsum Vitellium ne
prosperis quidem parem, adeo ruentibus debilitatum. gratiam patrati belli penes
eum qui urbem occupasset: id Sabino convenire ut imperium fratri reservaret, id
Vespasiano ut ceteri post Sabinum haberentur.
[65] Haudquaquam erecto
animo eas voces accipiebat, invalidus senecta; sed erant qui occultis
suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris
moraretur. namque Flavius Sabinus aetate prior privatis utriusque rebus
auctoritate pecuniaque Vespasianum anteibat, et credebatur adfectam eius fidem
parce iuvisse domo agrisque pignori acceptis; unde, quamquam manente in speciem
concordia, offensarum operta metuebantur. melior interpretatio, mitem virum
abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris cum Vitellio sermonibus de pace
ponendisque per condicionem armis agitare. saepe domi congressi, postremo in
aede Apollinis, ut fama fuit, pepigere. verba vocesque duos testis habebant,
Cluvium Rufum et Silium Italicum: vultus procul visentibus notabantur, Vitellii
proiectus et degener, Sabinus non insultans et miseranti propior.
[66] Quod si tam facile
suorum mentis flexisset Vitellius, quam ipse cesserat, incruentam urbem
Vespasiani exercitus intrasset. ceterum ut quisque Vitellio fidus, ita pacem et
condiciones abnuebant, discrimen ac dedecus ostentantes et fidem in libidine victoris.
nec tantam Vespasiano superbiam ut privatum Vitellium pateretur, ne victos
quidem laturos: ita periculum ex misericordia. ipsum sane senem et prosperis
adversisque satiatum, sed quod nomen, quem statum filio eius Germanico fore?
nunc pecuniam et familiam et beatos Campaniae sinus promitti: set ubi imperium
Vespasianus invaserit, non ipsi, non amicis eius, non denique exercitibus
securitatem nisi extincto aemulo redituram. Fabium illis Valentem, captivum et
casibus dubiis reservatum, praegravem fuisse, nedum Primus ac Fuscus et
specimen partium Mucianus ullam in Vitellium nisi occidendi licentiam habeant.
non a Caesare Pompeium, non ab Augusto Antonium incolumis relictos, nisi forte
Vespasianus altiores spiritus gerat, Vitellii cliens, cum Vitellius collega
Claudio foret. quin, ut censuram patris, ut tris consulatus, ut tot egregiae
domus honores deceret, desperatione saltem in audaciam accingeretur. perstare
militem, superesse studia populi; denique nihil atrocius eventurum quam in quod
sponte ruant. moriendum victis, moriendum deditis: id solum referre, novissimum
spiritum per ludibrium et contumelias effundant an per virtutem.
[67] Surdae ad fortia
consilia Vitellio aures: obruebatur animus miseratione curaque, ne pertinacibus
armis minus placabilem victorem relinqueret coniugi ac liberis. erat illi et
fessa aetate parens; quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium
domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam. XV
kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae
dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia; ferebatur
lecticula parvulus filius velut in funebrem pompam: voces populi blandae et
intempestivae, miles minaci silentio.
[68] Nec quisquam adeo rerum
humanarum immemor quem non commoveret illa facies, Romanum principem et generis
humani paulo ante dominum relicta fortunae suae sede per populum, per urbem
exire de imperio. nihil tale viderant, nihil audierant. repentina vis
dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus
fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere: in sua
contione Vitellius, inter suos milites, prospectantibus etiam feminis, pauca et
praesenti maestitiae congruentia locutus--cedere se pacis et rei publicae
causa, retinerent tantum memoriam sui fratremque et coniugem et innoxiam
liberorum aetatem miserarentur--, simul filium protendens, modo singulis modo
universis commendans, postremo fletu praepediente adsistenti consuli (Caecilius
Simplex erat) exolutum a latere pugionem, velut ius necis vitaeque civium,
reddebat. aspernante consule, reclamantibus qui in contione adstiterant, ut in
aede Concordiae positurus insignia imperii domumque fratris petiturus
discessit. maior hic clamor obsistentium penatibus privatis, in Palatium
vocantium. interclusum aliud iter, idque solum quo in sacram viam pergeret
patebat: tum consilii inops in Palatium redit.
[69] Praevenerat rumor
eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut
militem cohiberent. igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani sinum
cecidisset, primores senatus et plerique equestris ordinis omnisque miles
urbanus et vigiles domum Flavii Sabini complevere. illuc de studiis vulgi et
minis Germanicarum cohortium adfertur. longius iam progressus erat quam ut
regredi posset; et suo quisque metu, ne disiectos eoque minus validos
Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma impellebant: sed quod in eius
modi rebus accidit, consilium ab omnibus datum est, periculum pauci sumpsere.
circa lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur armatis occurrunt
promptissimi Vitellianorum. modicum ibi proelium improviso tumultu, sed
prosperum Vitellianis fuit. Sabinus re trepida, quod tutissimum e praesentibus,
arcem Capitolii insedit mixto milite et quibusdam senatorum equitumque, quorum
nomina tradere haud promptum est, quoniam victore Vespasiano multi id meritum
erga partis simulavere. subierunt obsidium etiam feminae, inter quas maxime
insignis Verulana Gratilla, neque liberos neque propinquos sed bellum secuta.
Vitellianus miles socordi custodia clausos circumdedit; eoque concubia nocte
suos liberos Sabinus et Domitianum fratris filium in Capitolium accivit, misso
per neglecta ad Flavianos duces nuntio qui circumsideri ipsos et, ni
subveniretur, artas res nuntiaret. noctem adeo quietam egit ut digredi sine
noxa potuerit: quippe miles Vitellii adversus pericula ferox, laboribus et
vigiliis parum intentus erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque
impediebat.
[70] Luce prima Sabinus,
antequam in vicem hostilia coeptarent, Cornelium Martialem e primipilaribus ad
Vitellium misit cum mandatis et questu quod pacta turbarentur: simulationem
prorsus et imaginem deponendi imperii fuisse ad decipiendos tot inlustris viros.
cur enim e rostris fratris domum, imminentem foro et inritandis hominum oculis,
quam Aventinum et penatis uxoris petisset? ita privato et omnem principatus
speciem vitanti convenisse. contra Vitellium in Palatium, in ipsam imperii
arcem regressum; inde armatum agmen emissum, stratam innocentium caedibus
celeberrimam urbis partem, ne Capitolio quidem abstineri. togatum nempe se et
unum e senatoribus: dum inter Vespasianum ac Vitellium proeliis legionum,
captivitatibus urbium, deditionibus cohortium iudicatur, iam Hispaniis
Germaniisque et Britannia desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse in fide,
donec ultro ad condiciones vocaretur. pacem et concordiam victis utilia,
victoribus tantum pulchra esse. si conventionis paeniteat, non se, quem
perfidia deceperit, ferro peteret, non filium Vespasiani vix puberem--quantum
occisis uno sene et uno iuvene profici?--: iret obviam legionibus et de summa
rerum illic certaret: cetera secundum eventum proelii cessura. trepidus ad haec
Vitellius pauca purgandi sui causa respondit, culpam in militem conferens,
cuius nimio ardori imparem esse modestiam suam; et monuit Martialem ut per
secretam aedium partem occulte abiret, ne a militibus internuntius invisae
pacis interficeretur: ipse neque iubendi neque vetandi potens non iam imperator
sed tantum belli causa erat.
[71] Vixdum regresso in
Capitolium Martiale furens miles aderat, nullo duce, sibi quisque auctor. cito
agmine forum et imminentia foro templa praetervecti erigunt aciem per adversum
collem usque ad primas Capitolinae arcis fores. erant antiquitus porticus in
latere clivi dextrae subeuntibus, in quarum tectum egressi saxis tegulisque
Vitellianos obruebant. neque illis manus nisi gladiis armatae, et arcessere
tormenta aut missilia tela longum videbatur: faces in prominentem porticum
iecere et sequebantur ignem ambustasque Capitolii fores penetrassent, ni
Sabinus revulsas undique statuas, decora maiorum, in ipso aditu vice muri
obiecisset. tum diversos Capitolii aditus invadunt iuxta lucum asyli et qua
Tarpeia rupes centum gradibus aditur. improvisa utraque vis; propior atque
acrior per asylum ingruebat. nec sisti poterant scandentes per coniuncta
aedificia, quae ut in multa pace in altum edita solum Capitolii aequabant. hic
ambigitur, ignem tectis obpugnatores iniecerint, an obsessi, quae crebrior
fama, dum nitentis ac progressos depellunt. inde lapsus ignis in porticus
adpositas aedibus; mox sustinentes fastigium aquilae vetere ligno traxerunt
flammam alueruntque. sic Capitolium clausis foribus indefensum et indireptum
conflagravit.
[72] Id facinus post
conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani
accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis,
sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam
non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore
principum excindi. arserat et ante Capitolium civili bello, sed fraude privata:
nunc palam obsessum, palam incensum, quibus armorum causis? quo tantae cladis
pretio stetit? pro patria bellavimus? voverat Tarquinius Priscus rex bello
Sabino, ieceratque fundamenta spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae
adhuc populi Romani res sufficerent. mox Servius Tullius sociorum studio, dein
Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia hostium spoliis extruxere. sed gloria
operis libertati reservata: pulsis regibus Horatius Pulvillus iterum consul
dedicavit ea magnificentia quam immensae postea populi Romani opes ornarent
potius quam augerent. isdem rursus vestigiis situm est, postquam interiecto
quadringentorum quindecim annorum spatio L. Scipione C. Norbano consulibus
flagraverat. curam victor Sulla suscepit, neque tamen dedicavit: hoc solum
felicitati eius negatum. Lutatii Catuli nomen inter tanta Caesarum opera usque
ad Vitellium mansit. ea tunc aedes cremabatur.
[73] Sed plus pavoris
obsessis quam obsessoribus intulit. quippe Vitellianus miles neque astu neque
constantia inter dubia indigebat: ex diverso trepidi milites, dux segnis et
velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque alienis consiliis
regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat
vetare, quae vetuerat iubere: mox, quod in perditis rebus accidit, omnes
praecipere, nemo exequi; postremo abiectis armis fugam et fallendi artis
circumspectabant. inrumpunt Vitelliani et cuncta sanguine ferro flammisque
miscent. pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius
Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi
obtruncantur. Flavium Sabinum inermem neque fugam coeptantem circumsistunt, et
Quintium Atticum consulem, umbra honoris et suamet vanitate monstratum, quod
edicta in populum pro Vespasiano magnifica, probrosa adversus Vitellium
iecerat. ceteri per varios casus elapsi, quidam servili habitu, alii fide
clientium contecti et inter sarcinas abditi. fuere qui excepto Vitellianorum
signo, quo inter se noscebantur, ultro rogitantes respondentesve audaciam pro
latebra haberent.
[74] Domitianus prima
inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae
sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem
iuxta Velabrum delituit. ac potiente rerum patre, disiecto aeditui contubernio,
modicum sacellum Iovi Conservatori aramque posuit casus suos in marmore
expressam; mox imperium adeptus Iovi Custodi templum ingens seque in sinu dei
sacravit. Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium ducti nequaquam
infesto sermone vultuque excipiuntur, frementibus qui ius caedis et praemia
navatae operae petebant. clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium
Sabini exposcit, minas adulationesque miscet. stantem pro gradibus Palatii
Vitellium et preces parantem pervicere ut absisteret: tum confossum
laceratumque et absciso capite truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt.
[75] Hic exitus viri haud
sane spernendi. quinque et triginta stipendia in re publica fecerat, domi
militiaeque clarus. innocentiam iustitiamque eius non argueres; sermonis nimius
erat: id unum septem annis quibus Moesiam, duodecim quibus praefecturam urbis
obtinuit, calumniatus est rumor. in fine vitae alii segnem, multi moderatum et
civium sanguinis parcum credidere. quod inter omnis constiterit, ante
principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat. caedem eius laetam
fuisse Muciano accepimus. ferebant plerique etiam paci consultum dirempta
aemulatione inter duos, quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem
imperii cogitaret. sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo restitit,
placatus ac velut vicem reddens, quod interrogantibus quis Capitolium
incendisset, se reum Atticus obtulerat eaque confessione, sive aptum tempori
mendacium fuit, invidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus
videbatur.
[76] Isdem diebus L.
Vitellius positis apud Feroniam castris excidio Tarracinae imminebat, clausis
illic gladiatoribus remigibusque, qui non egredi moenia neque periculum in
aperto audebant. praeerat, ut supra memoravimus, Iulianus gladiatoribus,
Apollinaris remigibus, lascivia socordiaque gladiatorum magis quam ducum
similes. non vigilias agere, non intuta moenium firmare: noctu dieque fluxi et
amoena litorum personantes, in ministerium luxus dispersis militibus, de bello
tantum inter convivia loquebantur. paucos ante dies discesserat Apinius Tiro
donisque ac pecuniis acerbe per municipia conquirendis plus invidiae quam
virium partibus addebat.
[77] Interim ad L.
Vitellium servus Vergilii Capitonis perfugit pollicitusque, si praesidium
acciperet, vacuam arcem traditurum, multa nocte cohortis expeditas summis
montium iugis super caput hostium sistit: inde miles ad caedem magis quam ad
pugnam decurrit. sternunt inermos aut arma capientis et quosdam somno excitos,
cum tenebris, pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur. pauci
gladiatorum resistentes neque inulti cecidere: ceteri ad navis ruebant, ubi
cuncta pari formidine implicabantur, permixtis paganis, quos nullo discrimine
Vitelliani trucidabant. sex Liburnicae inter primum tumultum evasere, in quis
praefectus classis Apollinaris; reliquae in litore captae, aut nimio ruentium
onere pressas mare hausit. Iulianus ad L. Vitellium perductus et verberibus
foedatus in ore eius iugulatur. fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam
incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae
Tarracinae superbe saeveque egisset. ipse lauream gestae prospere rei ad
fratrem misit, percontatus statim regredi se an perdomandae Campaniae insistere
iuberet. quod salutare non modo partibus Vespasiani, sed rei publicae fuit. nam
si recens victoria miles et super insitam pervicaciam secundis ferox Romam
contendisset, haud parva mole certatum nec sine exitio urbis foret. quippe L.
Vitellio quamvis infami inerat industria, nec virtutibus, ut boni, sed quo modo
pessimus quisque, vitiis valebat.
[78] Dum haec in partibus
Vitellii geruntur, digressus Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies
Ocriculi per otium agitabat. causa tam pravae morae ut Mucianum opperirentur.
nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post
secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis
opes pretium proditionis offerebat. alii ficta haec et in gratiam Muciani
composita; quidam omnium id ducum consilium fuisse, ostentare potius urbi
bellum quam inferre, quando validissimae cohortes a Vitellio descivissent, et
abscisis omnibus praesidiis cessurus imperio videbatur: sed cuncta
festinatione, deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis
munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exercitibus expugnabilem
adversus tris cohortis tueri nequivisset. haud facile quis uni adsignaverit
culpam quae omnium fuit. nam et Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur,
et Antonius praepostero obsequio, vel dum regerit invidiam, crimen meruit;
ceterique duces dum peractum bellum putant, finem eius insignivere. ne Petilius
quidem Cerialis, cum mille equitibus praemissus, ut transversis itineribus per
agrum Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec obsessi
Capitolii fama cunctos simul exciret.
[79] Antonius per Flaminiam
ad Saxa rubra multo iam noctis serum auxilium venit. illic interfectum Sabinum,
conflagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit; plebem quoque et
servitia pro Vitellio armari nuntiabatur. et Petilio Ceriali equestre proelium
adversum fuerat; namque incautum et tamquam ad victos ruentem Vitelliani,
interiectus equiti pedes, excepere. pugnatum haud procul urbe inter aedificia
hortosque et anfractus viarum, quae gnara Vitellianis, incomperta hostibus
metum fecerant. neque omnis eques concors, adiunctis quibusdam, qui nuper apud
Narniam dediti fortunam partium speculabantur. capitur praefectus alae Iulius
Flavianus; ceteri foeda fuga consternantur, non ultra Fidenas secutis
victoribus.
[80] Eo successu studia
populi aucta; vulgus urbanum arma cepit. paucis scuta militaria, plures raptis
quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt. agit grates Vitellius et ad
tuendam urbem prorumpere iubet. mox vocato senatu deliguntur legati ad exercitus
ut praetexto rei publicae concordiam pacemque suaderent. varia legatorum sors
fuit. qui Petilio Ceriali occurrerant extremum discrimen adiere, aspernante
milite condiciones pacis. vulneratur praetor Arulenus Rusticus: auxit invidiam
super violatum legati praetorisque nomen propria dignatio viri. pulsantur comites,
occiditur proximus lictor, dimovere turbam ausus: et ni dato a duce praesidio
defensi forent, sacrum etiam inter exteras gentis legatorum ius ante ipsa
patriae moenia civilis rabies usque in exitium temerasset. aequioribus animis
accepti sunt qui ad Antonium venerant, non quia modestior miles, sed duci plus
auctoritatis.
[81] Miscuerat se legatis
Musonius Rufus equestris ordinis, studium philosophiae et placita Stoicorum
aemulatus; coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina
disserens, armatos monere. id plerisque ludibrio, pluribus taedio: nec deerant
qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis
minitantibus omisisset intempestivam sapientiam. obviae fuere et virgines
Vestales cum epistulis Vitellii ad Antonium scriptis: eximi supremo certamini
unum diem postulabat: si moram interiecissent, facilius omnia conventura.
virgines cum honore dimissae; Vitellio rescriptum Sabini caede et incendio
Capitolii dirempta belli commercia.
[82] Temptavit tamen
Antonius vocatas ad contionem legiones mitigare, ut castris iuxta pontem
Mulvium positis postera die urbem ingrederentur. ratio cunctandi, ne asperatus
proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac delubris deorum
consuleret. sed omnem prolationem ut inimicam victoriae suspectabant; simul
fulgentia per collis vexilla, quamquam imbellis populus sequeretur, speciem
hostilis exercitus fecerant. tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia
via, pars iuxta ripam Tiberis incessit; tertium agmen per Salariam Collinae
portae propinquabat. plebs invectis equitibus fusa; miles Vitellianus trinis et
ipse praesidiis occurrit. proelia ante urbem multa et varia, sed Flavianis
consilio ducum praestantibus saepius prospera. ii tantum conflictati sunt qui
in partem sinistram urbis ad Sallustianos hortos per angusta et lubrica viarum
flexerant. superstantes maceriis hortorum Vitelliani ad serum usque diem saxis
pilisque subeuntis arcebant, donec ab equitibus, qui porta Collina inruperant,
circumvenirentur. concurrere et in campo Martio infestae acies. pro Flavianis
fortuna et parta totiens victoria: Vitelliani desperatione sola ruebant, et
quamquam pulsi, rursus in urbe congregabantur.
[83] Aderat pugnantibus
spectator populus, utque in ludicro certamine, hos, rursus illos clamore et
plausu fovebat. quotiens pars altera inclinasset, abditos in tabernis aut si
quam in domum perfugerant, erui iugularique expostulantes parte maiore praedae
potiebantur: nam milite ad sanguinem et caedis obverso spolia in vulgus cedebant.
saeva ac deformis urbe tota facies: alibi proelia et vulnera, alibi balineae
popinaeque; simul cruor et strues corporum, iuxta scorta et scortis similes;
quantum in luxurioso otio libidinum, quidquid in acerbissima captivitate
scelerum, prorsus ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire.
conflixerant <et> ante armati exercitus in urbe, bis Lucio Sulla, semel
Cinna victoribus, nec tunc minus crudelitatis: nunc inhumana securitas et ne
minimo quidem temporis voluptates intermissae: velut festis diebus id quoque
gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis
laeti.
[84] Plurimum molis in
obpugnatione castrorum fuit, quae acerrimus quisque ut novissimam spem
retinebant. eo intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cuncta
validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, testudinem tormenta
aggeres facesque, quidquid tot proeliis laboris ac periculi hausissent, opere
illo consummari clamitantes. urbem senatui ac populo Romano, templa dis
reddita: proprium esse militis decus in castris: illam patriam, illos penatis.
ni statim recipiantur, noctem in armis agendam. contra Vitelliani, quamquam
numero fatoque dispares, inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque
cruore foedare suprema victis solacia amplectebantur. multi semianimes super
turris et propugnacula moenium expiravere: convulsis portis reliquus globus
obtulit se victoribus, et cecidere omnes contrariis vulneribus, versi in
hostem: ea cura etiam morientibus decori exitus fuit. Vitellius capta urbe per
aversam Palatii partem Aventinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem
latebra vitavisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret. dein
mobilitate ingenii et, quae natura pavoris est, cum omnia metuenti praesentia
maxime displicerent, in Palatium regreditur vastum desertumque, dilapsis etiam
infimis servitiorum aut occursum eius declinantibus. terret solitudo et
tacentes loci; temptat clausa, inhorrescit vacuis; fessusque misero errore et
pudenda latebra semet occultans ab Iulio Placido tribuno cohortis protrahitur.
vinctae pone tergum manus; laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis
increpantibus, nullo inlacrimante: deformitas exitus misericordiam abstulerat.
obvius e Germanicis militibus Vitellium infesto ictu per iram, vel quo maturius
ludibrio eximeret, an tribunum adpetierit, in incerto fuit: aurem tribuni
amputavit ac statim confossus est.
[85] Vitellium infestis
mucronibus coactum modo erigere os et offerre contumeliis, nunc cadentis
statuas suas, plerumque rostra aut Galbae occisi locum contueri, postremo ad
Gemonias, ubi corpus Flavii Sabini iacuerat, propulere. una vox non degeneris
animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen imperatorem eius fuisse
respondit; ac deinde ingestis vulneribus concidit. et vulgus eadem pravitate
insectabatur interfectum qua foverat viventem.
[86] Patrem illi . . .
Luceriam. septimum et quinquagensimum aetatis annum explebat, consulatum,
sacerdotia, nomen locumque inter primores nulla sua industria, sed cuncta
patris claritudine adeptus. principatum ei detulere qui ipsum non noverant:
studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quaesita perinde adfuere quam huic
per ignaviam. inerat tamen simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in
exitium vertuntur. amicitias dum magnitudine munerum, non constantia morum
contineri putat, meruit magis quam habuit. rei publicae haud dubie intererat
Vitellium vinci, sed imputare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano
prodidere, cum a Galba descivissent. Praecipiti in occasum die ob pavorem
magistratuum senatorumque, qui dilapsi ex urbe aut per domos clientium semet
occultabant, vocari senatus non potuit. Domitianum, postquam nihil hostile
metuebatur, ad duces partium progressum et Caesarem consalutatum miles frequens
utque erat in armis in paternos penatis deduxit.
Liber quartus
[1] Interfecto Vitellio
bellum magis desierat quam pax coeperat. armati per urbem victores implacabili
odio victos consectabantur: plenae caedibus viae, cruenta fora templaque,
passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat. ac mox augescente licentia scrutari
ac protrahere abditos; si quem procerum habitu et iuventa conspexerant,
obtruncare nullo militum aut populi discrimine. quae saevitia recentibus odiis
sanguine explebatur, dein verterat in avaritiam. nihil usquam secretum aut
clausum sinebant, Vitellianos occultari simulantes. initium id perfringendarum
domuum, vel si resisteretur, causa caedis; nec deerat egentissimus quisque e
plebe et pessimi servitiorum prodere ultro ditis dominos, alii ab amicis
monstrabantur. ubique lamenta, conclamationes et fortuna captae urbis, adeo ut
Othoniani Vitellianique militis invidiosa antea petulantia desideraretur. duces
partium accendendo civili bello acres, temperandae victoriae impares, quippe
inter turbas et discordias pessimo cuique plurima vis, pax et quies bonis
artibus indigent.
[2] Nomen sedemque
Caesaris Domitianus acceperat, nondum ad curas intentus, sed stupris et
adulteriis filium principis agebat. praefectura praetorii penes Arrium Varum,
summa potentiae in Primo Antonio. is pecuniam familiamque e principis domo
quasi Cremonensem praedam rapere: ceteri modestia vel ignobilitate ut in bello
obscuri, ita praemiorum expertes. civitas pavida et servitio parata occupari
redeuntem Tarracina L. Vitellium cum cohortibus extinguique reliqua belli
postulabat: praemissi Ariciam equites, agmen legionum intra Bovillas stetit.
nec cunctatus est Vitellius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et
miles infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit. longus deditorum ordo
saeptus armatis per urbem incessit, nemo supplici vultu, sed tristes et truces
et adversum plausus ac lasciviam insultantis vulgi immobiles. paucos erumpere
ausos circumiecti pressere; ceteri in custodiam conditi, nihil quisquam locutus
indignum, et quamquam inter adversa, salva virtutis fama. dein L. Vitellius
interficitur, par vitiis fratris, in principatu eius vigilantior, nec perinde
prosperis socius quam adversis abstractus.
[3] Isdem diebus Lucilius
Bassus cum expedito equite ad componendam Campaniam mittitur, discordibus
municipiorum animis magis inter semet quam contumacia adversus principem. viso
milite quies et minoribus coloniis impunitas: Capuae legio tertia hiemandi causa
locatur et domus inlustres adflictae, cum contra Tarracinenses nulla ope
iuvarentur. tanto proclivius est iniuriae quam beneficio vicem exolvere, quia
gratia oneri, ultio in quaestu habetur. solacio fuit servus Vergilii Capitonis,
quem proditorem Tarracinensium diximus, patibulo adfixus in isdem anulis quos
acceptos a Vitellio gestabat. at Romae senatus cuncta principibus solita
Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta per Gallias
Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Germaniis, mox Illyrico, postquam
Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut
expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur: addidere alacritatem Vespasiani
litterae tamquam manente bello scriptae. ea prima specie forma; ceterum ut
princeps loquebatur, civilia de se, et rei publicae egregia. nec senatus
obsequium deerat: ipsi consulatus cum Tito filio, praetura Domitiano et
consulare imperium decernuntur.
[4] Miserat et Mucianus
epistulas ad senatum, quae materiam sermonibus praebuere. si privatus esset,
cur publice loqueretur? potuisse eadem paucos post dies loco sententiae dici.
ipsa quoque insectatio in Vitellium sera et sine libertate: id vero erga rem
publicam superbum, erga principem contumeliosum, quod in manu sua fuisse
imperium donatumque Vespasiano iactabat. ceterum invidia in occulto, adulatio
in aperto erant: multo cum honore verborum Muciano triumphalia de bello civium
data, sed in Sarmatas expeditio fingebatur. adduntur Primo Antonio consularia,
Cornelio Fusco et Arrio Varo praetoria insignia. mox deos respexere; restitui
Capitolium placuit. eaque omnia Valerius Asiaticus consul designatus censuit:
ceteri vultu manuque, pauci, quibus conspicua dignitas aut ingenium adulatione
exercitum, compositis orationibus adsentiebantur. ubi ad Helvidium Priscum
praetorem designatum ventum, prompsit sententiam ut honorificam in bonum
principem, . . . falsa aberant, et studiis senatus attollebatur.
isque praecipuus illi dies magnae offensae initium et magnae gloriae fuit.
[5] Res poscere videtur,
quoniam iterum in mentionem incidimus viri saepius memorandi, ut vitam
studiaque eius, et quali fortuna sit usus, paucis repetam. Helvidius Priscus
[regione Italiae Carecina] e municipio Cluviis, patre, qui ordinem primi pili
duxisset, ingenium inlustre altioribus studiis iuvenis admodum dedit, non, ut
plerique, ut nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus
fortuita rem publicam capesseret. doctores sapientiae secutus est, qui sola
bona quae honesta, mala tantum quae turpia, potentiam nobilitatem ceteraque
extra animum neque bonis neque malis adnumerant. quaestorius adhuc a Paeto
Thrasea gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem hausit,
civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae officiis aequabilis, opum
contemptor, recti pervicax, constans adversus metus.
[6] Erant quibus
adpetentior famae videretur, quando etiam sapientibus cupido gloriae novissima
exuitur. ruina soceri in exilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum
Eprium, delatorem Thraseae, accusare adgreditur. ea ultio, incertum maior an
iustior, senatum in studia diduxerat: nam si caderet Marcellus, agmen reorum
sternebatur. primo minax certamen et egregiis utriusque orationibus testatum;
mox dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, omisit Priscus,
variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus moderationem laudantium aut
constantiam requirentium. Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani
censebant, placuerat mitti ad principem legatos. hinc inter Helvidium et Eprium
acre iurgium: Priscus eligi nominatim a magistratibus iuratis, Marcellus urnam
postulabat, quae consulis designati sententia fuerat.
[7] Sed Marcelli studium
proprius rubor excitabat ne aliis electis posthabitus crederetur. paulatimque
per altercationem ad continuas et infestas orationes provecti sunt, quaerente
Helvidio quid ita Marcellus iudicium magistratuum pavesceret: esse illi pecuniam
et eloquentiam, quis multos anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur. sorte
et urna mores non discerni: suffragia et existimationem senatus reperta ut in
cuiusque vitam famamque penetrarent. pertinere ad utilitatem rei publicae,
pertinere ad Vespasiani honorem, occurrere illi quos innocentissimos senatus
habeat, qui honestis sermonibus auris imperatoris imbuant. fuisse Vespasiano
amicitiam cum Thrasea, Sorano, Sentio; quorum accusatores etiam si puniri non
oporteat, ostentari non debere. hoc senatus iudicio velut admoneri principem
quos probet, quos reformidet. nullum maius boni imperii instrumentum quam bonos
amicos esse. satis Marcello quod Neronem in exitium tot innocentium impulerit:
frueretur praemiis et impunitate, Vespasianum melioribus relinqueret.
[8] Marcellus non suam
sententiam impugnari, sed consulem designatum censuisse dicebat, secundum
vetera exempla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut
inimicitiis locus foret. nihil evenisse cur antiquitus instituta exolescerent
aut principis honor in cuiusquam contumeliam verteretur; sufficere omnis
obsequio. id magis vitandum ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo
principatu suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspectans. se
meminisse temporum quibus natus sit, quam civitatis formam patres avique
instituerint; ulteriora mirari, praesentia sequi; bonos imperatores voto
expetere, qualiscumque tolerare. non magis sua oratione Thraseam quam iudicio
senatus adflictum; saevitiam Neronis per eius modi imagines inlusisse, nec
minus sibi anxiam talem amicitiam quam aliis exilium. denique constantia
fortitudine Catonibus et Brutis aequaretur Helvidius: se unum esse ex illo senatu,
qui simul servierit. suadere etiam Prisco ne supra principem scanderet, ne
Vespasianum senem triumphalem, iuvenum liberorum patrem, praeceptis coerceret.
quo modo pessimis imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis
modum libertatis placere. haec magnis utrimque contentionibus iactata diversis
studiis accipiebantur. vicit pars quae sortiri legatos malebat, etiam mediis
patrum adnitentibus retinere morem; et splendidissimus quisque eodem inclinabat
metu invidiae, si ipsi eligerentur.
[9] Secutum aliud
certamen. praetores aerarii (nam tum a praetoribus tractabatur aerarium)
publicam paupertatem questi modum impensis postulaverant. eam curam consul
designatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem principi reservabat:
Helvidius arbitrio senatus agendum censuit. cum perrogarent sententias
consules, Vulcacius Tertullinus tribunus plebis intercessit ne quid super tanta
re principe absente statueretur. censuerat Helvidius ut Capitolium publice
restitueretur, adiuvaret Vespasianus. eam sententiam modestissimus quisque
silentio, deinde oblivio transmisit: fuere qui et meminissent.
[10] Tum invectus est
Musonius Rufus in P. Celerem, a quo Baream Soranum falso testimonio
circumventum arguebat. ea cognitione renovari odia accusationum videbantur. sed
vilis et nocens reus protegi non poterat: quippe Sorani sancta memoria; Celer
professus sapientiam, dein testis in Baream, proditor corruptorque amicitiae
cuius se magistrum ferebat. proximus dies causae destinatur; nec tam Musonius
aut Publius quam Priscus et Marcellus ceterique, motis ad ultionem animis,
expectabantur.
[11] Tali rerum statu, cum
discordia inter patres, ira apud victos, nulla in victoribus auctoritas, non
leges, non princeps in civitate essent, Mucianus urbem ingressus cuncta simul
in se traxit. fracta Primi Antonii Varique Arrii potentia, male dissimulata in
eos Muciani iracundia, quamvis vultu tegeretur. sed civitas rimandis offensis
sagax verterat se transtuleratque: ille unus ambiri, coli. nec deerat ipse,
stipatus armatis domos hortosque permutans, apparatu incessu excubiis vim
principis amplecti, nomen remittere. plurimum terroris intulit caedes Calpurnii
Galeriani. is fuit filius Gai Pisonis, nihil ausus: sed nomen insigne et decora
ipsius iuventa rumore vulgi celebrabantur, erantque in civitate adhuc turbida
et novis sermonibus laeta qui principatus inanem ei famam circumdarent. iussu
Muciani custodia militari cinctus, ne in ipsa urbe conspectior mors foret, ad
quadragensimum ab urbe lapidem Appia via fuso per venas sanguine extinguitur.
Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium praefectus se ipse
interfecit, pudore magis quam necessitate. Alfenus Varus ignaviae infamiaeque
suae superfuit. Asiaticus (is enim libertus) malam potentiam servili supplicio
expiavit.
[12] Isdem diebus
crebrescentem cladis Germanicae famam nequaquam maesta civitas excipiebat;
caesos exercitus, capta legionum hiberna, descivisse Gallias non ut mala
loquebantur. id bellum quibus causis ortum, quanto externarum sociarumque
gentium motu flagraverit, altius expediam. Batavi, donec trans Rhenum agebant,
pars Chattorum, seditione domestica pulsi extrema Gallicae orae vacua
cultoribus simulque insulam iuxta sitam occupavere, quam mare Oceanus a fronte,
Rhenus amnis tergum ac latera circumluit. nec opibus (rarum in societate
validiorum) attritis viros tantum armaque imperio ministrant, diu Germanicis
bellis exerciti, mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc cohortibus,
quas vetere instituto nobilissimi popularium regebant. erat et domi delectus
eques, praecipuo nandi studio, arma equosque retinens integris turmis Rhenum
perrumpere . . .
[13] Iulius Paulus et
Iulius Civilis regia stirpe multo ceteros anteibant. Paulum Fonteius Capito
falso rebellionis crimine interfecit; iniectae Civili catenae, missusque ad
Neronem et a Galba absolutus sub Vitellio rursus discrimen adiit, flagitante
supplicium eius exercitu: inde causae irarum spesque ex malis nostris. sed
Civilis ultra quam barbaris solitum ingenio sollers et Sertorium se aut
Annibalem ferens simili oris dehonestamento, ne ut hosti obviam iretur, si a
populo Romano palam descivisset, Vespasiani amicitiam studiumque partium
praetendit, missis sane ad eum Primi Antonii litteris, quibus avertere accita
Vitellio auxilia et tumultus Germanici specie retentare legiones iubebatur.
eadem Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespasianum animo et
rei publicae cura, cui excidium adventabat, si redintegratum bellum et tot
armatorum milia Italiam inrupissent.
[14] Igitur Civilis
desciscendi certus, occultato interim altiore consilio, cetera ex eventu
iudicaturus, novare res hoc modo coepit. iussu Vitellii Batavorum iuventus ad
dilectum vocabatur, quem suapte natura gravem onerabant ministri avaritia ac
luxu, senes aut invalidos conquirendo, quos pretio dimitterent: rursus impubes
et forma conspicui (et est plerisque procera pueritia) ad stuprum trahebantur.
hinc invidia, et compositae seditionis auctores perpulere ut dilectum
abnuerent. Civilis primores gentis et promptissimos vulgi specie epularum
sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac laetitia incaluisse videt, a laude
gloriaque gentis orsus iniurias et raptus et cetera servitii mala enumerat:
neque enim societatem, ut olim, sed tamquam mancipia haberi: quando legatum,
gravi quidem comitatu et superbo, cum imperio venire? tradi se praefectis
centurionibusque: quos ubi spoliis et sanguine expleverint, mutari, exquirique
novos sinus et varia praedandi vocabula. instare dilectum quo liberi a
parentibus, fratres a fratribus velut supremum dividantur. numquam magis
adflictam rem Romanam nec aliud in hibernis quam praedam et senes: attollerent
tantum oculos et inania legionum nomina ne pavescerent. at sibi robur peditum
equitumque, consanguineos Germanos, Gallias idem cupientis. ne Romanis quidem
ingratum id bellum, cuius ambiguam fortunam Vespasiano imputaturos: victoriae
rationem non reddi.
[15] Magno cum adsensu
auditus barbaro ritu et patriis execrationibus universos adigit. missi ad
Canninefatis qui consilia sociarent. ea gens partem insulae colit, origine
lingua virtute par Batavis; numero superantur. mox occultis nuntiis pellexit
Britannica auxilia, Batavorum cohortis missas in Germaniam, ut supra
rettulimus, ac tum Mogontiaci agentis. erat in Canninefatibus stolidae audaciae
Brinno, claritate natalium insigni; pater eius multa hostilia ausus Gaianarum
expeditionum ludibrium impune spreverat. igitur ipso rebellis familiae nomine
placuit impositusque scuto more gentis et sustinentium umeris vibratus dux
deligitur. statimque accitis Frisiis (transrhenana gens est) duarum cohortium
hiberna proximo +occupata+ Oceano inrumpit. nec providerant impetum hostium
milites, nec, si providissent, satis virium ad arcendum erat: capta igitur ac
direpta castra. dein vagos et pacis modo effusos lixas negotiatoresque Romanos
invadunt. simul excidiis castellorum imminebant, quae a praefectis cohortium
incensa sunt, quia defendi nequibant. signa vexillaque et quod militum in
superiorem insulae partem congregantur, duce Aquilio primipilari, nomen magis
exercitus quam robur: quippe viribus cohortium abductis Vitellius e proximis
Nerviorum Germanorumque pagis segnem numerum armis oneraverat.
[16] Civilis dolo
grassandum ratus incusavit ultro praefectos quod castella deseruissent: se cum
cohorte, cui praeerat, Canninefatem tumultum compressurum, illi sua quisque
hiberna repeterent. subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius
opprimi, nec Brinnonem ducem eius belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus
paulatim indiciis, quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant. ubi
insidiae parum cessere, ad vim transgressus Canninefatis, Frisios, Batavos
propriis cuneis componit: derecta ex diverso acies haud procul a flumine Rheno
et obversis in hostem navibus, quas incensis castellis illuc adpulerant. nec
diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites
improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur. eadem etiam <in>
navibus perfidia: pars remigum e Batavis tamquam imperitia officia nautarum
propugnatorumque impediebant; mox contra tendere et puppis hostili ripae
obicere: ad postremum gubernatores centurionesque, nisi eadem volentis,
trucidant, donec universa quattuor et viginti navium classis transfugeret aut
caperetur.
[17] Clara ea victoria in
praesens, in posterum usui; armaque et navis, quibus indigebant, adepti magna
per Germanias Galliasque fama libertatis auctores celebrabantur. Germaniae
statim misere legatos auxilia offerentis: Galliarum societatem Civilis arte
donisque adfectabat, captos cohortium praefectos suas in civitates remittendo,
cohortibus, abire an manere mallent, data potestate. manentibus honorata
militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur: simul secretis
sermonibus admonebat malorum, quae tot annis perpessi miseram servitutem falso
pacem vocarent. Batavos, quamquam tributorum expertis, arma contra communis
dominos cepisse; prima acie fusum victumque Romanum. quid si Galliae iugum
exuant? quantum in Italia reliquum? provinciarum sanguine provincias vinci. ne
Vindicis aciem cogitarent: Batavo equite protritos Aeduos Arvernosque; fuisse
inter Verginii auxilia Belgas, vereque reputantibus Galliam suismet viribus
concidisse. nunc easdem omnium partis, addito si quid militaris disciplinae in
castris Romanorum viguerit; esse secum veteranas cohortis, quibus nuper Othonis
legiones procubuerint. servirent Syria Asiaque et suetus regibus Oriens: multos
adhuc in Gallia vivere ante tributa genitos. nuper certe caeso Quintilio Varo
pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello
provocatum. libertatem natura etiam mutis animalibus datam, virtutem proprium
hominum bonum; deos fortioribus adesse: proinde arriperent vacui occupatos,
integri fessos. dum alii Vespasianum, alii Vitellium foveant, patere locum
adversus utrumque.
[18] sic in Gallias
Germaniasque intentus, si destinata provenissent, validissimarum
ditissimarumque nationum regno imminebat. At Flaccus Hordeonius primos Civilis
conatus per dissimulationem aluit: ubi expugnata castra, deletas cohortis,
pulsum Batavorum insula Romanum nomen trepidi nuntii adferebant, Munium
Lupercum legatum (is duarum legionum hibernis praeerat) egredi adversus hostem
iubet. Lupercus legionarios e praesentibus, Vbios e proximis, Trevirorum
equites haud longe agentis raptim transmisit, addita Batavorum ala, quae iam
pridem corrupta fidem simulabat, ut proditis in ipsa acie Romanis maiore pretio
fugeret. Civilis captarum cohortium signis circumdatus, ut suo militi recens
gloria ante oculos et hostes memoria cladis terrerentur, matrem suam sororesque,
simul omnium coniuges parvosque liberos consistere a tergo iubet, hortamenta
victoriae vel pulsis pudorem. ut virorum cantu, feminarum ululatu sonuit acies,
nequaquam par a legionibus cohortibusque redditur clamor. nudaverat sinistrum
cornu Batavorum ala transfugiens statimque in nos versa. sed legionarius miles,
quamquam rebus trepidis, arma ordinesque retinebat. Vbiorum Trevirorumque
auxilia foeda fuga dispersa totis campis palantur: illuc incubuere Germani, et
fuit interim effugium legionibus in castra, quibus Veterum nomen est.
praefectus alae Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Civili, ne
interfectus invidiam apud popularis vel, si retineretur, semina discordiae
praeberet, in Frisios avehitur.
[19] Isdem diebus
Batavorum et Canninefatium cohortis, cum iussu Vitellii in urbem pergerent,
missus a Civile nuntius adsequitur. intumuere statim superbia ferociaque et
pretium itineris donativum, duplex stipendium, augeri equitum numerum, promissa
sane a Vitellio, postulabant, non ut adsequerentur, sed causam seditioni. et
Flaccus multa concedendo nihil aliud effecerat quam ut acrius exposcerent quae
sciebant negaturum. spreto Flacco inferiorem Germaniam petivere ut Civili
iungerentur. Hordeonius adhibitis tribunis centurionibusque consultavit num
obsequium abnuentis vi coerceret; mox insita ignavia et trepidis ministris,
quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu suppletae legiones angebant,
statuit continere intra castra militem: dein paenitentia et arguentibus ipsis
qui suaserant, tamquam secuturus scripsit Herennio Gallo legionis primae
legato, qui Bonnam obtinebat, ut arceret transitu Batavos: se cum exercitu
tergis eorum haesurum. et opprimi poterant si hinc Hordeonius, inde Gallus,
motis utrimque copiis, medios clausissent. Flaccus omisit inceptum aliisque
litteris Gallum monuit ne terreret abeuntis: unde suspicio sponte legatorum
excitari bellum cunctaque quae acciderant aut metuebantur non inertia militis
neque hostium vi, sed fraude ducum evenire.
[20] Batavi cum castris
Bonnensibus propinquarent, praemisere qui Herennio Gallo mandata cohortium
exponeret. nullum sibi bellum adversus Romanos, pro quibus totiens bellassent:
longa atque inrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse. si nemo
obsisteret, innoxium iter fore: sin arma occurrant, ferro viam inventuros.
cunctantem legatum milites perpulerant fortunam proelii experiretur. tria milia
legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque
ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos
numero imparis circumfundant. illi veteres militiae in cuneos congregantur,
densi undique et frontem tergaque ac latus tuti; sic tenuem nostrorum aciem
perfringunt. cedentibus Belgis pellitur legio, et vallum portasque trepidi
petebant. ibi plurimum cladis: cumulatae corporibus fossae, nec caede tantum et
vulneribus, sed ruina et suis plerique telis interiere. victores colonia
Agrippinensium vitata, nihil cetero in itinere hostile ausi, Bonnense proelium
excusabant, tamquam petita pace, postquam negabatur, sibimet ipsi
consuluissent.
[21] Civilis adventu
veteranarum cohortium iusti iam exercitus ductor, sed consilii ambiguus et vim
Romanam reputans, cunctos qui aderant in verba Vespasiani adigit mittitque
legatos ad duas legiones, quae priore acie pulsae in Vetera castra concesserant,
ut idem sacramentum acciperent. redditur responsum: neque proditoris neque
hostium se consiliis uti; esse sibi Vitellium principem, pro quo fidem et arma
usque ad supremum spiritum retenturos: proinde perfuga Batavus arbitrium rerum
Romanarum ne ageret, sed meritas sceleris poenas expectaret. quae ubi relata
Civili, incensus ira universam Batavorum gentem in arma rapit; iunguntur
Bructeri Tencterique et excita nuntiis Germania ad praedam famamque.
[22] Adversus has
concurrentis belli minas legati legionum Munius Lupercus et Numisius Rufus
vallum murosque firmabant. subversa longae pacis opera, haud procul castris in
modum municipii extructa, ne hostibus usui forent. sed parum provisum ut copiae
in castra conveherentur; rapi permisere: ita paucis diebus per licentiam
absumpta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent. Civilis medium
agmen cum robore Batavorum obtinens utramque Rheni ripam, quo truculentior visu
foret, Germanorum catervis complet, adsultante per campos equite; simul naves
in adversum amnem agebantur. hinc veteranarum cohortium signa, inde depromptae
silvis lucisque ferarum imagines, ut cuique genti inire proelium mos est, mixta
belli civilis externique facie obstupefecerant obsessos. et spem obpugnantium
augebat amplitudo valli, quod duabus legionibus situm vix quinque milia
armatorum Romanorum tuebantur; sed lixarum multitudo turbata pace illuc
congregata et bello ministra aderat.
[23] Pars castrorum in
collem leniter exurgens, pars aequo adibatur. quippe illis hibernis obsideri
premique Germanias Augustus crediderat, neque umquam id malorum ut obpugnatum
ultro legiones nostras venirent; inde non loco neque munimentis labor additus:
vis et arma satis placebant. Batavi Transrhenanique, quo discreta virtus
manifestius spectaretur, sibi quaeque gens consistunt, eminus lacessentes. post
ubi pleraque telorum turribus pinnisque moenium inrita haerebant et desuper
saxis vulnerabantur, clamore atque impetu invasere vallum, adpositis plerique
scalis, alii per testudinem suorum; scandebantque iam quidam, cum gladiis et
armorum incussu praecipitati sudibus et pilis obruuntur, praeferoces initio et
rebus secundis nimii. sed tum praedae cupidine adversa quoque tolerabant;
machinas etiam, insolitum sibi, ausi. nec ulla ipsis sollertia: perfugae
captivique docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis rotis
propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proeliarentur, pars intus
occulti muros subruerent. sed excussa ballistis saxa stravere informe opus. et
cratis vineasque parantibus adactae tormentis ardentes hastae, ultroque ipsi
obpugnatores ignibus petebantur, donec desperata vi verterent consilium ad
moras, haud ignari paucorum dierum inesse alimenta et multum imbellis turbae; simul
ex inopia proditio et fluxa servitiorum fides ac fortuita belli sperabantur.
[24] Flaccus interim
cognito castrorum obsidio et missis per Gallias qui auxilia concirent, lectos e
legionibus Dillio Voculae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam
maximis per ripam itineribus celeraret, ipse navibus <invadit> invalidus corpore,
invisus militibus. neque enim ambigue fremebant: emissas a Mogontiaco Batavorum
cohortis, dissimulatos Civilis conatus, adsciri in societatem Germanos. non
Primi Antonii neque Muciani ope Vespasianum magis adolevisse. aperta odia
armaque palam depelli: fraudem et dolum obscura eoque inevitabilia. Civilem
stare contra, struere aciem: Hordeonium e cubiculo et lectulo iubere quidquid
hosti conducat. tot armatas fortissimorum virorum manus unius senis valetudine
regi: quin potius interfecto traditore fortunam virtutemque suam malo omine
exolverent. his inter se vocibus instinctos flammavere insuper adlatae a
Vespasiano litterae, quas Flaccus, quia occultari nequibant, pro contione recitavit,
vinctosque qui attulerant ad Vitellium misit.
[25] Sic mitigatis animis
Bonnam, hiberna primae legionis, ventum. infensior illic miles culpam cladis in
Hordeonium vertebat: eius iussu derectam adversus Batavos aciem, tamquam a
Mogontiaco legiones sequerentur; eiusdem proditione caesos, nullis supervenientibus
auxiliis: ignota haec ceteris exercitibus neque imperatori suo nuntiari, cum
adcursu tot provinciarum extingui repens perfidia potuerit. Hordeonius
exemplaris omnium litterarum, quibus per Gallias Britanniamque et Hispanias
auxilia orabat, exercitui recitavit instituitque pessimum facinus, ut epistulae
aquiliferis legionum traderentur, a quis ante militi quam ducibus legebantur.
tum e seditiosis unum vinciri iubet, magis usurpandi iuris, quam quia unius
culpa foret. motusque Bonna exercitus in coloniam Agrippinensem, adfluentibus
auxiliis Gallorum, qui primo rem Romanam enixe iuvabant: mox valescentibus
Germanis pleraeque civitates adversum nos arma <sumpsere> spe libertatis
et, si exuissent servitium, cupidine imperitandi. gliscebat iracundia legionum,
nec terrorem unius militis vincula indiderant: quin idem ille arguebat ultro
conscientiam ducis, tamquam nuntius inter Civilem Flaccumque falso crimine
testis veri opprimeretur. conscendit tribunal Vocula mira constantia,
prensumque militem ac vociferantem duci ad supplicium iussit: et dum mali
pavent, optimus quisque iussis paruere. exim consensu ducem Voculam
poscentibus, Flaccus summam rerum ei permisit.
[26] Sed discordis animos
multa efferabant: inopia stipendii frumentique et simul dilectum tributaque
Galliae aspernantes, Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium patiens,
arti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes quae Germanos vado
arcerent, eademque de causa minus frugum et plures qui consumerent. apud
imperitos prodigii loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos amnes
quoque et vetera imperii munimenta desererent: quod in pace fors seu natura,
tunc fatum et ira dei vocabatur. Ingressis Novaesium sexta decima legio
coniungitur. additus Voculae in partem curarum Herennius Gallus legatus; nec
ausi ad hostem pergere . . . (loco Gelduba nomen est) castra
fecere. ibi struenda acie, muniendo vallandoque et ceteris belli meditamentis
militem firmabant. utque praeda ad virtutem accenderetur, in proximos
Cugernorum pagos, qui societatem Civilis acceperant, ductus a Vocula exercitus;
pars cum Herennio Gallo permansit.
[27] Forte navem haud
procul castris, frumento gravem, cum per vada haesisset, Germani in suam ripam
trahebant. non tulit Gallus misitque subsidio cohortem: auctus et Germanorum
numerus, paulatimque adgregantibus se auxiliis acie certatum. Germani multa cum
strage nostrorum navem abripiunt. victi, quod tum in morem verterat, non suam
ignaviam, sed perfidiam legati culpabant. protractum e tentorio, scissa veste,
verberato corpore, quo pretio, quibus consciis prodidisset exercitum, dicere
iubent. redit in Hordeonium invidia: illum auctorem sceleris, hunc ministrum
vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio
obiecit; vinctusque adventu demum Voculae exolvitur. is postera die auctores
seditionis morte adfecit: tanta illi exercitui diversitas inerat licentiae
patientiaeque. haud dubie gregarius miles Vitellio fidus, splendidissimus quisque
in Vespasianum proni: inde scelerum ac suppliciorum vices et mixtus obsequio
furor, ut contineri non possent qui puniri poterant.
[28] At Civilem immensis
auctibus universa Germania extollebat, societate nobilissimis obsidum firmata.
ille, ut cuique proximum, vastari Vbios Trevirosque, et aliam manum Mosam amnem
transire iubet, ut Menapios et Morinos et extrema Galliarum quateret. actae
utrobique praedae, infestius in Vbiis, quod gens Germanicae originis eiurata
patria [Romanorum nomen] Agrippinenses vocarentur. caesae cohortes eorum in
vico Marcoduro incuriosius agentes, quia procul ripa aberant. nec quievere Vbii
quo minus praedas e Germania peterent, primo impune, dein circumventi sunt, per
omne id bellum meliore usi fide quam fortuna. contusis Vbiis gravior et
successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum urgebat, intentis custodiis
ne quis occultus nuntius venientis auxilii penetraret. machinas molemque operum
Batavis delegat: Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum vallum ire
detrusosque redintegrare certamen iubet, superante multitudine et facili damno.
[29] Nec finem labori nox
attulit: congestis circum lignis accensisque, simul epulantes, ut quisque vino
incaluerat, ad pugnam temeritate inani ferebantur. quippe ipsorum tela per
tenebras vana: Romani conspicuam barbarorum aciem, et si quis audacia aut
insignibus effulgens, ad ictum destinabant. intellectum id Civili et restincto
igne misceri cuncta tenebris et armis iubet. tum vero strepitus dissoni, casus
incerti, neque feriendi neque declinandi providentia: unde clamor acciderat,
circumagere corpora, tendere artus; nihil prodesse virtus, fors cuncta turbare
et ignavorum saepe telis fortissimi cadere. apud Germanos inconsulta ira:
Romanus miles periculorum gnarus ferratas sudis, gravia saxa non forte
iaciebat. ubi sonus molientium aut adpositae scalae hostem in manus dederant,
propellere umbone, pilo sequi; multos in moenia egressos pugionibus fodere. sic
exhausta nocte novam aciem dies aperuit.
[30] Eduxerant Batavi
turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus)
propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa
superstantium pernicie. pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione;
simul a legionariis peritia et arte praestantibus plura struebantur. praecipuum
pavorem intulit suspensum et nutans machinamentum, quo repente demisso praeter
suorum ora singuli pluresve hostium sublime rapti verso pondere intra castra
effundebantur. Civilis omissa expugnandi spe rursus per otium adsidebat,
nuntiis et promissis fidem legionum convellens.
[31] Haec in Germania ante
Cremonense proelium gesta, cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito
Caecinae edicto; et praefectus cohortis e victis, Alpinius Montanus, fortunam
partium praesens fatebatur. diversi hinc motus animorum: auxilia e Gallia, quis
nec amor neque odium in partis, militia sine adfectu, hortantibus praefectis
statim a Vitellio desciscunt: vetus miles cunctabatur. sed adigente Hordeonio
Flacco, instantibus tribunis, dixit sacramentum, non vultu neque animo satis
adfirmans: et cum cetera iuris iurandi verba conciperent, Vespasiani nomen
haesitantes aut levi murmure et plerumque silentio transmittebant.
[32] Lectae deinde pro
contione epistulae Antonii ad Civilem suspiciones militum inritavere, tamquam
ad socium partium scriptae et de Germanico exercitu hostiliter. mox adlatis
Geldubam in castra nuntiis eadem dicta factaque, et missus cum mandatis
Montanus ad Civilem ut absisteret bello neve externa armis falsis velaret: si Vespasianum
iuvare adgressus foret, satis factum coeptis. ad ea Civilis primo callide: post
ubi videt Montanum praeferocem ingenio paratumque in res novas, orsus a questu
periculisque quae per quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset,
'egregium' inquit 'pretium laborum recepi, necem fratris et vincula mea et
saevissimas huius exercitus voces, quibus ad supplicium petitus iure gentium
poenas reposco. vos autem Treviri ceteraeque servientium animae, quod praemium
effusi totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia tributa,
virgas, securis et dominorum ingenia? en ego praefectus unius cohortis et
Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia
excidimus vel saepta ferro fameque premimus. denique ausos aut libertas
sequetur aut victi idem erimus.' sic accensum, sed molliora referre iussum
dimittit: ille ut inritus legationis redit, cetera dissimulans, quae mox
erupere.
[33] Civilis parte
copiarum retenta veteranas cohortis et quod e Germanis maxime promptum adversus
Voculam exercitumque eius mittit, Iulio Maximo et Claudio Victore, sororis suae
filio, ducibus. rapiunt in transitu hiberna alae Asciburgii sita; adeoque improvisi
castra involavere ut non adloqui, non pandere aciem Vocula potuerit: id solum ut
in tumultu monuit, subsignano milite media firmare: auxilia passim circumfusa
sunt. eques prorupit, exceptusque compositis hostium ordinibus terga in suos
vertit. caedes inde, non proelium. et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia,
latera nostrorum nudavere: sic ad legiones perventum, quae amissis signis intra
vallum sternebantur, cum repente novo auxilio fortuna pugnae mutatur. Vasconum
lectae a Galba cohortes ac tum accitae, dum castris propinquant, audito
proeliantium clamore intentos hostis a tergo invadunt latioremque quam pro
numero terrorem faciunt, aliis a Novaesio, aliis a Mogontiaco universas copias
advenisse credentibus. is error Romanis addit animos, et dum alienis viribus
confidunt, suas recepere. fortissimus quisque e Batavis, quantum peditum erat,
funduntur: eques evasit cum signis captivisque, quos prima acie corripuerant.
caesorum eo die in partibus nostris maior numerus et imbellior, e Germanis ipsa
robora.
[34] Dux uterque pari
culpa meritus adversa prosperis defuere. nam Civilis si maioribus copiis
instruxisset aciem, circumiri a tam paucis cohortibus nequisset castraque
perrupta excidisset: Vocula nec adventum hostium exploravit, eoque simul
egressus victusque; dein victoriae parum confisus, tritis frustra diebus castra
in hostem movit, quem si statim impellere cursumque rerum sequi maturasset,
solvere obsidium legionum eodem impetu potuit. temptaverat interim Civilis
obsessorum animos, tamquam perditae apud Romanos res et suis victoria
provenisset: circumferebantur signa vexillaque, ostentati etiam captivi. ex
quibus unus, egregium facinus ausus, clara voce gesta patefecit, confossus
illico a Germanis: unde maior indici fides; simul vastatione incendiisque
flagrantium villarum venire victorem exercitum intellegebatur. in conspectu
castrorum constitui signa fossamque et vallum circumdari Vocula iubet:
depositis impedimentis sarcinisque expediti certarent. hinc in ducem clamor
pugnam poscentium; et minari adsueverant. ne tempore quidem ad ordinandam aciem
capto incompositi fessique proelium sumpsere; nam Civilis aderat, non minus
vitiis hostium quam virtute suorum fretus. varia apud Romanos fortuna et
seditiosissimus quisque ignavus: quidam recentis victoriae memores retinere
locum, ferire hostem, seque et proximos hortari et redintegrata acie manus ad
obsessos tendere ne tempori deessent. illi cuncta e muris cernentes omnibus
portis prorumpunt. ac forte Civilis lapsu equi prostratus, credita per utrumque
exercitum fama vulneratum aut interfectum, immane quantum suis pavoris et
hostibus alacritatis indidit: sed Vocula omissis fugientium tergis vallum
turrisque castrorum augebat, tamquam rursus obsidium immineret, corrupta
totiens victoria non falso suspectus bellum malle.
[35] Nihil aeque exercitus
nostros quam egestas copiarum fatigabat. impedimenta legionum cum imbelli turba
Novaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum adveherent; nam flumine
hostes potiebantur. primum agmen securum incessit, nondum satis firmo Civile.
qui ubi rursum missos Novaesium frumentatores datasque in praesidium cohortis
velut multa pace ingredi accepit, rarum apud signa militem, arma in vehiculis,
cunctos licentia vagos, compositus invadit, praemissis qui pontis et viarum
angusta insiderent. pugnatum longo agmine et incerto Marte, donec proelium nox
dirimeret. cohortes Geldubam perrexere, manentibus, ut fuerant, castris, quae
relictorum illic militum praesidio tenebantur. non erat dubium quantum in
regressu discriminis adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque. addit
exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud
Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum. plures quam iussum erat
profecti palam in agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum
toleraturos: at qui remanserant, desertos se abducta parte legionum
querebantur. duplex hinc seditio, aliis revocantibus Voculam, aliis redire in
castra abnuentibus.
[36] Interim Civilis
Vetera circumsedit: Vocula Geldubam atque inde Novaesium concessit, [Civilis
capit Geldubam] mox haud procul Novaesio equestri proelio prospere certavit.
sed miles secundis adversisque perinde in exitium ducum accendebatur; et
adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legiones donativum exposcunt,
comperto pecuniam a Vitellio missam. nec diu cunctatus Hordeonius nomine Vespasiani
dedit, idque praecipuum fuit seditionis alimentum. effusi in luxum et epulas et
nocturnos coetus veterem in Hordeonium iram renovant, nec ullo legatorum
tribunorumve obsistere auso (quippe omnem pudorem nox ademerat) protractum e
cubili interficiunt. eadem in Voculam parabantur, nisi servili habitu per
tenebras ignoratus evasisset.
[37] Vbi sedato impetu
metus rediit, centuriones cum epistulis ad civitates Galliarum misere, auxilia
ac stipendia oraturos: ipsi, ut est vulgus sine rectore praeceps pavidum
socors, adventante Civile raptis temere armis ac statim omissis, in fugam vertuntur.
res adversae discordiam peperere, iis qui e superiore exercitu erant causam
suam dissociantibus; Vitellii tamen imagines in castris et per proximas
Belgarum civitates repositae, cum iam Vitellius occidisset. dein mutati in
paenitentiam primani quartanique et duoetvicensimani Voculam sequuntur, apud
quem resumpto Vespasiani sacramento ad liberandum Mogontiaci obsidium
ducebantur. discesserant obsessores, mixtus ex Chattis Vsipis Mattiacis
exercitus, satietate praedae nec incruenti: in via dispersos et nescios miles
noster invaserat. quin et loricam vallumque per finis suos Treviri struxere,
magnisque in vicem cladibus cum Germanis certabant, donec egregia erga populum
Romanum merita mox rebelles foedarent.
[38] Interea Vespasianus
iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu
suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat,
descivisse Africam res novas moliente L. Pisone. is <pro consule>
provinciae nequaquam turbidus ingenio; sed quia naves saevitia hiemis
prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica
annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat,
augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne
victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis
inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
[39] Kalendis Ianuariis in
senatu, quem Iulius Frontinus praetor urbanus vocaverat, legatis exercitibusque
ac regibus laudes gratesque decretae; Tettio Iuliano praetura, tamquam
transgredientem in partis Vespasiani legionem deseruisset, ablata ut in Plotium
Grypum transferretur; Hormo dignitas equestris data. et mox eiurante Frontino
Caesar Domitianus praeturam cepit. eius nomen epistulis edictisque
praeponebatur, vis penes Mucianum erat, nisi quod pleraque Domitianus
instigantibus amicis aut propria libidine audebat. sed praecipuus Muciano metus
e Primo Antonio Varoque Arrio, quos recentis clarosque rerum fama ac militum
studiis etiam populus fovebat, quia in neminem ultra aciem saevierant. et
ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis maioribus et fraterna imagine
fulgentem, ad capessendam rem publicam hortatus, haud defutura consciorum manu,
ni Scribonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo metuens
incerta. igitur Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in
senatu laudibus cumulatum secretis promissis onerat, citeriorem Hispaniam
ostentans discessu Cluvii Rufi vacuam; simul amicis eius tribunatus
praefecturasque largitur. dein postquam inanem animum spe et cupidine
impleverat, viris abolet dimissa in hiberna legione septima, cuius
flagrantissimus in Antonium amor. et tertia legio, familiaris Arrio Varo miles,
in Syriam remissa; pars exercitus in Germanias ducebatur. sic egesto quidquid
turbidum redit urbi sua forma legesque et munia magistratuum.
[40] Quo die senatum
ingressus est Domitianus, de absentia patris fratrisque ac iuventa sua pauca et
modica disseruit, decorus habitu; et ignotis adhuc moribus crebra oris confusio
pro modestia accipiebatur. referente Caesare de restituendis Galbae honoribus,
censuit Curtius Montanus ut Pisonis quoque memoria celebraretur. patres
utrumque iussere: de Pisone inritum fuit. tum sorte ducti per quos redderentur
bello rapta, quique aera legum vetustate delapsa noscerent figerentque, et
fastos adulatione temporum foedatos exonerarent modumque publicis impensis
facerent. redditur Tettio Iuliano praetura, postquam cognitus est ad
Vespasianum confugisse: Grypo honor mansit. repeti inde cognitionem inter
Musonium Rufum et Publium Celerem placuit, damnatusque Publius et Sorani
manibus satis factum. insignis publica severitate dies ne privatim quidem laude
caruit. iustum iudicium explesse Musonius videbatur, diversa fama Demetrio
Cynicam sectam professo, quod manifestum reum ambitiosius quam honestius
defendisset: ipsi Publio neque animus in periculis neque oratio suppeditavit.
signo ultionis in accusatores dato, petit a Caesare Iunius Mauricus ut
commentariorum principalium potestatem senatui faceret, per quos nosceret quem
quisque accusandum poposcisset. consulendum tali super re principem respondit.
[41] Senatus inchoantibus
primoribus ius iurandum concepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut
sententiam rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo
cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem ex calamitate civium
cepisse, trepidis et verba iuris iurandi per varias artis mutantibus, quis
flagitii conscientia inerat. probabant religionem patres, periurium arguebant;
eaque velut censura in Sariolenum Voculam et Nonium Attianum et Cestium Severum
acerrime incubuit, crebris apud Neronem delationibus famosos. Sariolenum et
recens crimen urgebat, quod apud Vitellium molitus eadem foret: nec destitit
senatus manus intentare Voculae, donec curia excederet. ad Paccium Africanum
transgressi eum quoque proturbant, tamquam Neroni Scribonios fratres concordia
opibusque insignis ad exitium monstravisset. Africanus neque fateri audebat
neque abnuere poterat: in Vibium Crispum, cuius interrogationibus fatigabatur,
ultro conversus, miscendo quae defendere nequibat, societate culpae invidiam
declinavit.
[42] Magnam eo die
pietatis eloquentiaeque famam Vipstanus Messala adeptus est, nondum senatoria
aetate, ausus pro fratre Aquilio Regulo deprecari. Regulum subversa Crassorum
et Orfiti domus in summum odium extulerat: sponte [ex sc] accusationem subisse
iuvenis admodum, nec depellendi periculi sed in spem potentiae videbatur; et
Sulpicia Praetextata Crassi uxor quattuorque liberi, si cognosceret senatus,
ultores aderant. igitur Messala non causam neque reum tueri, sed periculis
fratris semet opponens flexerat quosdam. occurrit truci oratione Curtius Montanus,
eo usque progressus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis pecuniam a
Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret. 'hoc certe' inquit 'Nero
non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti. sane toleremus
istorum defensiones qui perdere alios quam periclitari ipsi maluerunt: te
securum reliquerat exul pater et divisa inter creditores bona, nondum honorum
capax aetas, nihil quod ex te concupisceret Nero, nihil quod timeret. libidine
sanguinis et hiatu praemiorum ignotum adhuc ingenium et nullis defensionibus
expertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae raptis consularibus
spoliis, septuagiens sestertio saginatus et sacerdotio fulgens innoxios pueros,
inlustris senes, conspicuas feminas eadem ruina prosterneres, cum segnitiam
Neronis incusares, quod per singulas domos seque et delatores fatigaret: posse
universum senatum una voce subverti. retinete, patres conscripti, et reservate
hominem tam expediti consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes nostri
Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur. invenit aemulos etiam infelix
nequitia: quid si floreat vigeatque? et quem adhuc quaestorium offendere non
audemus, praetorium et consularem ausuri sumus? an Neronem extremum dominorum
putatis? idem crediderant qui Tiberio, qui Gaio superstites fuerunt, cum
interim intestabilior et saevior exortus est. non timemus Vespasianum; ea
principis aetas, ea moderatio: sed diutius durant exempla quam mores.
elanguimus, patres conscripti, nec iam ille senatus sumus qui occiso Nerone
delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat. optimus est post
malum principem dies primus.'
[43] Tanto cum adsensu
senatus auditus est Montanus ut spem caperet Helvidius posse etiam Marcellum
prosterni. igitur a laude Cluvii Rufi orsus, qui perinde dives et eloquentia
clarus nulli umquam sub Nerone periculum facessisset, crimine simul exemploque
Eprium urgebat, ardentibus patrum animis. quod ubi sensit Marcellus, velut
excedens curia 'imus' inquit, 'Prisce, et relinquimus tibi senatum tuum: regna
praesente Caesare.' sequebatur Vibius Crispus, ambo infensi, vultu diverso,
Marcellus minacibus oculis, Crispus renidens, donec adcursu amicorum
retraherentur. cum glisceret certamen, hinc multi bonique, inde pauci et validi
pertinacibus odiis tenderent, consumptus per discordiam dies.
[44] Proximo senatu,
inchoante Caesare de abolendo dolore iraque et priorum temporum necessitatibus,
censuit Mucianus prolixe pro accusatoribus; simul eos qui coeptam, deinde
omissam actionem repeterent, monuit sermone molli et tamquam rogaret. patres
coeptatam libertatem, postquam obviam itum, omisere. Mucianus, ne sperni
senatus iudicium et cunctis sub Nerone admissis data impunitas videretur,
Octavium Sagittam et Antistium Sosianum senatorii ordinis egressos exilium in
easdem insulas redegit. Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias
suas abnuentem, impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis
exitiosus. ambo gravi senatus consulto damnati pulsique, quamvis concesso aliis
reditu, in eadem poena retenti sunt. nec ideo lenita erga Mucianum invidia:
quippe Sosianus ac Sagitta viles, etiam si reverterentur: accusatorum ingenia
et opes et exercita malis artibus potentia timebantur.
[45] Reconciliavit
paulisper studia patrum habita in senatu cognitio secundum veterem morem.
Manlius Patruitus senator pulsatum se in colonia Seniensi coetu multitudinis et
iussu magistratuum querebatur; nec finem iniuriae hic stetisse: planctum et
lamenta et supremorum imaginem praesenti sibi circumdata cum contumeliis ac
probris, quae in senatum universum iacerentur. vocati qui arguebantur, et
cognita causa in convictos vindicatum, additumque senatus consultum quo
Seniensium plebes modestiae admoneretur. isdem diebus Antonius Flamma
<accusantibus> Cyrenensibus damnatur lege repetundarum et exilio ob
saevitiam.
[46] Inter quae militaris
seditio prope exarsit. praetorianam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro
Vespasiano congregati; et lectus in eandem spem e legionibus miles promissa
stipendia flagitabat. ne Vitelliani quidem sine multa caede pelli poterant: sed
immensa pecunia tanta vis hominum retinenda erat. ingressus castra Mucianus,
quo rectius stipendia singulorum spectaret, suis cum insignibus armisque
victores constituit, modicis inter se spatiis discretos. tum Vitelliani, quos
apud Bovillas in deditionem acceptos memoravimus, ceterique per urbem et urbi
vicina conquisiti producuntur prope intecto corpore. eos Mucianus diduci et
Germanicum Britannicumque militem, ac si qui aliorum exercituum, separatim
adsistere iubet. illos primus statim aspectus obstupefecerat, cum ex diverso
velut aciem telis et armis trucem, semet clausos nudosque et inluvie deformis
aspicerent: ut vero huc illuc distrahi coepere, metus per omnis et praecipua
Germanici militis formido, tamquam ea separatione ad caedem destinaretur.
prensare commanipularium pectora, cervicibus innecti, suprema oscula petere, ne
desererentur soli neu pari causa disparem fortunam paterentur; modo Mucianum,
modo absentem principem, postremum caelum ac deos obtestari, donec Mucianus
cunctos eiusdem sacramenti, eiusdem imperatoris milites appellans, falso timori
obviam iret; namque et victor exercitus clamore lacrimas eorum iuvabat. isque
finis illa die. paucis post diebus adloquentem Domitianum firmati iam excepere:
spernunt oblatos agros, militiam et stipendia orant. preces erant, sed quibus
contra dici non posset; igitur in praetorium accepti. dein quibus aetas et
iusta stipendia, dimissi cum honore, alii ob culpam, sed carptim ac singuli, quo
tutissimo remedio consensus multitudinis extenuatur.
[47] Ceterum verane
pauperie an uti videretur, actum in senatu ut sescentiens sestertium a privatis
mutuum acciperetur, praepositusque ei curae Pompeius Silvanus. nec multo post
necessitas abiit sive omissa simulatio. abrogati inde legem ferente Domitiano
consulatus quos Vitellius dederat, funusque censorium Flavio Sabino ductum,
magna documenta instabilis fortunae summaque et ima miscentis.
[48] Sub idem tempus L. Piso pro consule interficitur. ea de caede quam
verissime expediam, si pauca supra repetiero ab initio causisque talium
facinorum non absurda. legio in Africa auxiliaque tutandis imperii finibus
sub divo Augusto Tiberioque principibus proconsuli parebant. mox
G. Caesar, turbidus animi ac Marcum Silanum obtinentem Africam metuens,
ablatam proconsuli legionem misso in eam rem legato tradidit. aequatus
inter duos beneficiorum numerus, et mixtis utriusque mandatis discordia
quaesita auctaque pravo certamine. legatorum ius adolevit diuturnitate
officii, vel quia minoribus maior aemulandi cura, proconsulum
splendidissimus quisque securitati magis quam potentiae consulebant.
[49] Sed tum legionem in
Africa regebat Valerius Festus, sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens
et adfinitate Vitellii anxius. is crebris sermonibus temptaveritne Pisonem ad
res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam secreto eorum nemo adfuit,
et occiso Pisone plerique ad gratiam interfectoris inclinavere. nec ambigitur
provinciam et militem alienato erga Vespasianum animo fuisse; et quidam e
Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, paratam
Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tutius bellum. inter quae
Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium
centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi Pisonis
centurioni data: cecidisse Galerianum consobrinum eius generumque; unam in
audacia spem salutis, sed duo itinera audendi, seu mallet statim arma, seu
petita navibus Gallia ducem se Vitellianis exercitibus ostenderet. nihil ad ea
moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Carthaginis attigit, magna
voce laeta Pisoni omnia tamquam principi continuare, obvios et subitae rei
miraculo attonitos ut eadem adstreperent hortari. vulgus credulum ruere in
forum, praesentiam Pisonis exposcere; gaudio clamoribusque cuncta miscebant,
indiligentia veri et adulandi libidine. Piso indicio Sagittae vel insita
modestia non in publicum egressus est neque se studiis vulgi permisit: centurionemque
percontatus, postquam quaesitum sibi crimen caedemque comperit, animadverti in
eum iussit, haud perinde spe vitae quam ira in percussorem, quod idem ex
interfectoribus Clodii Macri cruentas legati sanguine manus ad caedem
proconsulis rettulisset. anxio deinde edicto Carthaginiensibus increpitis, ne
solita quidem munia usurpabat, clausus intra domum, ne qua motus novi causa vel
forte oreretur.
[50] Sed ubi Festo
consternatio vulgi, centurionis supplicium veraque et falsa more famae in maius
innotuere, equites in necem Pisonis mittit. illi raptim vecti obscuro adhuc
coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, et magna pars
Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Maurosque in eam caedem delegerat. haud
procul cubiculo obvium forte servum quisnam et ubi esset Piso interrogavere.
servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac statim obtruncatur. nec
multo post Piso interficitur; namque aderat qui nosceret, Baebius Massa e
procuratoribus Africae, iam tunc optimo cuique exitiosus et inter causas
malorum quae mox tulimus saepius rediturus. Festus Adrumeto, ubi speculabundus
substiterat, ad legionem contendit praefectumque castrorum Caetronium Pisanum
vinciri iussit proprias ob simultates, sed Pisonis satellitem vocabat
militesque et centuriones quosdam puniit, alios praemiis adfecit, neutrum ex
merito, sed ut oppressisse bellum crederetur. mox Oeensium Lepcitanorumque
discordias componit, quae raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis
principiis, iam per arma atque acies exercebantur; nam populus Oeensis
multitudine inferior Garamantas exciverat, gentem indomitam et inter accolas
latrociniis fecundam. unde artae Lepcitanis res, lateque vastatis agris intra
moenia trepidabant, donec interventu cohortium alarumque fusi Garamantes et
recepta omnis praeda, nisi quam vagi per inaccessa mapalium ulterioribus
vendiderant.
[51] At Vespasiano post
Cremonensem pugnam et prosperos undique nuntios cecidisse Vitellium multi
cuiusque ordinis, pari audacia fortunaque hibernum mare adgressi, nuntiavere.
aderant legati regis Vologaesi quadraginta milia Parthorum equitum offerentes.
magnificum laetumque tantis sociorum auxiliis ambiri neque indigere: gratiae
Vologaeso actae mandatumque ut legatos ad senatum mitteret et pacem esse
sciret. Vespasianus in Italiam resque urbis intentus adversam de Domitiano
famam accipit, tamquam terminos aetatis et concessa filio egrederetur: igitur
validissimam exercitus partem Tito tradit ad reliqua Iudaici belli perpetranda.
[52] Titum, antequam
digrederetur, multo apud patrem sermone orasse ferunt ne criminantium nuntiis
temere accenderetur integrumque se ac placabilem filio praestaret. non
legiones, non classis proinde firma imperii munimenta quam numerum liberorum;
nam amicos tempore, fortuna, cupidinibus aliquando aut erroribus imminui,
transferri, desinere: suum cuique sanguinem indiscretum, sed maxime
principibus, quorum prosperis et alii fruantur, adversa ad iunctissimos
pertineant. ne fratribus quidem mansuram concordiam, ni parens exemplum
praebuisset. Vespasianus haud aeque Domitiano mitigatus quam Titi pietate
gaudens, bono esse animo iubet belloque et armis rem publicam attollere: sibi
pacem domumque curae fore. tum celerrimas navium frumento onustas saevo adhuc
mari committit: quippe tanto discrimine urbs nutabat ut decem haud amplius
dierum frumentum in horreis fuerit, cum a Vespasiano commeatus subvenere.
[53] Curam restituendi
Capitolii in Lucium Vestinum confert, equestris ordinis virum, sed auctoritate
famaque inter proceres. ab eo contracti haruspices monuere ut reliquiae prioris
delubri in paludes aveherentur, templum isdem vestigiis sisteretur: nolle deos
mutari veterem formam. XI kalendas Iulias serena luce spatium omne quod templo
dicabatur evinctum vittis coronisque; ingressi milites, quis fausta nomina,
felicibus ramis; dein virgines Vestales cum pueris puellisque patrimis
matrimisque aqua e fontibus amnibusque hausta perluere. tum Helvidius Priscus
praetor, praeeunte Plautio Aeliano pontifice, lustrata suovetaurilibus area et
super caespitem redditis extis, Iovem, Iunonem, Minervam praesidesque imperii
deos precatus uti coepta prosperarent sedisque suas pietate hominum inchoatas
divina ope attollerent, vittas, quis ligatus lapis innexique funes erant,
contigit; simul ceteri magistratus et sacerdotes et senatus et eques et magna
pars populi, studio laetitiaque conixi, saxum ingens traxere. passimque
iniectae fundamentis argenti aurique stipes et metallorum primitiae, nullis
fornacibus victae, sed ut gignuntur: praedixere haruspices ne temeraretur opus
saxo aurove in aliud destinato. altitudo aedibus adiecta: id solum religio
adnuere et prioris templi magnificentiae defuisse credebatur.
[54] Audita interim per
Gallias Germaniasque mors Vitellii duplicaverat bellum. nam Civilis omissa
dissimulatione in populum Romanum ruere, Vitellianae legiones vel externum
servitium quam imperatorem Vespasianum malle. Galli sustulerant animos, eandem
ubique exercituum nostrorum fortunam rati, vulgato rumore a Sarmatis Dacisque
Moesica ac Pannonica hiberna circumsederi; paria de Britannia fingebantur. sed
nihil aeque quam incendium Capitolii, ut finem imperio adesse crederent,
impulerat. captam olim a Gallis urbem, sed integra Iovis sede mansisse
imperium: fatali nunc igne signum caelestis irae datum et possessionem rerum humanarum
Transalpinis gentibus portendi superstitione vana Druidae canebant.
incesseratque fama primores Galliarum ab Othone adversus Vitellium missos,
antequam digrederentur, pepigisse ne deessent libertati, si populum Romanum
continua civilium bellorum series et interna mala fregissent.
[55] Ante Flacci Hordeonii
caedem nihil prorupit quo coniuratio intellegeretur: interfecto Hordeonio
commeavere nuntii inter Civilem Classicumque praefectum alae Trevirorum.
Classicus nobilitate opibusque ante alios: regium illi genus et pace belloque
clara origo, ipse e maioribus suis hostis populi Romani quam socios iactabat.
miscuere sese Iulius Tutor et Iulius Sabinus, hic Trevir, hic Lingonus, Tutor
ripae Rheni a Vitellio praefectus; Sabinum super insitam vanitatem falsae
stirpis gloria incendebat: proaviam suam divo Iulio per Gallias bellanti
corpore atque adulterio placuisse. hi secretis sermonibus animos ceterorum
scrutari, ubi quos idoneos rebantur conscientia obstrinxere, in colonia
Agrippinensi in domum privatam conveniunt; nam publice civitas talibus inceptis
abhorrebat; ac tamen interfuere quidam Vbiorum Tungrorumque. sed plurima vis
penes Treviros ac Lingonas, nec tulere moras consultandi. certatim proclamant
furere discordiis populum Romanum, caesas legiones, vastatam Italiam, capi cum
maxime urbem, omnis exercitus suis quemque bellis distineri: si Alpes
praesidiis firmentur, coalita libertate disceptaturas Gallias quem virium
suarum terminum velint.
[56] Haec dicta pariter
probataque: de reliquiis Vitelliani exercitus dubitavere. plerique
interficiendos censebant, turbidos, infidos, sanguine ducum pollutos: vicit
ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent: adliciendos
potius in societatem. legatis tantum legionum interfectis, ceterum vulgus conscientia
scelerum et spe impunitatis facile accessurum. ea primi concilii forma missique
per Gallias concitores belli; simulatum ipsis obsequium quo incautiorem Voculam
opprimerent. nec defuere qui Voculae nuntiarent, sed vires ad coercendum
deerant, infrequentibus infidisque legionibus. inter ambiguos milites et
occultos hostis optimum e praesentibus ratus mutua dissimulatione et isdem
quibus petebatur grassari, in coloniam Agrippinensem descendit. illuc Claudius
Labeo, quem captum et [extra commentum] amendatum in Frisios diximus, corruptis
custodibus perfugit; pollicitusque, si praesidium daretur, iturum in Batavos et
potiorem civitatis partem ad societatem Romanam retracturum, accepta peditum
equitumque modica manu nihil apud Batavos ausus quosdam Nerviorum
Baetasiorumque in arma traxit, et furtim magis quam bello Canninefatis
Marsacosque incursabat.
[57] Vocula Gallorum
fraude inlectus ad hostem contendit; nec procul Veteribus aberat, cum Classicus
ac Tutor per speciem explorandi praegressi cum ducibus Germanorum pacta
firmavere. tumque primum discreti a legionibus proprio vallo castra sua
circumdant, obtestante Vocula non adeo turbatam civilibus armis rem Romanam ut
Treviris etiam Lingonibusque despectui sit. superesse fidas provincias,
victores exercitus, fortunam imperii et ultores deos. sic olim Sacrovirum et
Aeduos, nuper Vindicem Galliasque singulis proeliis concidisse. eadem rursus
numina, eadem fata ruptores foederum expectarent. melius divo Iulio divoque
Augusto notos eorum animos: Galbam et infracta tributa hostilis spiritus
induisse. nunc hostis, quia molle servitium; cum spoliati exutique fuerint,
amicos fore. haec ferociter locutus, postquam perstare in perfidia Classicum
Tutoremque videt, verso itinere Novaesium concedit: Galli duum milium spatio
distantibus campis consedere. illuc commeantium centurionum militumque
emebantur animi, ut (flagitium incognitum) Romanus exercitus in externa verba
iurarent pignusque tanti sceleris nece aut vinculis legatorum daretur. Vocula,
quamquam plerique fugam suadebant, audendum ratus vocata contione in hunc modum
disseruit:
[58] 'Numquam apud vos
verba feci aut pro vobis sollicitior aut pro me securior. nam mihi exitium
parari libens audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum
expecto: vestri me pudet miseretque, adversus quos non proelium et acies
parantur; id enim fas armorum et ius hostium est: bellum cum populo Romano
vestris se manibus gesturum Classicus sperat imperiumque et sacramentum
Galliarum ostentat. adeo nos, si fortuna in praesens virtusque deseruit, etiam
vetera exempla deficiunt, quotiens Romanae legiones perire praeoptaverint ne
loco pellerentur? socii saepe nostri excindi urbis suas seque cum coniugibus ac
liberis cremari pertulerunt, neque aliud pretium exitus quam fides famaque.
tolerant cum maxime inopiam obsidiumque apud Vetera legiones nec terrore aut
promissis demoventur: nobis super arma et viros et egregia castrorum munimenta
frumentum et commeatus quamvis longo bello pares. pecunia nuper etiam donativo
suffecit, quod sive a Vespasiano sive a Vitellio datum interpretari mavultis,
ab imperatore certe Romano accepistis. tot bellorum victores, apud Geldubam,
apud Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis aciem, indignum id quidem, sed est
vallum murique et trahendi artes, donec e proximis provinciis auxilia
exercitusque concurrant. sane ego displiceam: sunt alii legati, tribuni,
centurio denique aut miles. ne hoc prodigium toto terrarum orbe vulgetur, vobis
satellitibus Civilem et Classicum Italiam invasuros. an, si ad moenia urbis
Germani Gallique duxerint, arma patriae inferetis? horret animus tanti flagitii
imagine. Tutorine Treviro agentur excubiae? signum belli Batavus dabit, et
Germanorum catervas supplebitis? quis deinde sceleris exitus, cum Romanae
legiones contra derexerint? transfugae e transfugis et proditores e
proditoribus inter recens et vetus sacramentum invisi deis errabitis? te,
Iuppiter optime maxime, quem per octingentos viginti annos tot triumphis
coluimus, te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si vobis non
fuit cordi me duce haec castra incorrupta et intemerata servari, at certe
pollui foedarique a Tutore et Classico ne sinatis, militibus Romanis aut
innocentiam detis aut maturam et sine noxa paenitentiam.'
[59] Varie excepta oratio
inter spem metumque ac pu dorem. digressum Voculam et de supremis agitantem
liberti servique prohibuere foedissimam mortem sponte praevenire. et Classicus
misso Aemilio Longino, desertore primae legionis, caedem eius maturavit; Herennium
et Numisium legatos vinciri satis visum. dein sumptis Romani imperii insignibus
in castra venit. nec illi, quamquam ad omne facinus durato, verba ultra
suppeditavere quam ut sacramentum recitaret: iuravere qui aderant pro imperio
Galliarum. interfectorem Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium
navaverat, praemiis attollit. Divisae inde inter Tutorem et Classicum curae.
Tutor valida manu circumdatos Agrippinensis quantumque militum apud superiorem
Rheni ripam in eadem verba adigit, occisis Mogontiaci tribunis, pulso castrorum
praefecto, qui detractaverant: Classicus corruptissimum quemque e deditis
pergere ad obsessos iubet, veniam ostentantis, si praesentia sequerentur:
aliter nihil spei, famem ferrumque et extrema passuros. adiecere qui missi
erant exemplum suum.
[60] Obsessos hinc fides,
inde egestas inter decus ac flagitium distrahebant. cunctantibus solita
insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris
animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit. virgulta postremo
et stirpis et internatas saxis herbas vellentes miseriarum patientiaeque
documentum fuere, donec egregiam laudem fine turpi macularent, missis ad
Civilem legatis vitam orantes. neque ante preces admissae quam in verba
Galliarum iurarent: tum pactus praedam castrorum dat custodes qui pecuniam
calones sarcinas retentarent et qui ipsos levis abeuntis prosequerentur. ad
quintum ferme lapidem coorti Germani incautum agmen adgrediuntur. pugnacissimus
quisque in vestigio, multi palantes occubuere: ceteri retro in castra perfugiunt,
querente sane Civile et increpante Germanos tamquam fidem per scelus
abrumperent. simulata ea fuerint an retinere saevientis nequiverit, parum
adfirmatur. direptis castris faces iniciunt, cunctosque qui proelio
superfuerant incendium hausit.
[61] Civilis barbaro voto
post coepta adversus Romanos arma propexum rutilatumque crinem patrata demum
caede legionum deposuit; et ferebatur parvulo filio quosdam captivorum sagittis
iaculisque puerilibus figendos obtulisse. ceterum neque se neque quemquam Batavum
in verba Galliarum adegit, fisus Germanorum opibus et, si certandum adversus
Gallos de possessione rerum foret, inclutus fama et potior. Munius Lupercus
legatus legionis inter dona missus Veledae. ea virgo nationis Bructerae late
imperitabat, vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et
augescente superstitione arbitrantur deas. tuncque Veledae auctoritas adolevit;
nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat. sed Lupercus in
itinere interfectus. pauci centurionum tribunorumque in Gallia geniti
reservantur pignus societati. cohortium alarum legionum hiberna subversa
cremataque, iis tantum relictis quae Mogontiaci ac Vindonissae sita sunt.
[62] Legio sexta decima
cum auxiliis simul deditis a Novaesio in coloniam Trevirorum transgredi
iubetur, praefinita die intra quam castris excederet. medium omne tempus per
varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes,
melior pars rubore et infamia: quale illud iter? quis dux viae? et omnia in
arbitrio eorum quos vitae necisque dominos fecissent. alii nulla dedecoris cura
pecuniam aut carissima sibimet ipsi circumdare, quidam expedire arma telisque
tamquam in aciem accingi. haec meditantibus advenit proficiscendi hora
expectatione tristior. quippe intra vallum deformitas haud perinde notabilis:
detexit ignominiam campus et dies. revulsae imperatorum imagines, inhonora
signa, fulgentibus hinc inde Gallorum vexillis; silens agmen et velut longae
exequiae; dux Claudius Sanctus effosso oculo dirus ore, ingenio debilior.
duplicatur flagitium, postquam desertis Bonnensibus castris altera se legio
miscuerat. et vulgata captarum legionum fama cuncti qui paulo ante Romanorum
nomen horrebant, procurrentes ex agris tectisque et undique effusi insolito
spectaculo nimium fruebantur. non tulit ala Picentina gaudium insultantis
vulgi, spretisque Sancti promissis aut minis Mogontiacum abeunt; ac forte obvio
interfectore Voculae Longino, coniectis in eum telis initium exolvendae in
posterum culpae fecere: legiones nihil mutato itinere ante moenia Trevirorum
considunt.
[63] Civilis et Classicus
rebus secundis sublati, an coloniam Agrippinensem diripiendam exercitibus suis
permitterent dubitavere. saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium
civitatis trahebantur: obstabat ratio belli et novum imperium inchoantibus utilis
clementiae fama; Civilem etiam beneficii memoria flexit, quod filium eius primo
rerum motu in colonia Agrippinensi deprehensum honorata custodia habuerant. sed
Transrhenanis gentibus invisa civitas opulentia auctuque; neque alium finem
belli rebantur quam si promisca ea sedes omnibus Germanis foret aut disiecta
Vbios quoque dispersisset.
[64] Igitur Tencteri,
Rheno discreta gens, missis legatis mandata apud concilium Agrippinensium edi
iubent, quae ferocissimus e legatis in hunc modum protulit: 'redisse vos in
corpus nomenque Germaniae communibus deis et praecipuo deorum Marti grates agimus,
vobisque gratulamur quod tandem liberi inter liberos eritis; nam ad hunc diem
flumina ac terram et caelum quodam modo ipsum clauserant Romani ut conloquia
congressusque nostros arcerent, vel, quod contumeliosius est viris ad arma
natis, inermes ac prope nudi sub custode et pretio coiremus. sed ut amicitia
societasque nostra in aeternum rata sint, postulamus a vobis muros coloniae,
munimenta servitii, detrahatis (etiam fera animalia, si clausa teneas, virtutis
obliviscuntur), Romanos omnis in finibus vestris trucidetis (haud facile
libertas et domini miscentur): bona interfectorum in medium cedant, ne quis
occulere quicquam aut segregare causam suam possit. liceat nobis vobisque
utramque ripam colere, ut olim maioribus nostris: quo modo lucem diemque
omnibus hominibus, ita omnis terras fortibus viris natura aperuit. instituta
cultumque patrium resumite, abruptis voluptatibus, quibus Romani plus adversus
subiectos quam armis valent. sincerus et integer et servitutis oblitus populus
aut ex aequo agetis aut aliis imperitabitis.'
[65] Agrippinenses sumpto
consultandi spatio, quando neque subire condiciones metus futuri neque palam
aspernari condicio praesens sinebat, in hunc modum respondent: 'quae prima
libertatis facultas data est, avidius quam cautius sumpsimus, ut vobis
ceterisque Germanis, consanguineis nostris, iungeremur. muros civitatis,
congregantibus se cum maxime Romanorum exercitibus, augere nobis quam diruere
tutius est. si qui ex Italia aut provinciis alienigenae in finibus nostris
fuerant, eos bellum absumpsit vel in suas quisque sedis refugerunt. deductis
olim et nobiscum per conubium sociatis quique mox provenerunt haec patria est;
nec vos adeo iniquos existimamus ut interfici a nobis parentes fratres liberos
nostros velitis. vectigal et onera commerciorum resolvimus: sint transitus
incustoditi sed diurni et inermes, donec nova et recentia iura vetustate in
consuetudinem vertuntur. arbitrum habebimus Civilem et Veledam, apud quos pacta
sancientur.' sic lenitis Tencteris legati ad Civilem ac Veledam missi cum donis
cuncta ex voluntate Agrippinensium perpetravere; sed coram adire adloquique
Veledam negatum: arcebantur aspectu quo venerationis plus inesset. ipsa edita
in turre; delectus e propinquis consulta responsaque ut internuntius numinis
portabat.
[66] Civilis societate
Agrippinensium auctus proximas civitates adfectare aut adversantibus bellum
inferre statuit. occupatisque Sunucis et iuventute eorum per cohortis
composita, quo minus ultra pergeret, Claudius Labeo Baetasiorum Tungrorumque et
Nerviorum tumultuaria manu restitit, fretus loco, quia pontem Mosae fluminis
anteceperat. pugnabaturque in angustiis ambigue donec Germani transnatantes
terga Labeonis invasere; simul Civilis, ausus an ex composito, intulit se
agmini Tungrorum, et clara voce 'non ideo' inquit 'bellum sumpsimus, ut Batavi
et Treviri gentibus imperent: procul haec a nobis adrogantia. accipite societatem:
transgredior ad vos, seu me ducem seu militem mavultis.' movebatur vulgus
condebantque gladios, cum Campanus ac Iuvenalis e primoribus Tungrorum
universam ei gentem dedidere; Labeo antequam circumveniretur profugit. Civilis
Baetasios quoque ac Nervios in fidem acceptos copiis suis adiunxit, ingens
rerum, perculsis civitatum animis vel sponte inclinantibus.
[67] Interea Iulius
Sabinus proiectis foederis Romani monumentis Caesarem se salutari iubet
magnamque et inconditam popularium turbam in Sequanos rapit, conterminam
civitatem et nobis fidam; nec Sequani detractavere certamen. fortuna melioribus
adfuit: fusi Lingones. Sabinus festinatum temere proelium pari formidine
deseruit; utque famam exitii sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit,
illic voluntaria morte interisse creditus. sed quibus artibus latebrisque vitam
per novem mox annos traduxerit, simul amicorum eius constantiam et insigne
Epponinae uxoris exemplum suo loco reddemus. Sequanorum prospera acie belli
impetus stetit. resipiscere paulatim civitates fasque et foedera respicere,
principibus Remis, qui per Gallias edixere ut missis legatis in commune
consultarent, libertas an pax placeret.
[68] At Romae cuncta in
deterius audita Mucianum angebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum
Annium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum tolerarent. nec
relinquenda urbs sine rectore; et Domitiani indomitae libidines timebantur,
suspectis, uti diximus, Primo Antonio Varoque Arrio. Varus praetorianis
praepositus vim atque arma retinebat: eum Mucianus pulsum loco, ne sine solacio
ageret, annonae praefecit. utque Domitiani animum Varo haud alienum deleniret,
Arrecinum Clementem, domui Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum
Domitiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare egregie functum
ea cura dictitans, laetum militibus idem nomen, atque ipsum, quamquam senatorii
ordinis, ad utraque munia sufficere. adsumuntur e civitate clarissimus quisque
et alii per ambitionem. simul Domitianus Mucianusque accingebantur, dispari
animo, ille spe ac iuventa properus, hic moras nectens quis flagrantem
retineret, ne ferocia aetatis et pravis impulsoribus, si exercitum invasisset,
paci belloque male consuleret. legiones victrices, octava, undecima, decima
tertia Vitellianarum unaetvicensima, e recens conscriptis secunda Poeninis
Cottianisque Alpibus, pars monte Graio traducuntur; quarta decima legio e
Britannia, sexta ac prima ex Hispania accitae. Igitur venientis exercitus fama
et suopte ingenio ad mitiora inclinantes Galliarum civitates in Remos
convenere. Trevirorum legatio illic opperiebatur, acerrimo instinctore belli
Iulio Valentino. is meditata oratione cuncta magnis imperiis obiectari solita
contumeliasque et invidiam in populum Romanum effudit, turbidus miscendis seditionibus
et plerisque gratus vaecordi facundia.
[69] At Iulius Auspex e
primoribus Remorum, vim Romanam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam
ab ignavis, strenuissimi cuiusque periculo geri, iamque super caput legiones,
sapientissimum quemque reverentia fideque, iuniores periculo ac metu continuit:
et Valentini animum laudabant, consilium Auspicis sequebantur. constat
obstitisse Treviris Lingonibusque apud Gallias, quod Vindicis motu cum Verginio
steterant. deterruit plerosque provinciarum aemulatio: quod bello caput? unde
ius auspiciumque peteretur? quam, si cuncta provenissent, sedem imperio
legerent? nondum victoria, iam discordia erat, aliis foedera, quibusdam opes
virisque aut vetustatem originis per iurgia iactantibus: taedio futurorum praesentia
placuere. scribuntur ad Treviros epistulae nomine Galliarum ut abstinerent
armis, impetrabili venia et paratis deprecatoribus, si paeniteret: restitit
idem Valentinus obstruxitque civitatis suae auris, haud perinde instruendo
bello intentus quam frequens contionibus.
[70] Igitur non Treviri
neque Lingones ceteraeve rebellium civitates pro magnitudine suscepti
discriminis agere; ne duces quidem in unum consulere, sed Civilis avia Belgarum
circumibat, dum Claudium Labeonem capere aut exturbare nititur; Classicus segne
plerumque otium trahens velut parto imperio fruebatur; ne Tutor quidem
maturavit superiorem Germaniae ripam et ardua Alpium praesidiis claudere. atque
interim unaetvicensima legio Vindonissa, Sextilius Felix cum auxiliariis
cohortibus per Raetiam inrupere; accessit ala Singularium excita olim a
Vitellio, deinde in partis Vespasiani transgressa. praeerat Iulius Briganticus
sorore Civilis genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt, invisus
avunculo infensusque. Tutor Trevirorum copias, recenti Vangionum, Caeracatium,
Tribocorum dilectu auctas, veterano pedite atque equite firmavit, corruptis spe
aut metu subactis legionariis; qui primo cohortem praemissam a Sextilio Felice
interficiunt, mox ubi duces exercitusque Romanus propinquabant, honesto
transfugio rediere, secutis Tribocis Vangionibusque et Caeracatibus. Tutor
Treviris comitantibus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia
pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, quas Sextilius ducebat,
et reperto vado proditus fususque. ea clade perculsi Treviri, et plebes omissis
armis per agros palatur: quidam principum, ut primi posuisse bellum viderentur,
in civitates quae societatem Romanam non exuerant, perfugere. legiones a
Novaesio Bonnaque in Treviros, ut supra memoravimus, traductae se ipsae in
verba Vespasiani adigunt. haec Valentino absente gesta; qui ubi adventabat
furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, legiones in
Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere: Valentinus ac Tutor in arma
Treviros retrahunt, occisis Herennio ac Numisio legatis quo minore spe veniae
cresceret vinculum sceleris.
[71] Hic belli status erat
cum Petilius Cerialis Mogontiacum venit. eius adventu erectae spes; ipse pugnae
avidus et contemnendis quam cavendis hostibus melior, ferocia verborum militem
incendebat, ubi primum congredi licuisset, nullam proelio moram facturus.
dilectus per Galliam habitos in civitates remittit ac nuntiare iubet sufficere
imperio legiones: socii ad munia pacis redirent securi velut confecto bello
quod Romanae manus excepissent. auxit ea res Gallorum obsequium: nam recepta
iuventute facilius tributa toleravere, proniores ad officia quod spernebantur.
at Civilis et Classicus ubi pulsum Tutorem, caesos Treviros, cuncta hostibus
prospera accepere, trepidi ac properantes, dum dispersas suorum copias
conducunt, crebris interim nuntiis Valentinum monuere ne summae rei periculum
faceret. eo rapidius Cerialis, missis in Mediomatricos qui breviore itinere
legiones in hostem verterent, contracto quod erat militum Mogontiaci quantumque
secum transvexerat, tertiis castris Rigodulum venit, quem locum magna
Trevirorum manu Valentinus insederat, montibus aut Mosella amne saeptum; et
addiderat fossas obicesque saxorum. nec deterruere ea munimenta Romanum ducem
quo minus peditem perrumpere iuberet, equitum aciem in collem erigeret, spreto
hoste, quem temere collectum haud ita loco iuvari ut non plus suis in virtute
foret. paulum morae in adscensu, dum missilia hostium praevehuntur: ut ventum
in manus, deturbati ruinae modo praecipitantur. et pars equitum aequioribus
iugis circumvecta nobilissimos Belgarum, in quis ducem Valentinum, cepit.
[72] Cerialis postero die
coloniam Trevirorum ingressus est, avido milite eruendae civitatis. hanc esse
Classici, hanc Tutoris patriam; horum scelere clausas caesasque legiones. quid
tantum Cremonam meruisse? quam e gremio Italiae raptam quia unius noctis moram
victoribus attulerit. stare in confinio Germaniae integram sedem spoliis
exercituum et ducum caedibus ovantem. redigeretur praeda in fiscum: ipsis
sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castrorum excidia
pensarentur. Cerialis metu infamiae, si licentia saevitiaque imbuere militem
crederetur, pressit iras: et paruere, posito civium bello ad externa modestiores.
convertit inde animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis aspectus.
stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram oculis: nulla inter
coeuntis exercitus consalutatio; neque solantibus hortantibusve responsa
dabant, abditi per tentoria et lucem ipsam vitantes. nec proinde periculum aut
metus quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victoribus, qui
vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac silentio veniam poscebant, donec
Cerialis mulceret animos, fato acta dictitans quae militum ducumque discordia
vel fraude hostium evenissent. primum illum stipendiorum et sacramenti diem
haberent: priorum facinorum neque imperatorem neque se meminisse. tunc recepti
in eadem castra, et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove
seditionem aut cladem commilitoni obiectaret.
[73] Mox Treviros ac
Lingonas ad contionem vocatos ita adloquitur: 'neque ego umquam facundiam
exercui, et populi Romani virtutem armis adfirmavi: sed quoniam apud vos verba
plurimum valent bonaque ac mala non sua natura, sed vocibus seditiosorum
aestimantur, statui pauca disserere quae profligato bello utilius sit vobis
audisse quam nobis dixisse. terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt
duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus vestris invocantibus,
quos discordiae usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis
pariter atque hostibus servitutem imposuerant. quot proeliis adversus Cimbros
Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove eventu Germanica bella
tractaverimus, satis clarum. nec ideo Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed
ne quis alius Ariovistus regno Galliarum potiretur. an vos cariores Civili
Batavisque et transrhenanis gentibus creditis quam maioribus eorum patres
avique vestri fuerunt? eadem semper causa Germanis transcendendi in Gallias,
libido atque avaritia et mutandae sedis amor, ut relictis paludibus et
solitudinibus suis fecundissimum hoc solum vosque ipsos possiderent: ceterum
libertas et speciosa nomina praetexuntur; nec quisquam alienum servitium et
dominationem sibi concupivit ut non eadem ista vocabula usurparet.'
[74] 'Regna bellaque per
Gallias semper fuere donec in nostrum ius concederetis. nos, quamquam totiens
lacessiti, iure victoriae id solum vobis addidimus, quo pacem tueremur; nam
neque quies gentium sine armis neque arma sine stipendiis neque stipendia sine
tributis haberi queunt: cetera in communi sita sunt. ipsi plerumque legionibus
nostris praesidetis, ipsi has aliasque provincias regitis; nihil separatum
clausumve. et laudatorum principum usus ex aequo quamvis procul agentibus:
saevi proximis ingruunt. quo modo sterilitatem aut nimios imbris et cetera
naturae mala, ita luxum vel avaritiam dominantium tolerate. vitia erunt, donec
homines, sed neque haec continua et meliorum interventu pensantur: nisi forte
Tutore et Classico regnantibus moderatius imperium speratis, aut minoribus quam
nunc tributis parabuntur exercitus quibus Germani Britannique arceantur. nam
pulsis, quod di prohibeant, Romanis quid aliud quam bella omnium inter se
gentium existent? octingentorum annorum fortuna disciplinaque compages haec
coaluit, quae convelli sine exitio convellentium non potest: sed vobis maximum
discrimen, penes quos aurum et opes, praecipuae bellorum causae. proinde pacem
et urbem, quam victi victoresque eodem iure obtinemus, amate colite: moneant
vos utriusque fortunae documenta ne contumaciam cum pernicie quam obsequium cum
securitate malitis.' tali oratione graviora metuentis composuit erexitque.
[75] Tenebantur victore
exercitu Treviri, cum Civilis et Classicus misere ad Cerialem epistulas, quarum
haec sententia fuit: Vespasianum, quamquam nuntios occultarent, excessisse
vita, urbem atque Italiam interno bello consumptam, Muciani ac Domitiani vana
et sine viribus nomina: si Cerialis imperium Galliarum velit, ipsos finibus
civitatium suarum contentos; si proelium mallet, ne id quidem abnuere. ad ea
Cerialis Civili et Classico nihil: eum qui attulerat <et> ipsas epistulas
ad Domitianum misit. Hostes divisis copiis advenere undique. plerique culpabant
Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuisset. Romanus exercitus
castra fossa valloque circumdedit, quis temere antea intutis consederat.
[76] Apud Germanos
diversis sententiis certabatur. Civilis opperiendas Transrhenanorum gentis,
quarum terrore fractae populi Romani vires obtererentur: Gallos quid aliud quam
praedam victoribus? et tamen, quod roboris sit, Belgas secum palam aut voto stare.
Tutor cunctatione crescere rem Romanam adfirmabat, coeuntibus undique exercitibus:
transvectam e Britannia legionem, accitas ex Hispania, adventare ex Italia; nec
subitum militem, sed veterem expertumque belli. nam Germanos, qui ab ipsis
sperentur, non iuberi, non regi, sed cuncta ex libidine agere; pecuniamque ac
dona, quis solis corrumpantur, maiora apud Romanos, et neminem adeo in arma
pronum ut non idem pretium quietis quam periculi malit. quod si statim
congrediantur, nullas esse Ceriali nisi e reliquiis Germanici exercitus
legiones, foederibus Galliarum obstrictas. idque ipsum quod inconditam nuper
Valentini manum contra spem suam fuderint, alimentum illis ducique temeritatis:
ausuros rursus venturosque in manus non imperiti adulescentuli, verba et
contiones quam ferrum et arma meditantis, sed Civilis et Classici; quos ubi
aspexerint, redituram in animos formidinem, fugam famemque ac totiens captis
precariam vitam. neque Treviros aut Lingonas benevolentia contineri:
resumpturos arma, ubi metus abscesserit. diremit consiliorum diversitatem
adprobata Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur.
[77] Media acies Vbiis
Lingonibusque data; dextro cornu cohortes Batavorum, sinistro Bructeri
Tencterique. pars montibus, alii viam inter Mosellamque flumen tam improvisi
adsiluere ut in cubiculo ac lectulo Cerialis (neque enim noctem in castris
egerat) pugnari simul vincique suos audierit, increpans pavorem nuntiantium,
donec universa clades in oculis fuit: perrupta legionum castra, fusi equites,
medius Mosellae pons, qui ulteriora coloniae adnectit, ab hostibus insessus.
Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu retrahens, intecto corpore
promptus inter tela, felici temeritate et fortissimi cuiusque adcursu
reciperatum pontem electa manu firmavit. mox in castra reversus palantis
captarum apud Novaesium Bonnamque legionum manipulos et rarum apud signa
militem ac prope circumventas aquilas videt. incensus ira 'non Flaccum' inquit,
'non Voculam deseritis: nulla hic proditio; neque aliud excusandum habeo quam
quod vos Gallici foederis oblitos redisse in memoriam Romani sacramenti temere
credidi. adnumerabor Numisiis et Herenniis, ut omnes legati vestri aut militum
manibus aut hostium ceciderint. ite, nuntiate Vespasiano vel, quod propius est,
Civili et Classico, relictum a vobis in acie ducem: venient legiones quae neque
me inultum neque vos impunitos patiantur.'
[78] Vera erant, et a
tribunis praefectisque eadem ingerebantur. consistunt per cohortis et
manipulos; neque enim poterat patescere acies effuso hoste et impedientibus
tentoriis sarcinisque, cum intra vallum pugnaretur. Tutor et Classicus et
Civilis suis quisque locis pugnam ciebant, Gallos pro libertate, Batavos pro
gloria, Germanos ad praedam instigantes. et cuncta pro hostibus erant, donec
legio unaetvicensima patentiore quam ceterae spatio conglobata sustinuit
ruentis, mox impulit. nec sine ope divina mutatis repente animis terga victores
vertere. ipsi territos se cohortium aspectu ferebant, quae primo impetu
disiectae summis rursus iugis congregabantur ac speciem novi auxilii fecerant.
sed obstitit vincentibus pravum inter ipsos certamen omisso hoste spolia
consectandi. Cerialis ut incuria prope rem adflixit, ita constantia restituit;
secutusque fortunam castra hostium eodem die capit excinditque.
[79] Nec in longum quies
militi data. orabant auxilium Agrippinenses offerebantque uxorem ac sororem
Civilis et filiam Classici, relicta sibi pignora societatis. atque interim
dispersos in domibus Germanos trucidaverant; unde metus et iustae preces invocantium,
antequam hostes reparatis viribus ad spem vel ad ultionem accingerentur. namque
et Civilis illuc intenderat, non invalidus, flagrantissima cohortium suarum
integra, quae e Chaucis Frisiisque composita Tolbiaci in finibus Agrippinensium
agebat: sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui
largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto
cremavere; simul Cerialis propero agmine subvenit. circumsteterat Civilem et
alius metus, ne quarta decima legio adiuncta Britannica classe adflictaret
Batavos, qua Oceano ambiuntur. sed legionem terrestri itinere Fabius Priscus
legatus in Nervios Tungrosque duxit, eaeque civitates in deditionem acceptae:
classem ultro Canninefates adgressi sunt maiorque pars navium depressa aut
capta. et Nerviorum multitudinem, sponte commotam ut pro Romanis bellum
capesseret, idem Canninefates fudere. Classicus quoque adversus equites
Novaesium a Ceriale praemissos secundum proelium fecit: quae modica sed crebra
damna famam victoriae nuper partae lacerabant.
[80] Isdem diebus Mucianus
Vitellii filium interfici iubet, mansuram discordiam obtendens, ni semina belli
restinxisset. neque Antonium Primum adsciri inter comites a Domitiano passus
est, favore militum anxius et superbia viri aequalium quoque, adeo superiorum
intolerantis. profectus ad Vespasianum Antonius ut non pro spe sua excipitur,
ita neque averso imperatoris animo. trahebatur in diversa, hinc meritis
Antonii, cuius ductu confectum haud dubie bellum erat, inde Muciani epistulis:
simul ceteri ut infestum tumidumque insectabantur, adiunctis prioris vitae
criminibus. neque ipse deerat adrogantia vocare offensas, nimius commemorandis
quae meruisset: alios ut imbellis, Caecinam ut captivum ac dediticium increpat.
unde paulatim levior viliorque haberi, manente tamen in speciem amicitia.
[81] Per eos mensis quibus
Vespasianus Alexandriae statos aestivis flatibus dies et certa maris
opperiebatur, multa miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in
Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur. e plebe Alexandrina quidam
oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium caecitatis exposcens
gemitu, monitu Serapidis dei, quem dedita superstitionibus gens ante alios
colit; precabaturque principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere
oris excremento. alius manum aeger eodem deo auctore ut pede ac vestigio
Caesaris calcaretur orabat. Vespasianus primo inridere, aspernari; atque illis
instantibus modo famam vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus
adulantium in spem induci: postremo aestimari a medicis iubet an talis caecitas
ac debilitas ope humana superabiles forent. medici varie disserere: huic non
exesam vim luminis et redituram si pellerentur obstantia; illi elapsos in
pravum artus, si salubris vis adhibeatur, posse integrari. id fortasse cordi
deis et divino ministerio principem electum; denique patrati remedii gloriam
penes Caesarem, inriti ludibrium penes miseros fore. igitur Vespasianus cuncta
fortunae suae patere ratus nec quicquam ultra incredibile, laeto ipse vultu,
erecta quae adstabat multitudine, iussa exequitur. statim conversa ad usum
manus, ac caeco reluxit dies. utrumque qui interfuere nunc quoque memorant,
postquam nullum mendacio pretium.
[82] Altior inde
Vespasiano cupido adeundi sacram sedem ut super rebus imperii consuleret:
arceri templo cunctos iubet. atque ingressus intentusque numini respexit pone
tergum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem procul Alexandria
plurium dierum itinere et aegro corpore detineri haud ignorabat. percontatur
sacerdotes num illo die Basilides templum inisset, percontatur obvios num in
urbe visus sit; denique missis equitibus explorat illo temporis momento
octoginta milibus passuum afuisse: tunc divinam speciem et vim responsi ex
nomine Basilidis interpretatus est.
[83] Origo dei nondum
nostris auctoribus celebrata: Aegyptiorum antistites sic memorant, Ptolemaeo
regi, qui Macedonum primus Aegypti opes firmavit, cum Alexandriae recens
conditae moenia templaque et religiones adderet, oblatum per quietem decore
eximio et maiore quam humana specie iuvenem, qui moneret ut fidissimis amicorum
in Pontum missis effigiem suam acciret; laetum id regno magnamque et inclutam
sedem fore quae excepisset: simul visum eundem iuvenem in caelum igne plurimo
attolli. Ptolemaeus omine et miraculo excitus sacerdotibus Aegyptiorum, quibus
mos talia intellegere, nocturnos visus aperit. atque illis Ponti et externorum
parum gnaris, Timotheum Atheniensem e gente Eumolpidarum, quem ut antistitem
caerimoniarum Eleusine exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen,
interrogat. Timotheus quaesitis qui in Pontum meassent, cognoscit urbem illic
Sinopen, nec procul templum vetere inter accolas fama Iovis Ditis: namque et
muliebrem effigiem adsistere quam plerique Proserpinam vocent. sed Ptolemaeus,
ut sunt ingenia regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit, voluptatum
quam religionum adpetens neglegere paulatim aliasque ad curas animum vertere,
donec eadem species terribilior iam et instantior exitium ipsi regnoque
denuntiaret ni iussa patrarentur. tum legatos et dona Scydrothemidi regi (is
tunc Sinopensibus imperitabat) expediri iubet praecepitque navigaturis ut
Pythicum Apollinem adeant. illis mare secundum, sors oraculi haud ambigua:
irent simulacrumque patris sui reveherent, sororis relinquerent.
[84] Vt Sinopen venere,
munera preces mandata regis sui Scydrothemidi adlegant. qui <di>versus
animi modo numen pavescere, modo minis adversantis populi terreri; saepe donis
promissisque legatorum flectebatur. atque interim triennio exacto Ptolemaeus
non studium, non preces omittere: dignitatem legatorum, numerum navium, auri
pondus augebat. tum minax facies Scydrothemidi offertur ne destinata deo ultra
moraretur: cunctantem varia pernicies morbique et manifesta caelestium ira
graviorque in dies fatigabat. advocata contione iussa numinis, suos
Ptolemaeique visus, ingruentia mala exponit: vulgus aversari regem, invidere
Aegypto, sibi metuere templumque circumsedere. maior hinc fama tradidit deum
ipsum adpulsas litori navis sponte conscendisse: mirum inde dictu, tertio die
tantum maris emensi Alexandriam adpelluntur. templum pro magnitudine urbis
extructum loco cui nomen Rhacotis; fuerat illic sacellum Serapidi atque Isidi
antiquitus sacratum. haec de origine et advectu dei celeberrima. nec sum
ignarus esse quosdam qui Seleucia urbe Syriae accitum regnante Ptolemaeo, quem
tertia aetas tulit; alii auctorem eundem Ptolemaeum, sedem, ex qua transierit,
Memphim perhibent, inclutam olim et veteris Aegypti columen. deum ipsum multi
Aesculapium, quod medeatur aegris corporibus, quidam Osirin, antiquissimum
illis gentibus numen, plerique Iovem ut rerum omnium potentem, plurimi Ditem
patrem insignibus, quae in ipso manifesta, aut per ambages coniectant.
[85] At Domitianus
Mucianusque antequam Alpibus propinquarent, prosperos rerum in Treviris
gestarum nuntios accepere. praecipua victoriae fides dux hostium Valentinus
nequaquam abiecto animo, quos spiritus gessisset, vultu ferebat. auditus ideo
tantum ut nosceretur ingenium eius, damnatusque inter ipsum supplicium
exprobranti cuidam patriam eius captam accipere se solacium mortis respondit.
sed Mucianus quod diu occultaverat, ut recens exprompsit: quoniam benignitate
deum fractae hostium vires forent, parum decore Domitianum confecto prope bello
alienae gloriae interventurum. si status imperii aut salus Galliarum in discrimine
verteretur, debuisse Caesarem in acie stare, Canninefatis Batavosque minoribus
ducibus delegandos: ipse Luguduni vim fortunamque principatus e proximo
ostentaret, nec parvis periculis immixtus et maioribus non defutururus par.
[86] Intellegebantur artes,
sed pars obsequii in eo ne deprehenderentur: ita Lugudunum ventum. unde
creditur Domitianus occultis ad Cerialem nuntiis fidem eius temptavisse an
praesenti sibi exercitum imperiumque traditurus foret. qua cogitatione bellum
adversus patrem agitaverit an opes virisque adversus fratrem, in incerto fuit:
nam Cerialis salubri temperamento elusit ut vana pueriliter cupientem.
Domitianus sperni a senioribus iuventam suam cernens modica quoque et usurpata
antea munia imperii omittebat, simplicitatis ac modestiae imagine in
altitudinem conditus studiumque litterarum et amorem carminum simulans, quo
velaret animum et fratris <se> aemulationi subduceret, cuius disparem
mitioremque naturam contra interpretabatur.
Liber quintus
[1] Eiusdem anni principio
Caesar Titus, perdomandae Iudaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus
militia clarus, maiore tum vi famaque agebat, certantibus provinciarum et
exercituum studiis. Atque ipse, ut super fortunam crederetur, decorum se promptumque
in armis ostendebat, comitate et adloquiis officia provocans ac plerumque in
opere, in agmine gregario militi mixtus, incorrupto ducis honore. Tres eum in
Iudaea legiones, quinta et decima et quinta decima, vetus Vespasiani miles,
excepere. Addidit e Syria duodecimam et adductos Alexandria duoetvicensimanos
tertianosque; comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul
Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter
accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua
quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum. His cum copiis finis
hostium ingressus composito agmine, cuncta explorans paratusque decernere, haud
procul Hierosolymis castra facit.
[2] Sed quoniam famosae
urbis supremum diem tradituri sumus, congruens videtur primordia eius aperire.
Iudaeos Creta insula profugos novissima Libyae insedisse memorant, qua
tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit regnis. Argumentum e nomine
petitur: inclutum in Creta Idam montem, accolas Idaeos aucto in barbarum
cognomento Iudaeos vocitari. Quidam regnante Iside exundantem per Aegyptum
multitudinem ducibus Hierosolymo ac Iuda proximas in terras exoneratam;
plerique Aethiopum prolem, quos rege Cepheo metus atque odium mutare sedis
perpulerit. Sunt qui tradant Assyrios convenas, indigum agrorum populum, parte
Aegypti potitos, mox proprias urbis Hebraeas- que terras et propiora Syriae
coluisse. Clara alii Iudaeorum initia, Solymos, carminibus Homeri celebratam
gentem, conditae urbi Hierosolyma nomen e suo fecisse.
[3] Plurimi auctores
consentiunt orta per Aegyptum tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito
Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut
invisum deis alias in terras avehere iussum. Sic conquisitum collectumque
vulgus, postquam vastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus,
Moysen unum exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem expectarent utrisque
deserti, sed sibimet duce caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentis
miserias pepulissent. Adsensere atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt.
Sed nihil aeque quam inopia aquae fatigabat, iamque haud procul exitio totis
campis procubuerant, cum grex asinorum agrestium e pastu in rupem nemore opacam
concessit. Secutus Moyses coniectura herbidi soli largas aquarum venas aperit.
Id levamen; et continuum sex dierum iter emensi septimo pulsis cultoribus
obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata.
[4] Moyses quo sibi in
posterum gentem firmaret, novos ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit.
Profana illic omnia quae apud nos sacra, rursum concessa apud illos quae nobis
incesta. Effigiem animalis, quo monstrante errorem sitimque depulerant,
penetrali sacravere, caeso ariete velut in contumeliam Hammonis; bos quoque
immolatur, quoniam Aegyptii Apin colunt. Sue abstinent memoria cladis, quod
ipsos scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium. Longam olim famem
crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum frugum argumentum panis Iudaicus
nullo fermento detinetur. Septimo die otium placuisse ferunt, quia is finem
laborum tulerit; dein blandiente inertia septimum quoque annum ignaviae datum.
Alii honorem eum Saturno haberi, seu principia religionis tradentibus Idaeis,
quos cum Saturno pulsos et conditores gentis accepimus, seu quod de septem
sideribus, quis mortales reguntur, altissimo orbe et praecipua potentia stella
Saturni feratur, ac pleraque caelestium viam suam et cursus septenos per
numeros commeare.
[5] Hi ritus quoquo modo
inducti antiquitate defenduntur: cetera instituta, sinistra foeda, pravitate
valuere. Nam pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa et stipes
illuc congerebant, unde auctae Iudaeorum res, et quia apud ipsos fides
obstinata, misericordia in promptu, sed adversus omnis alios hostile odium.
Separati epulis, discreti cubilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum
concubitu abstinent; inter se nihil inlicitum. Circumcidere genitalia
instituerunt ut diversitate noscantur. Transgressi in morem eorum idem
usurpant, nec quicquam prius imbuuntur quam contemnere deos, exuere patriam,
parentes liberos fratres vilia habere. Augendae tamen multitudini consulitur;
nam et necare quemquam ex agnatis nefas, animosque proelio aut suppliciis
peremptorum aeternos putant: hinc generandi amor et moriendi contemptus.
Corpora condere quam cremare e more Aegyptio, eademque cura et de infernis
persuasio, caelestium contra. Aegyptii pleraque animalia effigiesque compositas
venerantur, Iudaei mente sola unumque numen intellegunt: profanos qui deum imagines
mortalibus materiis in species hominum effingant; summum illud et aeternum
neque imitabile neque interiturum. Igitur nulla simulacra urbibus suis, nedum
templis sistunt; non regibus haec adulatio, non Caesaribus honor. Sed quia
sacerdotes eorum tibia tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque
aurea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orientis, quidam arbitrati
sunt, nequaquam congruentibus institutis. Quippe Liber festos laetosque ritus
posuit, Iudaeorum mos absurdus sordidusque.
[6] Terra finesque qua ad
Orientem vergunt Arabia terminantur, a meridie Aegyptus obiacet, ab occasu
Phoenices et mare, septentrionem e latere Syriae longe prospectant. Corpora
hominum salubria et ferentia laborum. Rari imbres, uber solum: [exuberant] fruges
nostrum ad morem praeterque eas balsamum et palmae. Palmetis proceritas et
decor, balsamum modica arbor: ut quisque ramus intumuit, si Vim ferri adhibeas,
pavent venae; fragmine lapidis aut testa aperiuntur; umor in usu medentium est.
Praecipuum montium Libanum erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum
fidumque nivibus; idem amnem Iordanen alit funditque. Nec Iordanes pelago
accipitur, sed unum atque alterum lacum integer perfluit, tertio retinetur.
Lacus immenso ambitu, specie maris, sapore corruptior, gravitate odoris accolis
pestifer, neque vento impellitur neque piscis aut suetas aquis volucris
patitur. Inertes undae superiacta ut solido ferunt; periti imperitique nandi
perinde attolluntur. Certo anni bitumen egerit, cuius legendi usum, ut ceteras
artis, experientia docuit. Ater suapte natura liquor et sparso aceto concretus
innatat; hunc manu captum, quibus ea cura, in summa navis trahunt: inde nullo
iuvante influit oneratque, donec abscindas. Nec abscindere aere ferrove possis:
fugit cruorem vestemque infectam sanguine, quo feminae per mensis exolvuntur.
Sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undantis bitumine moles pelli
manuque trahi ad litus, mox, ubi vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus
cuneisque ut trabes aut saxa discindi.
[7] Haud procul inde campi
quos ferunt olim uberes magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse; et
manere vestigia, terramque ipsam, specie torridam, vim frugiferam perdidisse.
Nam cuncta sponte edita aut manu sata, sive herba tenus aut flore seu solitam
in speciem adolevere, atra et inania velut in cinerem vanescunt. Ego sicut
inclitas quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus
infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum et autumni
putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi. Et Belius amnis Iudaico mari
inlabitur, circa cuius os lectae harenae admixto nitro in vitrum excoquuntur.
Modicum id litus et egerentibus inexhaustum.
[8] Magna pars Iudaeae
vicis dispergitur, habent et oppida; Hierosolyma genti caput. Illic immensae
opulentiae templum, et primis munimentis urbs, dein regia, templum intimis
clausum. Ad fores tantum Iudaeo aditus, limine praeter sacerdotes arcebantur. Dum
Assyrios penes Medosque et Persas Oriens fuit, despectissima pars servientium:
postquam Macedones praepolluere, rex Antiochus demere superstitionem et mores
Graecorum dare adnisus, quo minus taeterrimam gentem in melius mutaret,
Parthorum bello prohibitus est; nam ea tempestate Arsaces desciverat. Tum
Iudaei Macedonibus invalidis, Parthis nondum adultis--et Romani procul erant--,
sibi ipsi reges imposuere; qui mobilitate vulgi expulsi, resumpta per arma
dominatione fugas civium, urbium eversiones, fratrum coniugum parentum neces
aliaque solita regibus ausi superstitionem fovebant, quia honor sacerdotii
firmamentum potentiae adsumebatur.
[9] Romanorum primus Cn.
Pompeius Iudaeos domuit templumque iure victoriae ingressus est: inde vulgatum
nulla intus deum effigie vacuam sedem et inania arcana. Muri Hierosolymorum
diruti, delubrum mansit. Mox civili inter nos bello, postquam in dicionem M.
Antonii provinciae cesserant, rex Parthorum Pacorus Iudaea potitus
interfectusque a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti: Iudaeos C.
Sosius subegit. Regnum ab Antonio Herodi datum victor Augustus auxit. Post
mortem Herodis, nihil expectato Caesare, Simo quidam regium nomen invaserat. Is
a Quintilio Varo obtinente Syriam punitus, et gentem coercitam liberi Herodis
tripertito rexere. Sub Tiberio quies. Dein iussi a C. Caesare effigiem eius in
templo locare arma potius sumpsere, quem motum Caesaris mors diremit. Claudius,
defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provinciam equitibus Romanis
aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem
ius regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte in
matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset.
[10] Duravit tamen
patientia Iudaeis usque ad Gessium Florum procuratorem: sub eo bellum ortum. Et
comprimere coeptantem Cestium Gallum Syriae legatum varia proelia ac saepius
adversa excepere. Qui ubi fato aut taedio occidit, missu Neronis Vespasianus fortuna
famaque et egregiis ministris intra duas aestates cuncta camporum omnisque
praeter Hierosolyma urbis victore exercitu tenebat. Proximus annus civili bello
intentus quantum ad Iudaeos per otium transiit. Pace per Italiam parta et
externae curae rediere: augebat iras quod soli Iudaei non cessissent; simul
manere apud exercitus Titum ad omnis principatus novi eventus casusve utile
videbatur.
[11] Igitur castris, uti
diximus, ante moenia Hierosolymorum positis instructas legiones ostentavit:
Iudaei sub ipsos muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri et, si
pellerentur, parato perfugio. Missus in eos eques cum expeditis cohortibus
ambigue certavit; mox cessere hostes et sequentibus diebus crebra pro portis
proelia serebant, donec adsiduis damnis intra moenia pellerentur. Romani ad
obpugnandum versi; neque enim dignum videbatur famem hostium opperiri, poscebantque
pericula, pars virtute, multi ferocia et cupidine praemiorum. Ipsi Tito Roma et
opes voluptatesque ante oculos; ac ni statim Hierosolyma conciderent, morari
videbantur. Sed urbem arduam situ opera molesque firmaverant, quis vel plana
satis munirentur. Nam duos collis in immensum editos claudebant muri per artem
obliqui aut introrsus sinuati, ut latera obpugnantium ad ictus patescerent.
Extrema rupis abrupta, et turres, ubi mons iuvisset, in sexagenos pedes, inter
devexa in centenos vicenosque attollebantur, mira specie ac procul intuentibus
pares. Alia intus moenia regiae circumiecta, conspicuoque fastigio turris
Antonia, in honorem M. Antonii ab Herode appellata.
[12] Templum in modum
arcis propriique muri, labore et opere ante alios; ipsae porticus, quis templum
ambibatur, egregium propugnaculum. Fons perennis aquae, cavati sub terra montes
et piscinae cisternaeque servandis imbribus. Providerant conditores ex
diversitate morum crebra bella: inde cuncta quamvis adversus longum obsidium;
et a Pompeio expugnatis metus atque usus pleraque monstravere. Atque per
avaritiam Claudianorum temporum empto iure muniendi struxere muros in pace
tamquam ad bellum, magna conluvie et ceterarum urbium clade aucti; nam
pervicacissimus quisque illuc perfugerat eoque seditiosius agebant. Tres duces,
totidem exercitus: extrema et latissima moenium Simo, mediam urbem Ioannes
[quem et Bargioram vocabant], templum Eleazarus firmaverat. Multitudine et
armis Ioannes ac Simo, Eleazarus loco pollebat: sed proelia dolus incendia
inter ipsos, et magna vis frumenti ambusta. Mox Ioannes, missis per speciem
sacrificandi qui Eleazarum manumque eius obtruncarent, templo potitur. Ita in
duas factiones civitas discessit, donec propinquantibus Romanis bellum externum
concordiam pareret.
[13] Evenerant prodigia,
quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia,
religionibus adversa. Visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma et
subito nubium igne conlucere templum. Apertae repente delubri fores et audita maior
humana vox excedere deos; simul ingens motus excedentium. Quae pauci in metum
trahebant: pluribus persuasio inerat antiquis sacerdotum litteris contineri eo
ipso tempore fore ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum potirentur.
Quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerat, sed vulgus more humanae
cupidinis sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati ne adversis quidem ad
vera mutabantur. Multitudinem obsessorum omnis aetatis, virile ac muliebre
secus, sexcenta milia fuisse accepimus: arma cunctis, qui ferre possent, et
plures quam pro numero audebant. Obstinatio viris feminisque par; ac si
transferre sedis cogerentur, maior vitae metus quam mortis. Hanc adversus urbem
gentemque Caesar Titus, quando impetus et subita belli locus abnueret, aggeribus
vineisque certare statuit: dividuntur legionibus munia et quies proeliorum
fuit, donec cuncta expugnandis urbibus reperta apud veteres aut novis ingeniis
struerentur.
[14] At Civilis post malam
in Treviris pugnam reparato per Germaniam exercitu apud Vetera castra consedit,
tutus loco, et ut memoria prosperarum illic rerum augescerent barbarorum animi.
Secutus est eodem Cerialis, duplicatis copiis adventu secundae et tertiae
decimae et quartae decimae legionum; cohortesque et alae iam pridem accitae
post victoriam properaverant. Neuter ducum cunctator, sed arcebat latitudo
camporum suopte ingenio umentium; addiderat Civilis obliquam in Rhenum molem,
cuius obiectu revolutus amnis adiacentibus superfunderetur. Ea loci forma,
incertis vadis subdola et nobis adversa: quippe miles Romanus armis gravis et
nandi pavidus, Germanos fluminibus suetos levitas armorum et proceritas
corporum attollit.
[15] Igitur lacessentibus
Batavis ferocissimo cuique nostrorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio,
cum praealtis paludibus arma equi haurirentur. Germani notis vadis
persultabant, omissa plerumque fronte latera ac terga circumvenientes. Neque ut
in pedestri acie comminus certabatur, sed tamquam navali pugna vagi inter undas
aut, si quid stabile occurrebat, totis illic corporibus nitentes, vulnerati cum
integris, periti nandi cum ignaris in mutuam perniciem implicabantur. Minor
tamen quam pro tumultu caedes, quia non ausi egredi paludem Germani in castra
rediere. Eius proelii eventus utrumque ducem diversis animi motibus ad
maturandum summae rei discrimen erexit. Civilis instare fortunae, Cerialis
abolere ignominiam: Germani prosperis feroces, Romanos pudor excitaverat. Nox
apud barbaros cantu aut clamore, nostris per iram et minas acta.
[16] Postera luce Cerialis
equite et auxiliariis cohortibus frontem explet, in secunda acie legiones
locatae, dux sibi delectos retinuerat ad improvisa. Civilis haud porrecto
agmine, sed cuneis adstitit: Batavi Cugernique in dextro, laeva ac propiora flumini
Transrhenani tenuere. Exhortatio ducum non more contionis apud universos, sed
ut quosque suorum advehebantur. Cerialis veterem Romani nominis gloriam,
antiquas recentisque victorias; ut perfidum ignavum victum hostem in aeternum
exciderent, ultione magis quam proelio opus esse. Pauciores nuper cum pluribus
certasse, ac tamen fusos Germanos, quod roboris fuerit: superesse qui fugam
animis, qui vulnera tergo ferant. Proprios inde stimulos legionibus admovebat,
domitores Britanniae quartadecimanos appellans; principem Galbam sextae legionis
auctoritate factum; illa primum acie secundanos nova signa novamque aquilam
dicaturos. Hinc praevectus ad Germanicum exercitum manus tendebat, ut suam
ripam, sua castra sanguine hostium reciperarent. Alacrior omnium clamor, quis
vel ex longa pace proelii cupido vel fessis bello pacis amor, praemiaque et
quies in posterum sperabatur.
[17] Nec Civilis silentem
struxit aciem, locum pugnae testem virtutis ciens: stare Germanos Batavosque
super vestigia gloriae, cineres ossaque legionum calcantis. Quocumque oculos
Romanus intenderet, captivitatem clademque et dira omnia obversari. Ne
terrerentur vario Trevirici proelii eventu: suam illic victoriam Germanis
obstitisse, dum omissis telis praeda manus impediunt: sed cuncta mox prospera
et hosti contraria evenisse. Quae provideri astu ducis oportuerit, providisse,
campos madentis et ipsis gnaros, paludes hostibus noxias. Rhenum et Germaniae
deos in aspectu: quorum numine capesserent pugnam, coniugum parentum patriae
memores: illum diem aut gloriosissimum inter maiores aut ignominiosum apud
posteros fore. Ubi sono armorum tripudiisque--ita illis mos--adprobata sunt
dicta, saxis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, neque
nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut elicerent, lacessentibus.
[18] Absumptis quae
iaciuntur et ardescente pugna procursum ab hoste infestius: immensis corporibus
et praelongis hastis fluitantem labantemque militem eminus fodiebant; simul e
mole, quam eductam in Rhenum rettulimus, Bructerorum cuneus transnatavit. Turbata
ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt
suppressaque hostium ferocia proelium aequatur. Inter quae perfuga Batavus
adiit Cerialem, terga hostium promittens, si extremo paludis eques mitteretur:
solidum illa et Cugernos, quibus custodia obvenisset, parum intentos. Duae alae
cum perfuga missae incauto hosti circumfunduntur. Quod ubi clamore cognitum,
legiones a fronte incubuere, pulsique Germani Rhenum fuga petebant. Debellatum
eo die foret, si Romana classis sequi maturasset: ne eques quidem institit,
repente fusis imbribus et propinqua nocte.
[19] Postera die
quartadecima legio in superiorem pro vinciam Gallo Annio missa: Cerialis
exercitum decima ex Hispania legio supplevit: Civili Chaucorum auxilia venere.
Non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae ferri poterant,
ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gnarus deesse navis efficiendo
ponti, neque exercitum Romanum aliter transmissurum: quin et diruit molem a
Druso Germanico factam Rhenumque prono alveo in Galliam ruentem, disiectis quae
morabantur, effudit. Sic velut abacto amne tenuis alveus insulam inter
Germanosque continentium terrarum speciem fecerat. Transiere Rhenum Tutor
quoque et Classicus et centum tredecim Trevirorum senatores, in quis fuit
Alpinius Montanus, quem a Primo Antonio missum in Gallias superius memoravimus.
Comitabatur eum frater D. Alpinius; simul ceteri miseratione ac donis auxilia
concibant inter gentis periculorum avidas.
[20] Tantumque belli
superfuit ut praesidia cohortium alarum legionum uno die Civilis quadripertito
invaserit, decimam legionem Arenaci, secundam Batavoduri et Grinnes Vadamque,
cohortium alarumque castra, ita divisis copiis ut ipse et Verax, sorore eius
genitus, Classicusque ac Tutor suam quisque manum traherent, nec omnia patrandi
fiducia, sed multa ausis aliqua in parte fortunam adfore: simul Cerialem neque
satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc cursantem posse medio intercipi.
Quibus obvenerant castra decimanorum, obpugnationem legionis arduam rati
egressum militem et caedendis materiis operatum turbavere, occiso praefecto
castrorum et quinque primoribus centurionum paucisque militibus: ceteri se
munimentis defendere. Interim Germanorum manus Batavoduri interrumpere
inchoatum pontem nitebantur: ambiguum proelium nox diremit.
[21] Plus discriminis apud
Grinnes Vadamque. Vadam Civilis, Grinnes Classicus obpugnabant: nec sisti
poterant interfecto fortissimo quoque, in quis Briganticus praefectus alae
ceciderat, quem fidum Romanis et Civili avunculo infensum diximus. Sed ubi
Cerialis cum delecta equitum manu subvenit, versa fortuna; praecipites Germani
in amnem aguntur. Civilis dum fugientis retentat, agnitus petitusque telis
relicto equo transnatavit; idem Veraci effugium: Tutorem Classicumque adpulsae
luntres vexere. Ne tum quidem Romana classis pugnae adfuit, et iussum erat, sed
obstitit formido et remiges per alia militiae munia dispersi. Sane Cerialis
parum temporis ad exequenda imperia dabat, subitus consiliis set eventu clarus:
aderat fortuna, etiam ubi artes defuissent; hinc ipsi exercituique minor cura
disciplinae. Et paucos post dies, quamquam periculum captivitatis evasisset,
infamiam non vitavit.
[22] Profectus Novaesium
Bonnamque ad visenda castra, quae hiematuris legionibus erigebantur, navibus
remeabat disiecto agmine, incuriosis vigiliis. Animadversum id Germanis et
insidias composuere: electa nox atra nubibus, et prono amne rapti nullo prohibente
vallum ineunt. Prima caedes astu adiuta: incisis tabernaculorum funibus suismet
tentoriis coopertos trucidabant. Aliud agmen turbare classem, inicere vincla,
trahere puppis; utque ad fallendum silentio, ita coepta caede, quo plus
terroris adderent, cuncta clamoribus miscebant. Romani vulneribus exciti
quaerunt arma, ruunt per vias, pauci ornatu militari, plerique circum brachia
torta veste et strictis mucronibus. Dux semisomnus ac prope intectus errore
hostium servatur: namque praetoriam navem vexillo insignem, illic ducem rati,
abripiunt. Cerialis alibi noctem egerat, ut plerique credidere, ob stuprum
Claudiae Sacratae mulieris Vbiae. Vigiles flagitium suum ducis dedecore
excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent; ita intermisso
signo et vocibus se quoque in somnum lapsos. Multa luce revecti hostes captivis
navibus, praetoriam triremem flumine Lupia donum Veledae traxere.
[23] Civilem cupido
incessit navalem aciem ostentandi: complet quod biremium quaeque simplici
ordine agebantur; adiecta ingens luntrium vis, tricenos quadragenosque ferunt,
armamenta Liburnicis solita; et simul captae luntres sagulis versicoloribus
haud indecore pro velis iuvabantur. Spatium velut aequoris electum quo Mosae
fluminis os amnem Rhenum Oceano adfundit. Causa instruendae classis super
insitam genti vanitatem ut eo terrore commeatus Gallia adventantes
interciperentur. Cerialis miraculo magis quam metu derexit classem, numero
imparem, usu remigum, gubernatorum arte, navium magnitudine potiorem. His
flumen secundum, illi vento agebantur: sic praevecti temptato levium telorum
iactu dirimuntur. Civilis nihil ultra ausus trans Rhenum concessit: Cerialis
insulam Batavorum hostiliter populatus agros villasque Civilis intactas nota
arte ducum sinebat, cum interim flexu autumni et crebris per aequinoctium
imbribus superfusus amnis palustrem humilemque insulam in faciem stagni
opplevit. Nec classis aut commeatus aderant, castraque in plano sita vi
fluminis differebantur.
[24] Potuisse tunc opprimi
legiones et voluisse Germanos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis; neque
abhorret vero, quando paucis post diebus deditio insecuta est. Nam Cerialis per
occultos nuntios Batavis pacem, Civili veniam ostentans, Veledam propinquosque
monebat fortunam belli, tot cladibus adversam, opportuno erga populum Romanum
merito mutare: caesos Treviros, receptos Vbios, ereptam Batavis patriam; neque
aliud Civilis amicitia partum quam vulnera fugas luctus. Exulem eum et extorrem
recipientibus oneri, et satis peccavisse quod totiens Rhenum transcenderint. Si
quid ultra moliantur, inde iniuriam et culpam, hinc ultionem et deos fore.
[25] Miscebantur minis
promissa; et concussa Transrhenanorum fide inter Batavos quoque sermones orti:
non prorogandam ultra ruinam, nec posse ab una natione totius orbis servitium
depelli. Quid profectum caede et incendiis legionum nisi ut plures validioresque
accirentur? Si Vespasiano bellum navaverint, Vespasianum rerum potiri: sin
populum Romanum armis vocent, quotam partem generis humani Batavos esse?
Respicerent Raetos Noricosque et ceterorum onera sociorum: sibi non tributa,
sed virtutem et viros indici. Proximum id libertati; et si dominorum electio
sit, honestius principes Romanorum quam Germanorum feminas tolerari. Haec
vulgus, proceres atrociora: Civilis rabie semet in arma trusos; illum
domesticis malis excidium gentis opposuisse. Tunc infensos Batavis deos, cum
obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale
ipsis sumeretur. Ventum ad extrema, ni resipiscere incipiant et noxii capitis
poena paenitentiam fateantur.
[26] Non fefellit Civilem
ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae,
quae plerumque magnos animos infringit. Petito conloquio scinditur Nabaliae
fluminis pons, in cuius abrupta progressi duces, et Civilis ita coepit: 'si
apud Vitellii legatum defenderer, neque facto meo venia neque dictis fides
debebatur; cuncta inter nos inimica: hostilia ab illo coepta, a me aucta erant:
erga Vespasianum vetus mihi observantia, et cum privatus esset, amici
vocabamur. Hoc Primo Antonio notum, cuius epistulis ad bellum actus sum, ne
Germanicae legiones et Gallica iuventus Alpis transcenderent. Quae Antonius
epistulis, Hordeonius Flaccus praesens monebat: arma in Germania movi, quae
Mucianus in Syria, Aponius in Moesia, Flavianus in Pannonia . . .'
|