P. Corneli Taciti
ab excessu Divi Augusti annales
Liber primus
[1] Urbem Romam a principio reges habuere;
libertatem et consulatum L. Brutus instituit. dictaturae ad tempus sumebantur;
neque decemviralis potestas ultra biennium, neque tribunorum militum consulare
ius diu valuit. non Cinnae, non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique
potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere, qui
cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis sub imperium accepit. sed
veteris populi Romani prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt;
temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente
adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ac Neronis res florentibus
ipsis ob metum falsae, postquam occiderant, recentibus odiis compositae sunt.
inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, mox Tiberii
principatum et cetera, sine ira et studio, quorum causas procul habeo.
[2] Postquam Bruto et Cassio caesis nulla iam
publica arma, Pompeius apud Siciliam oppressus exutoque Lepido, interfecto
Antonio ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumviri
nomine consulem se ferens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi
militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, insurgere paulatim,
munia senatus magistratuum legum in se trahere, nullo adversante, cum
ferocissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto
quis servitio promptior, opibus et honoribus extollerentur ac novis ex rebus
aucti tuta et praesentia quam vetera et periculosa mallent. neque provinciae
illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina
potentium et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio quae vi ambitu
postremo pecunia turbabantur.
[3] Ceterum Augustus subsidia dominationi
Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli
aedilitate, M. Agrippam ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium,
geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit; Tiberium
Neronem et Claudium Drusum privignos imperatoriis nominibus auxit, integra
etiam tum domo sua. nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum
induxerat, necdum posita puerili praetexta principes iuventutis appellari,
destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiverat. ut Agrippa vita
concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis exercitus, Gaium remeantem
Armenia et vulnere invalidum mors fato propera vel novercae Liviae dolus
abstulit, Drusoque pridem extincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta
vergere: filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur
omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed
palam hortatu. nam senem Augustum devinxerat adeo, uti nepotem unicum Agrippam
Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane bonarum artium et robore
corporis stolide ferocem, nullius tamen flagitii conpertum. at hercule
Germanicum Druso ortum octo apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per
adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuvenis, sed
quo pluribus munimentis insisteret. bellum ea tempestate nullum nisi adversus
Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo
exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum ob praemium. domi res
tranquillae, eadem magistratuum vocabula; iuniores post Actiacam victoriam,
etiam senes plerique inter bella civium nati: quotus quisque reliquus qui rem
publicam vidisset?
[4] Igitur verso civitatis statu nihil usquam
prisci et integri moris: omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare,
nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus seque et domum in
pacem sustentavit. postquam provecta iam senectus aegro et corpore fatigabatur,
aderatque finis et spes novae, pauci bona libertatis in cassum disserere,
plures bellum pavescere, alii cupere. pars multo maxima inminentis dominos
variis rumoribus differebant: trucem Agrippam et ignominia accensum non aetate
neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, spectatum
bello, set vetere atque insita Claudiae familiae superbia, multaque indicia
saevitiae, quamquam premantur, erumpere. hunc et prima ab infantia eductum in
domo regnatrice; congestos iuveni consulatus, triumphos; ne iis quidem annis,
quibus Rhodi specie secessus exul egerit, aliud quam iram et simulationem et
secretas lubidines meditatum. accedere matrem muliebri inpotentia: serviendum
feminae duobusque insuper adulescentibus, qui rem publicam interim premant,
quandoque distrahant.
[5] Haec atque talia agitantibus gravescere
valetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor
incesserat, paucos ante menses Augustum, electis consciis et comite uno Fabio
Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas
et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi redderetur: quod
Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liviae. gnarum id Caesari; neque multo
post extincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae
gemitus semet incusantis, quod causa exitii marito fuisset. utcumque se ea res
habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur;
neque satis conpertum est, spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an
exanimem reppererit. acribus namque custodiis domum et vias saepserat Livia,
laetique interdum nuntii vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul
excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.
[6] Primum facinus novi principatus fuit
Postumi Agrippae caedes, quem ignarum inerumumque quamvis firmatus animo
centurio aegre confecit. nihil de ea re Tiberius apud senatum disseruit: patris
iussa simulabat, quibus praescripsisset tribuno custodiae adposito, ne
cunctaretur Agrippam morte adficere, quandoque ipse supremum diem explevisset.
multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium
eius senatus consulto sanciretur perfecerat: ceterum in nullius umquam suorum
necem duravit, neque mortem nepoti pro securitate privigni inlatam credibile
erat. propius vero Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis,
suspecti et invisi iuvenis caedem festinavisse. nuntianti centurioni, ut mos
militiae, factum esse quod imperasset, neque imperasse sese et rationem facti
reddendam apud senatum respondit. quod postquam Sallustius Crispus particeps
secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, metuens ne reus
subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera promeret, monuit Liviam ne arcana
domus, ne consilia amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius vim
principatus resolveret cunta ad senatum vocando: eam condicionem esse
imperandi, ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.
[7] At Romae ruere in servitium consules,
patres, eques. quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes,
vultuque composito, ne laeti excessu principis neu tristiores primordio,
lacrimas gaudium, questus adulationem miscebant. Sex. Pompeius et Sex.
Appuleius consules primi in verba Tiberii Caesaris iuravere, apudque eos Seius
Strabo et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae;
mox senatus milesque et populus. Nam Tiberius cuncta per consules incipiebat,
tamquam vetere re publica et ambiguus imperandi: ne edictum quidem, quo patres
in curiam vocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit sub
Augusto acceptae. verba edicti fuere pauca et sensu permodesto: de honoribus
parentis consulturum, neque abscedere a corpore, idque unum ex publicis
muneribus usurpare. sed defuncto Augusto signum praetoriis cohortibus ut
imperator dederat; excubiae, arma, cetera aulae; miles in forum, miles in
curiam comitabatur. litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit,
nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur. causa praecipua ex
formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia,
mirus apud populum favor, habere imperium quam exspectare mallet. dabat et
famae, ut vocatus electusque potius a re publica videretur quam per uxorium
ambitum et senili adoptione inrepsisse. postea cognitum est ad introspiciendas
etiam procerum voluntates inductam dubitationem: nam verba vultus in crimen
detorquens recondebat.
[8] Nihil primo senatus die agi passus [est]
nisi de supremis Augusti, cuius testamentum inlatum per virgines Vestae
Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in familiam Iuliam nomenque Augustum
adumebatur; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores
civitatis scripserat, plerosque invisos sibi, sed iactantia gloriaque ad
posteros. legata non ultra civilem modum, nisi quod opulo et plebi quadringentiens
triciens quinquiens, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia,
[urbanis quingenos], legionariis aut cohortibus civium Romanorum trecenos
nummos viritim dedit. tum conultatum de honoribus; ex quis [qui] maxime
insignes visi, ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum
latarum tituli, victarum ab eo gentium vocabula anteferentur, L. Arruntius
censuere. addebat Messalla Valerius renovandum per annos sacramentum in nomen
Tiberii; interrogatusque a Tiberio num se mandante eam sententiam prompsisset,
sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent
consilio nisi suo usurum, vel cum periculo offensionis: ea sola species
adulandi supererat. conclamant patres corpus ad rogum umeris senatorum
ferendum. remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut
quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius
quam in campo Martis, sede destinata, cremari vellent. die funeris milites
velut praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi vierant quique a
parentibus acceperant diem illum crudi adhuc servitii et libertatis inprospere
repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum, aliis pulcherrimum
facinus videretur: nunc senem principem, longa potentia, provisis etiam heredum
in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius
quieta foret.
[9] Multus hinc ipso de Augusto sermo,
plerisque vana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et
vitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in quo pater eius Octavius vitam
finivisset. numerus etiam consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C.
Marium simul aequaverat, continuata per septem et triginta annos tribunicia
potestas, nomen imperatoris semel atque viciens partum aliaque honorum
mutiplicata aut nova. at apud prudentes vita eius varie extollebatur
arguebaturve. hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in qua
nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum, quae neque parari possent
neque haberi per bonas artes. multa Antonio, dum interfectores patris
ulcisceretur, mula Lepido concessisse. postquam hic socordia senuerit, ille per
libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam
[ut] ab uno regeretur. non regno tamen neque dictatura, sed principis nomine
constitutam rem publicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium;
legiones, provincias, classes, cuncta inter se conexa; ius apud cives,
modestiam apud socios; urbem ipsam magnificio ornatu; pauca admodum vi tractata
quo ceteris quies esset.
[10] Dicebatur contra: pietatem erga parentem
et tempora rei publicae obtentui sumpta: ceterum cupidine dominandi concitos
per largitionem veteranos, paratum ab adulescente privato exercitum, corruptas
consulis legiones, simulatam Pompeianarum gratiam partium; mox ubi decreto
patrum fasces et ius praetoris invaserit, caesis Hirtio et Pansa, sive hostis
illos, seu Pansam venenum vulneri adfusum, sui milites Hirtium et machinator
doli Caesar abstulerat, utriusque copias ocupavisse; extortum invito senatu
consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra rem publicam versa;
proscriptionem civium, divisiones agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas.
sane Cassii et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam fas sit privata
odia publicis utilitatibus remittere: sed Pompeium imagine pacis, sed Lepidum
specie amicitiae deceptos; post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et
nuptiis sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsolvisse. pacem
sine dubio post haec, verum cruentam: Lollianas Varianasque clades, interfectos
Romae Varrones, Egnatios, Iullos. nec domesticis abstinebatur: abducta Neroni
uxor et consulti per ludibrium pontifices an concepto necdum edito partu rite
nuberet; Q. +Tedii+ et Vedii Pollionis luxus; postremo Livia gravis in rem
publicam mater, gravis domui Caesarum noverca. nihil deorum honoribus relictum,
cum se templis et effigie numinum per flamines et sacerdotes coli vellet. ne
Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed
quoniam adrogantiam saevitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima
sibi gloriam quaesivisse. etenim Augustus paucis ante annis, cum Tiberio
tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione
quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat, quae velut excusando
exprobraret. ceterum sepultura more perfecta templum et caelestes religiones
decernuntur.
[11] Versae inde ad Tiberium preces. et ille
varie diserebat de magnitudine imperii sua modestia. solam divi Augusti mentem
tantae molis capacem: se in partem curarum ab illo vocatum experiendo didicisse
quam arduum, quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in civitate
tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia deferrent: plures facilius munia
rei publicae sociatis laboribus exsecuturos. plus in oratione tali dignitatis
quam fidei erat; Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura sive
adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tunc vero nitenti ut sensus suos
penitus abderet, in incertum et ambiguum magis implicabantur. at patres, quibus
unus metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota effundi; ad
deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius o manus tendere, cum proferri
libellum recitarique iussit. opes publicae continebantur, quantum civium
sociorumque in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vectigalia,
et necessitates ac largitiones. quae cuncta sua manu perscripserat Augustus
addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per
invidiam.
[12] Inter quae senatu ad infimas
obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae
parem, ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam suscepturum. tum
Asinius Gallus' interrogo ' inquit, 'Caesar, quam partem rei publicae mandari
tibi velis.' perculsus inprovisa interrogatione paulum reticuit: dein collecto
animo respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare ex eo
cui in universum excusari mallet. rursum Gallus (etenim vultu offensionem coniectaverat)
non idcirco interrogatum ait, ut divideret quae separari nequirent sed ut sua
confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque unius animo
regendum. addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum victoriarum suarum
quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit. nec ideo iram eius
lenivit, pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania M. Agrippae
filia, quae quondam Tiberii uxor filerat, plus quam civilia agitaret
Pollionisque Asinii patris foreciam retineret.
[13] Post quae L. Arruntius haud multum
discrepans a Galli oratione perinde offendit, quamquam Tiberio nulla vetus in
Arruntium ira: sed divitem, promptum, artibus egregiis et pari fama publice,
suspectabat. quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci
principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent
cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum
et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum. de prioribus
consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere; omnesque praeter
Lepidum variis mox criminibus struente Tiberio circumventi sunt. etiam Q.
Haterius et Mamercus Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixis
set 'quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publicae?' Scaurus quia
dixerat spem esse ex eo non inritas fore senatus preces quod relationi consulum
iure tribuniciae potestatis non intercessisset. in Haterium statim invectus
est; Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit. fessusque
clamore omnium, expostulatione singulorum flexit paulatim, non ut fateretur
suscipi a se imperium, sed ut negare et rogari desineret. constat Haterium, cum
deprecandi causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advolveretur,
prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an manibus eius inpeditus
prociderat. neque tamen periculo talis viri mitigatus est, donec Haterius
Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
[14] Multa patrum et in Augustam adulatio.
alii parentem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini Caesaris
adscriberetur 'Iuliae filius' censebant. ille moderandos feminarum honores
dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum
anxius invidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne lictorem
quidem ei decerni passus est aramque adoptionis et alia huiusce modi prohibuit.
at Germanico Caesari pro consulare imperium petivit, missique legati qui
deferrent, simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. quo minus idem
pro Druso postularetur, ea causa quod designatus consul Drusus praesensque
erat. candidatos praeturae duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum; et
hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non excessurum.
[15] Tum primum e campo comitia ad patres
translata sunt: nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, quaedam
tamen studiis tribuum fiebant. neque populus ademptum ius questus est nisi
inani rumore, et senatus largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens
tenuit, moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos commendaret sine
repulsa et ambitu designandos. inter quae tribuni plebei petivere ut proprio
sumptu ederent ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales vocarentur.
sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali veste uterentur:
curru vehi haud permissum. mox celebratio annua ad praetorem translata cui
inter civis et peregrinos iurisdictio evenisset.
[16] Hic rerum urbanarum status erat, cum
Pannonicas legiones seditio incessit, nullis novis causis nisi quod mutatus
princeps licentiam turbarum et ex civili bello spem praemiorum ostendebat.
castris aestivis tres simul legiones habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui
fine Augusti et initiis Tiberii auditis ob iustitium aut gaudium intermiserat
solita munia. eo principio lascivire miles, discordare, pessimi cuiusque
sermonibus praebere auris, denique luxum et otium cupere, disciplinam et
laborem aspernari. erat in castris Percennius quidam, dux olim theatralium
operarum, dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus histrionali
studio doctus. is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio
ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et
dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
[17] Postremo promptis iam et aliis
seditionis ministris velut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus
paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent. quando ausuros exposcere
remedia, nisi novum et nutantem adhuc principem precibus vel armis adirent?
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia
senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent. ne dimissis quidem
finem esse militiae, sed apud vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores
perferre. ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas in terras
ubi per nomen agrorum uligines paludum vel inculta montium accipiant. enimvero
militiam ipsam gravem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus
aestimari: hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam centurionum et vacationes
munerum redimi. at hercule verbera et vulnera, duram hiemem, exercitas
aestates, bellum atrox: aut sterilem pacem sempiterna. nec aliud levamentum
quam si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent,
sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra sub vexillis
tenerentur, sed isdem in castris praemium pecunia solveretur. an praetorias
cohortis, quae binos; denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus
suis reddantur, plus periculorum suscipere? non obtrectari a se urbanas
excubias: sibi tamen apud horridas gentis e contuberniis hostem aspici.
[18] Adstrepebat vulgus, diversis
incitamentis, hi verberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et
nudum corpus exprobrantes. postremo eo furoris venere ut tres legiones miscere
in unam agitaverint. depulsi aemulatione, quia suae quisque legioni eum honorem
quaerebant, alio vertunt atque una tres aquilas et signa cohortium locant;
simul congerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua sedes foret.
properantibus Blaesus advenit, increpabatque ac retinebat singulos, clamitans
'mea potius caede imbuite manus: leviore flagitio legatum interficietis quam ab
imperatore desciscitis. aut incolumis fidem legionum retinebo aut iugulatus
paenitentiam adcelerabo.'
[19] Aggerabatur nihilo minus caespes iamque
pectori usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum omisere. Blaesus
multa dicendi arte non per seditionem et turbas desideria militum ad Caesarem
ferenda ait, neque veteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a divo Augusto
tam nova petivisse; et parum in tempore incipientis principis curas onerari. si
tamen tenderent in pace temptare quae ne civilium quidem bellorum victores
expostulaverint cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim
meditentur? decernerent legatos seque coram mandata darent. adclamavere ut
filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur peteretque militibus missionem
ab sedecim annis: cetera mandaturos ubi prima provenissent. profecto iuvene
modi cum otium: sed superbire miles quod filius legati orator publicae causae
satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.
[20] Interea manipuli ante coeptam seditionem
Nauportum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam turbatum in
castris accepere, vexilla convellunt direptisque proximis vicis ipsoque
Nauporto, quod municipii instar erat, retinentis centuriones inrisu et
contumeliis, postremo verberibus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum
praefectum castrorum ira, quem dereptum vehiculo sarcinis gravant aguntque
primo in agmine per ludibrium rogitantes an tam immensa onera, tam longa
itinera libenter ferret. quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox
castris praefectus, antiquam duramque militiam revocabat, vetus operis ac
laboris et eo inmitior quia toleraverat.
[21] Horum adventu redintegratur seditio et
vagi circumiecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, ad
terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere iubet; nam etiam tum
legato a centurionibus et optimo quoque manipularium parebatur. illi obniti
trahentibus, prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singulorum, modo
centuriam quisque cuius manipularis erat, cohortem, legionem, eadem omnibus
inminere clamitantes. simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos
obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus invidiam misericordiam metum et
iras permoverent. adcurritur ab universis, et carcere effracto solvunt vincula
desertoresque ac rerum capitalium damnatos sibi iam miscent.
[22] Flagrantior inde vis, plures seditioni
duces. et Vibulenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus
circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet intentos 'vos quidem'
inquit 'his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis
fratri meo vitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad vos a Germanico
exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulavit per gladiatores suos,
quos in exitium militum habet atque armat. responde, Blaese, ubi cadaver abieceris:
ne hostes quidem sepultura invident. cum osculis, cum lacrimis dolorem meum
implevero, me quoque trucidari iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia
utilitati legionum consulebamus hi sepeliant.'
[23] Incendebat haec fletu et pectus atque os
manibus verberans. mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et
singulorum pedibus advolutus tantum consternationis invidiaeque concivit, ut
pars militum gladiatores, qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem
familiam vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur. ac ni propere
neque corpus ullum reperiri, et servos adhibitis cruciatibus abnuere caedem,
neque illi fuisse umquam fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati
aberant. tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae fugientium
direptae, et centurio Lucilius interficitur cui militaribus facetiis vocabulum
'cedo alteram' indiderant, quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce
ac rursus aliam poscebat. ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio
qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium. quin
ipsae inter se legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum
centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni
miles nonanus preces et adversum aspernantis minas interiecisset.
[24] Haec audita quamquam abstrusum et
tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum
primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis
certis mandatis, ex re consulturum. et cohortes delecto milite supra solitum
firmatae. additur magna pars praetoriani equitis et robora Germanorum, qui tum
custodes imperatori aderant; simul praetorii praefectus Aelius Seianus, collega
Straboni patri suo datus, magna apud Tiberium auctoritate, rector iuveni et
ceteris periculorum praemiorumque ostentator. Druso propinquanti quasi per
officium obviae fuere legiones, non laetae, ut adsolet, neque insignibus
fulgentes, sed inluvie deformi et vultu, quamquam maestitiam imitarentur
contumaciae propiores.
[25] Postquam vallum introiit, portas
stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
ceteri tribunal ingenti agmine circumveniunt. stabat Drusus silentium manu
poscens. illi quoties oculos ad multitudinem rettulerant, vocibus truculentis
strepere, rursum viso Caesare trepidare; murmur incertum, atrox clamor et
repente quies; diversis animorum motibus pavebant terrebantque. tandem
interrupto tumultu litteras patris recitat, in quis perscriptum erat,
praecipuam ipsi fortissimarum legionum curam, quibuscum plurima bella
toleravisset; ubi primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de
postulatis eorum; misisse interim filium ut sine cunctatione concederet quae
statim tribui possent; cetera senatui servanda quem neque gratiae neque
severitatis expertem haberi par esset.
[26] Responsum est a contione mandata
Clementi centurioni quae perferret. is orditur de missione a sedecim annis, de
praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum stipendium foret, ne veterani
sub vexillo haberentur. ad ea Drusus cum arbitrium senatus et patris
obtenderet, clamore turbatur. cur venisset neque augendis militum stipendiis
neque adlevandis laboribus, denique nulla bene faciendi licentia? at hercule
verbera et necem cunctis permitti. Tiberium olim nomine Augusti desideria
legionum frustrari solitum: easdem artis Drusum rettulisse. numquamne ad se
nisi filios familiarum venturos? novum id plane quod imperator sola militis
commoda ad senatum reiciat. eundem ergo senatum consulendum quotiens supplicia
aut proelia indicantur: an praemia sub dominis, poenas sine arbitro esse?
[27] Postremo deserunt tribunal, ut quis
praetorianorum militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes,
causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn. Lentulo, quod is ante
alios aetate et gloria belli firmare Drusum credebatur et illa militiae
flagitia primus aspernari. nec multo post digredientem cum Caesare ac provisu
periculi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo pergeret, ad
imperatorem an ad patres, ut illic quoque commodis legionum adversaretur; simul
ingruunt, saxa iaciunt. iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus adcursu
multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est.
[28] Noctem minacem et in scelus erupturam
fors lenivit: nam luna claro repente caelo visa languescere. id miles rationis
ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris
adsimulans, prospereque cessura qua pergerent si fulgor et claritudo deae
redderetur. igitur aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere; prout
splendidior obscuriorve laetari aut maerere; et postquam ortae nubes offecere
visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem
perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari
deos lamentantur. utendum inclinatione ea Caesar et quae casus obtulerat in
sapientiam vertenda ratus circumiri tentoria iubet; accitur centurio Clemens et
si alii bonis artibus grati in vulgus. hi vigiliis, stationibus, custodiis
portarum se inserunt, spem offerunt, metum intendunt. 'quo usque filium
imperatoris obsidebimus? quis certaminum finis? Percennione et Vibuleno
sacramentum dicturi sumus? Percennius et Vibulenus stipendia militibus, agros
emeritis largientur? denique pro Neronibus et Drusis imperium populi Romani
capessent? quin potius, ut novissimi in culpam, ita primi ad paenitentiam
sumus? tarda sunt quae in commune expostulantur: privatam gratiam statim
mereare, statim recipias.' commotis per haec mentibus et inter se suspectis,
tironem a veterano. legionem a legione dissociant. tum redire paulatim amor
obsequii: omittunt portas, signa unum in locum principio seditionis congregata
suas in sedes referunt.
[29] Drusus orto die et vocata contione,
quamquam rudis dicendi, nobilitate ingenita incusat priora, probat praesentia;
negat se terrore et minis vinci: flexos ad modestiam si videat, si supplices
audiat, scripturum patri ut placatus legionum preces exciperet. orantibus
rursum idem Blaesus et L. Aponius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque
Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur. certatum inde
sententiis, cum alii opperiendos legatos atque interim comitate permulcendum
militem censerent, alii fortioribus remediis agendum: nihil in vulgo modicum;
terrere ni paveant, ubi pertimuerint inpune contemni: dum superstitio urgeat,
adiciendos ex duce metus sublatis seditionis auctoribus. promptum ad asperiora
ingenium Druso erat: vocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet. tradunt
plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii corpora extra vallum abiecta
ostentui.
[30] Tum ut quisque praecipuus turbator
conquisiti, et pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum
cohortium militibus caesi: quosdam ipsi manipuli documentum fidei tradidere. auxerat
militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi
tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque
unda raptabantur. durabat et formido caelestis irae, nec frustra adversus
impios hebescere sidera, ruere tempestates: non aliud malorum levamentum, quam
si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo suis quisque
hibernis redderentur. primum octava, dein quinta decuma legio rediere: nonanus
opperiendas Tiberii epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione
imminentem necessitatem sponte praevenit. et Drusus non exspectato legatorum
regressu, quia praesentia satis conse derant, in urbem rediit.
[31] Isdem ferme diebus isdem causis
Germanicae legiones turbatae, quanto plures tanto violentius, et magna spe fore
ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret daretque se legionibus vi
sua cuncta tracturis. duo apud ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori
sub C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. regimen summae rei penes
Germanicum agendo Galliarum censui tum intentum. sed quibus Silius moderabatur,
mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur: inferioris exercitus
miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetvicesimanis quintanisque initio, et
tractis prima quoque ac vicesima legionibus: nam isdem aestivis in finibus
Vbiorum habebantur per otium aut levia munia. igitur audito fine Augusti
vernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, lasciviae sueta, laborum
intolerans, implere ceterorum rudes animos: venisse tempus quo veterani maturam
missionem, iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent
saevitiamque centurionum ulciscerentur. non unus haec, ut Pannonicas inter
legiones Percennius, nec apud trepidas militum auris, alios validiores
exercitus respicientium, sed multa seditionis ora vocesque: sua in manu sitam
rem Romanam, suis victoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci
imperatores.
[32] Nec legatus obviam ibat: quippe plurium
vaecordia constantiam exemerat. repente lymphati destrictis gladiis in
centuriones invadunt: ea vetustissima militaribus odiis materies et saeviendi
principium. prostratos verberibus mulcant, sexageni singulos, ut numerum
centurionum adaequarent: tum convulsos laniatosque et partim exanimos ante
vallum aut in amnem Rhenum proiciunt. Septimius cum perfugisset ad tribunal
pedibusque Caecinae advolveretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium
dederetur. Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud posteros
adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter obstantis et armatos ferro viam
patefecit. non tribunus ultra, non castrorum praefectus ius obtinuit: vigilias,
stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. id
militaris animos altius coniectantibus praecipuum indicium magni atque
inplacabilis motus, quod neque disiecti nec paucorum instinctu, set pariter
ardescerent, pariter silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi
crederes.
[33] Interea Germanico per Gallias, ut
diximus, census accipienti excessisse Augustum adfertur. neptem eius Agrippinam
in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, ipse Druso fratre Tiberii
genitus, Augustae nepos, set anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum
causae acriores quia iniquae. quippe Drusi magna apud populum Romanum memoria,
credebaturque, si rerum potitus foret, libertatem redditurus; unde in
Germanicum favor et spes eadem. nam iuveni civile ingenium, mira comitas et
diversa ab Tiberii sermone vultu, adrogantibus et obscuris. accedebant
muliebres offensiones novercalibus Liviae in Agrippinam stimulis, atque ipsa
Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamvis
indomitum animum in bonum vertebat.
[34] Sed Germanicus quanto summae spei
propior, tanto impensius pro Tiberio niti. Sequanos proximos et Belgarum
civitates in verba eius adigit. dehinc audito legionum tumultu raptim profectus
obvias extra castra habuit, deiectis in terram oculis velut paenitentia.
postquam vallum iniit dissoni questus audiri coepere. et quidam prensa manu
eius per speciem exosculandi inseruerunt digitos ut vacua dentibus ora
contingeret; alii curvata senio membra ostendebant. adsistentem contionem, quia
permixta videbatur, discedere in manipulos iubet: sic melius audituros
responsum; vexilla praeferri ut id saltem discerneret cohortis: tarde
obtemperavere. tunc a veneratione Augusti orsus flexit ad victorias
triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis
cum legionibus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum fidem
extollit; nil usquam turbidum aut discors. silentio haec vel murmure modico
audita sunt.
[35] Vt seditionem attigit, ubi modestia
militaris, ubi veteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones
exegissent, rogitans, nudant universi corpora, cicatrices ex vulneribus,
verberum notas exprobrant; mox indiscretis vocibus pretia vacationum, angustias
stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant vallum, fossas,
pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut adversus
otium castrorum quaeruntur. atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui
tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem
laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant. fuere
etiam qui legatam a divo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum
ominibus; et si vellet imperium promptos ostentavere. tum vero, quasi scelere
contaminaretur, praeceps tribunali desiluit. opposuerunt abeunti arma,
minitantes, ni regrederetur; at ille moriturum potius quam fidem exueret
clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in pectus, ni proximi
prensam dextram vi attinuissent. extrema et conglobata inter se pars contionis
ac, vix credibile dictu, quidam singuli propius incedentes feriret hortabantur;
et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium, addito acutiorem esse.
saevum id malique moris etiam furentibus visum, ac spatium fuit quo Caesar ab
amicis in tabernaculum raperetur.
[36] Consultatum ibi de remedio; etenim
nuntiabatur parari legatos qui superiorem exercitum ad causam eandem traherent;
destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutasque praeda manus in direptionem
Galliarum erupturas. augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur
ripa, invasurus hostis: at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones
armarentur, civile bellum suscipi. periculosa severitas, flagitiosa largitio:
seu nihil militi sive omnia concedentur in ancipiti res publica. igitur
volutatis inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis
scriberentur: missionem dari vicena stipendia meritis, exauctorari qui sena
dena fecissent ac retineri sub vexillo ceterorum inmunes nisi propulsandi
hostis, legata quae petiverant exsolvi duplicarique.
[37] Sensit miles in tempus conficta
statimque flagitavit. missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in
hiberna cuiusque. non abscessere quintani unetvicesimanique donec isdem in
aestivis contracta ex viatico amicorum ipsiusque Caesaris pecunia
persolveretur. primam ac vicesimam legiones Caecina legatus in civitatem
Vbiorum reduxit turpi agmine cum fisci de imperatore rapti inter signa interque
aquilas veherentur. Germanicus superiorem ad exercitum profectus secundam et
tertiam decumam et sextam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit.
quartadecumani paulum dubitaverant: pecunia et missio quamvis non flagitantibus
oblata est.
[38] At in Chaucis coeptavere seditionem
praesidium agitantes vexillarii discordium legionum et praesenti duorum militum
supplicio paulum repressi sunt. iusserat id M'. Ennius castrorum praefectus,
bono magis exemplo quam concesso iure. deinde intumescente motu profugus
repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab audacia mutuatur: non
praefectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem violari.
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis
agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos
et nihil ausos.
[39] Interea legati ab senatu regressum iam
apud aram Vbiorum Germanicum adeunt. duae ibi legiones, prima atque vicesima,
veteranique nuper missi sub vexillo hiemabant. pavidos et conscientia vaecordes
intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem
expresserant. utque mos vulgo quamvis falsis reum subdere, Munatium Plancum consulatu
functum, principem legationis, auctorem senatus consulti incusant; et nocte
concubia vexillum in domo Germanici situm flagitare occipiunt, concursuque ad
ianuam facto moliuntur foris, extractum cubili Caesarem tradere vexillum
intento mortis metu subigunt. mox vagi per vias obvios habuere legatos, audita
consternatione ad Germanicum tendentis. ingerunt contumelias, caedem parant,
Planco maxime, quem dignitas fuga impediverat; neque aliud periclitanti
subsidium quam castra primae legionis. illic signa et aquilam amplexus
religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim extremam arcuisset,
rarum etiam inter hostis, legatus populi Romani Romanis in castris sanguine suo
altaria deum commaculavisset. luce demum, postquam dux et miles et facta noscebantur,
ingressus castra Germanicus perduci ad se Plancum imperat recepitque in
tribunal. tum fatalem increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere,
cur venerint legati aperit; ius legationis atque ipsius Planci gravem et
immeritum casum, simul quantum dedecoris adierit legio, facunde miseratur,
attonitaque magis quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum
dimittit.
[40] Eo in metu arguere Germanicum omnes quod
non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium:
satis superque missione et pecunia et mollibus consultis peccatum vel si vilis
ipsi salus, cur filium parvulum, cur gravidam coniugem inter furentis et omnis
humani iuris violatores haberet? illos saltem avo et rei publicae redderet. diu
cunctatus aspernantem uxorem, cum se divo Augusto ortam neque degenerem ad
pericula testaretur, postremo uterum eius et communem filium multo cum fletu
complexus, ut abiret perpulit. incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga
ducis uxor, parvulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges
quae simul trahebantur nec minus tristes qui manebant.
[41] Non florentis Caesaris neque suis in
castris, sed velut in urbe victa facies gemitusque ac planctus etiam militum
auris oraque advertere: progrediuntur contuberniis. quis ille flebilis sonus?
quod tam triste? feminas inlustris, non centurionem ad tutelam, non militem,
nihil imperatoriae uxoris aut comitatus soliti: pergere ad Treviros [et]
externae fidei. pudor inde et miseratio et patris Agrippae, Augusti avi
memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, praeclara pudicitia; iam
infans in castris genitus, in contubernio legionum eductus, quem militari
vocabulo Caligulam appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo
tegmine pedum induebatur. sed nihil aeque flexit quam invidia in Treviros:
orant obsistunt, rediret maneret, pars Agrippinae occursantes, plurimi ad
Germanicum regressi. isque ut erat recens dolore et ira apud circumfusos ita
coepit.
[42] 'Non mihi uxor aut filius patre et re
publica cariores sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum ceteri
exercitus defendent. coniugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad
exitium offerrem, nunc procul a furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris
imminet, meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta
Tiberii nurus nocentiores vos faciant. quid enim per hos dies inausum
intemeratumve vobis? quod nomen huic coetui dabo? militesne appellem, qui
filium imperatoris vestri vallo et armis circumsedistis? an civis, quibus tam
proiecta senatus auctoritas? hostium quoque ius et sacra legationis et fas
gentium rupistis. divus Iulius seditionem exercitus verbo uno compescuit,
Quirites vocando qui sacramentum eius detrectabant: divus Augustus vultu et
aspectu Actiacas legiones exterruit: nos ut nondum eosdem, ita ex illis ortos
si Hispaniae Syriaeve miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. primane
et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot proeliorum socia,
tot praemiis aucta, egregiam duci vestro gratiam refertis? hunc ego nuntium
patri laeta omnia aliis e provinciis audienti feram? ipsius tirones, ipsius
veteranos non missione, non pecunia satiatos: hic tantum interfici centuriones,
eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque
precariam animam inter infensos trahere.
[43] 'Cur enim primo contionis die ferrum
illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis, o inprovidi amici?
melius et amantius ille qui gladium offerebat. cecidissem certe nondum tot flagitiorum
exercitu meo conscius; legissetis ducem, qui meam quidem mortem inpunitam
sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. neque enim di sinant ut
Belgarum quamquam offerentium decus istud et claritudo sit subvenisse Romano
nomini, compressisse Germaniae populos. tua, dive Auguste, caelo recepta mens,
tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor
et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus
vertant. vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos
senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a
contactu ac dividite turbidos: id stabile ad paenitentiam, id fidei vinculum
erit.'
[44] Supplices ad haec et vera exprobrari
fatentes orabant puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem:
revocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neve obses Gallis traderetur.
reditum Agrippinae excusavit ob inminentem partum et hiemem: venturum filium:
cetera ipsi exsequerentur. discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos
trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de
singulis in hunc modum exercuit. stabant pro contione legiones destrictis
gladiis: reus in suggestu per tribunum ostendebatur: si nocentem adclamaverant,
praeceps datus trucidabatur. et gaudebat caedibus miles tamquam semet
absolveret; nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia
facti et invidia erat. secuti exemplum veterani haud multo post in Raetiam
mittuntur, specie defendendae provinciae ob imminentis Suebos ceterum ut
avellerentur castris trucibus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris
memoria. centurionatum inde egit. citatus ab imperatore nomen, ordinem,
patriam, numerum stipendiorum, quae strenue in proeliis fecisset, et cui erant,
dona militaria edebat. si tribuni, si legio industriam innocentiamque ad
probaverant, retinebat ordinem: ubi avaritiam aut crudelitatem consensu
obiectavissent, solvebatur militia.
[45] Sic compositis praesentibus haud minor
moles supererat ob ferociam quintae et unetvicesimae legionum, sexagesimum apud
lapidem (loco Vetera nomen est) hibernantium. nam primi seditionem
coeptaverant: atrocisslmum quodque facinus horum manibus patratum; nec poena
commilitonum exterriti nec paenitentia conversi iras retinebant. igitur Caesar
arma classem socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello
certaturus.
[46] At Romae nondum cognito qui fuisset
exitus in Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida civitas
incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione
ficta ludificetur, dissideat interim miles neque duorum adulescentium nondum
adulta auctoritate comprimi queat. ire ipsum et opponere maiestatem
imperatoriam debuisse cessuris ubi principem longa experientia eundemque
severitatis et munificentiae summum vidissent. an Augustum fessa aetate totiens
in Germanias commeare potuisse: Tiberium vigentem annis sedere in senatu, verba
patrum cavillantem? satis prospectum urbanae servituti: militaribus animis
adhibenda fomenta ut ferre pacem velint.
[47] Immotum adversus eos sermones fixumque
Tiberio fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam in casum dare.
multa quippe et diversa angebant: validior per Germaniam exercitus, propior
apud Pannoniam; ille Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos
igitur anteferret? ac ne postpositi contumelia incenderentur. at per filios
pariter adiri maiestate salva, cui maior e longinquo reverentia. simul
adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico
aut Druso posse a se mitigari vel infringi: quod aliud subsidium si imperatorem
sprevissent? ceterum ut iam iamque iturus legit comites, conquisivit
impedimenta, adornavit navis: mox hiemem aut negotia varie causatus primo prudentis,
dein vulgum, diutissime provincias fefellit.
[48] At Germanicus, quamquam contracto
exercitu et parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si
recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad Caecinam, venire
se valida manu ac, ni supplicium in malos praesumant, usurum promisca caede.
eas Caecina aquiliferis signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat
occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti eximant hortatur: nam
in pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentis ac noxios
iuxta cadere. illi temptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem legionum
partem in officio vident, de sententia legati statuunt tempus, quo foedissimum
quemque et seditioni promptum ferro invadant. tunc signo inter se dato
inrumpunt contubernia, trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod
caedis initium, quis finis.
[49] Diversa omnium, quae umquam accidere,
civilium armorum facies. non proelio, non adversis e castris, sed isdem e
cubilibus, quos simul vescentis dies, simul quietos nox habuerat, discedunt in
partis, ingerunt tela clamor vulnera sanguis palam, causa in occulto; cetera
fors regit. et quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos saeviretur
pessimi quoque arma rapuerant. neque legatus aut tribunus moderator adfuit:
permissa vulgo licentia atque ultio et satietas. mox ingressus castra
Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans,
cremari corpora iubet. Truces etiam tum animos cupido involat eundi in hostem, piaculum
furoris; nec aliter posse placari commilitonum manis quam si pectoribus impiis
honesta vulnera accepissent. sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte
tramittit duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohortis, octo
equitum alas, quarum ea seditione intemerata modestia fuit.
[50] Laeti neque procul Germani agitabant,
dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur. at Romanus agmine
propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite
locat, frontem ac tergum vallo, latera concaedibus munitus. inde saltus
obscuros permeat consultatque ex duobus itineribus breve et solitum sequatur an
inpeditius et intemptatum eoque hostibus in cautum. delecta longiore via cetera
adcelerantur: etenim attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac
sollemnibus epulis ludicram. Caecina cum expeditis cohortibus praeire et
obstantia silvarum amoliri iubetur: legiones modico intervallo sequuntur. iuvit
nox sideribus inlustris, ventumque ad vicos Marsorum et circumdatae stationes
stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, non antepositi
vigiliis: adeo cuncta incuria disiecta erant neque belli timor, ac ne pax
quidem nisi languida et soluta inter temulentos.
[51] Caesar avidas legiones quo latior populatio
foret quattuor in cuneos dispertit; quinquaginta milium spatium ferro
flammisque pervastat. non sexus, non aetas miserationem attulit: profana simul
et sacra et celeberrimum illis gentibus templum quod Tanfanae vocabant solo
aequantur. sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis
ceciderant. excivit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque, per
quos exercitui regressus, insedere. quod gnarum duci incessitque itineri et
proelio. pars equitum et auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et
mediis impedimentis sinistrum latus unetvicesimani, dextrum quintani clausere,
vicesima legio terga firmavit, post ceteri sociorum. sed hostes, donec agmen
per saltus porrigeretur, immoti, dein latera et frontem modice adsultantes,
tota vi novissimos incurrere. turbabanturque densis Germanorum catervis leves
cohortes, cum Caesar advectus ad vicesimanos voce magna hoc illud tempus
obliterandae seditionis clamitabat: pergerent, properarent culpam in decus
vertere. exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt in aperta
caeduntque: simul primi agminis copiae evasere silvas castraque communivere.
quietum inde iter, fidensque recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis
locatur.
[52] Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque
adfecere: gaudebat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et
missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quoque Germanici
gloria angebatur. rettulit tamen ad senatum de rebus gestis multaque de virtute
eius memoravit, magis in speciem verbis adornata quam ut penitus sentire
crederetur. paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudavit, sed intentior
et fida oratione. cunctaque quae Germanicus indulserat servavit etiam apud
Pannonicos exercitus.
[53] Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob
impudicitiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido Reginorum, qui
Siculum fretum accolunt, clausa. fuerat in matrimonio Tiberii florentibus Gaio
et Lucio Caesaribus spreveratque ut inparem; nec alia tam intima Tiberio causa
cur Rhodum abscederet. imperium adeptus extorrem, infamem et post interfectum
Postumum Agrippam omnis spei egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore
necem longinquitate exilii ratus. par causa saevitiae in Sempronium Gracchum,
qui familia nobili, sollers ingenio et prave facundus, eandem Iuliam in
matrimonio Marci Agrippae temeraverat. nec is libidini finis: traditam Tiberio
pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat; litteraeque quas
Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit a Graccho compositae
credebantur. igitur amotus Cercinam, Africi maris insulam, quattuordecim annis
exilium toleravit. tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris
nihil laetum opperientem. quorum adventu breve tempus petivit ut suprema
mandata uxori Alliariae per litteras daret, cervicemque percussoribus obtulit;
constantia mortis haud in dignus Sempronio nomine vita degeneraverat. quidam
non Roma eos milites, sed ab L. Asprenate pro consule Africae missos tradidere
auctore Tiberio, qui famam caedis posse in Asprenatem verti frustra speraverat.
[54] Idem annus novas caerimonias accepit
addito sodalium Augustalium sacerdotio, ut quondam Titus Tatius retinendis
Sabinorum sacris sodalis Titios instituerat. sorte ducti e primoribus civitatis
unus et viginti: Tiberius Drusus que et Claudius et Germanicus adiciuntur.
ludos Augustalis tunc primum coeptos turbavit discordia ex certamine
histrionum. indulserat ei ludicro Auaustus, dum Maecenati obtemperat effuso in
amorem Bathylli; neque ipse abhorrebat talibus studiis, et civile rebatur
misceri voluptatibus vulgi. alia Tiberio morum via: sed populum per tot annos
molliter habitum nondum audebat ad duriora vertere.
[55] Druso Caesare C. Norbano consulibus
decernitur Germanico triumphus manente bello; quod quamquam in aestatem summa
ope parabat, initio veris et repentino in Chattos excursu praecepit. nam spes
incesserat dissidere hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque perfidia
in nos aut fide. Arminius turbator Germaniae, Segestes parari rebellionem saepe
alias et supremo convivio, post quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se
et Arminium et ceteros proceres vinciret: nihil ausuram plebem principibus
amotis; atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret. sed Varus
fato et vi Armini cecidit; Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus
discors manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius alii pactam
rapuerat: gener invisus inimici soceri; quaeque apud concordes vincula
caritatis, incitamenta irarum apud inrensos erant.
[56] Igitur Germanicus quattuor legiones,
quinque auxiliarium milia et tumultuarias catervas Germanorum cis Rhenum
colentium Caecinae tradit; totidem legiones, duplicem sociorum numerum ipse
ducit, positoque castello super vestigia paterni praesidii in monte Tauno
expeditum exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones viarum et
fluminum relicto. nam (rarum illi caelo) siccitate et amnibus modicis
inoffensum iter properaverat, imbresque et fluminum auctus regredienti
metuebantur. sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate ac
sexu statim captum aut trucidatum sit. iuventus flumen Adranam nando
tramiserat, Romanosque pontem coeptantis arcebant. dein tormentis sagittisque
pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum
perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur. Caesar
incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus vertit ad Rhenum, non auso
hoste terga abeuntium lacessere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per
formidinem cessit. fuerat animus Cheruscis iuvare Chattos, sed exterruit
Caecina huc illuc ferens arma; et Marsos congredi ausos prospero proelio
cohibuit.
[57] Neque multo post legati a Segeste
venerunt auxilium orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur,
validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat: nam barbaris, quanto quis
audacia promptus, tanto magis fidus rebusque motis potior habetur. addiderat
Segestes legatis filium, nomine Segimundum: sed iuvenis conscientia
cunctabatur. quippe anno quo Germaniae descivere sacerdos apud aram Vbiorum
creatus ruperat vittas, profugus ad rebellis. adductus tamen in spem clementiae
Romanae pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in
ripam missus est. Germanico pretium fuit convertere agmen, pugnatumque in
obsidentis, et ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque filia Segestis,
mariti magis quam parentis animo, neque victa in lacrimas neque voce supplex;
compressis intra sinum manibus gravidum uterum intuens. ferebantur et spolia
Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in deditionem veniebant praedae data:
simul Segestes ipse, ingens visu et memoria bonae societatis inpavidus.
[58] Verba eius in hunc modum fuere: 'non hic
mihi primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies. ex quo a divo
Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus
delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi
sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum
probabam. ergo raptorem filiae meae, violatorem foederis vestri, Arminium apud
Varum, qui tum exercitui praesidebat, reum feci. dilatus segnitia ducis, quia
parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et conscios vinciret
flagitavi: testis illa nox, mihi utinam potius novissima! quae secuta sunt
defleri magis quam defendi possunt: ceterum et inieci catenas Arminio et a
factione eius iniectas perpessus sum. atque ubi primum tui copia, vetera novis
et quieta turbidis antehabeo, neque ob praemium, sed ut me perfidia exsolvam,
simul genti Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam perniciem
maluerit. pro iuventa et errore filii veniam precor: filiam necessitate huc
adductam fateor. tuum erit consultare utrum praevaleat quod ex Arminio concepit
an quod ex me genita est.' Caesar clementi responso liberis propinquisque eius
incolumitatem, ipsi sedem vetere in provincia pollicetur. exercitum reduxit
nomenque imperatoris auctore Tiberio accepit. Arminii uxor virilis sexus
stirpem edidit: educatus Ravennae puer quo mox ludibrio conflictatus sit in
tempore memorabo.
[59] Fama dediti benigneque excepti Segestis
vulgata, ut quibusque bellum invitis aut cupientibus erat, spe vel dolore
accipitur. Arminium super insitam violentiam rapta uxor, subiectus servitio
uxoris uterus vaecordem agebant, volitabatque per Cheruscos, arma in Segestem,
arma in Caesarem poscens. neque probris temperabat: egregium patrem, magnum
imperatorem, fortem exercitum, quorum tot manus unam mulierculam avexerint.
sibi tres legiones, totidem legatos procubuisse; non enim se proditione neque
adversus feminas gravidas, sed palam adversus armatos bellum tractare. cerni
adhuc Germanorum in lucis signa Romana, quae dis patriis suspenderit. coleret Segestes
victam ripam, redderet filio sacerdotium hominum: Germanos numquam satis
excusaturos quod inter Albim et Rhenum virgas et securis et togam viderint.
aliis gentibus ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia
tributa: quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter numina dicatus
Augustus, ille delectus Tiberius, ne inperitum adulescentulum, ne seditiosum
exercitum pavescerent. si patriam parentes antiqua mallent quam domi nos et
colonias novas, Arminium potius gloriae ac libertatis quam Segestem flagitiosae
servitutis ducem sequerentur.
[60] Conciti per haec non modo Cherusci, sed
conterminae gentes, tractusque in partis Inguiomerus Arminii patruus, vetere
apud Romanos auctoritate; unde maior Caesari metus. et ne bellum mole una
ingrueret Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per
Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum
ducit. ipse inpositas navibus quattuor legiones per lacus vexit; simulque pedes
eques classis apud praedictum amnem convenere. Chauci cum auxilia
pollicerentur, in commilitium adsciti sunt. Bructeros sua urentis expedita cum
manu L Stertinius missu Germanici fudit; interque caedem et praedam repperit
undevicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. ductum inde agmen ad ultimos
Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnis inter vastatum, haud procul
Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur.
[61] Igitur cupido Caesarem invadit solvendi
suprema militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui aderat exercitu ob
propinquos, amicos, denique ob casus bellorum et sortem hominum. praemisso
Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et
fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria
deformis. prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum
manus ostentabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reliquiae
consedisse intellegebantur: medio campi albentia ossa, ut fugerant, ut
restiterant, disiecta vel aggerata. adiacebant fragmina telorum equorumque
artus, simul truncis arborum antefixa ora. Lucis propinquis barbarae arae, apud
quas tribunos ac primorum ordinum centuriones mactaverant. et cladis eius
superstites, pugnam aut vincula elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic
raptas aquilas; primum ubi vulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et suo
ictu mortem invenerit; quo tribunali contionatus Arminius, quot patibula
captivis, quae scrobes, utque signis et aquilis per superbiam inluserit.
[62] Igitur Romanus qui aderat exercitus
sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias
an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem
ira, maesti simul et infensi condebant. primum extruendo tumulo caespitem
Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.
quod Tiberio haud probatum, seu cuncta Germanici in deterius trahenti, sive
exercitum imagine caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et
formidolosiorem hostium credebat; neque imperatorem auguratu et vetustissimis
caerimoniis praeditum adtrectare feralia debuisse.
[63] Sed Germanicus cedentem in avia Arminium
secutus, ubi primum copia fuit, evehi equites campumque quem hostis insederat
eripi iubet. Arminius colligi suos et propinquare silvis monitos vertit
repente: mox signum prorumpendi dedit iis quos per saltus occultaverat. tunc
nova acie turbatus eques, missaeque subsidiariae cohortes et fugientium agmine
impulsae auxerant consternationem; trudebanturque in paludem gnaram
vincentibus, iniquam nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset: inde
hostibus terror, fiducia militi; et manibus aequis abscessum. ,mox reducto ad
Amisiam exercitu legiones classe, ut ad vexerat, reportat; pars equitum litore
Oceani petere Rhenum iussa; Caecina, qui suum militem ducebat, monitus,
quamquam notis itineribus regrederetur, pontes longos quam maturrime superare.
angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus,
cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant; circum silvae
paulatim adclives, quas tum Arminius inplevit, compendiis viarum et cito agmine
onustum sarcinis armisque militem cum antevenisset. Caecinae dubitanti quonam
modo ruptos vetustate pontes reponeret simulque propulsaret hostem, castra
metari in loco placuit, ut opus et alii proelium inciperent.
[64] Barbari perfringere stationes seque
inferre munitoribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant: miscetur
operantium bellantiumque clamor. et cuncta pariter Romanis adversa, locus
uligine profunda, idem ad gradum instabilis, procedentibus lubricus, corpora
gravia loricis; neque librare pila inter undas poterant. contra Cheruscis sueta
apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda
quamvis procul. nox demum inclinantis iam legiones adversae pugnae exemit.
Germani ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum
circum surgentibus iugis oritur vertere in subiecta, mersaque humo et obruto
quod effectum operis duplicatus militi labor. quadragesimum id stipendium
Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum ambiguarumque rerum sciens
eoque interritus. igitur futura volvens non aliud repperit quam ut hostem
silvis coerceret, donec saucii quantumque gravioris agminis anteirent; nam
medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
deliguntur legiones quinta dextro lateri, unetvicesima in laevum, primani
ducendum ad agmen, vicesimanus adversum secuturos.
[65] Nox per diversa inquies, cum barbari
festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis
saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi
passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles.
ducemque terruit dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus
emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et
manum intendentis reppulisse coepta luce missae in latera legiones, metu an
contumacia, locum deseruere, capto propere campo umentia ultra. neque tamen
Arminius quamquam libero incursu statim prorupit: sed ut haesere caeno
fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque
tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures,
inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus eodemque iterum fato vinctae
legiones!' simul haec et cum delectis scindit agmen equisque maxime vulnera
ingerit. illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus
disicere obvios, proterere iacentis. plurimus circa aquilas labor, quae neque
ferri adversum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant. Caecina dum
sustentat aciem, suffosso equo delapsus circumveniebatur, ni prima legio sese
opposuisset. iuvit hostium aviditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque
legiones vesperascente die in aperta et solida. neque is miseriarum finis.
struendum vallum, petendus agger, amissa magna ex parte per quae egeritur humus
aut exciditur caespes; non tentoria manipulis, non fomenta sauciis; infectos
caeno aut cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum
iam reliquum diem lamentabantur.
[66] Forte equus abruptis vinculis vagus et
clamore territus quosdam occurrentium obturbavit. tanta inde consternatio
inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad portas, quarum decumana
maxime petebatur, aversa hosti et fugientibus tutior. Caecina comperto vanam
esse formidinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne manu quidem
obsistere aut retinere militem quiret, proiectus in limine portae miseratione
demum, quia per corpus legati eundum erat, clausit viam: simul tribuni et
centuriones falsum pavorem esse docuerunt.
[67] Tunc contractos in principia iussosque
dicta cum silentio accipere temporis ac necessitatis monet. unam in armis
salutem, sed ea consilio temperanda manendumque intra vallum, donec expugnandi
hostis spe propius succederent; mox undique erumpendum: illa eruptione ad
Rhenum perveniri. quod si fugerent, pluris silvas, profundas magis paludes,
saevitiam hostium superesse; at victoribus decus gloriam. quae domi cara, quae
in castris honesta, memorat; reticuit de adversis. equos dehinc, orsus a suis,
legatorum tribunorumque nulla ambitione fortissimo cuique bellatori tradit, ut
hi, mox pedes in hostem invaderent.
[68] Haud minus inquies Cermanus spe,
cupidine et diversis ducum sententiis agebat, Arminio sinerent egredi
egressosque rursum per umida et inpedita circumvenirent suadente, atrociora
Inguiomero et laeta barbaris, ut vallum armis ambirent: promptam expugnationem,
plures captivos, incorruptam praedam fore. igitur orta die proruunt fossas,
iniciunt cratis, summa valli prensant, raro super milite et quasi ob metum
defixo. postquam haesere munimentis, datur cohortibus signum cornuaque ac tubae
concinuere. exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur,
exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos. hosti
facile excidium et paucos ac semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum,
quanto inopina tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus secundis avidi,
ita adversis incauti. Arminius integer, Inguiomerus post grave vulnus pugnam
deseruere: vulgus trucidatum est, donec ira et dies permansit. nocte demum
reversae legiones, quamvis plus vulnerum, eadem ciborum egestas fatigaret, vim
sanitatem copias, cuncta in victoria habuere.
[69] Penaserat interim circumventi exercitus
fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno
pontem solvi prohibuisset, erant qui id fiagitium formidine auderent. sed
femina ingens animi munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis
inops aut saucius, vestem et fomenta dilargita est. tradit C. Plinius
Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud principium ponti laudes et grates
reversis legionibus habentem. id Tiberii animum altius penetravit: non enim
simplicis eas curas, nec adversus externos [studia] militum quaeri. nihil
relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat,
largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu
circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit. potiorem iam apud exercitus
Agrippinam quam legatos, quam duces; conpressam a muliere seditionem, cui nomen
principis obsistere non qui verit. accendebat haec onerabatque Seianus, peritia
morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret.
[70] At Germanicus legionum, quas navibus
vexerat, secundam et quartam decimam itinere terrestri P. Vitellio ducendas
tradit, quo levior classis vadoso mari innaret vel reciproco sideret. Vitellius
primum iter sicca humo aut modice adlabente aestu quietum habuit: mox inpulsu
aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique
agmen. et opplebantur terrae: eadem freto litori campis facies, neque discemi
poterant incerta ab solidis, brevia a profundis. sternuntur fluctibus,
hauriuntur gurgitibus; iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt,
occursant. permiscentur inter se manipuli, modo pectore, modo ore tenus
extantes, aliquando subtracto solo disiecti aut obruti. non vox et mutui
hortatus iuvabant adversante unda; nihil strenuus ab ignavo, sapiens ab
inprudenti, consilia a casu differre: cuncta pari violentia involvebantur.
tandem Vitellius in editiora enisus eodem agmen subduxit. pernoctavere sine
utensilibus, sine igni, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus
miserabiles quam quos hostis circumsidet: quippe illic etiam honestae mortis
usus, his inglorium exitium. Iux reddidit terram, penetratumque ad amnem
[Visurgin], quo Caesar classe contenderat. in positae dein legiones, vagante
fama submersas; nec fides salutis, antequam Caesarem exercitumque reducem
videre.
[71] Iam Stertinius, ad accipiendum in
deditionem Segimerum fratrem Segestis praemissus, ipsum et filium eius in
civitatem Vbiorum perduxerat. data utrique venia, facile Segimero, cunctantius
filio, quia Quintilii Vari corpus inlusisse dicebatur. ceterum ad supplenda
exercitus damna certavere Galliae Hispaniae Italia, quod cuique promptum, arma
equos aurum offerentes. quorum laudato studio Germanicus, armis modo et equis
ad bellum sumptis, propria pecunia militem iuvit. utque cladis memoriam etiam
comitate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere; vulnera
intuens alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et cura sibique et proelio
firmabat.
[72] Decreta eo anno triumphalia insignia A.
Caecinae, L. Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas. nomen patris
patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit; neque in acta sua
iurari quamquam censente senatu permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque
plus adeptus foret, tanto se magis in lubrico dictitans. non tamen ideo
faciebat fidem civilis animi; nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud
veteres idem, sed alia in iudicium veniebant, si quis proditione exercitum aut
plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi Romani
minuisset: facta arguebantur, dicta inpune erant. primus Augustus cognitionem
de famosis libellis specie legis eius tractavit, commotus Cassii Severi
libidine, qua viros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamaverat; mox
Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur,
exercendas leges esse re spondit. hunc quoque asperavere carmina incertis
auctoribus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem cum matre
animum.
[73] Haud pigebit referre in Falanio et
Rubrio, modicis equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis,
quanta Tiberii arte gravissimum exitium inrepserit, dein repressum sit,
postremo arserit cunctaque corripuerit, noscatur. Falanio obiciebat accusator,
quod inter cultores Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum
habebantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adscivisset, quodque venditis
hortis statuam Augusti simul mancipasset. Rubrio crimini dabatur violatum
periurio numen Augusti. quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus non ideo
decretum patri suo caelum, ut in perniciem civium is honor verteretur. Cassium
histrionem solitum inter alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in
me moriam Augusti sacrasset; nec contra religiones fieri quod effigies eius, ut
alia numinum simulacra, venditionibus hortorum et domuum accedant. ius iurandum
perinde aestimandum quam si Iovem fefellisset: deorum iniurias dis curae.
[74] Nec multo post Granium Marcellum
praetorem Bithyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postulavit,
subscribente Romano Hispone: qui formam vitae iniit, quam postea celebrem
miseriae temporum et audaciae hominum fecerunt. nam egens, ignotus, inquies,
dum occultis libellis saevitiae principis adrepit, mox clarissimo cuique
periculum facessit, potentiam apud unum, odium apud omnis adeptus dedit
exemplum, quod secuti ex pauperibus divites, ex contemptis metuendi perniciem
aliis ac postremum sibi invenere. sed Marcellum insimulabat sinistros de
Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis
foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo. nam quia vera erant,
etiam dicta credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum
sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam. ad
quod exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa
laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret.
manebant etiam tum vestigia morientis libertatis. igitur Cn. Piso 'quo' inquit
'loco censebis, Caesar? si primus, habebo quod sequar: si post omnis, vereor ne
inprudens dissentiam.' permotus his, quantoque incautius efrerverat,
paenitentia patiens tulit absolvi reum criminibus maiestatis: de pecuniis
repetundis ad reciperatores itum est.
[75] Nec patrum cognitionibus satiatus
iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret;
multaque eo coram adversus ambitum et potentium preces constituta. sed dum
veritilti consulitur, libertas corrumpebatur. inter quae Pius Aurelius senator
questus mole publicae viae ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium
patrum invocabat. resistentibus aerarii praetoribus subvenit Caesar pretiumque
aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam virtutem
diu retinuit, cum ceteras exueret. Propertio Celeri praetorio, veniam ordinis
ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis conperto paternas
ei angustias esse. temptantis eadem alios probare causam senatui iussit,
cupidine severitatis in iis etiam quae rite faceret acerbus. unde ceteri
silentium et paupertatem confessioni et beneficio praeposuere.
[76] Eodem anno continuis imbribus auctus
Tiberis plana urbis stagnaverat; relabentem secuta est aedificiorum et hominum
strages. igitur censuit Asinius Gallus ut libri Sibyllini adirentur. Renuit
Tiberius, perinde divina humanaque obtegens; sed remedium coercendi fluminis
Ateio Calpitoni et L. Arruntio mandatum. Achaiam ac Macedoniam onera
deprecantis levari in praesens proconsulari imperio tradique Caesari placuit.
edendis gladiatoribus, quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus
praesedit, quamquam vili sanguine nimis gaudens; quod [in] vu]gus formidolosum
et pater arguisse dicebatur. cur abstinuerit spectaculo ipse, varie trahebant;
alii taedio coetus, quidam tristitia ingenii et metu conparationis, quia
Augustus comiter interfuisset. non crediderim ad ostentandam saevitiam
movendasque populi offensiones concessam filio materiem, quamquam id quoque
dictum est.
[77] At theatri licentia, proximo priore anno
coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et
centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et
dissensionem vulgi prohibent. actum de ea seditione apud patres dicebanturque
sententiae, ut praetoribus ius virgarum in histriones esset. intercessit
Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii Galli oratione,
silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis senatui praebebat. valuit tamen
intercessio, quia divus Augustus immunis verberum histriones quondam
responderat, neque fas Tiberio infringere dicta eius. de modo lucaris et
adversus lasciviam fautorum multa decernuntur; ex quis maxime insignia, ne
domos pantomimorum senator introiret, ne egredientis in publicum equites Romani
cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam
exilio multandi potestas praetoribus fieret.
[78] Templum ut in colonia Tarraconensi
strueretur Augusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnis provincias
exemplum. centesimam rerum venalium post bella civilia institutam deprecante
populo edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti; simul imparem oneri
rem publicam, nisi vicesimo militiae anno veterani dimitterentur. ita proximae
seditionis male consulta, quibus sedecim stipendiorum finem expresserant,
abolita in posterum.
[79] Actum deinde in senatu ab Arruntio et
Ateio an ob moderandas Tiberis exundationes verterentur flumina et lacus, per
quos augescit; auditaeque municipiorum et coloniarum legationes, orantibus Florentinis
ne Clanis solito alveo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis
perniciem adferret. congruentia his Interamnates disseruere: pessum ituros
fecundissimos Italiae campos, si amnis Nar (id enim parabatur) in rivos
diductus supersta gnavisset. nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in Narem
effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia erupturum; optume rebus
mortalium consuluisse naturam, quae sua ora fluminibus, suos cursus utque
originem, ita finis dederit; spectandas etiam religiones sociorum, qui sacra et
lucos et aras patriis amnibus dicaverint: quin ipsum Tiberim nolle prorsus
accolis fluviis orbatum minore gloria fluere. seu preces coloniarum seu
difficultas operum sive superstitio valuit, ut in sententiam Pisonis
concederetur, qui nil mutandum censuerat.
[80] Prorogatur Poppaeo Sabino provincia
Moesia, additis Achaia ac Macedonia. id quoque morum Tiberii fuit, continuare
imperia ac plerosque ad finem vitae in isdem exercitibus aut iurisdictionibus
habere. causae variae traduntur: alii taedio novae curae semel placita pro
aeternis servavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur; sunt qui existiment,
ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium; neque enim eminentis virtutes
sectabatur, et rursum vitia oderat: ex optimis periculum sibi, a pessimis
dedecus publicum metuebat. qua haesitatione postremo eo provectus est ut
mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.
[81] De comitiis consularibus, quae tum
primum illo principe ac deinceps fuere, vix quicquam firmare ausim: adeo
diversa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus reperiuntur. modo
subtractis candidatorum nominibus originem cuiusque et vitam et stipendia
descripsit ut qui forent intellegeretur; aliquando ea quoque significatione sub
tracta candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent, suam ad id curam
pollicitus est. plerumque eos tantum apud se professos disseruit, quorum nomina
consulibus edidisset; posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis
confiderent: speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore
libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.
Liber secundus
[1] Sisenna Statilio [Tauro] L. Libone
consulibus mota Orientis regna provinciaeque Romanae, initio apud Parthos orto,
qui petitum Roma acceptumque regem, quamvis gentis Arsacidarum, ut externum
aspernabantur. is fuit Vonones, obses Augusto datus a Phraate. nam Phraates
quamquam depulisset exercitus ducesque Romanos, cuncta venerantium officia ad
Augustum verterat partemque prolis firmandae amicitiae miserat, haud perinde
nostri metu quam fidei popularium diffisus.
[2] Post finem Phraatis et sequentium regum
ob internas caedis venere in urbem legati a primoribus Parthis, qui Vononem
vetustissimum liberorum eius accirent. magnificum id sibi credidit Caesar
auxitque opibus. et accepere barbari laetantes, ut ferme ad nova imperia. mox
subiit pudor degeneravisse Parthos: petitum alio ex orbe regem, hostium artibus
infectum; iam inter provincias Romanas solium Arsacidarum haberi darique. ubi
illam gloriam trucidantium Crassum, exturbantium Antonium, si mancipium
Caesaris, tot per annos servitutem perpessum, Parthis imperitet? accendebat
dedignantis et ipse diversus a maiorum institutis, raro venatu, segni equorum
cura; quotiens per urbes incederet, lecticae gestamine fastuque erga patrias
epulas. inridebantur et Graeci comites ac vilissima utensilium anulo clausa.
sed prompti aditus, obvia comitas, ignotae Parthis virtutes, nova vitia; et
quia ipsorum moribus aliena perinde odium pravis et honestis.
[3] Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine
apud Dahas adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris regnoque
potitur. victo Vononi perfugium Armenia fuit, vacua tunc interque Parthorum et
Romanas opes infida ob scelus Antonii, qui Artavasden regem Armeniorum specie
amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfecerat. eius filius
Artaxias, memoria patris nobis infensus, Arsacidarum vi seque regnumque tutatus
est. occiso Artaxia per dolum propinquorum datus a Caesare Armeniis Tigranes deductusque
in regnum a Tiberio Nerone. nec Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis
eius, quamquam sociatis more externo in matrimonium regnumque.
[4] Dein iussu Augusti inpositus Artavasdes
et non sine clade nostra deiectus. tum Gaius Caesar componendae Armeniae
deligitur. is Ariobarzanen, origine Medum, ob insignem corporis formam et
praeclarum animum volentibus Armeniis praefecit. Ariobantane morte fortuita
absumpto stirpem eius haud toleravere; temptatoque feminae imperio, cui nomen
Erato, eaque brevi pulsa, incerti solutique et magis sine domino quam in
libertate profugum Vononen in regnum accipiunt. sed ubi minitari Artabanus et
parum subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum adversus
Parthos sumendum erat, rector Syriae Creticus Silanus excitum custodia
circumdat, manente luxu et regio nomine. quod ludibrium ut effugere agitaverit
Vonones in loco reddemus.
[5] Ceterum Tiberio haud ingratum accidit
turbari res Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstraheret
novisque provinciis impositum dolo simul et casibus obiectaret. at ille, quanto
acriora in eum studia militum et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae
intentior, tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum belligeranti
saeva vel prospera evenissent. fundi Germanos acie et iustis locis, iuvari
silvis, paludibus, brevi aestate et praematura hieme; suum militem haud perinde
vulneribus quam spatiis itinerum, damno armorum adfici; fessas Gallias
ministrandis equis; longum impedimentorum agmen opportunum ad insidias,
defensantibus iniquum. at si mare intretur, promptam ipsis possessionem et
hostibus ignotam, simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus pariter
vehi; integrum equitem equosque per ora et alveos fluminum media in Germania
fore.
[6] Igitur huc intendit, missis ad census
Galliarum P. Vitellio et C. Antio. Silius et Anteius et Caecina fabricandae
classi praeponuntur. mille naves sufficere visae properataeque, aliae breves,
angusta puppi proraque et lato utero, quo facilius fluctus tolerarent; quaedam
planae carinis, ut sine noxa siderent; plures adpositis utrimque gubernaculis,
converso ut repente remigio hinc vel illinc adpellerent; multae pontibus
stratae, super quas tormenta veherentur, simul aptae ferendis equis aut
commeatui; velis habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem
ac terrorem. insula Batavorum in quam convenirent praedicta, ob facilis
adpulsus accipiendisque copiis et transmittendum ad bellum opportuna. nam
Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium
agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque nomen et violentiam
cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur: ad Gallicam ripam
latior et placidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt), mox id
quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque inmenso ore eundem in Oceanum
effunditur.
[7] Sed Caesar, dum adiguntur naves, Silium
legatum cum expedita manu inruptionem in Chattos facere iubet: ipse audito
castellum Lupiae flumini adpositum obsideri, sex legiones eo duxit. neque Silio
ob subitos imbris aliud actum quam ut modicam praedam et Arpi principis
Chattorum coniagem filiamque raperet, neque Caesari copiam pugnae opsessores
fecere, ad famam adventus eius dilapsi: tumulum tamen nuper Varianis legionibus
structum et veterem aram Druso sitam disiecerant. restituit aram honorique
patris princeps ipse cum legionibus decucurrit; tumulum iterare haud visum. et
cuncta inter castellum Alisonem ac Rhenum novis limitibus aggeribusque
permunita.
[8] Iamque classis advenerat, cum praemisso
commeatu et distributis in legiones ac socios navibus fossam, cui Drusianae
nomen, ingressus precatusque Drusum patrem ut se eadem ausum libens placatusque
exemplo ac memoria consiliorum atque operum iuvaret, lacus inde et Oceanum
usque ad Amisiam flumen secunda navigatione pervehitur. classis Amisiae ore
relicta laevo amne, erratumque in eo quod non subvexit aut transposuit
militem dextras in terras iturum; ita plures dies efficiendis pontibus
absumpti. et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum adcrescente unda,
intrepidi transiere: postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dom
insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
metanti castra Caesari Angrivariorum defectio a tergo nuntiatur: missus ilico
Stertinius cum equite et armatura levi igne et caedibus perfidiam ultus est.
[9] Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque
interfluebat. eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit,
quaesitoque an Caesar venisset, postquam adesse responsum est, ut liceret cum
fratre conloqui oravit. erat is in exercitu cognomento Flavus, insignis fide et
amisso per vulnus oculo paucis ante annis duce Tiberio. tum permissu * *
progressusque salutatur ab Arminio; qui amotis stipatoribus, ut sagittarii
nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et postquam digressi, unde ea
deformitas oris interrogat fratrem. illo locum et proelium referente, quodnam
praemium recepisset exquirit. Flavus aucta stipendia, torquem et coronam
aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio vilia servitii pretia.
[10] Exim diversi ordiantur, hic magnitudinem
Romanam, opes Caesaris et victis gravis poenas, in deditionem venienti paratam
clementiam; neque coniugem et filium eius hostiliter haberi: ille fas patriae,
libertatem avitam, penetralis Germaniae deos, matrem precum sociam; ne
propinquorum et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam
imperator esse mallet. paulatim inde ad iurgia prolapsi quo minus pugnam
consererent ne flumine quidem interiecto cohibebantur, ni Stertinius adcurrens
plenum irae armaque et equum poscentem Flavum attinuisset. cernebatur contra
minitabundus Arminius proeliumque denuntians; nam pleraque Latino sermone
interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.
[11] Postero die Germanorum acies trans
Visurgim stetit. Caesar nisi pontibus praesidiisque inpositis dare in discrimen
legiones haud imperatorium ratus, equitem vado tramittit. praefuere Stertinius
et e numero primipilarium Aemilius, distantibus locis invecti, ut hostem
diducerent. qua celerrimus amnis, Chariovalda dux Batavorum erupit. eum
Cherusci fugam simulantes in planitiem saltibus circumiectam traxere: dein
coorti et undique effusi trudunt adversos, instant cedentibus collectosque in
orbem pars congressi, quidam eminus proturbant. Chariovalda diu sustentata
hostium saevitia, hortatus suos ut ingruentis catervas globo perfringerent,
atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac
multi nobilium circa: ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque
subvenientes periculo exemere.
[12] Caesar transgressus Visurgim indicio
perfugae cognoscit delectum ab Arminio locum pugnae; convenisse et alias
nationes in silvam Herculi sacram ausurosque nocturnam castrorum oppugnationem.
habita indici fides et cernebantur ignes, suggressique propius speculatores
audiri fremitum equorum inmensique et inconditi agminis murmur attulere. igitur
propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id
modo incorruptum foret secum agitabat. tribunos et centuriones laeta saepius
quam comperta nuntiare, libertorum servilia ingenia, amicis inesse adulationem;
si contio vocetur, illic quoque quae pauci incipiant reliquos adstrepere.
penitus noscendas mentes, cum secreti et incustoditi inter militaris cibos spem
aut metum proferrent.
[13] Nocte coepta egressus augurali per
occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit
castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem
ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem
animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos
et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos. inter quae unus hostium,
Latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna coniuges et agros et
stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis
transfugisset, Arminii nomine pollicetur. intendit ea contumelia legionum iras:
veniret dies, daretur pugna; sumpturum militem Germanorum agros, tracturum
coniuges; accipere omen et matrimonia ac pecunias hostium praedae destinare.
tertia ferme vigilia adsultatum est castris sine coniectu teli, postquam
crebras pro munimentis cohortes et nihil remissum sensere.
[14] Nox eadem laetam Germanico quietem
tulit, viditque se operatum et sanguine sacri respersa praetexta pulchriorem
aliam manibus aviae Augustae accepisse. auctus omine, addicentibus auspiciis,
vocat contionem et quae sapientia provisa aptaque inminenti pugnae disserit.
non campos modo militi Romano ad proelium bonos, sed si ratio adsit, silvas et
saltus; nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum
et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori
tegmina. denserent ictus, ora mucronibus quaererent: non loricam Germano, non
galeam, ne scuta quidem ferro nervove firmata, sed viminum textus vel tenuis et
fucatas colore tabulas; primam utcumque aciem hastatam, ceteris praeusta aut
brevia tela. iam corpus ut visu torvom et ad brevem impetum validum, sic nulla
vulnerum patientia: sine pudore flagitii, sine cura ducum abire, fugere,
pavidos adversis, inter secunda non divini, non humani iuris memores. si taedio
viarum ac maris finem cupiant, hac acie parari: propiorem iam Albim quam Rhenum
neque bellum ultra, modo se patris patruique vestigia prementem isdem in terris
victorem sisterent.
[15] Orationem ducis secutus militum ardor,
signumque s pugnae datum. nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres
omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos Variani exercitus
fugacissimos qui ne bellum tolerarent, seditionem induerint; quorum pars
onustavulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis
rursum hostibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe. classem quippe et avia Oceani
quaesita ne quis venientibus occurreret, ne pulsos premeret: sed ubi miscuerint
manus, inane victis ventumm remorumve subsidium. meminissent modo avaritiae,
crudelitatis, superbiae: aliod sibi reliquum quam tenere libertatem aut mori
ante servitium?
[16] Sic accensos et proelium poscentis in
campum, cui Idistaviso nomen, deducunt. is medius inter Visurgim et collis, ut
ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur.
pone tergum insurgebat silva editis in altum ramis et pura humo inter arborum
truncos. campum et prima silvarum barbara acies tenuit: soli Cherusci iuga
insedere ut proeliantibus Romanis desuper incurrerent. noster exercitus sic
incessit: auxiliares Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittatii;
dein quattuor legiones et cum duabus praetoriis cohortibus ac delecto equite
Caesar; exim totidem aliae legiones et levis armatura cum equite sagittario
ceteraeque sociorum cohortes. intentus paratusque miles ut ordo agminis in
aciem adsisteret.
[17] Visis Cheruscorum catervis, quae per
ferociam proruperant, validissimos equitum ineurrere latus, Stertinium cum
ceteris turmis circumgredi tergaque invadere iubet, ipse in tempore adfuturus.
interea pulcherrimum augurium, octo aquilae petere silvas et intrare visae
imperatorem advertere. exclamat irent, sequerentur Romanas avis, propria
legionum numina. simul pedestris acies infertur et praemissus eques postremos
ac latera impulit. mirumque dictu, duo hostium agmina diversa fuga, qui silvam
tenuerant, in aperta, qui campis adstiterant, in silvam ruebant. medii inter
hos Cherusci collibus detrudebantur, inter quos insignis Arminius manu voce
vulnere sustentabat pugnam. incubueratque sagittariis, illa rupturus, ni
Raetorum Vindelicorumque et Gallicae cohortes signa obiecissent. nisu tamen
corporis et impetu equi pervasit, oblitus faciem suo curore ne nosceretur.
quidam adgnitum a Chaucis inter auxilia Romana agentibus emissumque
tradiderunt. virtus seu fraus eadem Inguiomero effugium dedit: ceteri passim
trucidati. et plerosque tranare Visurgim conantis iniecta tela aut vis
fluminis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere. quidam turpi
fuga in summa arborum nisi ramisque se occultantes admotis sagittariis per
ludibrium figebantur, alios prorutae arbores adflixere.
[18] Magna ea victoria neque cruenta nobis
fuit. quinta ab hora diei ad noctem caesi hostes decem milia passuum
cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia eorum catenis quas in
Romanos ut non dubio eventu portaverant. miles in loco proelii Tiberium
imperatorem salutavit struxitque aggerem et in modum tropaeorum arma
subscriptis victarum gentium nominibus imposuit.
[19] Haut perinde Germanos vulnera, luctus,
excidia quam ea species dolore et ira adfecit. qui modo abire sedibus, trans Albim
concedere parabant, pugnam volunt, arma rapiunt; plebes primores, inventus
senes agmen Romanum repente incursant, turbant. postremo deligunt locum flumine
et silvis clausum, arta intus planitie et umida: silvas quoque profunda palus
ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis
dirimerentur. hic pedes adstitit: equitem propinquis lucis texere ut ingressis
silvam legionibus a tergo foret.
[20] Nihil ex his Caesari incognitum:
consilia locos, prompta occulta noverat astusque hostium in perniciem ipsis
vertebat. Seio Tuberoni legato tradit equitem campumque; peditum aciem ita
instruxit ut pars aequo in silvam aditu incederet, pars obiectum aggerem
eniteretur; quod arduum sibi, cetera legatis permisit. quibus plana evenerant,
facile inrupere: quis inpugnandus agger, ut si murum succederent, gravibus
superne ictibus conflictabantur. sensit dux inparem comminus pugnam remotisque
paulum legionibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare hostem
iubet. missae e tormentis hastae, quantoque conspicui magis propugnatores,
tanto pluribus vulneribus deiecti. primus Caesar cum praetoriis cohortibus
capto vallo dedit impetum in silvas; conlato illic gradu certatum. hostem a
tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant: utrisque necessitas in loco,
spes in virtute, salus ex victoria.
[21] Nec minor Germanis animus, sed genere
pugnae et armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis praelongas
hastas non protenderet, non colligeret, neque adsultibus et velocitate corporum
uteretur, coacta stabile ad proelium; contra miles, cui scutum pecotri
adpressum et insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora foderet
viamque strage hostium aperiret, inprompto iam Arminio ob continua
pericula, sive illum recens acceptum vulnus tardaverat. quin et Inguiomerum,
tota volitantem acie, fortuna magis quam virtus deserebat. et Germanicus quo
magis adgnosceretur detraxerat tegimen capitii orabatque insisterent caedibus:
nil opus captivis, solam internicionem gentis finem bello fore. iamque sero
diei subducit ex acie legionem faciendis castris: ceterae ad noctem cruore
hostium satiatae sunt. equites ambigue certavere.
[22] Laudatis pro contione victoribus Caesar
congeriem armorum struxit, superbo cum titulo: debellatis inter Rhenum Albimque
nationibus exercitum Tiberii Caesaris ea monimenta Marti et Iovi et Augusto
sacravisse. de se nihil addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti
satis esse. mox bellum in Angrivarios Stertinio mandat, ni deditionem
properavissent. atque illi supplices nihil abnuendo veniam omnium accepere.
[23] Sed aestate iam adulta legionum aliae
itinere terrestri in hibernacula remissae; pluris Caesar classi inpositas per
flumen Amisiam Oceano invexit. ac primo placidum aequor mille navium remis
strepere aut velis inpelli: mox atro nubium globo effusa grando, simul variis
undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire;
milesque pavidus et casuum maris ignarus dum turbat nautas vel intempestive
iuvat, officia prudentium corrumpebat omne dehinc caelum et mare omne in
austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium
tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque
navis in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada
infestas. quibus paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus eodemque quo
ventus ferebat, non adhaerere ancoris, non exhaurire inrumpentis undas
poterant: equi, iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur quo levarentur
alvei manantes per latera et fluctu superurgente.
[24] Quanto violentior cetero mari Oceanus et
truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine
excessit, hostilibus circum litoribus aut ita vasto et profundo ut credatur
novissimum ac sine terris mare. pars navium haustae sunt, plures apud insulas
longius sitas eiectae; milesque nullo illic hominum cultu fame absumptus, nisi
quos corpora equorum eodem elisa toleraverant. sola Germanici triremis
Chaucorum terram adpulit; quem per omnis illos dies noctesque apud scopulos et
prominentis oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, vix cohibuere amici quo
minus eodem mari oppeteret. tandem relabente aestu et secundante vento claudae
naves raro remigio aut intentis vestibus, et quaedam a validioribus tractae,
revertere; quas raptim refectas misit ut scrutarentur insulas. collecti ea cura
plerique: multos Angrivarii nuper in fidem accepti redemptos ab interioribus
reddidere; quidam in Britanniam rapti et remissi a regulis. ut quis ex
longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucris,
monstra maris, ambiguas hominum et beluarum formas, visa sive ex metu credita.
[25] Sed fama classis amissae ut Germanos ad
spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit. C. Silio cum triginta peditum,
tribus equitum milibus ire in Chattos imperat; ipse maioribus copiis Marsos
inrumpit, quorum dux Mallovendus nuper in deditionem acceptus propinquo luco
defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio servari indicat. missa
extemplo manus quae hostem a fronte eliceret, alii qui terga circumgressi
recluderent humum. et utrisque adfuit fortuna. eo promptior Caesar pergit
introrsus, populatur, excindit non ausum congredi hostem aut, sicubi
restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex captivis cognitum est,
paventem. quippe invictos et nullis casibas superabilis Romanos praedicabant,
qui perdita classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque corporibus
litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti numero inrupissent.
[26] Reductus inde in hiberna miles, laetus
animi quod adversa marls expeditione prospera pensavisset. addidit
munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat exsolvendo. nec dubium
habebatur labare hostis petendaeque pacis consilia sumere, et si proxima aestas
adiceretur, posse bellum patrari. sed crebris epistulis Tiberius monebat
rediret ad decretum triumphum: satis iam eventuum, satis casuum. prospera illi
et magna proelia: eorum quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis
culpa, gravia tamen et saeva damna intulissent. se novies a divo Augusto in
Germaniam missum plura consilio quam vi perfecisse. sic Sugambros in deditionem
acceptos, sic Suebos regemque Maroboduum pace obstrictum. posse et Cheruscos
ceterasque rebellium gentis, quoniam Romanae ultioni consultum esset, internis
discordiis relinqui. precante Germanico annum efficiendis coeptis, acrius
modestiam eius adgreditur alterum consulatum offerendo cuius munia praesens
obiret. simul adnectebat, si foret adhuc bellandum, relinqueret materiem Drusi
fratris gloriae, qui nullo tum alio hoste non nisi apud Germanias adsequi nomen
imperatorium et deportare lauream posset. haud cunctatus est ultra Germanicus,
quamquam fingi ea seque per invidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.
[27] Sub idem tempus e familia Scriboniorum
Libo Drusus defertur moliri res novas. eius negotii initium, ordinem, finem
curatius disseram, quia tum primum reperta sunt quae per tot annos rem publicam
exedere. Firmius Catus senator, ex intima Libonis amicitia, invenem inprovidum
et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa, magorum sacra, somniorum etiam
interpretes impulit, dum proavom Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam
Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat,
hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo
pluribus indiciis inligaret.
[28] Vt satis testium et qui servi eadem
noscerent repperit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine et reo
per Flaccum Vescularium equitem Romanum, cui propior cum Tiberio usus erat.
Caesar indicium haud aspernatus congressus abnuit: posse enim eodem Flacco
internuntio sermones commeare. atque interim Libonem ornat praetura,
convictibus adhibet, non vultu alienatus, non verbis commotior (adeo iram
condiderat); cunctaque eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire
malebat, donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras carminibus eliceret,
ad Fulcinium Trionem indicium detulit. celebre inter accusatores Trionis
ingenium erat avidumque famae malae. statim corripit reum, adit consules,
cognitionem senatus poscit. et vocantur patres, addito consultandum super re
magna et atroci.
[29] Libo interim veste mutata cum primoribus
feminis circumire domos, orare adfinis, vocem adversum pericula poscere,
abouentibus cunctis, cum diversa praetenderent, eadem formidine. die senatus
metu et aegritudine fessus, sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica
delatus ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices voces ad
Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur. mox libellos et auctores recitat
Caesar ita moderans ne lenire neve asperare crimina videretur.
[30] Accesserant praeter Trionem et Catum
accusatores Fonteius Agrippa et C. Vibius , certabantque cui ius perorandi in
reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter se concederent et Libo sine
patrono introisset, singillatim se crimina obiecturum professus, protulit
libellos vaecordes adeo ut consultaverit Libo an habiturus foret opes quis viam
Appiam Brundisium usque pecunia operiret. inerant et alia huiusce modi stolida
vana, si mollius acciperes, misemuda. uni tamen libello manu Libonis nominibus
Caesarum aut senatorum additas atrocis vel occultas notas accusator arguebat.
negante reo adgnoscentis servos per tormenta interrogari placuit. et quia
vetere senatus consulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et novi
iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori publico iubet, scilicet ut in
Libonem ex servis salvo senatus consulto quaereretur. ob quae posterum diem
reus petivit domumque digressus extremas preces P. Quirinio propinquo suo ad
principem mandavit.
[31] Responsum est ut senatum rogaret.
cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut audiri, ut
aspici possent, cum Libo ipsis quas in novissimam voluptatem adhibuerat epulis
excruciatus vocare percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium.
atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus adpositum cum
mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris duos ictus in viscera derexit. ad
gemitum conlabentis adcurrere liberti, et caede visa miles abstitit. accusatio
tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque Tiberius petiturum se
vitam quamvis nocenti, nisi voluntariam mortem properavisset.
[32] Bona inter accusatores dividuntur, et
praeturae extra ordinem datae iis qui senatorii ordinis erant. tunc Cotta
Messalinus, ne imago Libonis exequias posterorum comitaretur, censuit, Cn.
Lentulus, ne quis Scribonius cognomentum Drusi adsumeret. supplicationum dies
Pomponii Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae, utque idumn
Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, dies festus haberetur, L. Piso
et Gallus Asinius et Papius Mutilus et L. Apronius decrevere; quorum
auctoritates adulationesque rettuli ut sciretur vetus id in re publica malum.
facta et de mathematicis magisque Italia pellendis senatus consulta; quorum e
numero L. Pituanius saxo deiectus est, in P. Marcium consules extra portam
Esquilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco advertere.
[33] Proatus die multa in luxum civitatis dicta
a Q. Haterio consulari, Octavio Frontone praetura functo; decretumque ne vasa
auro solida ministrandis cibis fierent, ne vestis serica viros foedaret.
excessit Fronto ac postulavit modum argento, supellectili, familiae: erat
quippe adhuc frequens senatoribus, si quid e re publica crederent, loco
sententiae promere. contra Gallus Asinius disseruit: auctu imperii adolevisse
etiam privatas opes, idque non novum, sed e vetustissimis moribus: aliam apud
Fabricios, aliam apud Scipiones pecuniam; et cuncta ad rem publicam referri,
qua tenui angustas civium domos, postquam eo magnificentiae venerit, gliscere
singulos. neque in familia et argento quaeque ad usum parentur nimium aliquid
aut modicum nisi ex fortuna possidentis. distinctos senatus et equitum census, non
quia diversi natura, sed ut locis ordinibus dignationibus antistent, ita iis
quae ad requiem animi aut salubritatem corporum parentur, nisi forte clarissimo
cuique pluris curas, maiora pericula subeunda, delenimentis curarum et
periculorum carendum esse. facilem adsensum Gallo sub nominibus honestis
confessio vitiorum et similitudo audientium dedit. adiecerat et Tiberius non id
tempus censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum corrigendi auctorem.
[34] Inter quae L. Piso ambitum fori,
corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire
se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
simul curiam relinquebat. commotus est Tiberius, et quamquam mitibus verbis
Pisonem permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem auctoritate
vel precibus tenerent. haud minus liberi doloris documentum idem Piso mox dedit
vocata in ius Vrgulania, quam supra leges amicitia Augustae extulerat. nec aut
Vrgulania optemperavit, in domum Caesaris spreto Pisone vecta, aut ille
abscessit, quamquam Augusta se violari et imminui quereretur. Tiberius hactenus
indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum
Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
spectabatur occursante populo compositus ore et sermonibus variis tempus atque
iter ducens, donec propinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta
pecuniam quae petebatur iuberet. isque finis rei, ex qua neque Piso inglorius
et Caesar maiore fama fuit. ceterum Vrgulaniae potentia adeo nimia civitati
erat ut testis in causa quadam, quae apud senatum tractabatur, venire
dedignaretur: missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines Vestales
in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, vetus mos fuerit.
[35] Res eo anno prolatas haud referrem, ni
pretium foret Cn. Pisonis et Asinii Galli super eo negotio diversas sententias
noscere. Piso, quamquam afuturum se dixerat Caesar, ob id magis agendas
censebat, ut absente principe senatum et equites posse sua munia sustinere
decorum rei publicae foret. Gallus, quia speciem libertatis Piso praeceperat,
nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani nisi coram et sub oculis
Caesaris, eoque conventum Italiae et adfluentis provincias praesentiae eius servanda
dicebat. audiente haec Tiberio ac silente magnis utrimque contentionibus acta,
sed res dilatae.
[36] Et certamen Gallo adversus Caesarem
exortum est. nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda, utque
legionum legati, qui ante praeturam ea militia fungebantur, iam tum praetores
destinarentur, princeps duodecim candidatos in annos singulos nominaret. haud
dubium erat eam sententiam altius penetrare et arcana imperii temptari.
Tiberius tamen, quasi augeretur potestas eius, disseruit: grave moderationi
suae tot eligere, tot differre. vix per singulos annos offensiones vitari,
quamvis repulsam propinqua spes soletur: quantum odii fore ab iis qui ultra
quinquennium proiciantur? unde prospici posse quae cuique tam longo temporis
spatio mens, domus, fortuna? superbire homines etiam annua designatione: quid
si honorem per quinquennium agitent? quinquiplicari prorsus magistratus,
subverti leges, quae sua spatia exercendae candidatorum industriae
quaerendisque aut potiundis honoribus statuerint. favorabili in speciem
oratione vim imperii tenuit.
[37] Censusque quorundam senatorum iuvit. quo
magis mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuvenis, in paupertate
manifesta superbius accepisset. nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a divo
Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne
clarissima familia extingueretur. igitur quattuor filiis ante limen curiae
adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus haberetur, modo Hortensii
inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit:
'patres conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam videtis, non sponte
sustuli sed quia princeps monebat; simul maiores mei meruerant ut posteros
haberent. nam ego, qui non pecuniam, non studia populi neque eloquentiam,
gentile domus nostrae bonum, varietate temporum accipere vel parare potuissem,
satis habebam, si tenues res meae nec mihi pudori nec cuiquam oneri forent.
iussus ab imperatore uxorem duxi. en stirps et progenies tot consulum, tot
dictatorum. nec ad invidiam ista sed conciliandae misericordiae refero.
adsequentur florente te, Caesar, quos dederis honores: interim Q. Hortensii
pronepotes, divi Augusti alumnos ab inopia defende.'
[38] Inclinatio senatus incitamentum Tiberio
fuit quo promptius adversaretur, his ferme verbis usus: 'si quantum pauperum
est venire huc et liberis suis petere pecunias coeperint, singuli numquam
exsatiabuntur, res publica deficiet. nec sane ideo a maioribus concessum est
egredi aliquando relationem et quod in commune conducat loco sententiae
proferre, ut privata negotia et res familiaris nostras hic augeamus, cum
invidia senatus et principum, sive indulserint largitionem sive abnuerint. non
enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, cum
aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum
suorum urgere modestiam senatus, eandem vim in me transmittere ac velut
perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum
erit. dedit tibi, Hortale, divus Augustus pecuniam, sed non conpellatus nec en
lege ut semper daretur. languescet alioqui industria, intendetur socordia, si
nullus ex se metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expectabunt, sibi
ignavi, nobis graves.' haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis
quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per
silentium aut occultum murmur excepere. sensitque Tiberius; et cum paulum
reticuisset, Hortalo se respondisse ait: ceterum si patribus videretur, daturum
liberis eius ducena sestertia singulis, qui sexus virilis essent. egere alii
grates: siluit Hortalus, pavore an avitae nobilitatis etiam inter angustias
fortunae retinens. neque miseratus est posthac Tiberius, quamvis domus
Hortensii pudendam ad inopiam delaberetur.
[39] Eodem anno mancipii unius audacia, ni
mature subventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam perculisset.
Postumi Agrippae servus, nomine Clemens, comperto fine Augusti pergere in
insulam Planasiam et fraude aut vi raptum Agrippam ferre ad exercitus
Germanicos non servili animo concepit. ausa eius inpedivit tarditas onerariae
navis: atque interim patrata caede ad maiora et magis praecipitia conversus
furatur cineres vectusque Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit,
donec crinem barbamque promitteret: nam aetate et forma haud dissimili in
dominum erat. tum per idoneos et secreti eius socios crebrescit vivere
Agrippam, occultis primum sermonibus, ut vetita solent, mox vago rumore apud
inperitissimi cuiusque promptas auris aut rursum apud turbidos eoque nova
cupientis. atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque
diutius isdem locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et
incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat.
[40] Vulgabatur interim per Italiam servatum
munere deum Agrippam, credebatur Romae; iamque Ostiam invectum multitudo
ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura
distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso
vanescere sineret: modo nihil spernendum, modo non omnia metuenda ambiguus
pudoris ac metus reputabat. postremo dat negotium Sallustio Crispo. ille e
clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque hortatur,
simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula
polliceantur. exequuntur ut iussum erat. dein speculati noctem incustoditam,
accepta idonea manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere. percontanti
Tiberio quo modo Agrippa factus esset respondisse fertur 'quo modo tu Caesar.'
ut ederet socios subigi non potuit. nec Tiberius poenam eius palam ausus, in
secreta Palatii parte interfici iussit corpusque clam auferri. et quamquam
multi e domo principis equitesque ac senatores sustentasse opibus, iuvisse
consiliis dicerentur, haud quaesitum.
[41] Fine anni arcus propter aedem Saturni ob
recepta signa cum Varo amissa ductu Germanici, auspiciis Tiberii, et aedes
Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis, quos Caesar dictator populo Romano
legaverat, sacrarium genti Iuliae effigiesque divo Augusto apud Bovillas
dicantur. C. Caelio L. Pomponio consulibus Germanicus Caesar a. d. VII. Kal.
Iunias triumphavit de Cheruscis Chattisque et Angrivariis quaeque aliae
nationes usque ad Albim colunt. vecta spolia, captivi, simulacra montium,
fluminum, proeliorum; bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro confecto
accipiebatur. augebat intuentium visus eximia ipsius species currusque quinque
liberis onustus. sed suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in
Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Marcellum flagrantibus plebis
studiis intra inventam ereptum, brevis et infaustos populi Romani amores.
[42] Ceterum Tiberius nomine Germanici
trecenos plebi sestertios viritim dedit seque collegam consulatui eius
destinavit. nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri iuvenem specie
honoris statuit struxitque causas aut forte oblatas arripuit. rex Archelaus
quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi
agentem nullo officio coluisset. nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed
ab intimis Augusti monitus, quia florente Gaio Caesare missoque ad res Orientis
intuta Tiberii amicitia credebatur. ut versa Caesarum subole imperium adeptus
est, elicit Archelaum matris litteris, quae non dissimulatis filii
offensionibus clementiam offerebae, si ad precandum veniret. ille ignarus doli
vel, si intellegere crederetur, vim metuens in urbem properat; exceptusque
immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur
sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita
sunt, finem vitae sponte an fato implevit. regnum in provinciam redactum est,
fructibusque eius levari posse centesimae vectigal professus Caesar
ducentesimam in posterum statuit. per idem tempus Antiocho Commagenorum,
Philopatore Cilicum regibus defunctis turbabantur nationes, plerisque Romanum,
aliis regium imperium cupientibus; et provinciae Syria atque Iudaea, fessae
oneribus, deminutionem tributi orabant.
[43] Igitur haec et de Armenia quae supra
memoravi apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Germanici
sapientia conponi: nam suam aetatem vergere, Drusi nondum satis adolevisse.
tunc decreto patrum per missae Germanico provinciae quae mari dividuntur,
maiusque imperium, quoquo adisset, quam iis qui sorte aut missu principis
obtinerent sed Tiberius demoverat Syria Creticum Silanum, per adfinitatem
conexam Germanico, quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta
erat, praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio violentum et obsequii ignarum, insita
ferocia a patre Pisone qui civili bello resurgentis in Africa partis acerrimo
ministerio adversus Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus concesso
reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur delatum ab Augusto
consulatum accipere. sed praeter patemos spiritus uxoris quoque Plancinae
nobilitate et opibus accendebatur; vix Tiberio concedere, liberos eius ut
multum infra despectare. nec dubium habebat se delectum qui Syriae imponeretur
ad spes Germanici coercendas. credidere quidam data et a Tiberio occulta
mandata; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemulatione muliebri Agrippinam
insectandi divisa namque et discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum
studiis. Tiberius ut proprium et sui sanguinis Drusum fovebat: Germanico
alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, et quia claritudine matemi
generis anteibat, avum M. Antonium, avunculum Augustum ferens. contra Druso
proavus eques Romanus Pomponius Atticus dedecere Claudiorum imagines videbatur:
et coniunx Germanici Agrippina fecunditate ac fama Liviam uxorem Drusi
praecellebat. sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus
inconcussi.
[44] Nec multo post Drusus in Illyricum
missus est ut suesceret militiae studiaque exercitus pararet; simul iuvenem
urbano luxu lascivientem melius in castris haberi Tiberius seque tutiorem
rebatur utroque filio legiones obtinente. sed Suebi praetendebantur auxilium
adversus Cheruscos orantes; nam discessu Romanorum ac vacui externo metu gentis
adsuetudine et tum aemulatione gloriae arma in se verterant. vis nationum,
virtus ducum in aequo; set Maroboduum regis nomen invisum apud popularis,
Arminium pro libertate bellantem favor habebat.
[45] Igitur non modo Cherusci sociique eorum,
vetus Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Marobodui Suebae
gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad eum. quibus additis praepollebat,
ni Inguiomerus cum manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob
causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere dedignabatur.
deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut olim apud Germanos, vagis
incursibus aut disiectas per catervas: quippe longa adversum nos militia
insueverant sequi signa, subsidiis firmari, dicta imperatorum accipere. ac tunc
Arminius equo conlustrans cuncta, ut quosque advectus erat, reciperatam
libertatem, trucidatas legiones, spolia adhuc et tela Romanis derepta in
manibus multorum ostentabat; contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum
expertem, Hercyniae latebris defensum; ac mox per dona et legationes petivisse
foedus, proditorem patriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis
exturbandum quam Varum Quintilium interfecerint. meminissent modo tot
proeliorum, quorum eventu et ad postremum eiectis Romanis satis probatum, penes
utros summa belli fuerit.
[46] Neque Maroboduns iactantia sui aut
probris in hostem abstinebat, sed Inguiomerum tenens illo in corpore decus omne
Cheruscorum, illius consiliis gesta quae prospere ceciderint testabatur:
vaecordem Arminium et rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres
vagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, magna cum clade
Germaniae et ignominia sua, cum coniunx, cum fiius eius servitium adhuc
tolerent. at se duodecim legionibus petitum duce Tiberio inlibatam Germanorum
gloriam servavisse, mox condicionibus aequis discessum; neque paenitere quod
ipsorum in manu sit, integrum adversum Romanos bellum an pacem incruentam
malint. his vocibus instinctos exercitus propriae quoque causae stimulabant,
cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo decore aut recenti libertate et
contra augendae dominationi certaretur. non alias maiore mole concursum neque
ambiguo magis eventu, fusis utrimque dextris cornibus; sperabaturque rursum
pugna, ni Maroboduns castra in collis subduxisset. id signum perculsi fuit; et
transfugiis paulatim nudatus in Marcomanos concessit misitque legatos ad
Tiberium oraturos auxilia. responsum est non lure eum adversus Cheruscos arma
Romana invocare, qui pugnantis in eundem hostem Romanos nulla ope iuvisset. missus
tamen Drusus, ut rettulimus, paci firmator.
[47] Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes
conlapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque pestis fuit. neque
solitum in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, quia diductis
terris hauriebantur. sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana fuerint,
effulsisse inter ruinam ignis memorant. asperrima in Sardianos lues plurimum in
eosdem misericordiae traxit: nam centies sestertium pollicitus Caesar, et
quantum aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit. Magnetes a Sipylo
proximi damno ac remedio habiti. Temnios, Philadelphenos, Aegeatas,
Apollonidenses, quique Mosteni aut Macedones Hyrcani vocantur, et
Hierocaesariam, Myrinam, Cymen, Tmolum levari idem in tempus tributis mittique
ex senatu placuit, qui praesentia spectaret refoveretque. delectus est M.
Ateius e praetoriis, ne consulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex
eo impedimentum oreretur.
[48] Magnificam in publicum largitionem auxit
Caesar haud minus grata liberalitate, quod bona Aemiliae Musae, locupletis
intestatae, petita in fiscum, Aemilio Lepido, cuius e domo videbatur, et
Pantulel divitis equitis Romani here ditatem, quamquam ipse heres in parte
legeretur, tradidit M. Servilio, quem prioribus neque suspectis tabulis
scriptum compererat, nobilitatem utriusque pecunia iuvandam praefatus. neque
hereditatem cuiusquam adiit nisi cum amicitia meruisset: ignotos et aliis
infensos eoque principem nuncupantis procul arcebat. ceterum ut honestam
innocentium paupertatem levavit, ita prodigos et ob flagitia egentis, Vibidium
Varronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Sullam, Q. Vitellium movit
senatu aut sponte cedere passus est.
[49] Isdem temporibus deum aedis vetustate
aut igni abolitas coeptasque ab Augusto dedicavit, Libero Liberaeque et Cereri
iuxta circum maximum, quam A. Postumius dictator voverat, eodemque in loco
aedem Florae ab Lucio et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano
templum, quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus rem
Romanam prospere mari gessit triumphumque navalem de Poenis meruit. Spei aedes
a Germanico sacratur: hanc A. Atilius voverat eodem bello.
[50] Adolescebat interea lex maiestatis. et
Appuleiam Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermonibus divum
Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset Caesarique conexa adulterio
teneretur, maiestatis delator arcessebat. de adulterio satis caveri lege Iulia
visum: maiestatis crimen distingui Caesar postulavit damnarique, si qua de
Augusto inreligiose dixisset: in se iacta nolle ad cognitionem vocari.
interrogatus a consule quid de iis censeret quae de matre eius locuta secus
argueretur reticuit; dein proximo senatus die illius quoque nomine oravit ne
cui verba in eam quoquo modo habita crimini forent. liberavitque Appuleiam lege
maiestatis: adulterii graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum
propinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur suasit. adultero Manlio
Italia atque Africa interdictum est.
[51] De praetore in locum Vipstani Galli,
quem mors abstulerat, subrogando certamen incessit. Germanicus.atque Drusus
(nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrippam propinquum Germanici fovebant:
contra plerique nitebantur ut numerus liberorum in candidatis praepolleret,
quod lex iubebat. laetabatur Tiberius, cum inter filios eius et leges senatus
disceptaret. victa est sine dubio lex, sed neque statim et paucis suffragiis,
quo modo etiam cum valerent leges vincebantur.
[52] Eodem anno coeptum in Africa bellum,
duce hostium Tacfarinate. is natione Numida, in castris Romanis auxiliaria
stipendia meritus, mox desertor, vagos primum et latrociniis suetos ad praedam
et raptus congregare, dein more militiae per vexilla et turmas componere,
postremo non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi. valida ea gens et
solitudinibus Africae propinqua, nullo etiam tum urbium cultu, cepit arma
Maurosque accolas in bellum traxit: dux et his, Mazippa. divisusque exercitus,
ut Tacfarinas lectos viros et Romanum in modum armatos castris attineret,
disciplina et imperiis suesceret, Mazippa levi cum copia incendia et caedis et
terrorem circumferret. coapulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in
eadem, cum Furius Camillus pro consule Africae legionem et quod sub signis
sociorum in unum conductos ad hostem duxit, modicam manum, si multitudinem
Numidarum atque Maurorum spectares; sed nihil aeque cavabatur quam ne bellum
metu eluderent; spe victoriae inducti sunt ut vincerentur. igitur legio medio,
leves cohortes duaeque alae in cornibus locantur. nec Tacfarinas pugnam
detrectavit. fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum decus
militiae. nam post illum reciperatorem urbis filiumque eius Camillum penes
alias familias imperatoria laus fuerat; atque hic, quem memoramus, bellorum
expers habebatur. eo pronior Tiberius res gestas apud senatum celebravit; et
decrevere patres triumphalia insignia, quod Camillo ob modestiam vitae impune
fuit.
[53] Sequens annus Tiberium tertio,
Germanicum iterum consules habuit. sed eum honorem Germanicus iniit apud urbem Achaiae
Nicopolim, quo venerat per Illyricam oram viso fratre Druso in Delmatia agente,
Hadriatici ac mox Ionii maris adversam navigationem perpessus. igitur paucos
dies insumpsit reficiendae classi; simul sinus Actiaca victoria inclutos et
sacratas ab Augusto manubias castraque Antonii cum recordatione maiorum suorum
adiit. namque ei, ut memoravi, avunculus Augustus, avus Antonius erant,
magnaque illic imago tristium laetorumque. hinc ventum Athenas, foederique
sociae et vetustae urbis datum ut uno lictore uteretur. excepere Graeci
quaesitissimis honoribus, vetera suorum facta dictaque praeferentes quo plus
dignationis adulatio haberet.
[54] Petita inde Euboca tramisit Lesbum ubi
Agrippina novissimo partu Iuliam edidit. tum extrema Asiae Perinthumque ac Byzantium,
Thraecias urbes, mox Propontidis angustias et os Ponticum intrat, cupidine
veteres locos et fama celebratos noscendi; pariterque provincias internis
certaminibus aut magistratuum iniuriis fessas refovebat. atque illum in
regressu sacra Samothracum visere nitentem obvii aquilones depulere. igitur
adito Ilio quaeque ibi varietate fortunae et nostri origine veneranda, relegit
Asiam adpellitque Colophona ut Clarii Apollinis oraculo uteretur. non femina
illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et ferme Mileto accitus sacerdos
numerum modo consultantium et nomina audit; tum in specum degressus, hausta
fontis arcani aqua, ignarus plerumque litterarum et carminum edit responsa
versibus compositis super rebus quas quis mente concepit. et ferebatur Germanico
per ambages, ut mos oraculis, maturum exitum cecinisse.
[55] At Cn. Piso quo properantius destinata
inciperet civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione saeva
increpat, oblique Germanicum perstringens quod contra decus Romani nominis non
Atheniensis tot cladibus extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia
coluisset: hos enim esse Mithridatis adversus Sullam, Antonii adversus divum
Augustum socios. etiam vetena obiectabat, quae in Macedones inprospere,
violenter in suos fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum
quendam Areo iudicio falsi damnatum precibus suis non concederent. exim
navigatione celeri per Cycladas ee compendia maris adsequitur Germanicum apud
insulam Rhodum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret: sed tanta
mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas raperet in abrupta possetque
interitus inimici ad casum referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini
eximeretur. neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum
praevenitque. et postquam Syriam ac legiones attigit, largitione, ambitu,
infimos manipularium iuvando, cum veteres centuriones, severos tribunos
demoveret locaque eorum clientibus suis vel deterrimo cuique attribueret,
desidiam in castris, licentiam in urbibus, vagum ac lascivientem per agros
militem sineret, eo usque corruptionis provectus est ut sermone vulgi parens
legionum haberetur. nec Plancina se intra decora feminis tenebat, .sed
exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, in Agrippinam, in Germanicum
contumelias iacere, quibusdam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis,
quod haud invito imperatore ea fieri occultus rumor incedebat. nota haec
Germanico, sed praeverti ad Armenios instantior cura fuit.
[56] Ambigua gens ea antiquitus hominum
ingeniis et situ terrarum, quoniam nostris provinciis late praetenta penitus ad
Medos porrigitur; maximisque imperiis interiecti et saepius discordes sunt,
adversus Romanos odio et in Parthum invidia. regem illa tempestate non
habobant, amoto Vonone: sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Polemonis
regis Pontici filium, quod is prima ab infantia instituta et cultum Armeniorum
aemulatus, venatu epulis et quae alia barbari celebrant, proceres plebemque
iuxta de vinxerat. igitur Germanicus in urbe Artaxata adprobantibus nobilibus,
circumfusa multitudine, insigne regium capiti eius imposuit. ceteri venerantes
regem Artaxiam consalutavere, quod illi vocabulum indiderant ex nomine urbis.
at Cappadoces in formam provinciae redacti Q. Veranium legatum accepere; et
quaedam ex regiis tributis deminuta quo mitius Romanum imperium speraretur.
Commagenis Q. Servaeus praeponitur, tum primum ad ius praetoris translatis.
[57] Cunctaque socialia prospere composita
non ideo laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis qui iussus partem
legionum ipse aut per filium in Armeniam ducere utrumque neglexerat Cyrri demum
apud hiberna decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus metum,
Germanicus ne minari crederetur; et erat, ut rettuli, clementior. sed amici
accendendis offensionibus callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et
Plancinam et filios variis modis criminari. postremo paucis familiarium
adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et dissimulatio gignit, responsum
a Pisone precibus contumacibus; discesseruntque apertis odiis. post quae rarus
in tribunali Caesaris Piso, et si quando adsideret, atrox ac dissentire
manifestus. vox quoque eius audita est in convivio, cum apud regem Nabataeorum
coronae aureae magno pondere Caesari et Agrippinae, leves Pisoni et ceteris
offerrentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas dari;
abiecitque simul coronam et multa in luxum addidit quae Germanico quamquam
acerba tolerabantur tamen.
[58] Inter quae ab rege Parthorum Artabano
legati venere. miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere novari
dextras, daturumque honori Germanici ut ripam Euphratis accederet: petere
interim ne Vonones in Syria haberetur neu proceres gentium propinquis nuntiis
ad discordias traheret. ad ea Germanicus de societate Romanorum Paue magnifice,
de adventu regis et cultu sui cum decore ac
modestia respondit. Vonones Pompeiopolim, Ciliciae maritimam urbem, amotus est.
datum id non modo 6 precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis cui gratissimus
erat ob plurima oflicia et dona quibus Plancinam devinxerat.
[59] M. Silano L. Norbano consulibus
Germanicus Aegyptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis. sed cura
provinciae praetendebatur, levavitque apertis horreis pretia frugum multaque in
vulgus grata usurpavit: sine milite incedere, pedibus intectis et pari cum
Graecis amictu, P. Scipionis aemulatione, quem eadem factitavisse apud
Siciliam, quamvis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus. Tiberius cultu
habituque eius lenibus verbis perstricto, acerrime increpuit quod contra
instituta Augusti non sponte principis Alexandriam introisset. nam Augustus
inter alia dominationis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut
equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum ne fame urgeret Italiam
quisquis eam provinciam claustraque terrae ac maris quamvis levi praesidio
adversum ingentis exercitus insedisset.
[60] Sed Germanicus nondum comperto
profectionem eam incusari Nilo subvehebatur, orsus oppido a Canopo. condidere
id Spartani ob sepultum illic rectorem navis Canopum, qua tempestate Menelaus
Graeciam repetens diversum ad mare terramque Libyam deiectus est. inde
proximum amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se et
antiquissimum perhibent eosque, qui postea pari virtute fuerint, in cognomentum
eius adscitos; mox visit veterum Thebarum magna vestigia. et manebant structis
molibus litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque e
senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, referebat habitasse
quondam septingenta milia aetate militari, atque eo cum exercitu regem Rhamsen
Libya Aethiopia Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque
terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc
Lycium ad mare imperio tenuisse. legebantur et indicta gentibus tributa,
pondu.s argenti et auri, numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque
odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium quaeque natio penderet,
haud minus magnifica quam nunc vi Parthorum aut potentia Romana iubentur.
[61] Ceterum Germanicus aliis quoque
miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxca effigies, ubi
radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias
arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque
effossa humo, superfluentis Nili receptacula; atque alibi angustiae et profunda
altitudo, nullis inquirentium spatiis penetrabilis. exim ventum Elephantinen ac
Syenen, claustra olim Romani imperii, quod nunc rubrum ad mare patescit.
[62] Dum ea aestas Germanico pluris per
provincias transigitur, haud leve decus Drusus quaesivit inliciens Germanos ad
discordias utque fracto iam Maroboduo usque in exitium insisteretur. erat inter
Gotones nobilis iuvenis nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis
rebus eius ultionetn ausus. is valida manu finis Marcomanorum ingreditur
corruptisque primoribus ad societatem inrumpit regiam castellumque iuxta situm.
veteres illic Sueborum praedae et nostris e provinciis lixae ac negotiatores
reperti quos ius commercii, dein cupido augendi pecuniam, postremo oblivio
patriae suis quemque ab sedibus hostilem in agrum transtulerat.
[63] Maroboduo undique deserto non alind
subsidium quam misericordia Caesaris fuit. transgressus Danuvium, qua Noricam
provinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut profugus aut supplex sed ex
memoria prioris fortunae: nam multi s nationibus clarissimum quondam regem ad
se vocantibus Romanam amicitiam praetulisse. responsum a Caesare tutam ei
honoratamque sedem in Italia fore, si maneret: sin rebus eius aliud conduceret,
abiturum fide qua venisset. ceterum apud senatum disseruit non Philippum
Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde metuendos
fuisse. extat oratio qua magnitudinem viri, violentiam subiectarum ei gentium et
quam propinquns Italiae hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit. et
Marobodous quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent Suebi quasi
rediturus in regnum ostentabatur: sed non excessit Italia per duodeviginti
annos consenuitque multum imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem. idem
Catualdae casus neque aliud perfugium. pulsus haud multo post Hermundurorum
opibus et Vibilio duce receptusque, Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam,
mittitur. barbari utrumque comirati, ne quietas provincias immixti turbarent,
Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum locantur, dato rege Vannio gentis
Quadorum.
[64] Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a
Germanico datum, decrevere patres ut Germanicus atque Drusus ovantes urbem
introirent. structi et arcus circum latera templi Martis Vltoris cum effigie
Caesarum, laetiore Tiberio quia pacem sapientia firmaverat quam si bellum per
acies confecisset. igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem, astu adgreditur.
omnem eam nationem Rhoemetalces tenuerat; quo defuncto Augustus partem Thraecum
Rhescuporidi fratri eius, partem filio Cotyi permisit. in ea divisione arva et
urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox adnexum hostibus,
Rhescuporidi cessit: ipsorumque regum ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox
avidum et societatis impatiens erat. sed primo subdola concordia egere: mox
Rhescuporis egredi finis, vertere in se Cotyi data et resistenti vim facere,
cunctanter sub Augusto, quem auctorem utriusque regni, si sperneretur, vindicem
metuebat. enimvero audita mutatione principis immittere latronum globos,
excindere castella, causas bello.
[65] Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam
ne composita turbarentur. deligit centurionem qui nuntiaret regibus ne armis
disceptarent; statimque a Cotye dimissa sunt quae paraverat auxilia.
Rhescuporis ficta modestia postulat eundem in locum coiretur: posse de
controvensiis conloquio transigi. nec diu dubitatum de tempore, loco, dein
condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque.
Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in
multam noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn postquam dolum
intellexerat, sacra regni, eiusdem familiae deos et hospitalis mensas
obtestantem catenis onerat. Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium
structas sibi insidias, praeventum insidiatorem; simul bellum adversus
Bastarnas Scythasque praetendens novis peditum et equitum copiis sese firmabat.
molliter rescriptum, si fraus abesset, posse eum innocentiae fidere; ceterum
neque se neque senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos: proinde
tradito Cotye veniret transferretque invidiam criminis.
[66] Eas litteras Latinius Pandusa pro
praetore Moesiae cum militibus quis Cotys traderetur in Thraeciam misit.
Rhescuporis inter metum et iram cunctatus maluit patrati quam incepti facinoris
reus esse: occidi Cotyn inbet mortemque sponte sumptam ementitur. nec tamen
Caesar placitas semel artes mutavit, sed defuncto Pandusa quem sibi infensum Rhescuporis
arguebat, Pomponium Flaccum, veterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque
accommodatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit.
[67] Flaccus in Thraeciam transgressus per
ingentia promissa quamvis ambiguum et scelera sua reputantem perpulit ut
praesidia Romana intraret. circumdata hinc regi specie honoris valida manus,
tribunique et centuriones monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur,
apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in urbem traxere. accusatus in
senatu ab uxore Cotyis damnatur, ut procul regno teneretur. Thraecia in
Rhoemetalcen filium, quem paternis consiliis adversatum constabat, inque
liberos Cotyis dividitur; iisque nondum adultis Trebellenus Rufus praetura
functus datur qui regnum interim tractaret, exemplo quo maiores M. Lepidum
Ptolemaei liberis tutorem in Aegyptum miserant. Rhescuporis Alexandriam
devectus atque illic fugam temptans an ficto crimine interficitur.
[68] Per idem tempus Vonones, quem amotum in
Ciliciam memoravi, corruptis custodibus effugere ad Armenios, inde Albanos
Heniochosque et consanguineum sibi regem Scytharum conatus est. specie venandi
omissis maritimis locis avia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem
Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant audita regis fuga, neque vado
penetrari poterat. igitur in ripa fluminis a Vibio Frontone praefecto equitum
vincitur, mox Remmius evocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per
iram gladio cum transigit. unde maior fides conscientia sceleris et metu
indicii mortem Vononi inlatam.
[69] At Germanicus Aegypto remeans cuncta
quae apud legiones aut urbes iusserat abolita vel in contrarium versa
cognoscit. hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in
Caesarem intentabantur. dein Piso abire Syria statuit. mox adversa Germanici
valetudine detentus, ubi recreatum accepit votaque pro incolumitate
solvebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam Antiochensium
plebem per lictores proturbat. tum Seleuciam degreditur, opperiens
aegritudinem, quae rursum Germanico acciderat. saevam vim morbi augebat
persuasio veneni a Pisone accepti; et reperiebantur solo ac parietibus erutae
humanorum corporum reliquiae, carmina et devotiones et nomen Germanici plumbeis
tabulis insculptum, semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica quis
creditur animas numinibus infernis sacrari. simul missi a Pisone incusabantur
ut valetudinis adversa rimantes.
[70] Ea Germanico haud minus ira quam per
metum accepta. si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum
foret, quid deinde miserrimae coningi, quid infantibus liberis eventurum? lenta
videri veneficia: festinare et urgere, ut provinciam, ut legiones solus habeat.
sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia caedis apud interfectorem
mansura. componit epistulas quis amicitiam ei renuntiabat: addunt plerique
iussum provincia decedere. nec Piso moratus ultra navis solvit moderabaturque
cursui quo propius regrederetur si mors Germanici Syriam aperuisset.
[71] Caesar paulisper ad spem erectus, dein
fesso corpore ubi finis aderat, adsistentis amicos in hunc modum adloquitur:
'si fato concederem, iustus mihi dolor etiam adversus deos esset, quod me
parentibus liberis patriae intra inventam praematuro exitu raperent: nunc
scelere Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus vestris
relinquo: referatis patri ac fratri, quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus
insidiis circumventus miserrimam vitam pessima morte finierim. si quos spes
meae, si quos propinquus sanguis, etiam quos invidia erga viventem movebat,
inlacrimabunt quondam florentem et tot bellorum superstitem muliebri fraude
cecidisse. erit vobis locus querendi apud senatum, invocandi leges. non hoc
praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed quae
voluerit meminisse, quae mandaverit exequi. flebunt Germanicum etiam ignoti:
vindicabitis vos, si me potius quam fortunam meam fovebatis. ostendite populo
Romano divi Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate sex liberos.
misericordia cum accusantibus erit fingentibusque scelesta mandata aut non
credent homines aut non ignoscent.' iuravere amici dextram morientis
contingentes spiritum ante quam ultionem amissuros.
[72] Tum ad uxorem versus per memoriam sui,
per communis liberos oravit exueret ferociam, saevienti fortunae summitteret
animum, neu regressa in urbem aemulatione potentiae validiores inritaret. haec
palam et alia secreto per quae ostendisse credebatur metum ex Tiberio. neque
multo post extinguitur, ingenti luctu provinciae et circumiacentium populorum.
indoluere exterae nationes regesque: tanta illi comitas in socios, mansuetudo
in hostis; visuque et auditu iuxta venerabilis, cum magnitudinem et gravitatem
summae fortunae retineret, invidiam et adrogantiam eflugerat.
[73] Funus sine imaginibus et pompa per laudes
ac memoriam virtutum eius celebre fuit. et erant qui formam, aetatem, genus
mortis ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni Alexandri
fatis adacquarent. nam utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum
triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentis occidisse: sed
hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis
egisse, neque minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque sit
perculsas tot victoriis Germanias servitio premere. quod si solus arbiter
rerum, si lure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam
militiae quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset.
corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae
destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum constitit; nam ut quis
misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut favore in Pisonem
pronior, diversi interpretabantur.
[74] Consultatum inde inter legatos quique
alii senatorum aderant quisnam Syriae praeficeretur. et ceteris modice nisis,
inter Vibium Marsum et Cn. Sentium diu quaesitum: dein Marsus seniori et acrius
tendenti Sentio concessit. isque infamem veneficiis ea in provincia et
Plancinae percaram nomine Martinam in urbem misit, postulantibus Vitellio ac
Veranio ceterisque qui crimina et accusationem tamquam adversus receptos iam
reos instruebant.
[75] At Agrippina, quamquam defessa luctu et
corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit
classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina
nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque
aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui
et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia. Pisonem interim apud Coum
insulatn nuntius adsequitur excessisse Germanicum. quo intemperanter accepto
caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente
Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
[76] Adfluebant centuriones monebantque
prompta illi legionum studia: repeteret provinciam non iure ablatam et vacuam.
igitur quid agendum consultanti M. Piso filius properandum in urbem censebat:
nihil adhuc inexpiabile admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae
pertimescenda. discordiam erga Germanicum odio fortasse dignam, non poena; et
ademptione provinciae satis factum immicis. quod si regrederetur, obsistente
Sentio civile bellum incipi; nec duraturos in partibus centuriones militesque
apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus infixus in Caesares amor
praevaleret.
[77] Contra Domitius Celer, ex intima eius
amicitia, disseruit utendum eventu: Pisonem, non Sentium Syriae praepositum;
huic fascis et ius praetoris, huic legiones datas. si quid hostile ingruat,
quem iustius arma oppositurum quam qui legati auctoritatem et propria
mandata acceperit? relinquendum etiam rumoribus tempus quo senescant: plerumque
innocentis recenti invidiae imparis. at si teneat exercitum, augeat viris,
multa quae provideri non possint fortuito in melius casura. 'an festinamus cum
Germanici cineribus adpellere, ut te inauditum et indefensum planctus
Agrippinae ac vulgus imperitum primo rumore rapiant? est tibi Augustae
conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto, et perisse Germanicum nulli
iactantius maerent quam qui maxime laetantur.'
[78] Haud magna mole Piso promptus ferocibos
in sententiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat Germanicum luxus
et superbiae; seque pulsum, ut locus rebus novis patefieret, curam exercitus
eadem fide qua tenuerit repetivisse. simul Domitium impositum triremi vitare
litorum oram praeterque insulas lato mari pergere in Syriam iubet. concurrentis
desertores per manipulo componit, armat lixas traiectisque in continentem
navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis Cilicum ut se
auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone,
quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
[79] Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae
praelegentes, obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque infensi arma
primo expediere: dein mutua formidine non ultra iurgium processum est,
Marsusque Vibius nuntiavit Pisoni Romam ad dicendam causam veniret. ille
eludens respondit adfuturum ubi praetor qui de veneficiis quaereret reo atque
accusatoribus diem prodixisset. interim Domitius Laodiciam urbem Syriae
adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis
idoneam rebatur, a Pacuvio legato praevenitur. id Sentius Pisoni per litteras
aperit monetque ne castra corruptoribus, ne provinciam bello temptet. quosque
Germanici memores aut inimicis eius adversos cognoverat, contrahit,
magnitudinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam armis peti;
ducitque validam manum et proelio paratam.
[80] Nec Piso, quamquam coepta secus
cadebant, omisit tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum
admodum, cui nomen Celenderis, occupat; nam admixtis desertoribus et tirone
nuper intercepto suisque et Plancinae servitiis auxilia Cilicum quae reguli
miserane in numerum legionis composuerat. Caesarisque se legatum testabatur
provincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum quippe accitu
venire), sed a Sentio privatum odium falsis criminibus tegente. consisterent in
acie, non pugnaturis militibus ubi Pisonem ab ipsis parentem quondam
appellatum, si iure ageretur, potiorem, si armis, non invalidum vidissent tum
pro munimentis castelli manipulos explicat colle arduo et derupto; nam cetera
mari cinguntur. contra veterani ordinibus ac subsidiis instructi: hinc militum,
inde locorum asperitas, sed non animus, non spes, ne tela quidem nisi agrestia
aut subitum in usum properata. ut venere in manus, non ultra dubitatum
quam dum Romanae cohortes in aequum eniterentur: vertunt terga Cilices seque
castello claudunt.
[81] Interim Piso classem haud procul
opperientem adpugnare frustra temptavit; regressusque et pro muris, modo semet
adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis vocans, seditionem coeptabat,
adeoque commoverat ut signifer legionis sextae signum ad eum transtulerit. tum
Sentius occanere cornua tubasque et peti aggerem, erigi scalas iussit ac
promptissimum quemque succedere, alios tormentis hastas saxa et faces ingerere.
tandem victa pertinacia Piso oravit ut traditis armis maneret in castello, dum
Caesar cui Syriam permitteret consulitur. non receptae condiciones nec aliud
quam naves et tutum in urbem iter concessum est.
[82] At Romae, postquam Germanici valetudo
percrebuit cunctaque ut ex longinquo aucta in deterius adferebantur, dolor ira,
et erumpebant questus. ideo nimirum in extremas terras relegatum, ideo Pisoni
permissam provinciam; hoc egisse secretos Augustae cum Plancina sermones. vera
prorsus de Druso seniores locutos: displicere regnantibus civilia filiorum
ingenia, neque ob aliud interceptos quam quia populum Romanum aequo iure
complecti reddita libertate agitaverint. hos vulgi sermones audita mors adeo
incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus consultum sumpto iustitio
desererentur fora, clauderentur domus. passim silentia et gemitus, nihil
compositum in ostentationem; et quamquam neque insignibus lugentium
abstinerent, altius animis maerebant. forte negotiatores vivente adhuc
Germanico Syria egressi laetiora de valetudine eius attulere. statim credita, statim
vulgata sunt: ut quisque obvius, quamvis leviter audita in alios atque illi in
plures cumulata gaudio transferunt. cursant per urbem, molinutur templorum
foris; iuvat credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio. nec
obstitit falsis Tiberius donec tempore ac spatio vanescerent: et populus quasi
rursum ereptum acrius doluit.
[83] Honores ut quis amore in Germanicum aut
ingenio validus reperti decretique: ut nomen eius Saliari carmine caneretur;
sedes curules sacerdotum Augustalium locis superque eas querceae coronae
statuerentur; ludos circensis eburna effigies praeiret neve quis flamen aut
augur in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur. arcus additi Romae et
apud ripam Rheni et in monte Syriae Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem
ob rem publicam obisse. sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae
quo in loco vitam finierat. statuarum locorumve in quis coleretur haud facile
quis numerum inierit. cum censeretur clipeus auro et magnitudine insignis inter
auctores eloquentiae, adseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum:
neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres inter
scriptores haberetur. equester ordo cuneum Germanici appellavit qui iuniorum
dicebatur, instituitque uti turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur.
pleraque manent: quaedam statim omissa sunt aut vetustas oblitteravit.
[84] Ceterum recenti adhuc maestitia soror
Germanici Livia, nupta Druso, duos virilis sexus simul enixa est. quod rarum
laetumque etiam modicis penatibus tanto gaudio principem adfecit ut non
temperaverit quin iactaret apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii
viro geminam stirpem editam: nam cuncta, etiam fortuita, ad gloriam vertebat.
sed populo tali in tempore id quoque dolorem tulit, tamquam auctus liberis
Drusus domum Germanici magis urgeret.
[85] Eodem anno gravibus senatus decretis
libido feminarum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret cui avus aut
pater aut maritus eques Romanus fuisset. nam Vistilia praetoria familia genita
licentiam stupri apud aedilis vulgaverat, more inter veteres recepto, qui satis
poenarum adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant. exactum et
a Titidio Labeone Vistiliae marito cur in uxore delicti manifesta ultionem
legis omisisset. atque illo praetendente sexaginta dies ad consultandum datos
necdum praeterisse, satis visum de Vistilia statuere; eaque in insulam Seriphon
abdita est. actum et de sacris Aegyptiis Iudaicisque pellendis factumque patrum
consultum ut quattuor milia libertini generis ea superstitione infecta quis
idonea aetas in insulam Sardiniam veherentur, coercendis illic latrociniis et,
si ob gravitatem caeli interissent, vile damnum; ceteri cederent Italia nisi
certam ante diem profanos ritus exuissent.
[86] Post quae rettulit Caesar capiendam
virginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa
sanctimonia Vestalibus sacris praesederat; egitque grates Fonteio Agrippae et
Domitio Pollioni quod offerendo filias de officio in rem publicam certarent.
praelata est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem
coniugio manebat; nam Agrippa discidio domum imminuerat. et Caesar quamvis
posthabitam decies sestertii dote solatus est.
[87] Saevitiam annonae incusante plebe
statuit frumento pretium quod emptor penderet, binosque nummos se additurum
negotiatoribus in singulos modios. neque tamen ob ea parentis patriae delatum
et antea vocabulum adsumpsit, acerbeque increpuit eos qui divinas occupationes
ipsumque dominum dixerant. unde angusta et lubrica oratio sub principe qui
libertatem metuebat adulationem oderat.
[88] Reperio apud scriptores senatoresque
eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras,
quibus mortem Arminii promittebat si patrandae neci venenum mitteretur, responsumque
esse non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostis
suos ulcisci. qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus qui venenum
in Pyrrum regem vetuerant prodiderantque. ceterum Arminius abscedentibus
Romanis et pulso Maroboduo regnum adfectans libertatem popularium adversam
habuit, petitusque armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit:
liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii
reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus,
bello non victus. septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit,
caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua
tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dun vetera extollimus recentium
incuriosi.
Liber tertius
[1] Nihil intermissa navigatione hiberni
maris Agrippina Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam.
illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu et nescia tolerandi.
interim adventu eius audito intimus quisque amicorum et plerique militares, ut
quique sub Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti vicinis e
municipiis, pars officium in principem rati, plures illos secuti, ruere ad
oppidum Brundisium, quod naviganti celerrimum fidissimumque adpulsu erat. atque
ubi primum ex alto visa classis, complentur non modo portus et proxima maris
sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, maerentium turba et
rogitantium inter se silentione an voce aliqua egredientem exciperent. neque
satis constabat quid pro tempore foret, cum classis paulatim successit, non
alacri, ut adsolet, remigio sed cunctis ad tristitiam compositis. postquam
duobus cum liberis, feralem urnam tenens, egressa navi defixit oculos, idem
omnium gemitus; neque discerneres proximos alienos, virorum feminarumve
planctus, nisi quod comitatum Agrippinae longo maerore fessum obvii et recentes
in dolore antibant.
[2] Miserat duas pmetorias cohortis Caesar,
addito ut magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga memoriam filii
sui munera fungerentur. igitur trlbunorum centurionumque umeris cineres
portabantur; praecedebant incompta signa, versi fasces; atque ubi colonias
transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores
aliaque funerum sollemnia cremabant. etiam quorum diversa oppida, tamen obvii
et victimas atque aras dis Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus
dolorem testabantur. Drusus Tarracinam progressus est cum Claudio fratre
liberisque Germanici, qui in urbe fuerant. consules M. Valerius et M. Aurelius
(iam enim magistratum occeperant; et senatus ac magna pars populi viam
complevere, dislecti et ut cuique libitum flentes; aberat quippe adulatio,
gnaris omnibus laetam Tlberio Germanici mortem male dissimulari.
[3] Tiberius atque Augusta publico
abstinuere, inferius maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium
oculis vultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur. matrem Antoniam non
apud auctores rerum, non diurna actorum scriptura reperio ullo insigni officio
functam, cum super Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consanguinei
nominatim perscripti sint, seu valetudine praepediebatur seu victus luctu
animus magnitudinem mali perferre visu non toleravit. facilius crediderim
Tiberio et Augusta, qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et matris
exemplo avia quoque et patruus attineri viderentur.
[4] Dies quo reliquiae tumulo Augusti
inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies; plena urbis
itinera, conlucentes per campum Martis faces. illic miles cum armis, sine
insignibus magistratus, populus per tribus concidisse rem publicam, nihil spei
reliquum clamitabant, promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium
crederes. nihil tamen Tiberium magis penetravit quam studia hominum accensa in
Agrippinam, cum decus patriae, solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis
specimen appellarent versique ad caelum ac deos integram illi subolem ac
superstitem iniquorum precarentur.
[5] Fuere qui publici funeris pompam
requirerent compararentque quae in Drusum patrem Germanici honora et magnifica
Augustus fecisset. ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum neque
abscedentem a corpore simul urbem intravisse; circumfusas lecto Claudiorum
Iuliorumque imagines; defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a
maioribus reperta aut quae posteri invenerint cumulata: at Germanico ne solitos
quidem et cuicumque nobili debitos honores contigisse. sane corpus ob
longinquitatem itinerum externis terris quoquo modo crematum: sed tanto plura
decora mox tribui par fuisse quanto prima fors negavisset. non fratrem nisi
unius diei via, non patruum saltem porta tenus obvium. ubi illa veterum
instituta, propositam toro effigiem, meditata ad memoriam virtutis carmina et
laudationes et lacrimas vel doloris imitamenta?
[6] Gnarum id Tiberio fuit; utque premeret
vulgi sermones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob rem publicam
obisse, neminem tam flagranti desiderio celebratum. idque et sibi et cunctis
egregium si modus adiceretur. non enim eadem decora principibus viris et
imperatori popolo quae modicis domibus aut civitatibus. convenisse recenti
dolori luctum et ex maerore solacia; sed referendum iam animum ad firmitudinem,
ut quondam divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis nepotibus
abstruserint tristitiam. nil opus vetustioribus exemplis, quotiens populus
Romanus cladis exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobilis familias
constanter tulerit. principes mortalis, rem publicam aeternam esse. proin
repeterent sollemnia, et quia ludorum Megalesium spectaculum suberat, etiam
voluptates resumerent.
[7] Tum exuto iustitio reditum ad munia, et
Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e
Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus interim per amoena Asiae atque
Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret. nam
vulgatum erat missam, ut dixi, a Cn. Sentio famosam veneficiis Martinam subita
morte Brundisii extinctam, venenumque nodo crinium eius occultatum nec ulla in
corpore signa sumpti exitii reperta.
[8] At Piso praemisso in urbem filio datisque
mandatis per quae principem molliret ad Drusum pergit, quem haud fratris
interitu trucem quam remoto aemulo acquiorem sibi sperabat. Tiberius quo
integrum iudicium ostentaret, exceptum comiter iuvenem sueta erga filios
familiarum nobilis liberalitate auget. Drusus Pisoni, si vera forent quae
iacerentur, praecipuum in dolore suum locum respondit: sed malle falsa et
inania nec cuiquam mortem Germanici exitiosam esse. haec palam et vitato omni
secreto; neque dubitabantur praescripta ei a Tiberio, cum incallidus alioqui et
facilis iuventa senilibus tum artibus uteretur.
[9] Piso Delmatico mari tramisso relictisque
apud Anconam navibus per Picenum ac mox Flaminiam viam adsequitur legionem,
quae e Pannonia in urbem, dein praesidio Africae ducebatur: eaque res agitata
rumoribus ut in agmine atque itinere crebro se militibus ostentavisset. ab
Narnia, vitandae suspicionis an quia pavidis consilia in incerto sunt, Nare ac
mox Tiberi devectus auxit vulgi iras, quia navem tumulo Caesarum adpulerat
dieque et ripa frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comitatu
Plancina et vultu alacres incessere. fuit inter inritamenta invidiae domus foro
imminens festa ornatu conviviumque et epulae et celebritate loci nihil
occultum.
[10] Postera die Fuleinius Trio Pisonem apud
consules postulavit. contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati
tendebant, nullas esse partis Trioni; neque se accusatores sed rerum indices et
testis mandata Germanici perlaturos. ille dimissa eius causae delatione, ut
priorem vitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe cognitionem
exciperet. quod ne reus quidem abnuebat, studia populi et patrum metuens:
contra Tiberium spernendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum
esse; veraque aut in deterius credita indice ab uno facilius discerni, odium et
invidiam apud multos valere. haud fallebat Tiberium moles cognitionis quaque
ipse fama distraheretur. igitur paucis familiarium adhibitis minas accusantium
et hinc preces audit integramque causam ad senatum remittit.
[11] Atque interim Drusus rediens Illyrico,
quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas
ut ovans iniret, prolato honore urbem intravit. post quae reo L. Arruntium, P.
Vinicium, Asinium Gallum, Aeserninum Marcellum, Sex. Pompeium patronos petenti
iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livineius Regulus
adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia
reo; satin cohiberet ac premeret sensus suos Tiberius. haud alias intentior
populus plus sibi in principem occultae vocis aut suspicacis silentii permisit.
[12] Die senatus Caesar orationem habuit
meditato temperamento. patris sui legatum atque amicum Pisonem fuisse adiutoremque
Germanico datum a se auctore senatu rebus apud Orientem administrandis. illic
contumacia et certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset an
scelere extinxisset, integris animis diiudicandum. 'nam si legatus officii
terminos, obsequium erga imperatorem exuit eiusdemque morte et luctu meo
laetatus est, odero seponamque a domo mea et privatas inimicitias non vi
principis ulciscar: sin facinus in cuiuscumque mortalium nece vindicandum
detegitur, vos vero et liberos Germanici et nos parentes iustis solaciis
adficite. simulque illud reputate, turbide et seditiose tractaverit exercitus
Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, an
falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego nimiis studiis iure
suscenseo. nam quo pertinuit nudare corpus et contrectandum vulgi oculis
permittere differrique etiam per externos tamquam veneno interceptus esset, si
incerta adhuc ista et scrutanda sunt? defleo equidem filium meum semperque
deflebo: sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia
eius sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, vosque oro
ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis
accipiatis. si quos propinquus sanguis aut fides sua patronos dedit, quantum
quisque eloquentia et cura valet, iuvate periclitantem: ad eundem laborem,
eandem constantiam accusatores hortor. id solum Germanico super leges
praestiterimus, quod in curia potius quam in foro, apud senatum quam apud
iudices de morte eius anquiritur: cetera pari modestia tractentur. nemo Drusi
lacrimas, nemo maestitiam meam spectet, nec si qua in nos adversa finguntur.'
[13] Exim biduum criminibus obiciendis
statuitur utque sex dierum spatio interiecto reus per triduum defenderetur. tum
Fulcinius vetera et inania orditur, ambitiose avareque habitam Hispaniam; quod
neque convictum noxae reo si recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat
si teneretur maioribus flagitiis. post quem Servaeus et Veranius et Vitellius
consimili studio et multa eloquentia Vitellius obiecere odio Germanici et rerum
novarum studio Pisonem vulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo
usque conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur; contra in
optimum quemque, maxime in comites et amicos Germanici saevisse; postremo ipsum
devotionibus et veneno peremisse; sacra hinc et immolationes nefandas ipsius
atque Plancinae, peritam armis rem publicam, utque reus agi posset, acie
victum.
[14] Defensio in ceteris trepidavit; nam
neque ambitionem militarem neque provinciam pessimo cuique obnoxiam, ne
contumelias quidem adversum imperatorem infitiari poterat: solum veneni crimen
visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio
Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos
arguentes. quippe absurdum videbatur inter aliena servitia et tot adstantium
visu, ipso Germanico coram, id ausum; offerebatque familiam reus et ministros
in tormenta flagitabat. sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum
provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine fraude Germanicum
interisse. * * scripsissent expostulantes, quod haud minus Tiberius quam
Piso abnuere. simul populi ante curiam voces audiebantur: non temperaturos
manibus si patrum sententias evasisset. effigiesque Pisonis traxerant in
Gemonias ac divellebant, ni iussu principis protectae repositaeque forent.
igitur inditus lecticae et a tribuno praetoriae cohortis deductus est vario
rumore custos saluti an mortis exactor sequeretur.
[15] Eadem Plancinae invidia, maior gratia;
eoque ambiguum habebatur quantum Caesari in eam liceret. atque ipsa, donec
mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque fortunae et si ita ferret comitem
exitii promittebat: ut secretis Augustae precibus veniam obtinuit, paulatim
segregari a marito, dividere defensionem coepit. quod reus postquam sibi
exitiabile intellegit, an adhuc experiretur dubitans, hortantibus filiis durat
mentem senatumque rursum ingreditur; redintegratamque accusationem, infensas
patrum voces, adversa et saeva cuncta perpessus, nullo magis exterritus est
quam quod Tiberium sine miseratione, sine ira, obstinatum clausumque vidit, ne
quo adfectu perrumperetur. relatus domum, tamquam defensionem in posterum
meditaretur, pauca conscribit obsignatque et liberto tradit; tum solita curando
corpori exequitur. dein multam post noctem, egressa cubiculo uxore, operiri
foris iussit; et coepta luce perfosso iugulo, iacente humi gladio, repertus
est.
[16] Audire me memini ex senioribus visum
saepius inter manus Pisonis libellum quem ipse non vulgaverit; sed amicos eius
dictitavisse, litteras Tiberii et mandata in Germanicum contineri, ac
destinatum promere apud patres principemque arguere, ni elusus a Seiano per
vana promissa foret; nec illum sponte extinctum verum immisso percussore.
quorum neutrum adseveraverim: neque tamen occulere debui narratum ab iis qui
nostram ad iuventam duraverunt. Caesar flexo in maestitiam ore suam invidiam
tali morte quaesitam apud senatum . . . . . crebrisque
interrogationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque exegisset. atque
illo pleraque sapienter quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a
Pisone in hunc ferme modum compositos: 'conspiratione inimicorum et invidia
falsi criminis oppressus, quatenus veritati et innocentiae meae nusquam locus
est, deos inmortalis testor vixisse me, Caesar, cum fide adversum te neque alia
in matrem tuam pietate; vosque oro liberis meis consulatis, ex quibus Cn. Piso
qualicumque fortunae meae non est adiunctus, cum omne hoc tempus in urbe
egerit, M. Piso repetere Syriam dehortatus est. atque utinam ego potius filio
iuveni quam ille patri seni cessisset. eo impensius precor ne meae pravitatis
poenas innoxius luat. per quinque et quadraginta annorum obsequium, per
collegium consulatus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi amicus
nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis filii rogo.' de Plancina
nihil addidit.
[17] Post quae Tiberius adulescentem crimine
civilis belli purgavit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare,
simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti gravem cacum
miseratus. pro Plancina cum pudore et flagitio disseruit, matris preces
obtendens, in quam optimi cuiusque secreti questus magis ardescebant. id ergo
fas aviae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere senatui. quod pro
omnibus civibus leges obtineant uni Germanico non contigisse. Vitellii et
Veranii voce defletum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Plancinam.
proinde venena et artes tam feliciter expertas verteret in Agrippinam, in
liberos eius, egregiamque aviam ac patruum sanguine miserrimae domus
exsatiaret. biduum super hac imagine cognitionis absumptum urgente Tiberio
liberos Pisonis matrem uti tuerentur. et cum accusatores ac testes certatim
perorarent respondente nullo, miseratio quam invidia augebatur. primus
sententiam rogatus Aurelius Cotta consul (nam referente Caesare magistratus eo
etiam munere fungebantur) nomen Pisonis radendum fastis censuit, partem bonorum
publicandam, pars ut Cn. Pisoni filio concederetur isque praenomen mutaret; M.
Piso exuta dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos
relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces Augustae.
[18] Multa ex ea sententia mitigata sunt a
principe: ne nomen Pisonis fastis eximeretur, quando M. Antonii quid bellum
patriae fecisset, Iulli Antonii qui domum Augusti violasset, manerent. et M.
Pisonem ignominiae exemit concessitque ei paterna bona, satis firmus, ut saepe
memoravi, adversum pecuniam et tum pudore absolutae Plancinae placabilior.
atque idem, cum Valerius Messalinus signum aureum in aede Martis Vltoris,
Caecina Severus aram ultioni statuendam censuissent, prohibuit, ob externas ea
victorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia operienda. addiderat
Messalinus Tiberio et Augustae et Antoniae et Agrippinae Drusoque ob vindictam
Germanici gratis agendas omiseratque Claudii mentionem. et Messalinum quidem L.
Asprenas senatu coram ercontatus est an prudens praeterisset; ac tum demum
nomen Claudii adscriptum est. mihi quanto plura recentium seu veterum revolvo
tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in negotiis obversantur. quippe
fama spe veneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum
principem fortuna in occulto tenebat.
[19] Paucis post diebus Caesar auctor senatui
fuit Vitellio atque Veranio et Servaeo sacerdotia tribuendi: Fulcinio
suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam violentia praecipitaret.
is finis fuit ulciscenda Germanici morte, non modo apud illos homines qui tum
agebant etiam secutis temporibus vario rumore iactata. adeo maxima quaeque
ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro compertis habent, alii vera in
contrarium vertunt, et gliscit utrumque posteritate. at Drusus urbe egressus
repetendis auspiciis mox ovans introiit. paucosque post dies Vipsania mater
eius excessit, una omnium Agrippae liberorum miti obitu: nam ceteros manifestum
ferro vel creditum est veneno aut fame extinctos.
[20] Eodem anno Tacfarinas, quem priore
aestate pulsum a Camillo memoravi, bellum in Africa renovat, vagis primum
populationibus et ob pernicitatem inultis, dein vicos excindere, trahere gravis
praedas; postremo haud procul Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit.
praeerat castello Decrius impiger manu, exercitus militia et illam obsidionem
flagitii ratus. is cohortatus milites, ut copiam pugnae in aperto faceret aciem
pro castris instruit. primoque impetu pulsa cohorte promptus inter tela
occursat fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut desertoribus
miles Romanus terga daret; simul exceptat vulnera et quamquam transfosso oculo
adversum os in hostem intendit neque proelium omisit donec desertus suis
caderet.
[21] Quae postquam L. Apronio (nam Camillo
successerat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis anxius, raro ea
tempestate et e vetere memoria facinore decumum quemque ignominiosae cohortis
sorte ductos fusti necat. tantumque severitate profectum ut vexillum
veteranorum, non amplius quingenti numero, easdem Tacfarinatis copias
praesidium cui Thala nomen adgressas fuderint. quo proelio Rufus Helvius
gregarius miles servati civis decus rettulit donatusque est ab Apronio
torquibus et hasta. Caesar addidit civicam coronam, quod non eam quoque
Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis quam offensus. sed Tacfarinas
perculsis Numidis et obsidia aspernantibus spargit bellum, ubi instaretur
cedens ac rursum in terga remeans. et dum ea ratio barbaro fuit, inritum
fessumque Romanum impune ludificabatur: postquam deflexit ad maritimos locos,
inligatus praeda stativis castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus
cum equite et cohortibus auxiliariis, quis velocissimos legionum addiderat,
prosperam adversum Numidas pugnam facit pellitque in deserta.
[22] At Romae Lepida, cui super Aemiliorum
decus L. Sulla et Cn. Pompeius proavi erant, defertur simulavisse partum ex P.
Quirinio divite atque orbo. adiciebantur adulteria venena quaesitumque per
Chaldaeos in domum Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre. Quirinius
post dictum repudium ad huc infensus quamvis infami ac nocenti miserationem
addiderat. haud facile quis dispexerit illa in cognitione mentem principis:
adeo vertit ac miscuit irae et clementiae signa. deprecatus primo senatum ne
maiestatis crimina tractarentur, mox M. Servilium e consularibus aliosque testis
inlexit ad proferenda quae velut reicere voluerat. idemque servos Lepidae, cum
militari custodia haberentur, transtulit ad consules neque per tormenta
interrogari passus est de iis quae ad domum suam pertinerent. exemit etiam
Drusum consulem designatum dicendae primo loco sententiae; quod alii civile
rebantur, ne ceteris adsentiendi necessitas fieret, quidam ad saevitiam
trahebant: neque enim cessurum nisi damnandi officio.
[23] Lepida ludorum diebus qui cognitionem
intervenerant theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione flebili
maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea monimenta et adstantes imagines
visebantur, tantum misericordiae permovit ut effusi in lacrimas saeva et
detestanda Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscurissimae
domui destinata quondam uxor L. Caesari ac divo Augusto nurus dederetur. dein
tormentis servorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi
a quo aqua atque igni arcebatur. huic Drusus adsensit quamquam alii mitius
censuissent. mox Scauro, qui filiam ex ea genuerat, datum ne bona
publicarentur. tum demum aperuit Tiberius compertum sibi etiam ex P. Quirinii
servis veneno eum a Lepida petitum.
[24] Inlustrium domuum adversa (etenim haud
multum distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii Lepidam amiserant) solacio
adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus. casum eius paucis repetam. ut
valida divo Augusto in rem publicam fortuna ita domi improspera fuit ob
impudicitiam filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte aut
fuga punivit. nam culpam inter viros ac feminas vulgatam gravi nomine laesarum
religionum ac violatae maiestatis appellando clementiam maiorum suasque ipse
leges egrediebatur. sed aliorum exitus simul cetera illius aetatis memorabo si
effectis in quae tetendi plures ad curas vitam produxero. D. Silanus in nepti
Augusti adulter, quamquam non ultra foret saevitum quam ut amicitia Caesaris
Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus est M. Silani fratris
potentia, qui per insignem nobilitatem et eloquentiam praecellebat. sed
Tiberius gratis agenti Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod
frater eius e peregrinatione longinqua revertisset, idque iure licitum quia non
senatus consulto non lege pulsus foret: sibi tamen adversus eum integras
parentis sui offensiones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus voluisset.
fuit posthac in urbe eque honores adeptus est.
[25] Relatum dein de moderanda Papia Poppaea,
quam senior Augustus post Iulias rogationes incitandis caelibum poenis et augendo
aerario sanxerat. nec ideo coniugia et educationes liberum frequentabantur
praevalida orbitate: ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnis
domus delatorum interpretationibus subverteretur, utque antehac flagitiis ita
tunc legibus laborabatur. ea res admonet ut de principiis iuris et quibus modis
ad hanc multitudinem infinitam ac varietatem legum perventum sit altius
disseram.
[26] Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala
libidine, sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus agebant.
neque praemiis opus erat cum honesta suopte ingenio peterentur; et ubi nihil
contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur. at postquam exui aequalitas
et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere dominationes
multosque apud populos aeternum mansere. quidam statim aut postquam regum
pertaesum leges maluerunt. hae primo rudibus hominum animis simplices erant;
maximeque fama celebravit Cretensium, quas Minos, Spartanorum, quas Lycurgus,
ac mox Atheniensibus quaesitiores iam et plures Solo perscripsit. nobis Romulus
ut libitum imperitaverat: dein Numa religionibus et divino iure populum
devinxit, repertaque quaedam a Tullo et Anco. sed praecipuus Servius Tullius
sanctor legum fuit quis etiam reges obtemperarent.
[27] Pulso Tarquinio adversum patrum
factiones multa populus paravit tuendae libertatis et firmandae concordiae,
creatique decemviri et accitis quae usquam egregia compositae duodecim tabulae,
finis aequi iuris. nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto,
saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi
claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt. hinc Gracchi et Saturnini
turbatores plebis nec minor largitor nomine senatus Drusus; corrupti spe aut
inlusi per intercessionem socii. ac ne bello quidem Italico, mox civili omissum
quin multa et diversa sciscerentur, donec L. Sulla dictator abolitis vel
conversis prioribus, cum plura addidisset, otium eius rei haud in longum
paravit, statim turbidis Lepidi rogationibus neque multo post tribunis reddita
licentia quoquo vellent populum agitandi. iamque non modo in commune sed in
singulos homines latae quaestiones, et corruptissima re publica plurimae leges.
[28] Tum Cn. Pompeius, tertium consul
corrigendis moribus delectus et gravior remediis quam delicta erant suarumque
legum auctor idem ac subversor, quae armis tuebatur armis amisit. exim continua
per viginti annos discordia, non mos, non ius; deterrima quaeque impune ac
multa honesta exitio fuere. sexto demum consulatu Caesar Augustus, potentiae
securus, quae triumviratu iusserat abolevit deditque iura quis pace et principe
uteremur. acriora ex eo vincla, inditi custodes et lege Papia Poppaea praemiis
inducti ut, si a privilegiis parentum cessaretur, velut parens omnium populus
vacantia teneret. sed altius penetrabnat urbemque et Italiam et quod usquam
civium corripuerant, multorumque excisi status. et terror omnibus intentabatur
ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis,
totidem e cetero senatu sorte duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus
modicum in praesens levamentum fuere.
[29] Per idem tempus Neronem e liberis
Germanici iam ingressum iuventam commendavit patribus, utque munere capessendi
vigintiviratus solveretur et quinquennio maturius quam per leges quaesturam
peteret non sine inrisu audientium postulavit. praetendebat sibi atque fratri
decreta eadem petente Augusto. sed neque tum fuisse dubitaverim qui eius modi
preces occulti inluderent: ac tamen initia fastigii Caesaribus erant magisque
in oculis vetus mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo
adversum nepotem. additur pontificatus et quo primum die forum ingressus est
congiarium plebi admodum laetae quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat.
auctum dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae Drusi filiae. utque haec
secundo rumore ita adversis animis acceptum quod filio Claudii socer Seianus
destinaretur. polluisse nobilitatem familiae videbatur suspectumque iam nimiae
spei Seianum ultra extulisse.
[30] Fine anni concessere vita insignes viri
L. Volusius et Sallustius Crispus. Volusio vetus familia neque tamen praeturam
egressa: ipse consulatum intulit, censoria etiam potestate legendis equitum
decuriis functus, opumque quis domus illa immensum viguit primus adcumulator.
Crispum equestri ortum loco C. Sallustius, rerum Romanarum florentissimus
auctor, sororis nepotem in nomen adscivit. atque ille, quamquam prompto ad
capessendos honores aditu, Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos
triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a veterum instituto per
cultum et munditias copiaque et affluentia luxu propior. suberat tamen vigor
animi ingentibus negotiis par, eo acrior quo somnum et inertiam magis
ostentabat. igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, cui secreta
imperatorum inniterentur, et interficiendi Postumi Agrippae conscius, aetate
provecta speciem magis in amicitia principis quam vim tenuit. idque et
Maecenati acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut illos
cum omnia tribuerunt aut hos cum iam nihil reliquum est quod cupiant.
[31] Sequitur Tiberi quartus, Drusi secundus
consulatus, patris atque filii collegio insignis. nam triennio ante Germanici
cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque natura tam conexus fuerat.
eius anni principio Tiberius quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit,
longam et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto patre Drusus
munia consulatus solus impleret. ac forte parva res magnum ad certamen
progressa praebuit iuveni materiem apiscendi favoris. Domitius Corbulo praetura
functus de L. Sulla nobili iuvene questus est apud senatum quod sibi inter
spectacula gladiatorum loco non decessisset. pro Corbulone aetas, patrius mos,
studia seniorum erant: contra Mamercus Scaurus et L. Arruntius aliique Sullae
propinqui nitebantur. certabantque orationibus et memorabantur exempla maiorum
qui iuventutis inreverentiam gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta
temperandis animis disseruit; et satisfactum Corbuloni per Mamercum qui patruus
simul ac vitricus Sullae et oratorum [EA] aetate uberrimus erat. idem Corbulo
plurima per Italiam itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta
et impervia clamitando, executionem eius negotii libens suscepit; quod haud
perinde publice usui habitum quam exitiosum multis quorum in pecuniam atque
famam damnationibus et hasta saeviebat.
[32] Neque multo post missis ad senatum
litteris Tiberius motam rursum Africam incursu Tacfarinatis docuit, iudicioque
patrum deligendum pro consule gnarum militiae, corpore validum et bello
suffecturum. quod initium Sex. Pompeius agitandi adversus Marcum Lepidum odii
nanctus, ut socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque etiam Asiae
sorte depellendum incusavit, adverso senatu qui Lepidum mitem magis quam
ignavum, paternas ei angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam
ignominiae habendam ducebat. igitur missus in Asiam et de Africa decretum ut
Caesar legeret cui mandanda foret.
[33] Inter quae Severus Caecina censuit ne
quem magistratum cui provincia obvenisset uxor comitaretur, multum ante
repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, seque quae in publicum
statueret domi servavisse, cohibita intra Italiam, quamquam ipse pluris per
provincias quadraginta stipendia explevisset. haud enim frustra placitum olim
ne feminae in socios aut gentis externas traherentur: inesse mulierum comitatui
quae pacem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem
barbari incessus convertant. non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum
sed, si licentia adsit, saevum, ambitiosum, potestatis avidum; incedere inter
milites, habere ad manum centuriones; praesedisse nuper feminam exercitio
cohortium, decursu legionum. cogitarent ipsi quotiens repetundarum aliqui
arguerentur plura uxoribus obiectari: his statim adhaerescere deterrimum
quemque provincialium, ab his negotia suscipi, transigi; duorum egressus coli,
duo esse praetoria, pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae
Oppiis quondam aliisque legius constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora,
iam et exercitus regerent.
[34] Paucorum haec adsensu audita: plures
obturbabant neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae rei censorem.
mox Valerius Messalinus, cui parens Messala ineratque imago paternae facundiae,
respondit multa duritiae veterum [IN] melius et laetius mutata; neque enim, ut
olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse. et pauca feminarum
necessitatibus concidi quae ne coniugum quidem penatis, adeo socios non
onerent; cetera promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimentum. bella
plane accinctis obeunda: sed revertentibus post laborem quod honestius quam
uxorium levamentum? at quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas. quid?
ipsorum magistratuum nonne plerosque variis libidinibus obnoxios? non tamen
ideo neminem in provinciam mitti. corruptos saepe pravitatibus uxorum maritos:
num ergo omnis caelibes integros? placuisse quondam Oppias leges, sic
temporibus rei publicae postulantibus: remissum aliquid postea et mitigatum,
quia expedierit. frustra nostram ignaviam alia ad vocabula transferri: nam viri
in eo culpam si femina modum excedat. porro ob unius aut alterius imbecillum
animum male eripi maritis consortia rerum secundarum adversarumque. simul sexum
natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. vix praesenti
custodia manere inlaesa coniugia: quid fore si per pluris annos in modum
discidii oblitterentur? sic obviam irent iis quae alibi peccarentur ut
flagitiorum urbis meminissent. addidit pauca Drusus de matrimonio suo; nam
principibus adeunda saepius longinqua imperii. quoties divum Augustum in
Occidentem atque Orientem meavisse comite Livia! se quoque in Illyricum
profectum et, si ita conducat, alias ad gentis iturum, haud semper aeque animo
si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente divelleretur. sic
Caecinae sententia elusa.
[35] Et proximo senatus die Tiberius per
litteras, castigatis oblique patribus quod cuncta curarum ad principem
reicerent, M'. Lepidum et Iunium Blaesum nominavit ex quis pro consule Africae
legeretur. tum audita amborum verba, intentius excusante se Lepido, cum
valetudinem corporis, aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet,
intellegereturque etiam quod silebat, avunculum esse Seiani Blaesum atque eo
praevalidum. respondit Blaesus specie recusantis sed neque eadem adseveratione
et consensu adulantium adiutus est.
[36] Exim promptum quod multorum intimis
questibus tegebatur. incedebat enim deterrimo cuique licentia impune probra et
invidiam in bonos excitandi arrepta imagine Caesaris: libertique etiam ac
servi, patrono vel domino cum voces, cum manus intentarent, ultro metuebantur.
igitur C. Cestius senator disseruit principes quidem instar deorum esse, sed
neque a diis nisi iustas supplicum preces audiri neque quemquam in Capitolium
aliave urbis templa perfugere ut eo subsidio ad flagitia utatur. abolitas leges
et funditus versas, ubi in foro, in limine curiae ab Annia Rufilla, quam
fraudis sub iudice damnavisset, probra sibi et minae intendantur, neque ipse
audeat ius experiri ob effigiem imperatoris oppositam. haud dissimilia alii et
quidam atrociora circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis
exemplum, donec accitam convictamque attineri publica custodia iussit.
[37] Et Considius Aequus et Caelius cursor
equites Romani quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum praetorem
petivissent auctore principe ac decreto senatus puniti. utrumque in laudem
Drusi trahebatur: ab eo in urbe inter coetus et sermones hominum obversante
secreta patris mitigari. neque luxus in iuvene adeo displicebat: huc potius
intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, quam solus et
nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam et malas curas exerceret.
[38] Non enim Tiberius, non accusatores
fatiscebant. et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae
postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum omnium
accusationum complementum erat. Caesar Antistium Veterem e primoribus
Macedoniae, absolutum adulterii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam
retraxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, qua tempestate
Cotye [fratre] interfecto bellum adversus nos volverat. igitur aqua et igni
interdictum reo, adpositumque ut teneretur insula neque Macedoniae neque
Thraeciae opportuna. nam Thraecia diviso imperio in Rhoemetalcen et libetos
Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellenus Rufus, insolentia nostri
discors agebat neque minus Rhoemetalcen quam Trebellenum incusans popularium
iniurias inultas sinere. Coelaletae Odrusaeque et Dii, validae nationes, arma
cepere, ducibus diversis et paribus inter se per ignobilitatem; quae causa fuit
ne in bellum atrox coalescerent. pars turbant praesentia, alii montem Haemum
transgrediuntur ut remotos populos concirent; plurimi ac maxime compositi regem
urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo sitam, circumsidunt.
[39] Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum
exercitum praesidebat), alarios equites ac levis cohortium mittit in eos qui
praedabundi aut adsumendis auxiliis vagabantur, ipse robur peditum ad
exolvendum obsidium ducit. simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus
et dissensione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et adventu
legionis. neque aciem aut proelium dici decuerit in quo semermi ac palantes
trucidati sunt sine nostro sanguine.
[40] Eodem anno Galliarum civitates ob
magnitudinem aeris alieni rebellionem coeptavere, cuius extimulator acerrimus
inter Treviros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius Sacrovir. nobilitas ambobus et
maiorum bona facta eoque Romana civitas olim data, cum id rarum nec nisi
virtuti pretium esset. ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque adsumpto aut
quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitudo,
componunt Florus Belgas, Sacrovir propiores Gallos concire. igitur per conciliabula
et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, gravitate
faenoris, saevitia ac superbia praesidentium, et discordare militem audito
Germanici exitio. egregium resumendae libertati tempus, si ipsi florentes quam
inops Italia, quam inbellis urbana plebes, nihil validum in exercitibus nisi
quod externum, cogitarent.
[41] Haud ferme ulla civitas intacta
seminibus eius motus fuit: sed erupere primi Andecavi ac Turoni. quorum
Andecavos Acilius Aviola legatus excita cohorte quae Lugduni praesidium
agitabat coercuit. Turoni legionario milite quem Visellius Varro inferioris
Germaniae legatus miserat oppressi eodem Aviola duce et quibusdam Galliarum
primoribus, qui tulere auxilium quo dissimularent defectionem magisque in
tempore efferrent. spectatus et Sacrovir intecto capite pugnam pro Romanis
ciens ostentandae, ut ferebat, virtutis: sed captivi ne incesseretur telis
adgnoscendum se praebuisse arguebant. consultus super eo Tiberius aspernatus
est indicium aluitque dubitatione bellum.
[42] Interim Florus insistere destinatis,
pellicere alam equitum, quae conscripta e Treviris militia disciplinaque nostra
habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum inciperet; paucique equitum
corrupti, plures in officio mansere. aliud vulgus obaeratorum aut clientium
arma cepit; petebantque saltus quibus nomen Arduenna, cum legiones utroque ab
exercitu, quas Visellius et C. Silius adversis itineribus obiecerant,
arcuerunt. praemissusque cum delecta manu Iulius Indus e civitate eadem,
discors Floro et ob id navandae operae avidior, inconditam multitudinem adhuc
disiecit. Florum incertis latebris victores frustratus, postremo visis
militibus, qui effugia insederant, sua manu cecidit. isque Trevirici tumultus
finis.
[43] Apud Aeduos maior moles exorta quanto
civitas opulentior et comprimendi procul praesidium. Augustodunum caput gentis
armatis cohortibus Sacrovir occupaverat [ut] nobilissimam Galliarum subolem,
liberalibus studiis ibi operatam, et eo pignore parentes propinquosque eorum
adiungeret; simul arma occulte fabricata iuventuti dispertit. quadraginta milia
fuere, quinta sui parte legionariis armis, ceteri cum venabulis et cultris
quaeque alia venantibus tela sunt. adduntur e servitiis gladiaturae destinati
quibus more gentico continuum ferri tegimen: cruppellarios vocant, inferendis
ictibus inhabilis, accipiendis impenetrabilis. augebantur eae copiae vicinarum
civitatum ut nondum aperta consensione, ita viritim promptis studiis, et
certamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur utroque bellum sibi poscente.
mox Varro invalidus senecta vigenti Silio concessit.
[44] At Romae non Treviros modo et Aeduos sed
quattuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos in societatem
Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos famae, in maius credita. optumus
quisque rei publicae cura maerebat: multi odio praesentium et cupidine
mutationis suis quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod in
tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam. an Sacrovirum
maiestatis crimine reum in senatu fore? extitisse tandem viros qui cruentas
epistulas armis cohiberent. miseram pacem vel bello bene mutari. tanto
impensius in securitatem compositus, neque loco neque vultu mutato, sed ut
solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compererat modica esse et
vulgatis leviora.
[45] Interim Silius cum legionibus duabus
incedens praemissa auxiliari manu vastat Sequanorum pagos qui finium extremi et
Aeduis contermini sociique in armis erant. mox Augustodunum petit propero
agmine, certantibus inter se signiferis, fremente etiam gregario milite, ne
suetam requiem, ne spatia noctium opperiretur: viderent modo adversos et
aspicerentur; id satis ad victoriam. duodecimum apud lapidem Sacrovir copiaeque
patentibus locis apparuere. in fronte statuerat ferratos, in cornibus cohortis,
a tergo semermos. ipse inter primores equo insigni adire, memorare veteres
Gallorum glorias quaeque Romanis adversa intulissent; quam decora victoribus
libertas, quanto intolerantior servitus iterum victis.
[46] Non diu haec nec apud laetos: etenim
propinquabat legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani neque
oculis neque auribus satis competebant. contra Silius, etsi praesumpta spes
hortandi causas exemerat, clamitabat tamen pudendum ipsis quod Germaniarum
victores adversum Gallos tamquam in hostem ducerentur. 'una nuper cohors
rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius exercitus turmae
profligavere Sequanos. quanto pecunia dites et voluptatibus opulentos tanto
magis imbellis Aeduos evincite et fugientibus consulite.' ingens ad ea clamor
et circumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum apud latera.
paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis adversum pila et gladios;
set miles correptis securibus et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina
et corpora; quidam trudibus aut furcis inertem molem prosternere, iacentesque
nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes linquebantur. Sacrovir primo
Augustodunum, dein metu deditionis in villam propinquam cum fidissimis pergit.
illic sua manu, reliqui mutuis ictibus occidere: incensa super villa omnis
cremavit.
[47] Tum demum Tiberius ortum patratumque
bellum senatu scripsit; neque dempsit aut addidit vero, sed fide ac virtute
legatos, se consiliis superfuisse. simul causas cur non ipse, non Drusus profecti
ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum
principibus, si una alterave civitas turbet * * omissa urbe, unde in omnia
regimem. nunc quia non metu ducatur iturum ut praesentia spectaret
componeretque. decrevere patres vota pro reditu eius supplicationesque et alia
decora. solus Dolabella Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in
adulationem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret. igitur
secutae Caesaris litterae quibus se non tam vacuum gloria praedicabat ut post
ferocissimas gentis perdomitas, tot receptos in iuventa aut spretos triumphos,
iam senior peregrinationis suburbanae inane praemium peteret.
[48] Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini
publicis exequiis frequentaretur petivit a senatu. nihil ad veterem et
patriciam Sulpiciorum familiam Quirinius pertinuit, ortus apud municipium
Lanuvium: sed impiger militiae et acribus ministeriis consulatum sub divo
Augusto, mox expugnatis per Ciliciam Homonadensium castellis insignia triumphi
adeptus, datusque rector G. Caesari Armeniam optinenti. Tiberium quoque Rhodi
agentem coluerat: quod tunc patefecit in senatu, laudatis in se officiis et
incusato M. Lollio, quem auctorem Gaio Caesari pravitatis et discordiarum
arguebat. sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob intenta, ut memoravi,
Lepidae pericula sordidamque et praepotentem senectam.
[49] Fine anni Clutorium Priscum equitem
Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia donatum
a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si
extinctus foret, maiore praemio vulgaretur. id Clutorius in domo P. Petronii
socru eius Vitellia coram multisque inlustribus feminis per vaniloquentiam
legerat. ut delator extitit, ceteris ad dicendum testimonium exterritis, sola
Vitellia nihil se audivisse adseveravit. sed arguentibus ad perniciem plus
fidei fuit, sententiaque Haterii Agrippae consulis designati indictum reo
ultimum supplicium.
[50] Contra M'. Lepidus in hunc modum exorsus
est: 'si, patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria voce Clutorius
Priscus mentem suam et auris hominum polluerit, neque carcer neque laqueus, ne
serviles quidem cruciatus in eum suffecerint. sin flagitia et facinora sine
modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et vestra
exempla temperat et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus
sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac
severitatis non paeniteat. saepe audivi principem nostrum conquerentem si quis
sumpta morte misericordiam eius praevenisset. vita Clutorii in integro est, qui
neque servatus in periculum rei publicae neque interfectus in exemplum ibit.
studia illi ut plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt; nec quicquam grave
ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum proditor non virorum animis
sed muliercularum adrepit. cedat tamen urbe et bonis amissis aqua et igni
arceatur: quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur.'
[51] Solus Lepido Rubellius Blandus e
consularibus adsensit: ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in carcerem
Priscus ac statim exanimatus. id Tiberius solitis sibi ambagibus apud senatum
incusavit, cum extolleret pietatem quamvis modicas principis iniurias acriter
ulciscentium, deprecare tam praecipitis verborum poenas, laudaret Lepidum neque
Agrippam argueret. igitur factum senatus consultum ne decreta patrum ante diem
[decimum] ad aerarium deferrentur idque vitae spatium damnatis prorogaretur.
sed non senatui libertas ad paenitendum erat neque Tiberius interiectu temporis
mitigabatur.
[52] C. Sulpicius D. Haterius consules
sequuntur, inturbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate adversum
luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis pecunia prodigitur. sed alia
sumptuum quamvis graviora dissimulatis plerumque pretiis occultabantur; ventris
et ganeae paratus adsiduis sermonibus vulgati fecerant curam ne princeps
antiquae parsimoniae durius adverteret. nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque
aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia
augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres
integrum id negotium ad principem distulerant. sed Tiberius saepe apud se
pensitato an coerceri tam profusae cupidines possent, num coercitio plus damni
in rem publicam ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret vel
retentum ignominiam et infamiam virorum inlustrium posceret, postremo litteras
ad senatum composuit quarum sententia in hunc modum fuit.
[53] 'Ceteris forsitan in rebus, patres
conscripti, magis expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica
censeam: in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne, denotantibus
vobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem
eos ac velut deprenderem. quod si mecum ante viri strenui, aediles, consilium
habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praevalida et adulta
vitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus. sed
illi quidem officio functi sunt, ut ceteros quoque magistratus sua munia
implere velim: mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia
non aedilis aut praetoris aut consulis partis sustineo. maius aliquid et
excelsius a principe postulatur; et cum recte factorum sibi quisque gratiam
trahant, unius invidia ab omnibus peccatur. quid enim primum prohibere et
priscum ad morem recidere adgrediar? villarumne infinita spatia? familiarum
numerum et nationes? argenti et auri pondus? aeris tabularumque miracula?
promiscas viris et feminis vestis atque illa feminarum propria, quis lapidum
causa pecuniae nostrae ad externas aut hostilis gentis transferuntur?
[54] 'Nec ignoro in conviviis et circulis
incusari ista et modum posci: set si quis legem sanciat, poenas indicat, idem
illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium parari, neminem criminis
expertem clamitabunt. atqui ne corporis quidem morbos veteres et diu auctos
nisi per dura et aspera coerceas: corruptus simul et corruptor, aeger et
flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est quam libidinibus ardescit.
tot a maioribus repertae leges, tot quas divus Augustus tulit, illae oblivione,
hae, quod flagitiosius est, contemptu abolitae securiorem luxum fecere. nam si
velis quod nondum vetitum est, timeas ne vetere: at si prohibita impune
transcenderis, neque metus ultra neque pudor est. cur ergo olim parsimonia
pollebat? quia sibi quisque moderabatur, quia unius urbis cives eramus; ne
inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus. externis victoriis aliena,
civilibus etiam nostra consumere didicimus. quantulum istud est de quo aediles
admonent! quam, si cetera respicias, in levi habendum! at hercule nemo refert
quod Italia externae opis indiget, quod vita populi Romani per incerta maris et
tempestatum cotidie volvitur. ac nisi provinciarum copiae et dominis et
servitiis et agris subvenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque villae
tuebuntur. hanc, patres conscripti, curam sustinet princeps; haec omissa
funditus rem publicam trahet. reliquis intra animum medendum est: nos pudor,
pauperes necessitas, divites satias in melius mutet. aut si quis ex
magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur ut ire obviam queat,
hunc ego et laudo et exonerari laborum meorum partem fateor: sin accusare vitia
volunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi
relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum avidum;
quas cum gravis et plerumque iniquas pro re publica suscipiam, inanis et
inritas neque mihi aut vobis usui futuras iure deprecor.'
[55] Auditis Caesaris litteris remissa
aedilibus talis cura; luxusque mensae a fine Actiaci belli ad ea arma quis
Servius Galba rerum adeptus est per annos centum profusis sumptibus exerciti
paulatim exolevere. causas eius mutationis quaerere libet. dites olim familiae
nobilium aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur. nam
etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum; ut quisque opibus domo
paratu speciosus per nomen et clientelas inlustrior habebatur. postquam
caedibus saevitum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora
convertere. simul novi homines e municipiis et coloniis atque etiam provinciis
in senatum crebro adsumpti domesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam
fortuna vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, mansit tamen
prior animus. sed praecipuus adstricti moris auctor Vespasianus fuit, antiquo
ipse cultu victuque. obsequium inde in principem et aemulandi amor validior
quam poena ex legibus et metus. nisi forte rebus cunctis inest quidam velut
orbis, ut quem ad modum temporum vices ita morum vertantur; nec omnia apud
priores meliora, sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda
posteris tulit. verum haec nobis [in] maiores certamina ex honesto maneant.
[56] Tiberius, fama moderationis parta quod ingruentis
accusatores represserat, mittit litteras ad senatum quis potestatem tribuniciam
Druso petebat. id summi fastigii vocabulum Augustus repperit, ne regis aut
dictatoris nomen adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia
praemineret. Marcum deinde Agrippam socum eius potestatis, quo defuncto
Tiberium Neronem delegit ne successor in incerto foret. sic cohiberi pravas
aliorum spes rebatur; simul modestiae Neronis et suae magnitudini fidebat. quo
tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei admovit, cum incolumi Germanico
integrum inter duos iudicium tenuisset. sed principio litterarum veneratus deos
ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus adulescentis neque
in falsum aucta rettulit. esse illi coniugem et tres liberos eamque aetatem qua
ipse quondam a divo Augusto ad capessendum hoc munus vocatus sit. neque nunc
propere sed per octo annos capto experimento, compressis seditionibus,
compositis bellis, triumphalem et bis consulem noti laboris participem sumi.
[57] Praeceperant animis orationem patres quo
quaesitior adulatio fuit. nec tamen repertum nisi ut effigies principum, aras
deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi quod M. Silanus ex
contumelia consulatus honorem principibus petivit dixitque pro sententia ut
publicis privatisve monimentis ad memoriam temporum non consulum nomina
praecriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem gererent. at Q. Haterius
cum eius diei senatus consulta aureis litteris figenda in curia censuisset
deridiculo fuit senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus.
[58] Inter quae provincia Africa Iunio Blaeso
prorogata, Servius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet
postulavit, frustra vulgatum dictitans non licere Dialibus egredi Italia neque
aliud ius suum quam Martialium Quirinaliumque flaminum: porro, si hi duxissent
provincias, cur Dialibus id vetitum? nulla de eo populi scita, non in libris
caerimoniarum reperiri. saepe pontifices Dialia sacra fecisse si flamen
valetudine aut munere publico impediretur. quinque et septuaginta annis post
Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse religiones.
quod si per tot annos possit non creari nullo sacrorum damno, quanto facilius
afuturum ad unius anni proconsulare imperium? privatis olim simultatibus
effectum ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur: nunc deum
munere summum pontificum etiam summum hominum esse, non aemulationi, non odio
aut privatis adfectionibus obnoxium.
[59] Adversus quae cum augur Lentulus aliique
varie dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi sententiam
opperirentur. Tiberius dilata notione de iure flaminis decretas ob tribuniciam
Drusi potestatem caerimonias temperavit, nominatim arguens insolentiam
sententiae aureasque litteras contra patrium morem. recitatae et Drusi
epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbissimis accipiuntur. huc
decidisse cuncta ut ne iuvenis quidem tanto honore accepto adiret urbis deos,
ingrederetur senatum, auspicia saltem gentile apud solum inciperet. bellum
scilicet aut diverso terrarum distineri, litora et lacus Campaniae cum maxime
peragrantem. sic imbui rectorem generis humani, id primum e paternis consiliis
discere. sane gravaretur aspectum civium senex imperator fessamque aetatem et
actos labores praetenderet: Druso quod nisi ex adrogantia impedimentum?
[60] Sed Tiberius, vim principatus sibi
firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat postulata provinciarum ad
disquisitionem patrum mittendo. crebrescebat enim Graecas per urbes licentia
atque impunitas asyla statuendi; complebantur templa pessimis servitiorum;
eodem subsidio obaerati adversum creditores suspectique capitalium criminum
receptabantur, nec ullum satis validum imperium erat coercendis seditionibus
populi flagitia hominum ut caerimonias deum protegentis. igitur placitum ut
mitterent civitates iura atque legatos. et quaedam quod falso usurpaverant
sponte omisere; multae vetustis superstitionibus aut meritis in populum Romanum
fidebant. magnaque eius diei species fuit quo senatus maiorum beneficia,
sociorum pacta, regum etiam qui ante vim Romanam valuerant decreta ipsorumque
numinum religiones introspexit, libero, ut quondam, quid firmaret mutaretve.
[61] Primi omnium Ephesii adiere, memorantes
non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos: esse apud se
Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam et oleae, quae tum
etiam maneat, adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum nemus,
atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cyclopas Iovis iram vitavisse. mox
Liberum patrem, bello victorem, supplicibus Amazonum quae aram insiderant
ignovisse. auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia poteretur, caerimoniam
templo neque Persarum dicione deminutum ius; post Macedonas, dein nos
servavisse.
[62] Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae
constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithridate pulsis fidem atque
virtutem Magnetum decoravere, uti Dianae Leucophrynae perfugium inviolabile
foret. Aphrodisienses posthac et Strationicenses dictatoris Caesaris ob vetusta
in partis merita et recens divi Augusti decretum adtulere, laudati quod
Parthorum inruptionem nihil mutata in populum Romanum constantia pertulissent.
sed Aphrodisiensium civitas Veneris, Stratonicensium Iovis et Triviae
religionem tuebantur. altius Hierocaesarienses exposuere, Persicam apud se
Dianam, delubrum rege Cyro dicatum; et memorabantur Perpennae, Isaurici
multaque alia imperatorum nomina qui non modo templo sed duobus milibus passuum
eandem sanctitatem tribuerant. exim Cyprii tribus [de] delubris, quorum vetustissimum
Paphiae Veneri auctor Aesrias, post filius eius Amathus Veneri Amathusiae et
Iovi Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus, posuissent.
[63] Auditae aliarum quoque civitatium
legationem. quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus
permisere ut perspecto iure, et si qua iniquitas involveretur, rem integram
rursum ad senatum referrent. consules super eas civitates quas memoravi apud
Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt: ceteros obscuris ob
vetustatem initiis niti. nam Zmyrnaeos oraculum Apollinis, cuius imperio
Stratonicidi Veneri templum dicaverint, Tenios eiusdem carmen referre, quo
sacrare Neptuni effigiem aedemque iussi sint. propiora Sardianos: Alexandri
victoris id donum. neque minus Milesios Dareo rege niti; set cultus numinum
utrisque Dianam aut Apollinem venerandi. petere et Cretenses simulacro divi
Augusti. factaque senatus consulta quis multo cum honore modus tamen
praescribebatur. iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memoriam,
neu specie religionis in ambitionem delaberentur.
[64] Sub idem tempus Iuliae Augustae valetudo
atrox necessitudinem principi fecit festinati in urbem reditus, sincera adhuc
inter matrem filiumque concordia sive occultis odiis. neque enim multo ante,
cum haud procul theatro Marcelli effigiem divo Augusto Iulia dicaret, Tiberi
nomen suo postscripserat, idque ille credebatur ut inferius maiestate principis
gravi et dissimulata offensione abdidisse. set tum supplicia dis ludique magni
ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris
simul et sodalibus Augustalibus ederent. censuerat L. Apronius ut fetiales
quoque iis ludis praesiderent. contra dixit Caesar, distincto sacerdotiorum
iure et repetitis exemplis: neque enim umquam fetialibus hoc maiestatis fuisse.
ideo Augustalis adiectos quia proprium eius domus sacerdotium esset pro qua
vota persolverentur.
[65] Exequi sententias haud institui nisi
insignis per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium
reor ne virtutes sileantur utque pravis dictis factisque ex posteritate et
infamia metus sit. ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida
fuere ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda
erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam
pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent. memoriae
proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum
eloqui solitum 'o homines ad servitutem paratos!' scilicet etiam illum qui
libertatem publicam nollet tam proiectae servientium patientiae taedebat.
[66] Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta
transgrediebantur. C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a sociis
postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius Otho praetor, Bruttedius
Niger aedilis simul corripiunt obiectantque violatum Augusti numen, spretam
Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione
Africano, Servium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos.
videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum
suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera dehonestabat. Iunio Othoni
litterarium ludum exercere vetus ars fuit: mox Seiani potentia senator obscura
initia impudentibus ausis propolluebat. Bruttedium artibus honestis copiosum
et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum festinatio
extimulabat, dum aequalis, dein superiores, postremo suasmet ipse spes antire
parat: quod multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda cum securitate
praematura vel cum exitio properant.
[67] Auxere numerum accusatorum Gellius
Publicola et Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus. nec dubium habebatur
saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum: sed multa adgerebantur etiam
insontibus periculosa, cum super tot senatores adversos facundissimis totius
Asiae eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi nescius, proprio
in metu qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non temperante Tiberio quin
premeret voce vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere aut
eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne frustra quaesivisset.
servos quoque Silani ut tormentis interrogarentur actor publicus mancipio
acceperat. et ne quis necessariorum iuvaret periclitantem maiestatis crimina
subdebantur, vinclum et necessitas silendi. igitur petito paucorum dierum
interiectu defensionem sui deseruit, ausis ad Caesarem codicillis quibus
invidiam et preces miscuerat.
[68] Tiberius quae in Silanum parabat quo
excusatius sub exemplo acciperentur, libellos divi Augusti de Voleso Messala
eiusdem Asiae pro consule factumque in eum senatus consultum recitari iubet.
tum L. Pisonem sententiam rogat. ille multum de clementia principis praefatus
aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in insulam Gyarum
relegandum. eadem ceteri, nisi quod Cn. Lentulus separanda Silani materna bona,
quippe Atia parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio.
[69] At Cornelius Dolabella dum adulationem
longius sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis vita probrosus et
opertus infamia provinciam sortiretur, idque princeps diiudicaret. nam a
legibus delicta puniri: quanto fore mitius in ipsos, melius in socios,
provideri ne peccaretur? adversum quae disseruit Caesar: non quidem sibi ignare
quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore statuendum. multos in provinciis
contra quam spes aut metus de illis fuerit egisse: excitari quosdam ad meliora
magnitudine rerum, hebescere alios. neque posse principem sua scientia cuncta
complecti neque expedire ut ambitione aliena trahatur. ideo leges in facta
constitui quia futura in incerto sint. sic a maioribus institutum ut, si
antissent delicta, poenae sequerentur. ne verterent sapienter reperta et semper
placita: satis onerum principibus, satis etiam potentiae. minui iura quotiens
gliscat potestas, nec utendum imperio ubi legibus agi possit. quanto rarior
apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta. atque ille prudens
moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et
sine cultu hominum esse: darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis eiusdem
ut Cythnum potius concederet. id sororem quoque Silani Torquatam, priscae
sanctimoniae virginem, expetere. in hanc sententiam facta discessio.
[70] Post auditi Cyrenenses et accusante
Anchario Prisco Caesius Cordus repetundarum damnatur. L. Ennium equitem
Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis promiscum ad usum
argenti vertisset, recipi Caesar inter reos vetuit, palam aspernante Ateio
Capitone quasi per libertatem. non enim debere eripi patribus vim statuendi
neque tantum maleficium impune habendum. sane lentus in suo dolore esset: rei
publicae iniurias ne largiretur. intellexit haec Tiberius, ut erant magis quam
ut dicebantur, perstititque intercedere. Capito insignitior infamia fuit quod
humani divinique iuris sciens egregium publicum et bonas domi artes
dehonestavisset.
[71] Incessit dein religio quonam in templo
locandum foret donum quod pro valetudine Augustae equites Romani voverant
equestri Fortunae: nam etsi delubra eius deae multa in urbe, nullum tamen tali
cognomento erat. repertum est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur,
cunctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numinum effigies iuris
atque imperii Romani esse. ita donum apud Antium statuitur. et quoniam de
religionibus tractabatur, dilatum nuper responsum adversus Servium Maluginensem
flaminem Dialem prompsit Caesar recitavitque decretum pontificum, quotiens
valetudo adversa flaminem Dialem incessisset, ut pontificis maximi arbitrio
plus quam binoctium abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam
bis eundem in annum; quae principe Augusto constituta satis ostendebant annuam
absentiam et provinciarum administrationem dialibus non concedi. memorabaturque
L. Metelli pontificis maximi exemplum qui Aulum Postumium flaminem attinuisset.
ita sors Asiae in eum qui consularium Maluginensi proximus erat conlata.
[72] Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit
ut basilicam Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaretque.
erat etiam tum in more publica munificentia; nec Augustus arcuerat Taurum,
Philippum, Balbum hostilis exuvias aut exundantis opes ornatum ad urbis et
posterum gloriam conferre. quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae modicus,
avitum decus recoluit. at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar
extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret,
manente tamen nomine Pompei. simul laudibus Seianum extulit tamquam labore
vigilantiaque eius tanta vis unum intra damnum stetisset; et censuere patres
effigiem Seiano quae apud theatrum Pompei locaretur. neque multo post Caesar,
cum Iunium Blaesum pro consule Africae triumphi insignibus attolleret, dare id
se dixit honori Seiani, cuius ille avunculus erat. ac tamen res Blaesi dignae
decore tali fuere.
[73] Nam Tacfarinas, quamquam saepius
depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae venerat ut
legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet
aut bellum inexplicabile minitaretur. non alias magis sua populique Romani
contumelia indoluisse Caesarem ferunt quam quod desertor et praedo hostium more
ageret. ne Spartaco quidem post tot consularium exercituum cladis inultam
Italiam urenti, quamquam Sertorii atque Mithridatis ingentibus bellis labaret
res publica, datum ut pacto in fidem acciperetur; nedum pulcherrimo populi
Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agrorum redimeretur. dat
negotium Blaeso ceteros quidem ad spem proliceret arma sine noxa ponendi,
ipsius autem ducis quoquo modo poteretur. et recepti ea venia plerique. mox
adversum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.
[74] Nam quia ille robore exercitus impar,
furandi melior, pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul
temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur. ex quis Cornelius Scipio
legatus praefuit qua praedatio in Leptitanos et suffugia Garamantum; alio
latere, ne Cirtensium pagi impune traherentur, propriam manum Blaesus filius
duxit: medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis imponens, dux
ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, quia, quoquo inclinarent, pars
aliqua militis Romani in ore, in latere et saepe a tergo erat; multique eo modo
caesi aut circumventi. tunc tripertitum exercitum pluris in manus dispergit
praeponitque centuriones virtutis expertae. nec, ut mos fuerat, acta aestate
retrahit copias aut in hibernaculis veteris provinciae componit, sed ut in
limine belli dispositis castellis per expeditos et solitudinum gnaros mutantem
mapalia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius capto regressus est,
properantius tamen quam ex utilitate sociorum, relictis per quos resurgeret
bellum. sed Tiberius pro confecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut
imperator a legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene gesta re
publica gaudio et impetu victoris exercitus conclamabantur; erantque plures
simul imperatores nec super ceterorum aequalitatem. concessit quibusdam et
Augustus id vocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum.
[75] Obiere eo anno viri inlustres Asinius
Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis
Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoravi, principem in
civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione Sullano, patre
praetorio. consulatum ei adceleraverat Augustus ut Labeonem Antistium isdem
artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret. namque illa aetas
duo pacis decora simul tulit: sed Labeo incorrupta libertate et ob id fama
celebratior, Capitonis obsequium dominantibus magis probabatur. illi quod
praeturam intra stetit commendatio ex iniuria, huic quod consulatum adeptus est
odium ex invidia oriebatur.
[76] Et Iunia sexagesimo quarto post
Philippensem aciem anno supremum diem explevit, Catone avunculo genita, C.
Cassii uxor, M. Bruti soror. testamentum eius multo apud vulgum rumore fuit,
quia in magnis opibus cum ferme cunctos proceres cum honore nominavisset
Caesarem omisit. quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus laudatione
pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohonestaretur. viginti clarissimarum
familiarum imagines antelatae sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem
nobilitatis nomina. sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod
effigies eorum non visebantur.
Liber quartus
[1] C. Asinio C. Antistio consulibus nonus
Tiberio annus erat compositae rei publicae, florentis domus (nam Germanici
mortem inter prospera ducebat), cum repente turbare fortuna coepit, saevire
ipse aut saevientibus viris praebere. initium et causa penes Aelium Seianum
cohortibus praetoriis praefectum cuius de potentia supra memoravi: nunc
originem, mores, et quo facinore dominationem raptum ierit expediam. genitus
Vulsiniis patre Seio Strabone equite Romano, et prima iuventa Gaium Caesarem
divi Augusti nepotem sectatus, non sine rumore Apicio diviti et prodigo stuprum
veno dedisse, mox Tiberium variis artibus devinxit: adeo ut obscurum adversum
alios sibi uni incautum intectumque efficeret, non tam sollertia (quippe isdem
artibus victus est) quam deum ira in rem Romanam, cuius pari exitio viguit
ceciditque. corpus illi laborum tolerans, animus audax; sui obtegens, in alios
criminator; iuxta adulatio et superbia; palam compositus pudor, intus summa
apiscendi libido, eiusque causa modo largitio et luxus, saepius industria ac
vigilantia, haud minus noxiae quotiens parando regno finguntur.
[2] Vim praefecturae modicam antea intendit,
dispersas per urbem cohortis una in castra conducendo, ut simul imperia
acciperent numeroque et robore et visu inter se fiducia ipsis, in ceteros metus
oreretur. praetendebat lascivire militem diductum; si quid subitum ingruat,
maiore auxilio pariter subveniri; et severius acturos si vallum statuatur
procul urbis inlecebris. ut perfecta sunt castra, inrepere paulatim militaris
animos adeundo, appellando; simul centuriones ac tribunos ipse deligere. neque
senatorio ambitu abstinebat clientes suos honoribus aut provinciis ornandi,
facili Tiberio atque ita prono ut socium laborum non modo in sermonibus, sed
apud patres et populum celebraret colique per theatra et fora effigies eius
interque principia legionum sineret.
[3] Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis
filius, nepotes adulti moram cupitis adferebant; et quia vi tot simul corripere
intutum dolus intervalla scelerum poscebat. placuit tamen occultior via et a
Druso incipere, in quem recenti ira ferebatur. nam Drusus impatiens aemuli et
animo commotior orto forte iurgio intenderat Seiano manus et contra tendentis
os verberaverat. igitur cuncta temptanti promptissimum visum ad uxorem eius
Liviam convertere, quae soror Germanici, formae initio aetatis indecorae, mox
pulchritudine praecellebat. hanc ut amore incensus adulterio pellexit, et
postquam primi flagitii potitus est (neque femina amissa pudicitia alia
abnuerit), ad coniugii spem, consortium regni et necem mariti impulit. atque
illa, cui avunculus Augustus, socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores
et posteros municipali adultero foedabat ut pro honestis et praesentibus
flagitiosa et incerta expectaret. sumitur in conscientiam Eudemus, amicus ac
medicus Liviae, specie artis frequens secretis. pellit domo Seianus uxorem
Apicatam, ex qua tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur. sed magnitudo
facinoris metum, prolationes, diversa interdum consilia adferebat.
[4] Interim anni principio Drusus ex
Germanici liberis togam virilem sumpsit quaeque fratri eius Neroni decreverat
senatus repetita. addidit orationem Caesar multa cum laude filii sui quod
patria benevolentia in fratris liberos foret. nam Drusus, quamquam arduum sit eodem
loci potentiam et concordiam esse, aequus adulescentibus aut certe non adversus
habebatur. exim vetus et saepe simulatum proficiscendi in provincias consilium
refertur. multitudinem veteranorum praetexebat imperator et dilectibus
supplendos exercitus: nam voluntarium militem deesse, ac si suppeditet, non
eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque inopes ac vagi sponte militiam
sumant. percensuitque cursim numerum legionum et quas provincias tutarentur.
quod mihi quoque exequendum reor, quae tunc Romana copia in armis, qui socii
reges, quanto sit angustius imperitatum.
[5] Italiam utroque mari duae classes,
Misenum apud et Ravennam, proximumque Galliae litus rostratae naves
praesidebant, quas Actiaca victoria captas Augustus in oppidum Foroiuliense miserat
valido cum remige. sed praecipuum robur Rhenum iuxta, commune in Germanos
Gallosque subsidium, octo legiones erant. Hispaniae recens perdomitae tribus
habebantur. Mauros Iuba rex acceperat donum populi Romani. cetera Africae per
duas legiones parique numero Aegyptus, dehinc initio ab Syriae usque ad flumen
Euphraten, quantum ingenti terrarum sinu ambitur, quattuor legionibus coercita,
accolis Hibero Albanoque et aliis regibus qui magnitudine nostra proteguntur
adversum extema imperia et Thraeciam Rhoemetalces ac liberi Cotyis, ripamque
Danuvii legionum duae in Pannonia, duae in Moesia attinebant, totidem apud
Delmatiam locatis, quae positu regionis a tergo illis, ac si repentinum
auxilium Italia posceret, haud procul accirentur, quamquam insideret urbem
proprius miles, tres urbanae, novem praetoriae cohortes, Etruria ferme
Vmbriaque delectae aut vetere Latio et coloniis antiquitus Romanis. at apud
idonea provinciarum sociae triremes alaeque et auxilia cohortium, neque multo
secus in iis virium: sed persequi incertum fuit, cum ex usu temporis huc illuc
mearent, gliscerent numero et aliquando minuerentur.
[6] Congruens crediderim recensere ceteras
quoque rei publicae partis, quibus modis ad eam diem habitae sint, quoniam
Tiberio mutati in deterius principatus initium ille annus attulit. iam primum
publica negotia et privatorum maxima apud patres tractabantur, dabaturque
primoribus disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse; mandabatque
honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae, iniustris domi artes
spectando, ut satis constaret non alios potiores fuisse. sua consulibus, sua
praetoribus species; minorum quoque magistratuum exercita potestas; legesque,
si maiestatis quaestio eximeretur, bono in usu. at frumenta et pecuniae
vectigales, cetera publicorum fructuum societatibus equitum Romanorum
agitabantur. res suas Caesar spectatissimo cuique, quibusdam ignotis ex fama
mandabat, semelque adsumpti tenebantur prorsus sine modo, cum plerique isdem
negotiis insenescereut. plebes acri quidem annona fatigabatur, sed nulla in eo
culpa ex principe: quin infecunditati terrarum aut asperis maris obviam iit,
quantum impendio diligentiaque poterat. et ne provinciae novis oneribus
turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratnum tolerarent providebat:
corporum verbera, ademptiones bonorum aberant. rari per Italiam Caesaris agri,
modesta servitia, intra paucos libertos domus; ac si quando cum privatis
disceptaret, forum et ius.
[7] Quae cuncta non quidem comi via sed
horridus ac plerumque formidatus retinebat tamen, donec morte Drusi
verterentur: nam dum superfuit mansere, quia Seianus incipiente adhuc potentia
bonis consiliis notescere volebat, et ultor metuebatur non occultus odii set
crebro querens ro incolumi filio adiutorem imperii alium vocari. et quantum
superesse ut collega dicatur? primas dominandi spes in arduo: ubi sis
ingressus, adesse studia et ministros. extructa iam sponte praefecti castra,
datos in manum milites; cerni effgiem eius in monimentis Cn. Pompei; communis
is illi cum familia Drusorum fore nepotes: precandam post haec modestiam ut
contentus esset. neque raro neque apud paucos talia iaciebat, et secreta quoque
eius corrupta uxore prodebantur.
[8] Igitur Seianus maturandum ratus deligit
venenum quo paulatim inrepente fortuitus morbus adsimularetur. id Druso datum
per Lygdum spadonem, ut octo post annos cognitum est. ceterum Tiberius per
omnis valetudinis eius dies, nullo metu an ut firmitudinem animi ostentaret,
etiam defuncto necdum sepulto, curiam ingressus est. consulesque sede vulgari
per speciem maestitiae sedentis honoris locique admonuit, et effusum in
lacrimas senatum victo gemitu simul oratione continua erexit: non quidem sibi
ignarum posse argui quod tam recenti dolore subierit oculos senatus: vix
propinquorum adloquia tolerari, vix diem aspici a plerisque lugentium. neque
illos imbecillitatis damnandos: se tamen fortiora solacia e complexu rei
publicae petivisse. miseratusque Augustae extremam senectam, rudem adhuc
nepotum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi, unica praesentium
malorum levatnenta, inducerentur petivit. egressi consules firmatos adloquio
adulescentulos deductos que ante Caesarem statuunt. quibus adprensis 'patres
conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patrno ipsorum precatusque sum,
quamquam esset illi propria suboles, ne secUs quam snum sanguinem foveret
attolleret, sibique et posteris coniormaret. erepto Druso preces ad vos
converto disque et patria coram obtestor: Augusti pro nepotes, clarissimis
maioribus genitos, suscipite regite, vestram meamque vicem explete. hi vobis,
Nero et Druse, parentum loco. ita nati estis ut bona malaque vestra ad rem
publicam pertineant.
[9] Magno ea fletu et mox precationibus
faustis audita; ac si modum orationi posuisset, misericordia sui gloriaque
animoi audientium impleverat: ad vana et totiens inrisa revolutus, de reddenda
re publica utque consules seu quis alius regimen susciperent, vero quoque et
honesto fidem dempsit. memoriae Drusi eadem quae in Germanicum decernuntur,
plerisque additis, ut ferme amat posterior adulatio. funus imaginum pompa
maxime inlustre fuit, cum origo luliae gentis Aeneas omnesque Albanorum reges
et conditor urbis Romulus, post Sabina nobilitas, Attus Clausus ceteracque
Claudiorum effigies longo ordine spectarentur.
[10] In tradenda morte Drusi quae plurimis
maximaeque fidei auctoribus memorata sunt rettuli: set non omiserim eorundem
temporum rumorem validum adeo ut noudum exolescat. corrupta ad scelus Livia
Seianum Lygdi quoque spadonis animum stupro vinxisse, quod is [Lygdus] aetate
atque forma carus domino interque primores ministros erat; deinde inter
conscios ubi locus veneficii tempusque composita sint, eo audaciae provectum ut
verteret et occulto indicio Drusum veneni in patrem arguens moneret Tiberium
vitandam potionem quae prima ei apud filium epulanti offerretur. ea fraude
captum senem, postquam convivium inierat, exceptum poculum Druso tradidisse;
atque illo ignaro et inveniliter hauriente auctam suspicionem, tamquam metu et
pudore sibimet inrogaret mortem quam patri struxerat.
[11] Haec vulgo iactata super id quod nullo
auctore certo firmantur prompte refutaveris. quis enim mediocri prudentia,
nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito filio exitium offerret, idque
sua manu et nullo ad pacnitendum regressu? quin potius ministrum veneni
excruciaret, auctorem exquireret, insita denique etiam in extraneos cunctatione
et mora adversum unicum et nullius ante flagitii compertum uteretur? sed quia
Seianus facinorum omnium repertor habebatur, ex nimia caritate in eum Caesaris
et ceterorum in utrumque odio quamvis fabulosa et immania credebantur,
atrociore semper fama erga dominantium exitus. ordo alioqui sceleris per
Apicatam Seiani proditus tormentis Eudemi ac Lygdi patefactus est. neque
quisquam scriptor tam infensus extitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia
conquirerent intenderentque. mihi tradendi arguendique rumoris causa fuit ut
claro sub exemplo falsas auditiones depellerem peteremque ab iis quorum in
manus cura nostra venerit ne divulgata atque incredibilia avide accepta
veris neque in miraculum corruptis antehabeant
[12] Ceterum laudante filium pro rostris
Tiberio senatus populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis quam
libens induebat, domumque Germanici revirescere occulti laetabantur. quod principium
favoris et mater Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere. nam Seianus
ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, sine maerore publico esse,
ferox scelerum et, quia prima provenerant, volutare secum quonam modo Germanici
liberos perverteret, quorum non dubia successio. neque spargi venenum in tres
poterat, egregia custodum fide et pudicitia Agrippinae impenetrabili. igitur
contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam
exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare
dominationi apud Caesarem arguerent. atque haec callidis criminatoribus, inter
quos delegerat Iulium Postumum, per adulterium Mutiliae Priscae inter intimos
aviae et consiliis suis peridoneum, quia Prisca in animo Augustae valida anum
suapte natura potentiae anxiam insociabilem nurui efficiebat. Agrippinae quoque
proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus perstimulare.
[13] At Tiberius nihil intermissa rerum cura,
negotia pro solaciis accipiens, ius civium, preces sociorum tractabat; factaque
auctore eo senatus consulta ut civitati Cibyraticae apud Asiam, Aegiensi apud
Achaiam, motu terrae labefactis, subveniretur remissione tributi in triennium.
et Vibius Serenus pro consule ulterioris Hispaniae de vi publica damnatus ob
atrocitatem morum in insulam Amorgum deportatur. Carsidius Sacerdos, reus
tamquam frumento hostem Tacfarinatem iuvisset, absolvitur, eiusdemque criminis
C. Gracchus. hunc comitem exilii admodum infantem pater Sempronius in insulam
Cercinam tulerat. illic adultus inter extorris et liberalium artium nescios,
mox per Africam ac Siciliam mutando sordidas merces sustentabatur; neque tamen
effugit magnae fortunae pericula. ac ni Aelius Lamia et L. Apronius qui Africam
obtinuerant insontem protexissent, claritudine infausti generis et paternis s
adversis foret abstractus.
[14] Is quoque annus legationes Graecarum
civitatium habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum asyli ius
ut firmaretur petentibus. Samii decreto Amphictyonum nitebantur, quis
praecipuum fuit rerum omnium iudicium, qua tempestate Graeci conditis per Asiam
urbibus ora maris potiebantur. neque dispar apud Coos antiquitas, et accedebat
meritum ex loco: nam civis Romanos templo Aesculapii induxerant, cum iussu
regis Mithridatis apud cunctas Asiae insulas et urbes trucidarentur. variis
dehinc et saepius inritis praetorum questibus, postremo Caesar de immodestia
histrionum rettulit: multa ab iis in publicum seditiose, foeda per domos
temptari; Oscum quondam ludicrum, levissimae apud vulgum oblectationis, eo
flagitiorum et virium venisse ut auctoritate patrum coercendum sit.
pulsi tum histriones Italia.
[15] Idem annus alio quoque luctu Caesarem
adficit alterum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus morte amici.
is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium laetorumque socius unusque e
senatoribus Rhodii secessus comes. ita quamquam novo homini censorium funus,
effigiem apud forum Augusti publica pecunia patres decrevere, apud quos etiam
tum cuncta tractabantur, adeo ut procurator Asiae Lucilius Capito accusante
provincia causam dixerit, magna cum adseveratione principis non se ius nisi in
servitia et pecunias familiares dedisse: quod si vim praetoris usurpasset
manibusque militum usus foret, spreta in eo mandata sua: audirent socios. ita
reus cognito negotio damnatur. ob quam ultionem et quia priore anno in C.
Silanum vindicatum erat, decrevere Asiae urbes templum Tiberio matrique eius ac
senatui. et permissum statuere; egitque Nero grates ea causa patribus atque avo,
laetas inter audientium adfectiones qui recenti memoria Germanici illum aspici,
illum audiri rebantur. aderantque iuveni modestia ac forma principe viro digna,
notis in eum Seiani odiis ob periculum gratiora.
[16] Sub idem tempus de flamine Diali in
locum Servi Maluginensis defuncti legendo, simul roganda nova lege disseruit
Caesar. nam patricios confarrc atis parentibus genitos tres simul nominari, ex
quis unus legeretur, vetusto more; neque adesse, ut olim, eam copiam, omissa
confarreandi adsuetudine aut inter paucos retenta (pluresque eius rei causas
adferebat, potissimam penes incuriam virorum feminarumque; accedere ipsius
caerimoniae difltcultates quae consulto vitarentur) et quoniam exiret e iure
patrio qui id flamonium apisceretur quaeque in manum flaminis conveniret. ita
medendum senatus decreto aut lege, sicut Augustus quaedam ex horrida illa
antiquitate ad praescentem usum flexisset. igitur tractatis religionibus
placitum instituto flaminum nihil demutari: sed lata lex qua flaminica Dialis
sacrorum causa in potestate viri, cetera promisco feminarum iure ageret. et
filius Maluginensis patri suffectus. utque glisceret dignatio sacerdotum atque
ipsis promptior animus foret ad capessendas caerimonias decretum Corneliae
virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, sestertium viciens, et quotiens
Augusta theatrum introisset ut sedes inter Vestalium consideret.
[17] Cornelio Cethego Visellio Varrone
consulibus pontifices eorumque exemplo ceteri sacerdotes, cum pro incolumitate
principis vota susciperent, Neronem quoque et Drusum isdem dis commendavere,
non tam caritate iuvenum quam adulatione, quae moribus corruptis perinde
anceps, si nulla et ubi nimia est. nam Tiberius haud umquam domui Germanici
mitis, tum vero aequari adulescentes senectae suae impatienter indoluit
accitosque pontifices percontatus est num id precibus Agrippinae aut minis
tribuissent. et illi quidem, quamquam abnuerent, modice perstricti; etenim pars
magna e propinquis ipsius aut primores civitatis erant: ceterum in senatu
oratione monuit in posterum ne quis mobilis adulescentium animos praematuris
honoribus ad superbiam extolleret. instabat quippe Seianus incusabatque
diductam civitatem ut civili bello: esse qui se partium Agrippinae vocent, ac
ni resistatur, fore pluris; neque aliud gliscentis discordiae remedium quam si
unus alterve maxime prompti subverterentur.
[18] Qua causa C. Silium et Titium Sabinum
adgreditur. amicitia Germanici perniciosa utrique, Silio et quod ingentis
exercitus septem per annos moderator partisque apud Germaniam triumphalibus
Sacroviriani belli victor, quanto maiore mole procideret, plus formidinis in
alios dispergebatur. credebant plerique auctam offensionem ipsius
intemperantia, immodice iactantis snum militem in obsequio duravisse cum alii
ad seditiones prolaberentur; neque mansurum Tiberio imperium si iis quoque
legionibus cupido novandi fuisset. destrui per haec fortunam suam Caesar
imparemque tanto merito rebatur. nam beneficia eo usque laeta sunt dum videntur
exolvi posse: ubi multum antevenere pro gratia odium redditur.
[19] Erat uxor Silio Sosia Galla, caritate
Agrippinae invisa principi. hos corripi dilato ad tempus Sabino placitum,
immissusque Varro consul qui patennas inimicitias obtendens odiis Seiani per
dedecus suum gratifcabatur. precante reo brevem moram, dum accusator consulatu
abiret, adversatus est Caesar: solitum quippe magistratibus diem privatis
dicere: nec infringendum consulis ius, cuius vigiliis niteretur ne quod res
publica detrimentum caperet. proprium id Tiberio fuit scelera nuper reperta
priscis verbis obtegere. igitur multa adseveratione, quasi aut legibus cum
Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica esset, coguntur patres,
silente reo, vel si defensionem coeptaret, non occultante cuius ira premeretur.
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et
uxor socia arguebantur. nec dubie repetundarum criminibus haerebant, sed cuncta
quaestione maiestatis exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario
fine praevertit.
[20] Saevitum tamen in bona, non ut
stipendiariis pecuniae redderentur, quorum nemo repetebat, sed liberalitas
Augusti avulsa, computatis singillatim quae fisco petebantur. ea prima Tiberio
erga pecuniam alienam diligentia fuit. Sosia in exilium pellitur Asinii Galli
sententia, qui partem bonorum publicandam, pars ut liberis relinqueretur
censuerat. contra M'. Lepidus quartam accusatoribus secundum necessitudinem
legis, cetera liberis concessit. hunc ego Lepidum temporibus illis gravem et
sapientem virum fuisse comperior: nam pleraque ab saevis adulationibus aliorum
in melius flexit. neque tamen temperamenti egebat, cum acquabili auctoritate et
gratia apud Tiberium viguerit. unde dubitare cogor fato et sorte nascendi, ut
cetera, ita principum inclinatio in hos, offensio in illos, an sit aliquid in
nostris consiliis liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium
pergere iter ambitione ac periculis vacuum. at Messalinus Cotta haud minus
claris maioribus sed animo diversus censuit cavendum senatus consulto, ut
quamquam insontes magistratus et culpae alienae nescii provincialibus uxorum
criminibus proinde quam suis plecterentur.
[21] Actum dehinc de Calpurnio Pisone, nobili
ac feroci viro. is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factines accusatorum
in senatu clamitaverat et spreta potentia Augustae trahere in ius Vrgulaniam
domoque principis excire ausus erat. quae in praesens Tiberius civiliter
habuit: sed in animo revolvente iras, etiam si impetus offensionis languerat,
memoria valebat. Pisonem Q. Granius secreti sermonis incusavit adversum
maiestatem habiti, adiecitque in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum
introire curiam. quod ut atrocius vero tramissum; ceterorum, quae multa
cumulabantur, receptus est reus neque peractus ob mortem opportunam. relatum et
de Cassio Severo exule, qui sordidae originis, maleficae vitae, sed orandi
validus, per immodicas inimicitias ut iudicio iurati senatus Cretam amoveretur
effecerat; atque illic eadem actitando recentia veteraque odia advertit,
bonisque exutus, interdicto igni atque aqua, saxo Seripho consenuit.
[22] Per idem tempus Plautius Silvanus
praetor incertis causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad
Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, tamquam ipse somno
gravis atque eo ignarus, et uxor sponte mortem sumpsisset. non cunctanter
Tiberius pergit in domum, visit cubiculum, in quo reluctantis et impulsae
vestigia cernebantur. refert ad senatum, datisque iudicibus Vrgulania Silvani
avia pugionem nepoti misit. quod perinde creditum quasi principis monitu ob
amicitiam Augustae cum Vrgulania. reus frustra temptato ferro venas praebuit
exolvendas. mox Numantina, prior uxor eius, accusata iniecisse carminibus et
veneficiis vaecordiam marito, insons iudicatur.
[23] Is demum annus populum Pomanum longo
adversum Numidam Tacfarinatem beilo absolvit. nam priores duces, ubi impetrando
triumphalium insigni sufficere res suas crediderant, hostem omittebant; iamque
tres laureatae in urbe statuae et adhuc raptabat Africam Tacfarinas, auctus
Maurorum auxiliis qui, Ptolemaeo Iubae filio inventa incurioso, libertos regios
et servilia imperia bello mutaverant. erat illi praedarum receptor ac socius
populandi rex Garamantum, non ut cum exercitu incederet, sed missis levibus
copiis quae ex longinquo in maius audiebantur; ipsaque e provincia ut quis
fortunae inops, moribus turbidus, promptius ruebant, quia Caesar post res a
Blaeso gestas quasi nullis iam in Africa hostibus reportari nonam legionem
iusserat, nec pro consule eius anni P. Dolabella retinere ausus erat iussa
principis magis quam incerta belli metuens.
[24] Igitur Tacfarinas disperso rumore rem
Romanam aliis quoque ab nationibus lacerari eoque paulatim Africa decedere, ac
posse reliquos circumveniri, si cuncti quibus libertas servitio potior
incubuissent, auget viris positisque castris Thubuscum oppidum circumsidet. at
Dolabella contracto quod erat militum, terrore nominis Romani et quia Numidae
peditum aciem ferre nequeunt, primo sui incessu solvit obsidium locorumque
opportuna permunivit; simul princpes Musulamiorum defectionem cooptantis securi
percutit. dein quia pluribus adversum Tacfarinatem expeditionibus cognitum non
gravi nec uno incursu consectandum hostem vagum, excito cum popularibus rege
Ptolemaeo quattuor agmina parat, quae legatis aut tribunis data; et
praedatorias manus delecti Maurorum duxere: ipse consultor aderat omnibus.
[25] Nec multo post adfertur Numidas apud
castellum semirutum, ab ipsis quondam incensum, cui nomen Auzea, positis
mapalibus consedisse, fisos loco quia vastis circum saltibus claudebatur. tum
expeditae cohortes alaeque quam in partem ducerentur ignarae cito agmine
rapiuntur. simulque coeptus dies et concentu tubarum ac truci clamore aderant
semisomnos in barbaros, pracpeditis Numidarum equis aut diversos pastus
pererrantibus. ab Romanis confertus pedes, dispositae turmae, cuncta proelio
provisa: hostibus contra omnium nesciis non arma, non ordo, non consilium, sed
pecorum modo trahi occidi capi. infensus miles memoria laborum et adversum
eludentis optatae totiens pugnae se quisque ultione et sanguine explebant.
differtur per manipulos, Tacfarinatem omnes notum tot proeliis consectentur:
non nisi duce interfecto requiem belli fore. at ille deiectis circum
stipatoribus vinctoque iam filio et effusis undique Romanis ruendo in tela
captivitatem haud inulta morte effugit; isque finis armis impositus.
[26] Dolabellae petenti abnuit triumphalia
Tiberius, Seiano tribuens, ne Blaesi avunculi eius laus obsolesceret. sed neque
Blaesus ideo inlustrior et huic negatus honor gloriam intendit: quippe minore
exercitu insignis captivos, caedem ducis bellique confecti famam deportarat.
sequebantur et Garamantum legati, raro in urbe visi, quos Tacfarinate caeso
perculsa gens set culpae nescia ad satis faciendum populo Romano miserat.
cognitis dehinc Ptolemaei per id bellum studiis repetitus ex vetusto more honos
missusque e senatoribus qui scipionem eburnum, togam pictam, antiqua patrum
munera, daret regemque et socium atque amicum appellaret.
[27] Eadem aestate mota per Italiam servilis
belli semina fors oppressit. auctor tumultus T. Curtisius, quondam praetoriae
cohortis miles, primo coetibus clandestinis apud Brundisium et circumiecta
oppida, mox positis propalam libellis ad libertatem vocabat agrestia per
longinquos saltus et ferocia servitia, cum velut munere deum tres biremes
adpulere ad usus commeantium illo mari. et erat isdem regionibus Cutius Lupus
quaestor, cui provincia vetere ex more calles evenerant: is disposita
classiariomm copia coeptantem cum maxime coniurationem disiecit. missusque a
Caesare propere Staius tribunus cum valida manu ducem ipsum et proximos audacia
in urbem traxit, lam trepidam ob multitudinem familiarum quae gliscebat
immensum, minore in dies plebe ingenua.
[28] Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae
exemplum atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius Serenus) in
senatum inducti sunt. ab exilio retractus inluvieque ac squalore obsitus et tum
catena vinctus pater oranti filio comparatur. adulescens multis munditiis,
alacri vultu, structas principi insidias, missos in Galliam concitores belli
index idem et testis dicebat, adnectebatque Caecilium Comutum praetorium
ministravisse pecuniam; qui taedio curarum et quia periculum pro exitio
habebatur mortem in se festinavit. at contra reus nihil infracto animo obversus
in filium quatere vincla, vocare ultores deos ut sibi quidem redderent exilium
ubi procul tali more ageret, filium autem quandoque supplicia sequerentur.
adseverabatque innocentem Cornutum et falso exterritum; idque facile intellectu
si proderentur alii: non enim se caedem principis et res novas uno socio
cogitasse.
[29] Tum accusator Cn. Lentulum et Seium
Tuberonem nominat, magno pudore Caesaris, cum primores civitatis, intimi ipsius
amici, Lentulus senectutis extremae, Tubero defecto corpore, tumultus hostilis
et turbandae rei publicae accerserentur. sed hi quidem statim exempti: in
patrem ex servis quaesitum et quaestio adversa accusatori fuit. qui scelere
vaecors, simul vulgi rumore territus robur et saxum aut parricidarum poenas
minitantium, cessit urbe. ac retractus Ravenna exequi accusationem adigitur,
non occultante Tiberio vetus odium adversum exulem Serenum. nam post damnatum
Libonem missis ad Caesarem litteris exprobraverat suum tantum studium sine
fructu fuisse, addideratque quaedam contumacius quam tutum apud auris superbas
et offensioni proniores. ea Caesar octo post annos rettulit, medium tempus
varie arguens, etiam si tormenta pervicacia servorum contra evenissent.
[30] Dictis dein sententiis ut Serenus more
maiorum puniretur, quo molliret invidiam, intercessit. Gallus Asinius cum Gyaro
aut Donusa claudendum censeret, id quoque aspernatus est, egenam aquae utramque
insulam referens dandosque vitae usus cui vita concederetur. ita Serenus
Amorgum reportatur. et quia Cornutus sua manu ceciderat, actum de praemiis
accusatorum abolendis, si quis maiestatis postulatus ante perfectum iudicium se
ipse vita privavisset. ibaturque in eam sententiam ni durius contraque morem
suum palam pro accusatoribus Caesar inritas leges, rem publicam in praecipiti
conquestus esset: subverterent potius iura quam custodes eorum amoverent. sic
delatores, genus hominum publico exitio repertum et ne, poenis quidem umquam
satis coercitum, per praemia eliciebatur.
[31] His tam adsiduis tamque maestis modica
laetitia intericitur, quod C. Cominium equitem Romanum, probrosi in se carminis
convictum, Caesar precibus fratris qui senator erat concessit. quo magis mirum
habebatur gnarum meliorum et quae fama clementiam sequeretur tristiora malle.
neque enim socordia peccabat; nec occultum est, quando ex veritate, quando
adumbrata laetitia facta imperatorum celebrentur. quin ipse, compositus alias
et velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloquebatur quotiens
subveniret. at P. Suillium quaestorem quondam Germanici, cum Italia arceretur
convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam censuit,
tanta contentione animi ut iure iurando obstringeret e re publica id esse. quod
aspere acceptum ad praesens mox in laudem vertit regresso Suillio; quem vidit
sequens aetas praepotentem, venalem et Claudii principis amicitia diu prospere,
numquam bene usum. eadem poena in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam
falsis maiestatis criminibus sororem petivisset. Catus, ut rettuli, Libonem
inlexerat insidiis, deinde indicio perculerat. eius operae memor Tiberius sed
alia praetendens exilium de precatus est: quo minus senatu pelleretur non
obstitit.
[32] Pleraque eorum quae rettuli quaeque
referam parva forsitan et levia memoratu videri non nescius sum: sed nemo
annalis nostros cum scriptura eorum contenderit qui veteres populi Romani res
composuere. ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges,
aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos,
agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu
memorabant: nobis in arto et inglorius labor; immota quippe aut modice
lacessita pax, maestae urbis res et princeps proferendi imperi incuriosus erat.
non tamen sine usu fuerit introspicere illa primo aspectu levia ex quis
magnarum saepe rerum motus oriuntur.
[33] Nam cunctas nationes et urbes populus
aut primores aut singuli regunt: delecta ex iis et consociata rei publicae
forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, haud diuturna esse potest.
igitur ut olim plebe valida, vel cum patres pollerent, noscenda vulgi natura et
quibus modis temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia qui maxime
perdidicerant, callidi temporum et sapientes credebantur, sic converso statu
neque alia re Romana quam si unus imperitet, haec conquiri tradique in rem
fuerit, quia pauci prudentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis
discernunt, plures aliorum eventis docentur. ceterum ut profutura, ita minimum
oblectationis adferunt. nam situs gentium, varietates proeliorum, clari ducum
exitus retinent ac redintegrant legentium animum: nos saeva iussa, continuas
accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas
coniungimus, obvia rerum similitudine et satietate. tum quod antiquis scriptoribus
rarus obtrectator, neque refert cuiusquam Punicas Romanasne acies laetius
extuleris: at multorum qui Tiberio regente poenam vel infamias subiere posteri
manent. utque familiae ipsae iam extinctae sint, reperies qui ob similitudinem
morum aliena malefacta sibi obiectari putent. etiam gloria ac virtus infensos
habet, ut nimis ex propinquo diversa arguens. sed ad inceptum redeo.
[34] Cornelio Cosso Asinio Agrippa consulibus
Cremutius Cordus postulatur novo ac tunc primum audito crimine, quod editis annalibus
laudatoque M. Bruto C. Cassium Romanorum ultimum dixisset. accusabant Satrius
Secundus et Pinarius Natta, Seiani clientes. id perniciabile reo et Caesar
truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius relinquendae vitae certus in
hunc modum exorsus est: 'verba mea, patres conscripti, arguuntur: adeo factorum
innocens sum. sed neque haec in principem aut principis parentem, quos lex
maiestatis amplectitur: Brutum et Cassium laudavisse dicor, quorum res gestas
cum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit. Titus Livius, eloquentiae
ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium tantis laudibus tulit ut Pompeianum
eum Augustus appellaret; neque id amicitiae eorum offecit. Scipionem, Afranium,
hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam latrones et parricidas, quae nunc
vocabula imponuntur, saepe ut insignis viros nominat. Asinii Pollionis scripta
egregiam eorundem memoriam tradunt; Messala Corvinus imperatorem suum Cassium
praedicabat: et uterque opibusque atque honoribus perviguere. Marci Ciceronis libro
quo Catonem caelo aequavit, quid aliud dictator Caesar quam rescripta oratione
velut apud iudices respondit? Antonii epistulae Bruti contiones falsa quidem in
Augustum probra set multa cum acerbitate habent; carmina Bibaculi et Catulli
referta contumeliis Caesarum leguntur: sed ipse divus Iulius, ipse divus
Augustus et tulere ista et reliquere, haud facile dixerim, moderatione magis an
sapientia. namque spreta exolescunt: si irascare, adgnita videntur.
[35] Non attingo Graecos, quorum non modo
libertas, etiam libido impunita; aut si quis advertit, dictis dicta ultus est.
sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere de iis quos mors odio aut
gratiae exemisset. num enim armatis Cassio et Bruto ac Philippensis campos
optinentibus belli civilis causa populum per contiones incendo? an illi quidem
septuagesimum ante annum perempti, quo modo imaginibus suis noscuntur, quas ne
victor quidem abolevit, sic partem memoriae apud scriptores retinent? suum
cuique decus posteritas rependit; nec deerunt, si damnatio ingruit, qui non
modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.' egressus dein senatu vitam
abstinentia finivit. libros per aedilis cremandos censuere patres: set
manserunt, occultati et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui
praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis aevi memoriam. nam
contra punitis ingeniis gliscit auctoritas, neque aliud externi reges aut qui
eadem saevitia usi sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere.
[36] Ceterum postulandis reis tam continuus
annus fuit ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum, auspicandi
gratia tribunal ingressum, adierit Calpumius Salvianus in Sextum Marium: quod a
Caesare palam in crepitum causa exilii Salviano fuit. obiecta publice Cyzicenis
incuria caerimoniarum divi Augusti, additis violentiae criminibus adversum
civis Romanos. et amisere libertatem, quam bello Mithridatis meruerant,
circumsessi nec minus sua constantia quam praesidio Luculli pulso rege. at
Fonteius Capito, qui pro consule Asiam curaverat, absolvitur, comperto ficta in
eum crimina per Vibium Serenum. neque tamen id Sereno noxae fuit, quem odium
publicum tutiorem faciebat. nam ut quis destrictior accusator, velut
sacrosanctus erat: leves ignobiles poenis adficiebantur.
[37] Per idem tempus Hispania ulterior missis
ad senatum legatis oravit ut exemplo Asiae delubrum Tiberio matrique eius
extrueret. qua occasione Caesar, validus alioqui spernendis honoribus et
respondendum ratus iis quorum rumore arguebatur in ambitionem flexisse, huiusce
modi orationem coepit: 'scio, patres conscripti, constantiam meam a plerisque
desideratam quod Asiae civitatibus nuper idem istud petentibus non sim
adversatus. ergo et prioris silentii defensionem et quid in futurum statuerim
simul aperiam. cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud Pergamum
sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque eius vice legis observem,
placitum iam exemplum promptius secutus sum quia cultui meo veneratio senatus
adiungebatur. ceterum ut semel recepisse veniam habuerit, ita per omnis
provincias effgie numinum sacrari ambitiosum, superbum; et vanescet Augusti
honor si promiscis adulationibus vulgatur.
[38] Ego me, patres conscripti, mortalem esse
et hominum officia fungi satisque habere si locum principem impleam et vos
testor et meminisse posteros volo; qui satis superque memoriae meae tribuent,
ut maioribus meis dignum, rerum vestrarum providum, constantem in periculis,
offensionum pro utilitate publica non pavidum credant. haec mihi in animis
vestris templa, hae pulcherrimae effigies et mansurae. nam quae saxo struuntur,
si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur. proinde
socios civis et deos ipsos precor, hos ut mihi ad finem usque vitae quietam et
intellegentem humani divinique iuris mentem duint, illos ut, quandoque
concessero, cum laude et bonis recordationibus facta atque famam nominis mei
prosequantur.' perstititque posthac secretis etiam sermonibus aspernari talem
sui cultum. quod alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris
animi interpretabantur. optumos quippe mortalium altissima cupere: sic Herculem
et Liberum apud Graecos, Quirinum apud nos deum numero additos: melius
Augustum, qui speraverit. cetera principibus statim adesse: unum insatiabiliter
parandum, prosperam sui memoriam; nam contemptu famae contemni virtutes.
[39] At Seianus nimia fortuna socors et
muliebri insuper cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia,
componit ad Caesarem codicillos: moris quippe tum erat quamquam praesentem
scripto adire. eius talis forma fuit: benevolentia patris Augusti et mox
plurimis Tiberii iudiciis ita insuevisse ut spes votaque sua non prius ad deos
quam ad principum auris conferret. neque fulgorem honorum umquam precatum:
excubias ac labores ut unum e militibus pro incolumitate imperatoris malle. ac
tamen quod pulcherrimum adeptum, ut coninuctione Caesaris dignus crederetur:
hinc initium spei. et quoniam audiverit Augustum in conlocanda filia non nihil
etiam de equitibus Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur,
haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum. non enim exuere
imposita munia: satis aestimare firmari domum adversum iniquas Agrippinae
offensiones, idque liberorum causa; nam sibi multum superque vitae fore, quod
tali cum principe explevisset.
[40] Ad ea Tiberius laudata pietate Seiani
suisque in eum beneficiis modice percursis, cum tempus tamquam ad integram
consultationem petivisset, adiunxit: ceteris mortalibus in eo stare consilia
quid sibi conducere putent; principum diversam esse sortem quibus praecipua
rerum ad famam derigenda. ideo se non illuc decurrere, quod promptum rescriptu,
posse ipsam Liviam statuere, nubendum post Drusum an in penatibus isdem
tolerandum haberet; esse illi matrem et aviam, propiora consilia. simplicius
acturum, de inimicitiis primum Agrippinae, quas longe acrius arsuras si
matrimonium Liviae velut in partis domum Caesarum distraxisset. sic quoque
erumpere aemulationem feminarum, eaque discordia nepotes suos convelli: quid si
intendatur certamen tali coniugio? 'falleris enim, Seiane, si te mansurum in
eodem ordine putas, et Liviam, quae G. Caesari, mox Druso nupta fuerit, ea
mente acturam ut cum equite Romano senescat. ego ut sinam, credisne passuros
qui fratrem eius, qui patrem maioresque nostros in summis imperiis videre? vis
tu quidem istum intra locum sistere: sed illi magistratus et primores, qui te
invitum perrumpunt omnibusque de rebus consulunt, excessisse iam pridem
equestre fastigium longeque antisse patris mei amicitias non occulti ferunt
perque invidiam tui me quoque incusant. at enim Augustus filiam suam equiti
Romano tradere meditatus est. mirum hercule, si cum in omnis curas
distraheretur immensumque attolli provideret quem coniunctione tali super alios
extulisset, C. Proculeium et quosdam in sermonibus habuit insigni
tranquillitate vitae, nullis rei publicae negotiis permixtos. sed si
dubitatione Augusti movemur, quanto validius est quod Marco Agrippae, mox mihi
conlocavit? atque ego haec pro amicitia non occultavi: ceterum neque tuis neque
Liviae destinatis adversabor. ipse quid intra animum volutaverim, quibus adhuc
necessitudinibus immiscere te mihi parem, omittam ad praesens referre: id
tantum aperiam, nihil esse tam excelsum quod non virtutes istae tuusque in me
animus mereantur, datoque tempore vel in senatu s vel in contione non
reticebo.'
[41] Rursum Seianus non iam de matrimonio sed
altius metuens tacita suspicionum, vulgi rumorem, ingruentem invidiam
deprecatur. ac ne adsiduos in domum coetus arcendo infringeret potentiam aut
receptando facultatem criminantibus praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam
procul Roma amoenis locis degendam impelleret. multa quippe providebat: sua in
manu aditus litterarumque magna ex parte se arbitrum fore, cum per milites
commearent; mox Caesarem vergente iam senecta secretoque loci mollitum munia
imperii facilius tramissurum: et minui sibi invidiam adempta salutantum turba
sublatisque inanibus veram potentiam augeri. igitur paulatim negotia urbis,
populi adcursus, multitudinem adfluentium increpat, extollens laudibus quietem
et solitudinem quis abesse taedia et offensiones ac praecipua rerum maxime
agitari.
[42] Ac forte habita per illos dies de
Votieno Montano, celebris ingenii viro, cognitio cunctantem iam Tiberium
perpulit ut vitandos crederet patrum coetus vocesque quae plerumque verae et
graves coram ingerebantur. nam postulato Votieno ob contumelias in Caesarem
dictas, testis Aemilius e militaribus viris, dum studio probandi cuncta refert
et quamquam inter obstrepentis magna adseveratione nititur, audivit Tiberius
probra quis per occuitum lacerabatur, adeoque perculsus est ut se vel statim
vel in cognitione purgaturum clamitaret precibusque proximorum, adulatione
omnium aegre componeret animum. et Votienus quidem maiestatis poenis adfectus
est: Caesar obiectam sibi adversus reos inclementiam eo pervicacius amplexus,
Aquiliam adulterii delatam cum Vario Ligure, quamquam Lentulus Gaetulicus
consul designatus lege Iulia damnasset, exilio punivit Apidiumque Merulam quod
in acta divi Augusti non iuraverat albo senatorio erasit.
[43] Auditae dehinc Lacedaemoniorum et
Messeniorum legationes de iure templi Dianae Limnatidis, quod suis a maioribus
suaque in terra dicatum Lacedaemonii firmabant annalium memoria vatumque
carminibus, sed Macedonis Philippi cum quo bellassent armis ademptum ac post C.
Caesaris et M. Antonii sententia redditum. contra Messenii veterem inter
Herculis posteros divisionem Peloponnesi protulere, suoque regi Denthaliatem
agrum in quo id delubrum cessisse; monimentaque eius rei sculpta saxis et aere
prisco manere. quod si vatum, annalium ad testimonia vocentur, pluris sibi ac
locupletiores esse; neque Philippum potentia sed ex vero statuisse: idem regis
Antigoni, idem imperatoris Mummii iudicium; sic Milesios permisso publice
arbitrio, postremo Atidium Geminum praetorem Achaiae decrevisse. ita secondum
Messenios datum. et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum, vetustate
dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes de origine eius et laeta
Tiberio. suscepit curam libens ut consanguineus. tunc tractatae Massiliensium
preces probatumque P. Rutilii exemplum; namque eum legibus pulsum civem sibi
Zmyrnaei addiderant. quo iure Vulcacius Moschus exul in Massiliensis receptus
bona sua rei publicae eorum et patriae reliquerat.
[44] Obiere eo anno viri nobiles Cn. Lentulus
et L. Domitius. Lentulo super consulatum et triumphalia de Getis gloriae fuerat
bene tolerata paupertas, dein magnae opes innocenter partae et modeste habitae.
Domitium decoravit pater civili bello maris potens, donec Antonii partibus, mox
Caesaris misceretur. avus Pharsalica acie pro optumatibus ceciderat. ipse
delectus cui minor Antonia, Octavia genita, in matrimonium daretur, post
exercitu flumen Albim transcendit, longius penetrata Germania quam quisquam
priorum, easque ob res insignia triumphi adeptus est. obiit et L. Antonius,
multa claritudine generis sed improspera. nam patre eius Iullo Antonio ob
adulterium Iuliae morte punito hunc admodum adulescentulum, sororis nepotem,
seposuit Augustus in civitatem Massiliensem ubi specie studiorum nomen exilii
tegeretur. habitus tamen supremis honor ossaque tumulo Octaviorum inlata per
decretum senatus.
[45] Isdem consulibus facinus atrox in
citeriore Hispania admissum a quodam agresti nationis Termestinae. is praetorem
provinciae L. Pisonem, pace incuriosum, ex improviso in itinere adortus uno
vulnere in mortem adfecit; ac pernicitate equi profugus, postquam saltuosos
locos attigerat, dimisso equo per derupta et avia sequentis frustratus est.
neque diu fefellit: nam prenso ductoque per proximos pagos equo cuius foret
cognitum. et repertus cum tormentis edere conscios adigeretur, voce magna
sermones patrio frustra se interrogari clamitavit: adsisterent socii ac
spectarent; nullam vim tantam doloris fore ut veritatem eliceret. idemque cum postero
ad quaestionem retraheretur, eo nisu proripuit se custodibus saxoque caput
adflixit ut statim exanimaretur. sed Piso Termestinorum dolo caesus habetur;
quippe pecunias e publico interceptas acrius quam ut tolerarent barbari
cogebat.
[46] Lentulo Gaetulico C. Calvisio consulibus
decreta triumphi insignia Poppaeo Sabino contusis Thraecum gentibus, qui
montium editis incultu atque eo ferocius agitabant. causa motus super hominum
ingenium, quod pati dilectus et validissimum quemque militiae nostrae dare aspernabantor,
ne regibus quidem parere nisi ex libidine soliti, aut si mitterent auxilia,
suos ductores praeficere nec nisi adversum accolas belligerare. ac tum rumor
incesserat fore ut disiecti aliisque nationibus permixti diversas in terras
traherentur. sed antequam arma inciperent, misere legatos amicitiam
obsequiumque memoraturos, et mansura haec si nullo novo onere temptarentur: sin
ut victis servitium indiceretur, esse sibi ferrum et iuventutem et promptum
libertati aut ad mortem animum. simul castella rupibus indita conlatosque illuc
parentes et coniuges ostentabant bellumque impeditum arduum cruentum
minitabantur.
[47] At Sabinus, donec exercitus in unum
conduceret, datis mitibus responsis, postquam Pomponius Labeo e Moesia cum
legione, rex Rhoemetalces cum auxiliis popularium qui fidem non mutaverant,
venere, addita praesenti copia ad hostem pergit, compositum iam per angustias
saltuum. quidam audentius apertis in collibus visebantur, quos dux Romanus acie
suggressus haud aegre pepulit sanguine barbarorum modico ob propinqua suffugia.
mox castris in loco communitis valida manu montem occupat angustum et aequali
dorso continuum usque ad proximum castellum quod magna vis armata aut incondita
tuebatur. simul in ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus et
tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum. ii dum eminus
grassabantur crebra et inulta vulnera fecere: propius incedentes eruptione
subita turbati sunt receptique subsidio Sugambrae cohortis, quam Romanus
promptam ad pericula nec minus cantuum et armorum tumultu trucem haud procul
instruxerat.
[48] Translata dehinc castra hostem propter,
relictis apud priora munimenta Thraecibus, quos nobis adfuisse memoravi. iisque
permissum vastare, urere, trahere praedas, dum populatio lucem intra sisteretur
noctemque in castris tutam et vigilem capesserent. id primo servatum: mox versi
in luxum et raptis opulenti omittere stationes, lascivia epularum aut somno et
vino procumbere. igitur hostes incuria eorum comperta duo agmina parant quorum altero
populatores invaderentur, alii castra Romana adpugnarent, non spe capiendi sed
ut clamore, telis suo quisque periculo intentus sonorem alterius proelii non
acciperet. tenebrae insuper delectae augendam ad formidinem. sed qui vallum
legionum temptabant facile pelluntur; Thraecum auxilia repentino incursu
territa, cum pars munitionibus adiacerent, plures extra palarentur, tanto
infensius caesi quanto perfugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque
servitium incusabantur.
[49] Postera die Sabinus exercitum aequo loco
ostendit, si barbari successu noctis alacres proelium auderent. et postquam
castello aut coniunctis tumulis non degrediebantur, obsidium coepit per
praesidia quae opportune iam muniebat; dein fossam loricamque contexens
quattuor milia passuum ambitu amplexus est; tum paulatim ut aquam pabulumque
eriperet contrahere claustra artaque circumdare; et struebatur agger unde saxa
hastae ignes propinquum iam in hostem iacerentur. sed nihil aeque quam sitis
fatigabat, cum ingens multitudo bellatorum imbellium uno reliquo fonte
uterentur; simulque armenta, ut mos barbaris, iuxta clausa egestate pabuli
exanimari; adiacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat; pollui
cuncta sanie odore contactu.
[50] Rebusque turbatis malum extremum discordia
accessit, his deditionem aliis mortem et mutuos inter se ictus parantibus; et
erant qui non inultum exitium sed eruptionem suaderent. neque ignobiles tantum
his diversi sententiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo usu
vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda arma, unum adflictis id remedium
disserebat, primusque secum coniuge et liberis victori permisit: secuti aetate
aut sexu imbecilli et quibus maior vitae quam gloriae cupido. at iuventus
Tarsam inter et Turesim distrahebatur. utrique destinatum cum libertate
occidere, sed Tarsa properum finem, abrumpendas pariter spes ac metus
clamitans, dedit exemplum demisso in pectus ferro; nec defuere qui eodem modo
oppeterent. Turesis sua cum manu noctem opperitur haud nescio duce nostro. igitur
firmatae stationes densioribus globis; et ingruebat nox nimbo atrox, hostisque
clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos obsessores effecerat, cum
Sabinus circumire, hortari, ne ad ambigua sonitus aut simulationem quietis
casum insidiantibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti telisque
non in falsum iactis.
[51] Interea barbari catervis decurrentes
nunc in vallum manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc
virgultis et cratibus et corporibus exanimis complere fossas, quidam pontis et
scalas ante fabricati inferre propugnaculis eaque prensare, detrahere et
adversum resistentis comminus niti. miles contra deturbare telis, pellere
umbonibus, muralia pila, congestas lapidum molis provolvere. his partae
victoriae spes et si cedant insignitius flagitium, illis extrema iam salus et
adsistentes plerisque matres et coniuges earumque lamenta addunt animos. nox
aliis in audaciam, aliis ad formidinem opportuna; incerti ictus, vulnera
improvisa; suorum atque hostium ignoratio et montis anfractu repercussae velut
a tergo voces adeo cuncta miscuerant ut quaedam munimenta Romani quasi perrupta
omiserint. neque tamen pervasere hostes nisi admodum pauci: ceteros, deiecto
promptissimo quoque aut saucio, adpetente iam luce trusere in summa castelli
ubi tandem coacta deditio. et proxima sponte incolarum recepta: reliquis quo
minus vi aut obsidio subigerentur praematura montis Haemi et saeva hiems
subvenit.
[52] At Romae commota principis domo, ut
series futuri in Agrippinam exitii inciperet Claudia Pulchra sobrina eius
postulatur accusante Domitio Afro. is recens praetura, modicus dignationis et
quoquo facinore properus clarescere, crimen impudicitiae, adulterum Furnium,
veneficia in principem et devotiones obiectabat. Agrippina semper atrox, tum et
periculo propinquae accensa, pergit ad Tiberium ac forte sacrificantem patri
repperit. quo initio invidiae non eiusdem ait mactare divo Augusto victimas et
posteros eius insectari. non in effigies mutas divinum spiritum transfusum: se
imaginem veram, caelesti sanguine ortam, intellegere discrimen, suscipere
sordis. frustra Pulchram praescribi cui sola exitii causa sit quod Agrippinam
stulte prorsus ad cultum delegerit oblita Sosiae ob eadem adflictae. audita
haec raram occulti pectoris vocem elicuere, correptamque Graeco versu admonuit
non ideo laedi quia non regnaret. Pulchra et Furnius damnantur. Afer primoribus
oratorum additus, divulgato ingenio et secuta adseveratione Caesaris qua suo
iure disertum eum appellavit. mox capessendis accusationibus aut reos tutando
prosperiore eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema multum
etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet silentii impatientiam.
[53] At Agrippina pervicax irae et morbo
corporis implicata, cum viseret eam Caesar, profusis diu ac per silentium
lacrimis, mox invidiam et preces orditur: subveniret solitudini, daret maritum;
habilem adhuc inventam sibi neque aliud probis quam ex matrimonio solacium;
esse in civitate, * * * Germanici coniugem ac liberos eius recipere dignarentur.
sed Caesar non ignarus quantum ex re publica peteretur, ne tamen offensionis
aut metus manifestus foret sine responso quamquam instantem reliquit. id ego, a
scriptoribus annalium non traditum, repperi in commentariis Agrippinae filiae
quae Neronis principis mater vitam suam et casus suorum posteris memoravit.
[54] Ceterum Seianus maerentem et improvidam
altius perculit, immissis qui per speciem amicitiae monerent paratum ei
venenum, vitandas soceri epulas. atque illa simulationum nescia, cum propter
discumberet, non vultu aut sermone flecti, nullos attingere cibos, donec
advertit Tiberius, forte an quia audiverat; idque quo acrius experiretur, poma,
ut erant adposita, laudans nurui sua manu tradidit. aucta ex eo suspicio
Agrippinae et intacta ore servis tramisit. nec tamen Tiberii vox coram secuta,
sed obversus ad matrem non mirum ait si quid severius in eam statuisset a qua
veneficii insimularetur. inde rumor parari exitium neque id imperatorem palam
audere, secretum ad perpetrandum quaeri.
[55] Sed Caesar quo famam averteret adesse
frequens senatoi legatosque Asiae ambigentis quanam in civitate templum
statueretur pluris per dies audivit. undecim urbes certabant, pari ambitione,
viribus diversae. neque multum distantia inter se memorabant de vetustate
generis, studio in populum Romanum per bella Persi et Aristonici aliorumque
regum. verum Hypaepeni Trallianique Laodicenis ac Magnetibus simul tramissi ut
pamum validi; ne Ilienses quidem, cum parentem urbis Romae Troiam referrent,
nisi antiquitatis gloria pollebant. paulum addubitatum quod Halicarnasii mille
et ducentos per annos nullo motu terrae nutavisse sedes suas vivoque in saxo
fundamenta templi adseveraverant. Pergamenos (eo ipso nitebantur) aede Augusto
ibi sita satis adeptos creditum. Ephesii Milesiique, hi Apollinis, illi Dianae
caerimonia occupavisse civitates visi. ita Sardianos inter Zmyrnaeosque
deliberatum. Sardiani decretum Etruriae recitavere ut consanguinei: nam
Tyrrhenum Lydumque Atye rege genitos ob multitudinem divisisse gentem; Lydum
patriis in terris resedisse, Tyrrheno datum novas ut conderet sedes; et ducum e
nominibus indita vocabula illis per Asiam, his in Italia; auctamque adhuc
Lydorum opulentiam missis in Graeciam populis cui mox a Pelope nomen. simul
litteras imperatorum et icta nobiscum foedera bello Macedonum ubertatemque
fluminum suorum, temperiem caeli ac ditis circum terras memorabant.
[56] At Zmymaei repetita vetustate, seu
Tantalus Iove ortus illos, sive Theseus divina et ipse stirpe, sive una
Amazonum condidisset, transcendere ad ea, quis maxime fidebant, in populum
Romanum officiis, missa navali copia non modo externa ad bella sed quae in
Italia tolerabantur; seque primos templum urbis Romae statuisse, M. Porcio
consule, magnis quidem iam populi Romani rebus, nondum tamen ad summum elatis,
stante adhuc Punica urbe et validis per Asiam regibus. simul L. Sullam testem
adferebant, gravissimo in discrimine exercitus ob asperitatem hiemis et
penuriam vestis, cum id Zmyrnam in contionem nuntiatum foret, omnis qui adstabant
detraxisse corpori tegmina nostrisque legionibus misisse. ita rogati sententiam
patres Zmyrnaeos praetulere. censuitque Vibius Marsus ut M'. Lepido, cui ea
provincia obvenerat, super numerum legaretur qui templi curam susciperet. et
quia Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius Naso e praetoriis
sorte missus est.
[57] Inter quae diu meditato prolatoque
saepius consilio tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa apud
Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul urbe degere. causam
abscessus quamquam secutus plurimos auctorum ad Seiani artes rettuli, quia
tamen caede eius patrata sex postea annos pari secreto conionxit, plerumque
permoveor num ad ipsum referri verius sit, saevitiam ac libidinem cum factis
promeret, locis occultantem erant qui crederent in senectute corporis quoque
habitum pudori fuisse: quippe illi praegracilis et incurva proceritas, nudus
capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medicaminibus interstincta; et
Rhodi secreto vitare coetus, recondere voluptates insuerat. traditur etiam
matris impotentia extrusum quam dominationis sociam aspernabatur neque
depellere poterat, cum dominationem ipsam donum eius accepisset. nam
dubitaverat Augustus Germanicum, sororis nepotem et cunctis laudatum, rei
Romanae imponere, sed precibus usoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium
adscivit. idque Augusta exprobrabat, reposcebat.
[58] Profectio arto comitatu fuit: unus
senator consulatu functus, Cocceius Nerva, cui legum peritia, eques Romanus
praeter Seianum ex inlustribus Curtius Atticus, ceteri liberalibus studiis
praediti, ferme Graeci, quorum sermonibus levaretur. ferebant periti caelestium
iis motibus siderum excessisse Roma Tiberium ut reditus illi negaretur. unde
exitii causa multis fuit properum finem vitae coniectantibus vulgantibusque;
neque enim tam incredibilem casum providebant ut undecim per annos libens
patria careret. mox patuit breve confinium artis et falsi veraque quam obscuris
tegerentur. nam in urbem non regressurum haud forte dictum: ceterorum nescii
egere, cum propinquo rure aut litore et saepe moenia urbis adsidens extremam
senectam compleverit.
[59] Ac forte illis diebus oblatum Caesari
anceps periculum auxit vana rumoris praebuitque ipsi materiem cur amicitiae
constantiaeque Seiani magis fideret. vescebantur in villa cui vocabulum
Speluncae mare Amunclanum inter et Fundanos montis nativo in specu. eius
os lapsis repente saxis obruit quosdam ministros: hinc metus in omnis et fuga
eorum qui convivium celebrabant. Seianus genu voltuque et manibus super
Caesarem suspensus opposuit sese incidentibus atque habitu tali repertus est a
militibus qui subsidio venerant. maior ex eo et quamquam exitiosa suaderet ut
non sui anxius cum fide audiebatur. adsimulabatque iudicis partis adversum
Germanici stirpem, subditis qui accusatorum nomina sustinerent maximeque
insectarentur Neronem proximum successioni et, quamquam modesta iuventa,
plerumque tamen quid in praesentiarum conduceret oblitum, dum a libertis et
clientibus, apiscendae potentiae properis, extimulator ut erectum et fidentem
animi ostenderet: velle id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum
contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam iuvenis iuxta insultet.
[60] Haec atque talia audienti nihil
quidempravae cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et
inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum deferrent neque
Neroni defendere daretur, diversae insuper sollicitudinum formae oriebantur.
nam alius occursum eius vitare, quidam salutatione reddita statim averti, plerique
inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra inridentibusque qui Seiano
fautores aderant. enimvero Tiberius torvus aut falsum renidens vultu: seu
loqueretur seu taceret iuvenis, crimen ex silentio, ex voce. ne nox quidem
secura, cum uxor vigilias somnos suspiria matri Liviae atque illa Seiano
patefaceret; qui fratrem quoque Neronis Drusum traxit in partis, spe obiecta
principis loci si priorem aetate et iam labefactum demovisset. atrox Drusi
ingenium super cupidinem potentiae et solita fratribus odia accendebatur
invidia quod mater Agrippina promptior Neroni erat. neque tamen Seianus ita
Drusum fovabat ut non in eum quoque semina futuri exitii meditaretur, gnarus
praeferocem et insidiis magis opportunum.
[61] Fine anni excessere insignes viri Asinius
Agrippa, claris maioribus quam vetustis vitaque non degener, et Q. Haterius,
familia senatoria, eloquentiae quoad vixit celebratae: monimenta ingeni eius
haud perinde retinentur. scilicet impetu magis quam cura vigebat; utque aliorum
meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum illud et profluens
cum ipso simul extinctum est.
[62] M. Licinio L. Calpurnio consulibus
ingentium bellorum cladem aequavit malum improvisum: eius initium simul et
finis extitit. nam coepto apud Fidenam amphitheatro Atilius quidam libertini
generis, quo spectaculum gladiatorum celebraret, neque fundamenta per solidum
subdidit neque firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non
abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sordidam mercedem id negotium
quaesivisset. adfluxere avidi talium, imperitante Tiberio procul voluptatibus
habiti, virile ac muliebre secus, omnis aetas, ob propinquitatem loci effusius;
unde gravior pestis fuit, conferta mole, dein convulsa, dum ruit intus aut in
exteriora effunditur immensamque vim mortalium, spectaculo intentos aut qui
circum adstabant, praeceps trahit atque operit. et illi quidem quos principium
stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere: miserandi
magis quos abrupta parte corporis nondum vita deseruerat; qui per diem visu,
per noctem ululatibus et gemitu coniuges aut liberos noscebant. iam ceteri fama
exciti, hic fratrem, propinquum ille, alius parentes lamentari. etiam quorum
diversa de causa amici aut necessarii aberant, pavere tamen; nequedum comperto
quos illa vis perculisset, latior ex incerto metus.
[63] Vt coepere dimoveri obruta, concursus ad
exanimos complectentium, osculantium; et saepe certamen si con fusior facies
sed par forma aut aetas errorem adgnoscentibus fecerat. quinquaginta hominum
milia eo casu debilitata vel obtrita sunt; cautumque in posterum senatus
consulto ne quis gladiatorium munus ederet cui minor quadringentorum milium res
neve amphitheatrum imponeretur nisi solo firmitatis spectatae. Atilius in
exilium actus est. Ceterum sub recentem cladem patuere procerum domus, fomenta
et medici passim praebiti, fuitque urbs per illos dies quamquam maesta facie
veterum institutis similis, qui magna post proelia saucios largitione et cura
sustentabant.
[64] Nondum ea clades exoleverat cum ignis
violentia urbem ultra solitum adfecit, deusto monte Caelio; feralemque annum
ferebant et ominibus adversis susceptum principi consilium absentiae, qui mos
vulgo, fortuita ad culpam trahentes, ni Caesar obviam isset tribuendo pecunias
ex modo detrimenti. actaeque ei grates apud senatum ab inlustribus famaque apud
populum, quia sine ambitione aut proximorum precibus ignotos etiam et ultro
accitos munificentia iuverat. adduntur sententiae ut mons Caelius in posterum
Augustus appellaretur, quando cunctis circum flagrantibus sola Tiberii effigies
sita in domo Iunii senatoris inviolata mansisset. evenisse id olim Claudiae
Quintae eiusque statuam vim ignium bis elapsam maiores apud aedem matris deum
consecravisse. sanctos acceptosque numinibus Claudios et augendam caerimoniam
loco in quo tantum in principem honorem di ostenderint.
[65] Haud fuerit absurdum tradere montem eum
antiquitus Querquetulanum cognomento fuisse, quod talis silvae frequens
fecundusque erat, mox Caelium appellitatum a Caele Vibenna, qui dux gentis
Etruscae cum auxilium tulisset sedem eam acceperat a Tarquinio Prisco, seu quis
alius regum dedit: nam scriptores in eo dissentiunt. cetera non ambigua sunt,
magnas eas copias per plana etiam ac foro propinqua habitavisse, unde Tuscum
vicum e vocabulo advenarum dictum.
[66] Sed ut studia procerum et largitio
principis adversum casus solacium tulerant, ita accusatorum maior in dies et
infestior vis sine levamento grassabatur; corripueratque Varum Quintilium,
divitem et Caesari propinquum, Domitius Afer, Claudiae Pulchrae matris eius
condemnator, nullo mirante quad diu egens et parto nuper praemio male usus
plura ad flagitia accingeretur. Publium Dolabellam socium delationis extitisse
miraculo erat, quia claris maioribus et Varo conexus suam ipse nobilitatem,
suum sanguinem perditum ibat. restitit tamen senatus et opperiendum imperatorem
censuit, quod unum urgentium malorum suffugium in tempus erat.
[67] At Caesar dedicatis per Campaniam
templis, quamquam edicto monuisset ne quis quietem eius inrumperet,
concursusque oppidanorum disposito milite prohiberentur, perosus tamen
municipia et colonias omniaque in continenti sita Capreas se in insulam abdidit
trium milium freto ab extremis Surrentini promunturii diiunctam. solitudinem
eius placuisse maxime crediderim, quoniam importuosum circa mare et vix modicis
navigiis pauca subsidia; neque adpulerit quisquam nisi gnaro custode. caeli
temperies hieme mitis obiectu montis quo saeva ventorum arcentur; aestas in
favonium obversa et aperto circum pelago peramoena; prospectabatque
pulcherrimum sinum, antequam Vesuvius mons ardescens faciem loci verteret.
Graecos ea tenuisse Capreasque Telebois habitatas fama tradit. sed tum Tiberius
duodecim villarum nominibus et molibus insederat, quanto intentus olim publicas
ad curas tanto occultiores in luxus et malum otium resolutus. manebat quippe
suspicionum et credendi temeritas quam Seianus augere etiam in urbe suetus
acrius turbabat non iam occultis adversum Agrippinam et Neronem insidiis. quis
additus miles nuntios, introitus, aperta secreta velut in annalis referebat,
ultroque struebantur qui monerent perfugere ad Germaniae exercitus vel
celeberrimo fori effigiem divi Augusti amplecti populumque ac senatum auxilio
vocare. eaque spreta ab illis, velut pararent, obiciebantur.
[68] Iunio Silano et Silio Nerva consulibus
foedum anni principium incessit tracto in carcerem inlustri equite Romano Titio
Sabino ob amicitiam Germanici: neque enim omiserat coniugem liberosque eius
percolere, sectator domi, comes in publico, post tot clientes unus eoque apud
bonos laudatus et gravis iniquis. hunc Latinius Latiaris, Porcius Cato,
Petilius Rufus, M. Opsius praetura functi adgrediuntur, cupidine consulatus ad
quem non nisi per Seianum aditus; neque Seiani voluntas nisi scelere
quaerebatur. compositum inter ipsos ut Latiaris, qui modico usu Sabinum
contingebat, strueret dolum, ceteri testes adessent, deinde accusationem
inciperent. igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones, mox laudare
constantiam quod non, ut ceteri, florentis domus amicus adflictam deseruisset;
simul honora de Germanico, Agrippinam miserans, disserebat. et postquam
Sabinus, ut sunt molles in calamitate mortalium animi, effudit lacrimas, iunxit
questus, audentius iam onerat Seianum, saevitiam, superbiam, spes eius; ne in
Tiberium quidem convicio abstinet; iique sermones tamquam vetita miscuissent
speciem artae amicitiae fecere. ac iam ultro Sabinus quaerere Latiarem,
ventitare domum, dolores suos quasi ad fidissimum deferre.
[69] Consultant quos memoravi quonam modo ea
plurium auditu acciperentur. nam loco in quem coibatur servanda solitudinis
facies; et si pone foris adsisterent, metus visus, sonitus aut forte ortae
suspicionis erat. tectum inter et laquearia tres senatores haud minus turpi
latebra quam detestanda fraude sese abstrudunt, foraminibus et rimis aurem
admovent. interea Latiaris repertum in publico Sabinum, velut recens cognita
narraturus, domum et in cubiculum trahit praeteritaque et instantia, quorum
adfatim copia, ac novos terrores cumulat. eadem ille et s diutius, quanto
maesta, ubi semel prorupere, difficilius reticentur. properata inde accusatio
missisque ad Caesarem litteris ordinem fraudis suumque ipsi dedecus narravere.
non alias magis anxia et pavens civitas, tegens adversum proximos; congressus,
conloquia, notae ignotaeque aures vitari; etiam muta atque inanima, tectum et
parietes circumspectabantur.
[70] Sed Caesar sollemnia incipientis anni
kalendis Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos quosdam
libertorum et petitum se arguens, ultionemque haud obscure poscebat. nec mora
quin decerneretur; et trahebatur damnatus, quantum obducta veste et adstrictis
faucibus niti poterat, clamitans sic inchoari annum, has Seiano victimas
cadere. quo intendisset oculos, quo verba acciderent, fuga vastitas, deseri
itinera fora. et quidam regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum
paventes quod timuissent. quem enim diem vacuum poena ubi inter sacra et vota,
quo tempore verbis etiam profanis abstineri mos esset, vincla et laqueus
inducantur? non imprudentem Tiberium tantam invidiam adisse: quaesitum
meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi magistratus, quo modo
delubra et altaria, sic carcerem recludant. secutae insuper litterae grates
agentis quod hominem infensum rei publicae punivissent, adiecto trepidam sibi
vitam, suspectas inimicorum insidias, nullo nominatim compellato; neque tamen
dubitabatur in Neronem et Agrippinam intendi.
[71] Ni mihi destinatum foret suum quaeque in
annum referre, avebat animus antire statimque memorare exitus quos Latinus
atque Opsius ceterique flagitii eius repertores habuere, non modo postquam
Gaius Caesar rerum potitus est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut
perverti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in eandem operam
recentibus veteres et praegravis adflixit: verum has atque alias sontium poenas
in tempore trademus. tum censuit Asinius Gallus, cuius liberorum Agrippina
matertera erat, petendum a principe ut metus suos senatui fateretur amoverique
sineret. nullam acque Tiberius, ut rebatur, ex virtutibus suis quam
dissimulationem diligebat: eo aegrius accepit recludi quae premeret. sed
mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur,
gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta
coniungere.
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem
Augustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in insulam Trimentm, haud
procul Apulis litoribus. illic viginti annis exilium toleravit Augustae ope
sustentata, quae florentis privignos cum per occultum subvertisset,
misericordiam erga adflictos palam ostentabat.
[72] Eodem anno Frisii, transrhenanus
popolus, pacem exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes.
tributum iis Drusus iusserat modicum pro angustia rerum, ut in usus militaris
coria boum penderent, non intenta cuiusquam cura quae firmitudo, quae mensura,
donec Olennius e primipilaribus regendis Frisiis impositus terga urorum delegit
quorum ad formam acciperentur. id aliis quoque nationibus arduum apud Germanos
difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi
armenta sunt. ac primo boves ipsos, mox agros, postremo corpora coniugum aut
liberorum servitio tradebant. hinc ira et questus et postquam non subveniebatur
remedium ex bello. rapti qui tributo aderant milites et patibulo adfixi:
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum; et haud
spernenda illic civium sociorumque manus litora Oceani praesidebat.
[73] Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae
pro praetore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia peditumque et
equitum auxiliarium delectos accivit ac simul utrumque exercitum Rheno devectum
Frisiis intulit, soluto iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis
rebellibus. igitur proxima aestuaria aggeribus et pontibus traducendo graviori
agmini firmat, atque interim repertis vadis alam Canninefatem et quod peditum
Germanorum inter nostros merebat circumgredi terga hostium iubet, qui iam acie
compositi pellunt turmas socialis equitesque legionum subsidio missos. tum tres
leves cohortes ac rursum duae, dein tempore interiecto alarius eques immissus:
satis validi si simul incubuissent, per intervallum adventantes neque
constantiam addiderant turbatis et pavore fugientium auferebantur. Cethego
Labeoni legato quintae legionis quod reliquum auxiliorum tradit. atque ille
dubia suorum re in anceps tractus missis nuntiis vim legionum implorabat.
prorumpunt quintani ante alios et acri pugna hoste pulso recipiunt cohortis
alasque fessas vulneribus. neque dux Romanus ultum iit aut corpora humavit,
quamquam multi tribunorum praefectorumque et insignes centuriones cecidissent.
mox compertum a transfugis nongentos Romanorum apud lucum quem Baduhennae
vocant pugna in posterum extracta confectos, et aliam quadringentorum manum
occupata Cruptorigis quondam stipendiari villa, postquam proditio metuebatur,
mutuis ictibus procubuisse.
[74] Clarum inde inter Germanos Frisium
nomen, dissimulante Tiberio damna ne cui bellum permitteret. neque senatus in eo
cura an imperii extrema dehonestarentur: pavor internus occupaverat animos cui
remedium adulatione quaerebatur. ita quamquam diversis super rebus
consulerentur, aram clementiae, aram amicitiae effigiesque circum Caesaris ac
Seiani censuere crebrisque precibus efflagitabant visendi sui copiam facerent.
non illi tamen in urbem aut propinqua urbi degressi sunt: satis visum omittere
insulam et in proximo Campaniae aspici. eo venire patres, eques, magna pars
plebis, anxii erga Seianum cuius durior congressus atque eo per ambitum et
societate consiliorum parabatur. satis constabat auctam ei adrogantiam foedum
illud in propatulo servitium spectanti; quippe Romae sueti discursus et
magnitudine urbis incertum quod quisque ad negotium pergat: ibi campo aut
litore iacentes nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus
ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum: et revenere in urbem trepidi
quos non sermone, non visu dignatus erat, quidam male alacres quibus infaustae
amicitiae gravis exitus imminebat
[75] Ceterum Tiberius neptem Agrippinam
Germanico ortam cum coram Cn. Domitio tradidisset, in urbe celebrari nuptias
iussit. in Domitio super vetustatem generis propinquum Caesaribus sanguinem
delegerat; nam is aviam Octaviam et per eam Augustum avunculum praeferebat.
Liber quintus
[1] Rubellio et Fufio consulibus, quorum
utrique Geminus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit, aetate s extrema,
nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione Liviorum Iuliorumque
clarissimae. primum ei matrimonium et liberi fuere cum Tiberio Nerone, qui
bello Perusino profugus pace inter Sex. Pompeium ac triumviros pacta in urbem
rediit. exim Caesar cupidine formae aufert marito, incertum an invitam, adeo
properus ut ne spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis gravidam
induxerit. nullam posthac subolem edidit sed sanguini Augusti per coniunctionem
Agrippinae et Germanici adnexa communis pronepotes habuit. sanctitate domus
priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens,
uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita. funus
eius modicum, testamen tum diu inritum fuit. Iaudata est pro rostris a G.
Caesare pronepote qui mox rerum potitus est.
[2] At Tiberius, quod supremis in matrem
officiis defuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem negotiorum per
litteras excusavit honoresque memoriae eius ab senatu large decretos quasi per
modestiam imminuit, paucis admodum receptis et addito ne caelestis religio
decerneretur: sic ipsam maluisse. quin et parte eiusdem epistulae increpuit
amicitias muliebris, Fufium consulem oblique perstringens. is gratia Augustae
floruerat, aptus adliciendis feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis
facetiis inridere solitus quarum apud praepotentis in longum memoria est.
[3] Ceterum ex eo praerupta iam et urgens
dominatio: nam incolumi Augusta erat adhuc perfugium, quia Tiberio inveteratum
erga matrem obsequium neque Seianus audebat auctoritati parentis antire: tunc
velut frenis exoluti proruperunt missaeque in Agrippinam ac Neronem litterae
quas pridem adlatas et cohibitas ab Augusta credidit vulgus: haud enim multum
post mortem eius recitatae sunt. verba inerant quaesita asperitate: sed non
arma, non rerum novarum studium, amores iuvenum et impudicitiam nepoti
obiectabat. in nurum ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et
contumacem animum incusavit, magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis
nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae
trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci
sententia. sed aliis a primoribus maximeque a magistratibus trepidahatur:
quippe Tiberius etsi infense invectus cetera ambigua reliquerat.
[4] Fuit in senatu Iunius Rusticus,
componendis patrum actis delectus a Caesare eoque meditationes eius
introspicere creditus. is fatali quodam motu (neque enim ante specimen
constantiae dederat) seu prava sollertia, dum imminentium oblitus incerta
pavet, inserere se dubitantibus ac monere consules ne relationem inciperent;
disserebatque brevibus momentis summa verti: posse quandoque domus
Germanici exitium paenitentiae esse seni. simul populus effgies
Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit curiam faustisque in Caesarem
ominibus falsas litteras et principe invito exitium domui eius intendi clamitat.
ita nihil triste illo die patratum. ferebantur etiam sub nominibus consularium
fictae in Seianum sententiae, exercentibus plerisque per occultum atque eo
procacius libidinem ingeniorum. unde illi ira violentior et materies
criminandi: spretum dolorem principis ab senatu, descivisse populum; audiri lam
et legi novas contiones, nova patrum consulta: quid reliquum nisi ut caperent
ferrum et, quorum imagines pro vexillis secuti forent, duces imperatoresque
deligerent?
[5] Igitur Caesar repetitis adversum nepotem
et nurum probris increpitaque per edictum plebe, questus apud patres quod
fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa publice foret, integra tamen
sibi cuncta postulavit. nec ultra deliberatum quo minus non quidem extrema
decernerent (id enim vetitum), sed paratos ad ultionem vi principis impediri
testarentur . . . . . . . . .
Liber sextus
[5.6] . . . Quattuor et
quadraginta orationes super ea re habitae, ex quis ob metum paucae, plures
adsuetudine . . . . . . 'mihi pudorem aut Seiano
invidiam adlaturum censui. versa est fortuna et ille quidem qui collegam et
generum adsciverat sibi ignoscit: ceteri quem per dedecora fovere cum scelere
insectantur. miserius sit ob amicitiam accusari an amicum accusare haud
discreverim. non crudelitatem, non clementiam cuiusquam experiar sed liber et
mihi ipsi probatus antibo periculum. vos obtestor ne memoriam nostri per
maerorem quam laeti retineatis, adiciendo me quoque iis qui fine egregio
publica mala effugerunt.'
[5.7] Tunc singulos, ut cuique adsistere, adloqui
animus erat, retinens aut dimittens partem diei absumpsit, multoque adhuc coetu
et cunctis intrepidum vultum eius spectantibus, cum superesse tempus novissimis
crederent, gladio quem sinu abdiderat incubuit. neque Caesar ullis criminibus
aut probris defunctum insectatus est, cum in Blaesum multa foedaque
incusavisset.
[5.8] Relatum inde de P. Vitellio et Pomponio
Secundo. illum indices arguebant claustra aerarii, cui praefectus erat, et
militarem pecuniam rebus novis obtulisse; huic a Considio praetura functo
obiectabatur Aelii Galli amicitia, qui punito Seiano in hortos Pomponii quasi
fidissimum ad sub sidium perfugisset. neque aliud periclitantibus auxilii quam
in fratrum constantia fuit qui vades extitere. mox crebris prolationibus spem
ac metum iuxta gravatus Vitellius petito per speciem studiorum scalpro levem
ictum venis intulit vitamque aegritudine animi finivit. at Pomponius multa
morum elegantia et ingenio inlustri, dum adversam fortunam aequus tolerat,
Tiberio superstes fuit.
[5.9] Placitum posthac ut in reliquos Seiani
liberos adverteretur, vanescente quamquam plebis ira ac plerisque per priora
supplicia lenitis. igitur portantur in carcerem, filius imminentium
intellegens, puella adeo nescia ut crebro interrogaret quod ob delictum et quo traheretur;
neque facturam ultra et posse se puerili verbere moneri. tradunt temporis eius
auctores, quia triumvirali supplicio adfici virginem inauditum habebatur, a
carnifice laqueum iuxta compressam; exim oblisis faucibus id aetatis corpora in
Gemonias abiecta.
[5.10] Per idem tempus Asia atque Achaia
exterritae sunt acri magis quam diuturno rumore, Drusum Germanici filium apud
Cycladas insulas mox in continenti visum. et erat iuvenis haud dispari aetate,
quibusdam Caesaris libertis velut adgnitus; per dolumque comitantibus
adliciebantur ignari fama nominis et promptis Graecorum animis ad nova et mira:
quippe elapsum custodiae pergere ad paternos exercitus, Aegyptum aut Syriam
invasurum, fingebant simul credebantque. iam iuventutis concursu, iam publicis studiis
frequentabatur, laetus praesentibus et inanium spe, cum auditum id Poppaeo
Sabino: is Macedoniae tum intentus Achaiam quoque curabat. igitur quo vera seu
falsa antiret Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Euboeam Aegaei
maris insulam et Piraeum Atticae orae, dein Corinthiense litus angustiasque
Isthmi evadit; marique alio Nicopolim Romanam coloniam ingressus, ibi demum
cognoscit sollertius interrogatum quisnam foret dixisse M. Silano genitum et
multis sectatorum dilapsis ascendisse navem tamquam Italiam peteret.
scripsitque haec Tiberio neque nos originem finemve eius rei ultra comperimus.
[5.11] Exitu anni diu aucta discordia
consulum erupit. nam Trio, facilis capessendis inimicitiis et foro exercitus,
ut segnem Regulum ad opprimendos Seiani ministros oblique perstrinxerat: ille
nisi lacesseretur modestiae retinens non modo rettudit collegam sed ut noxium
coniurationis ad disquisitionem trahebat. multisque patrum orantibus ponerent
odia in perniciem itura, mansere infensi ac minitantes donec magistratu
abirent.
[6.1] Cn. Domitius et Camillus Scribonianus
consulatum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Surrentum interluit
freto Campaniam praelegebat, ambiguus an urbem intraret, seu, quia contra
destinaverat, speciem venturi simulans. et saepe in propinqua degressus, aditis
iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris repetiit pudore scelerum
et libidinum quibus adeo indomitis exarserat ut more regio pubem ingenuam
stupris pollueret. nec formam tantum et decora corpora set in his modestam
pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamen tum cupidinis habebat. tuncque
primum ignota antea vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex
foeditate loci ac multiplici patientia; praepositique servi qui conquirerent
pertraherent, dona in promptos, minas adversum abnuentis, et si retinerent
propinquus aut parens, vim raptus suaque ipsi libita velut in captos
exercebant.
[6.2] At Romae principio anni, quasi recens
cognitis Liviae flagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae
dicebantur in effigies quoque ac memoriam eius et bona Seiani ablata aerario ut
in fiscum cogerentur, tamquam referret. Scipiones haec et Silani et Cassii
isdem ferme aut paulum immutatis verbis adseveratione multa censebant, cum
repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam magnis nominibus inserit, per
deridiculum auditur. nam principem orabat deligere senatores ex quis viginti
sorte ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius
defenderent. crediderat nimirum epistulae subsidio sibi alterum ex consulibus
poscentis ut tutus a Capreis urbem peteret. Tiberius tamen, ludibria seriis
permiscere solitus, egit grates benevolentiae patrum: sed quos omitti posse,
quos deligi? semperne eosdem an subinde alios? et honori bus perfunctos an
iuvenes, privatos an e magistratibus? quam deinde speciem fore sumentium in
limine curiae gladios? neque sibi vitam tanti si armis tegenda foret. haec
adversus Togonium verbis moderans neque ultra abolitionem sententiae suaderet.
[6.3] At Iunium Gallionem qui censuerat ut
praetoriani actis stipendiis ius apiscerentur in quattuordecim ordinibus
sedendi violenter increpuit, velut coram rogitans quid illi cum militibus quos
neque dicta imperatoris neque praemia nisi ab imperatore accipere par esset.
repperisse prorsus quod divus Augustus non providerit: an potius discordiam et
seditionem a satellite quaesitam, qua rudis animos nomine honoris ad
corrumpendum militiae morem propelleret? hoc pretium Gallio meditatae
adulationis tulit, statim curia, deinde Italia exactus; et quia incusabatur
facile tole raturus exilium delecta Lesbo, insula nobili et amoena, retrahitur
in urbem custoditurque domibus magistratuum. isdem litteris Caesar Sextium
Paconianum praetorium perculit magno patrum gaudio, audacem maleficum, omnium secreta
rimantem delectumque ab Seiano cuius ope dolus G. Caesari pararetur. quod
postquam patefactum prorupere concepta pridem odia et summum supplicium
decernebatur ni professus indicium foret.
[6.4] Ut vero Latinium Latiarem ingressus
est, accusator ac reus iuxta invisi gratissimum spectaculum praebebantur.
Latiaris, ut rettuli, praecipuus olim circumveniendi Titii Sabini et tunc
luendae poenae primus fuit. inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris
invasit, cur mutua accusatione intenta nunc silerent: metum prorsus et noxae
conscientiam pro foedere haberi; at non patribus reticenda quae audivissent.
Regulus manere tempus ultionis seque coram principe executurum; Trio
aemulationem inter collegas et si qua discordes iecissent melius oblitterari
respon dit. Vrgente Agrippa Sanquinius Maximus e consularibus oravit senatum ne
curas imperatoris conquisitis insuper acerbitatibus augerent: sufficere ipsum
statuendis remediis. sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita.
Haterius invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et ob
segnitiam quamvis crudelem principem non metuens inlustribus viris perniciem
inter ganeam ac stupra meditabatur.
[6.5] Exim Cotta Messalinus, saevissimae
cuiusque sen tentiae auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas data
arguitur pleraque C. Caesarem quasi incestae virilitatis, et cum die natali
Augustae inter sacerdotes epularetur, novendialem eam cenam dixisse; querensque
de potentia M'. Lepidi ac L. Arruntii, cum quibus ob rem pecuniariam disceptabat,
addidisse: 'illos quidem senatus, me autem tuebitur Tiberiolus meus.' quae
cuncta a primoribus civitatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem
provocavit. nec multo post litterae adferuntur quibus in modum defensionis,
repetito inter se atque Cottam amicitiae principio crebrisque eius officiis
commemoratis, ne verba prave detorta neu convivalium fabularum simplicitas in
crimen duceretur postulavit.
[6.6] Insigne visum est earum Caesaris
litterarum initium; nam his verbis exorsus est: 'quid scribam vobis, patres
conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non scribam hoc tempore, di me
deaeque peius perdant quam perire me cotidie sentio, si scio.' adeo facinora
atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant. neque frustra
praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si recludantur tyrannorum
mentes, posse aspici laniatus et ictus, quando ut corpora verberibus, ita
saevitia, libidine, malis consultis animus dilaceretur. quippe Tiberium non
fortuna, non solitudines protegebant quin tormenta pectoris suasque ipse poenas
fateretur.
[6.7] Tum facta patribus potestate statuendi
de Caeciliano senatore qui plurima adversum Cottam prompserat, placitum eandem
poenam inrogari quam in Aruseium et Sanquinium, accusatores L. Arruntii: quo
non aliud honorificentius Cottae evenit, qui nobilis quidem set egens ob luxum,
per flagitia infamis, sanctissimis Arruntii artibus dignitate ultionis
aequabatur. Q. Servaeus posthac et Minucius Thermus inducti, Servaeus praetura
functus et quondam Germanici comes, Minucius equestri loco, modeste habita
Seiani amicitia; unde illis maior miseratio. contra Tiberius praecipuos ad
scelera increpans admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae sibi
scripisset, suscepitque Cestius accusationem. quod maxime exitiabile tulere
illa tempora, cum primores senatus infimas etiam delationes exercerent, alii
propalam, multi per occultum; neque discerneres alienos a coniunctis, amicos ab
ignotis, quid repens aut vetustate obscurum: perinde in foro, in convivio,
quaqua de re locuti incusabantur, ut quis praevenire et reum destinare
properat, pars ad subsidium sui, plures infecti quasi valetudine et contactu.
sed Minu cius et Servaeus damnati indicibus accessere. tractique sunt in casum
eundem Iulius Africanus e Santonis Gallica civitate, Seius Quadratus: originem
non repperi. neque sum ignarus a plerisque scriptoribus omissa multorum
pericula et poenas, dum copia fatiscunt aut quae ipsis nimia et maesta fuerant
ne pari taedio lecturos adficerent verentur: nobis pleraque digna cognitu
obvenere, quamquam ab aliis incelebrata.
[6.8] Nam ea tempestate qua Seiani amicitiam
ceteri falso exuerant ausus est eques Romanus M. Terentius, ob id reus,
amplecti, ad hunc modum apud senatum ordiendo: 'fortunae quidem meae fortasse
minus expediat adgnoscere crimen quam abnuere: sed utcumque casura res est,
fatebor et fuisse me Seiano amicum et ut essem expetisse et postquam adeptus
eram laetatum. videram collegam patris regendis praetoriis cohortibus, mox
urbis et militiae munis simul obeuntem. illius propinqui et adfines honoribus
augebantur; ut quisque Seiano intimus ita ad Caesaris amicitiam validus: contra
quibus infensus esset, metu ac sordibus conflictabantur. nec quemquam exemplo
adsumo: cunctos qui novissimi consilii expertes fuimus meo unius discrimine
defendam. non enim Seianum Vulsiniensem set Claudiae et Iuliae domus partem,
quas adfinitate occu paverat, tuum, Caesar, generum, tui consulatus socium, tua
officia in re publica capessentem colebamus. non est nostrum aestimare quem
supra ceteros et quibus de causis extollas: tibi summum rerum iudicium di
dedere, nobis obsequii gloria relicta est. spectamus porro quae coram habentur,
cui ex te opes honores, quis plurima iuvandi nocendive potentia, quae Seiano
fuisse nemo negaverit. abditos principis sensus et si quid occultius parat
exquirere inlicitum, anceps: nec ideo adsequare. ne, patres conscripti, ultimum
Seiani diem sed sedecim annos cogi taveritis. etiam Satrium atque Pomponium
venerabamur; libertis quoque ac ianitoribus eius notescere pro magnifico
accipiebatur. quid ergo? indistincta haec defensio et promisca dabitur? immo
iustis terminis dividatur. insidiae in rem publicam, consilia caedis adversum
imperatorem puniantur: de amicitia et officiis idem finis et te, Caesar, et nos
absolverit.'
[6.9] Constantia orationis et quia repertus
erat qui efferret quae omnes animo agitabant eo usque potuere ut accusatores
eius, additis quae ante deliquerant, exilio aut morte multarentur. Secutae
dehinc Tiberii litterae in Sex. Vistilium praetorium, quem Druso fratri
percarum in cohortem suam transtulerat. causa offensionis Vistilio fuit, seu
composuerat quaedam in Gaium Caesarem ut impudicum, sive ficto habita fides.
atque ob id convictu principis prohibitus cum senili manu ferrum temptavisset,
obligat venas; precatus que per codicillos, immiti rescripto venas resolvit.
acervatim ex eo Annius Pollio, Appius Silanus Scauro Mamerco simul ac Sabino
Calvisio maiestatis postulantur, et Vinicianus Pollioni patri adiciebatur,
clari genus et quidam summis honoribus. contremuerantque patres (nam quotus
quisque adfinitatis aut amicitiae tot inlustrium virorum expers erat?), ni
Celsus urbanae cohortis tribunus, tum inter indices, Appium et Calvisium
discrimini exemisset. Caesar Pollionis ac Viniciani Scaurique causam ut ipse
cum senatu nosceret distulit, datis quibusdam in Scaurum tristibus notis.
[6.10] Ne feminae quidem exsortes periculi.
quia occu pandae rei publicae argui non poterant, ob lacrimas incusabantur;
necataque est anus Vitia, Fufii Gemini mater, quod filii necem flevisset. haec
apud senatum: nec secus apud principem Vescularius Flaccus ac Iulius Marinus ad
mortem aguntur, e vetustissimis familiarium, Rhodum secuti et apud Capreas
individui, Vescularius insidiarum in Libonem internuntius; Marino participe Seianus
Curtium Atticum oppresserat. quo laetius acceptum sua exempla in consultores
recidisse. Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato
obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor et quoties necessitas
ingrueret sapienter moderans. patrem ei censorium fuisse memoravi; aetas ad
octogesimum annum processit; decus triumphale in Thraecia meruerat. sed
praecipua ex eo gloria quod praefectus urbi recens continuam potestatem et
insolentia parendi graviorem mire temperavit.
[6.11] Namque antea profectis domo regibus ac
mox magistratibus, ne urbs sine imperio foret in tempus deligebatur qui ius
redderet ac subitis mederetur; feruntque ab Romulo Dentrem Romulium, post ab
Tullo Hostilio Numam Marcium et ab Tarquinio Superbo Spurium Lucretium
impositos. dein consules mandabant; duratque simulacrum quoties ob ferias
Latinas praeficitur qui consulare munus usurpet. ceterum Augustus bellis
civilibus Cilnium Maecenatem equestris ordinis cunctis apud Romam atque Italiam
praeposuit: mox rerum potitus ob magnitudinem populi ac tarda legum auxilia
sumpsit e consularibus qui coerceret servitia et quod civium audacia turbidum,
nisi vim metuat. primusque Messala Corvinus eam potestatem et paucos intra dies
finem accepit quasi nescius exercendi; tum Taurus Statilius, quamquam provecta
aetate, egregie toleravit; dein Piso viginti per annos pariter probatus publico
funere ex decreto senatus celebratus est.
[6.12] Relatum inde ad patres a Quintiliano
tribuno plebei de libro Sibullae, quem Caninius Gallus quindecimvirum recipi
inter ceteros eiusdem vatis et ea de re senatus consultum postulaverat. quo per
discessionem facto misit litteras Caesar, modice tribunum increpans ignarum
antiqui moris ob iuventam. Gallo exprobrabat quod scientiae caerimoniarumque vetus
incerto auctore ante sententiam collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros
aestimatoque carmine, apud infrequentem senatum egisset. simul commonefecit,
quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur. sanxisse Augustum quem intra
diem ad praetorem urbanum deferrentur neque habere privatim liceret. quod a
maioribus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capitolium, quaesitis
Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam ac Siciliam et Italicas colonias
carminibus Sibullae, una seu plures fuer datoque sacerdotibus negotio quantum
humana ope potuissent vera discernere. igitur tunc quoque notioni
quindecimvirum is liber subicitur.
[6.13] Isdem consulibus gravitate annonae
iuxta seditionem ventum multaque et pluris per dies in theatro licentius
efflagitata quam solitum adversum imperatorem. quis commotus incusavit
magistratus patresque quod non publica auctoritate populum coercuissent
addiditque quibus ex provinciis et quanto maiorem quam Augustus rei
frumentariae copiam advectaret. ita castigandae plebi compositum senatus
consultum prisca severitate neque segnius consules edixere. silentium ipsius
non civile, ut crediderat, sed in superbiam accipiebatur.
[6.14] Fine anni Geminius, Celsus, Pompeius,
equites Romani, cecidere coniurationis crimine; ex quis Geminius prodigentia
opum ac mollitia vitae amicus Seiano, nihil ad serium. et Iulius Celsus
tribunus in vinclis laxatam catenam et circumdatam in diversum tendens suam
ipse cervicem perfregit. at Rubrio Fabato, tamquam desperatis rebus Romanis
Parthorum ad misericordiam fugeret, custodes additi. sane is repertus apud
fretum Siciliae retractusque per centurionem nullas probabilis causas
longinquae peregrinationis adferebat: mansit tamen incolumis oblivione magis
quam clementia.
[6.15] Ser. Galba L. Sulla consulibus diu
quaesito quos neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instabat
virginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit. Vinicio oppidanum genus: Calibus
ortus, patre atque avo consularibus, cetera equestri familia erat, mitis
ingenio et comptae facundiae. Cassius plebeii Romae generis, verum antiqui
honoratique, et severa patris disciplina eductus facilitate saepius quam
industria commendabatur. huic Drusillam, Vinicio Iuliam Germanico genitas
coniungit superque ea re senatui scribit levi cum honore iuvenum. dein redditis
absentiae causis admodum vagis flexit ad graviora et offensiones ob rem
publicam coeptas, utque Macro praefectus tribunorumque et centurionum pauci
secum introirent quoties curiam ingrederetur petivit. factoque large et sine praescriptione
generis aut numeri senatus consulto ne tecta quidem urbis, adeo publicum
consilium numquam adiit, deviis plerumque itineribus ambiens patriam et
declinans.
[6.16] Interea magna vis accusatorum in eos
inrupit qui pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Caesaris qua
de modo credendi possidendique intra Italiam caventur, omissam olim, quia
privato usui bonum publicum postponitur. sane vetus urbi faenebre malum et
seditionum discordiarumque creberrima causa eoque cohibebatur antiquis quoque
et minus corruptis moribus. nam primo duodecim tabulis sanctum ne quis unciario
faenore amplius exerceret, cum antea ex libidine locupletium agitaretur; dein
rogatione tribunicia ad semuncias redactum, postremo vetita versura. multisque
plebi scitis obviam itum fraudibus quae toties repressae miras per artes rursum
oriebantur. sed tum Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine
periclitantium subactus rettulit ad senatum, trepidique patres (neque enim
quisquam tali culpa vacuus) veniam a principe petivere; et concedente annus in
posterum sexque menses dati quis secundum iussa legis rationes familiaris
quisque componerent.
[6.17] Hinc inopia rei nummariae, commoto
simul omnium aere alieno, et quia tot damnatis bonisque eorum divenditis signatum
argentum fisco vel aerario attinebatur. ad hoc senatus praescripserat, duas
quisque faenoris partis in agris per Italiam conlocaret. sed creditores in
solidum appellabant nec decorum appellatis minuere fidem. ita primo concursatio
et preces, dein strepere praetoris tribunal, eaque quae remedio quaesita,
venditio et emptio, in contrarium mutari quia faeneratores omnem pecuniam
mercandis agris condiderant. copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis
obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis provolvebantur; eversio rei
familiaris dignitatem ac famam praeceps dabat, donec tulit opem Caesar
disposito per mensas milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per
triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset. sic refecta fides et
paulatim privati quoque creditores reperti. neque emptio agrorum exercita ad
formam senatus consulti, acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine.
[6.18] Dein redeunt priores metus postulato
maiestatis Considio Proculo; qui nullo pavore diem natalem celebrans raptus in
curiam pariterque damnatus interfectusque, et sorori eius Sanciae aqua atque
igni interdictum accusante Q. Pomponio. is moribus inquies haec et huiusce modi
a se factitari praetendebat ut parta apud principem gratia periculis Pomponii Secundi
fratris mederetur. etiam in Pompeiam Macrinam exilium statuitur cuius maritum
Argolicum socerum Laconem e primoribus Achaeorum Caesar adflixerat. pater
quoque inlustris eques Romanus ac frater praetorius, cum damnatio instaret, se
ipsi interfecere. datum erat crimini quod Theophanen Mytilenaeum proavum eorum
Cn. Magnus inter intimos habuisset, quodque defuncto Theophani caelestis
honores Graeca adulatio tribuerat.
[6.19] Post quos Sex. Marius Hispaniarum
ditissimus defertur incestasse filiam et saxo Tarpeio deicitur. ac ne dubium
haberetur magnitudinem pecuniae malo vertisse, aurariasque eius, quamquam
publicarentur, sibimet Tiberius seposuit. inritatusque suppliciis cunctos qui
carcere attinebantur accusati societatis cum Seiano necari iubet. iacuit immensa
strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati.
neque propinquis aut amicis adsistere, inlacrimare, ne visere quidem diutius
dabatur, sed circumiecti custodes et in maerorem cuiusque intenti corpora
putrefacta adsectabantur, dum in Tiberim traherentur ubi fluitantia aut ripis
adpulsa non cremare quisquam, non contingere. interciderat sortis humanae
commercium vi metus, quantumque saevitia glisceret, miseratio arcebatur.
[6.20] Sub idem tempus G. Caesar, discedenti
Capreas avo comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, immanem animum
subdola modestia tegens, non damnatione matris, non exitio fratrum rupta voce;
qualem diem Tiberius induisset, pari habitu, haud multum distantibus verbis.
unde mox scitum Passieni oratoris dictum percrebuit neque meliorem umquam
servum neque deteriorem dominum fuisse. Non omiserim praesagium Tiberii de
Servio Galba tum consule; quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum
postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus 'et tu, Galba, quandoque
degustabis imperium,' seram ac brevem potentiam significans, scientia
Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasullum
habuit, peritiam eius hoc modo expertus.
[6.21] Quotiens super tali negotio
consultaret, edita domus parte ac liberti unius conscientia utebatur. is
litterarum ignarus, corpore valido, per avia ac derupta (nam saxis domus
imminet) praeibat eum cuius artem experiri Tiberius statuisset et regredientem,
si vanitatis aut fraudum suspicio incesserat, in subiectum mare praecipitabat
ne index arcani existeret. igitur Thrasullus isdem rupibus inductus postquam
percontantem commoverat, imperium ipsi et futura sollerter patefaciens,
interrogatur an suam quoque genitalem horam comperisset, quem tum annum, qualem
diem haberet. ille positus siderum ac spatia dimensus haerere primo, dein
pavescere, et quantum introspiceret magis ac magis trepidus admirationis et
metus, postremo exclamat ambiguum sibi ac prope ultimum discrimen instare. tum
complexus eum Tiberius praescium periculorum et incolumem fore gratatur,
quaeque dixerat oracli vice accipiens inter intimos amicorum tenet.
[6.22] Sed mihi haec ac talia audienti in
incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte
volvantur. quippe sapientissimos veterum quique sectam eorum aemulatur diversos
reperies, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique
homines dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores
esse. contra alii fatum quidem congruere rebus putant, sed non e vagis stellis,
verum apud principia et nexus naturalium causarum; ac tamen electionem vitae
nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem. neque mala vel
bona quae vulgus putet: multos qui conflictari adversis videantur beatos, at
plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam
constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. ceterum plurimis mortalium
non eximitur quin primo cuiusque ortu ventura destinentur, sed quaedam secus
quam dicta sint cadere fallaciis ignara dicentium: ita corrumpi fidem artis
cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit. quippe a filio
eiusdem Thrasulli praedictum Neronis imperium in tempore memorabitur, ne nunc
incepto longius abierim.
[6.23] Isdem consulibus Asinii Galli mors
vulgatur, quem egestate cibi peremptum haud dubium, sponte vel necessitate
incertum habebatur. consultusque Caesar an sepeliri sineret, non erubuit
permittere ultroque incusare casus qui reum abstulissent antequam coram convinceretur:
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot
consularium parenti. Drusus deinde extinguitur, cum se miserandis alimentis,
mandendo e cubili tomento, nonum ad diem detinuisset. tradidere quidam
praescriptum fuisse Macroni, si arma ab Seiano temptarentur, extractum
custodiae iuvenem (nam in Palatio attinebatur) ducem populo imponere. mox, quia
rumor incedebat fore ut nuru ac nepoti conciliaretur Caesar, saevitiam quam
paenitentiam maluit.
[6.24] Quin et invectus in defunctum probra
corporis, exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit recitarique
factorum dictorumque eius descripta per dies iussit, quo non aliud atrocius
visum: adstitisse tot per annos, qui vultum, gemitus, occultum etiam murmur
exciperent, et potuisse avum audire, legeret, in publicum promere vix fides,
nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epistulae servorum nomina
praeferebant, ut quis egredientem cubiculo Drusum pulsaverat, exterruerat.
etiam sua verba centurio saevitiae plena, tamquam egregium, vocesque
deficientis adiecerat, quis primo [alienationem mentis simulans] quasi per
dementiam funesta Tiberio, mox, ubi exspes vitae fuit, meditatas compositasque
diras imprecabatur, ut, quem ad modum nurum filiumque fratris et nepotes domumque
omnem caedibus complevisset, ita poenas nomini generique maiorum et posteris
exolveret. obturbabant quidem patres specie detestandi: sed penetrabat pavor et
admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum huc confidentiae
venisse ut tamquam dimotis parietibus ostenderet nepotem sub verbere
centurionis, inter servorum ictus extrema vitae alimenta frustra orantem.
[6.25] Nondum is dolor exoleverat, cum de
Agrippina auditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam provixisse reor, et
postquam nihil de saevitia remittebatur, voluntate extinctam, nisi si negatis
alimentis adsimulatus est finis qui videretur sponte sumptus. enimvero Tiberius
foedissimis criminationibus exarsit, impudicitiam arguens et Asinium Gallum
adulterum, eiusque morte ad taedium vitae compulsam. sed Agrippina aequi
impatiens, dominandi avida, virilibus curis feminarum vitia exuerat. eodem die
defunctam, quo biennio ante Seianus poenas luisset, memoriaeque id prodendum
addidit Caesar iactavitque quod non laqueo strangulata neque in Gemonias
proiecta foret. actae ob id grates decretumque ut quintum decimum kal.
Novembris, utriusque necis die, per omnis annos donum Iovi sacraretur.
[6.26] Haud multo post Cocceius Nerva,
continuus principi, omnis divini humanique iuris sciens, integro statu, corpore
inlaeso, moriendi consilium cepit. quod ut Tiberio cognitum, adsidere, causas
requirere, addere preces, fateri postremo grave conscientiae, grave famae suae,
si proximus amicorum nullis moriendi rationibus vitam fugeret. aversatus sermonem
Nerva abstinentiam cibi coniunxit. ferebant gnari cogitationum eius, quanto
propius mala rei publicae viseret, ira et metu, dum integer, dum intemptatus,
honestum finem voluisse. Ceterum Agrippinae pernicies, quod vix credibile,
Plancinam traxit. nupta olim Cn. Pisoni et palam laeta morte Germanici, cum
Piso caderet, precibus Augustae nec minus inimicitiis Agrippinae defensa erat.
ut odium et gratia desiere, ius valuit; petitaque criminibus haud ignotis sua
manu sera magis quam immerita supplicia persolvit.
[6.27] Tot luctibus funesta civitate pars
maeroris fuit quod Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum
Rubellii Blandi, cuius avum Tiburtem equitem Romanum plerique meminerant.
extremo anni mors Aelii Lamiae funere censorio celebrata, qui administrandae
Syriae imagine tandem exolutus urbi praefuerat. genus illi decorum, vivida
senectus; et non permissa provincia dignationem addiderat. exim Flacco Pomponio
Syriae pro praetore defuncto recitantur Caesaris litterae, quis incusabat egregium
quemque et regendis exercitibus idoneum abnuere id munus seque ea necessitudine
ad preces cogi per quas consularium aliqui capessere provincias adigerentur,
oblitus Arruntium ne in Hispaniam pergeret decimum iam annum attineri. obiit
eodem anno et M'. Lepidus de cuius moderatione atque sapientia in prioribus
libris satis conlocavi. neque nobilitas diutius demonstranda est: quippe
Aemilium genus fecundum bonorum civium, et qui eadem familia corruptis moribus,
inlustri tamen fortuna egere.
[6.28] Paulo Fabio L. Vitellio consulibus
post longum saeculorum ambitum avis phoenix in Aegyptum venit praebuitque
materiem doctissimis indigenarum et Graecorum multa super eo miraculo
disserendi. de quibus congruunt et plura ambigua, sed cognitu non absurda
promere libet. sacrum Soli id animal et ore ac distinctu pinnarum a ceteris
avibus diversum consentiunt qui formam eius effinxere: de numero annorum varia
traduntur. maxime vulgatum quingentorum spatium: sunt qui adseverent mille
quadringentos sexaginta unum interici, prioresque alites Sesoside primum, post
Amaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Macedonibus tertius regnavit, in
civitatem cui Heliopolis nomen advolavisse, multo ceterarum volucrum comitatu
novam faciem mirantium. sed antiquitas quidem obscura: inter Ptolemaeum ac
Tiberium minus ducenti quinquaginta anni fuerunt. unde non nulli falsum hunc
phoenicem neque Arabum e terris credidere, nihilque usurpavisse ex his quae
vetus memoria firmavit. confecto quippe annorum numero, ubi mors propinquet,
suis in terris struere nidum eique vim genitalem adfundere ex qua fetum oriri;
et primam adulto curam sepeliendi patris, neque id temere sed sublato murrae
pondere temptatoque per longum iter, ubi par oneri, par meatui sit, subire
patrium corpus inque Solis aram perferre atque adolere. haec incerta et
fabulosis aucta: ceterum aspici aliquando in Aegypto eam volucrem non
ambigitur.
[6.29] At Romae caede continua Pomponius
Labeo, quem praefuisse Moesiae rettuli, per abruptas venas sanguinem effudit;
aemulataque est coniunx Paxaea. nam promptas eius modi mortes metus carnificis
faciebat, et quia damnati publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui
de se statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pretium festinandi.
sed Caesar missis ad senatum litteris disseruit morem fuisse maioribus, quoties
dirimerent amicitias, interdicere domo eumque finem gratiae ponere: id se
repetivisse in Labeone, atque illum, quia male administratae provinciae
aliorumque criminum urgebatur, culpam invidia velavisse, frustra conterrita
uxore, quam etsi nocentem periculi tamen expertem fuisse. Mamercus dein Scaurus
rursum postulatur, insignis nobilitate et orandis causis, vita probrosus. nihil
hunc amicitia Seiani, sed labefecit haud minus validum ad exitia Macronis
odium, qui easdem artes occultius exercebat detuleratque argumentum tragoediae
a Scauro scriptae, additis versibus qui in Tiberium flecterentur: verum ab
Servilio et Cornelio accusatoribus adulterium Liviae, magorum sacra
obiectabantur. Scaurus, ut dignum veteribus Aemiliis, damnationem antiit,
hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et particeps fuit.
[6.30] Ac tamen accusatores, si facultas
incideret, poenis adficiebantur, ut Servilius Corneliusque perdito Scauro
famosi, quia pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis ceperant, in insulas
interdicto igni atque aqua demoti sunt. et Abudius Ruso functus aedilitate, dum
Lentulo Gaetulico, sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is
Seiani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe exigitur. Gaetulicus
ea tempestate superioris Germaniae legiones curabat mirumque amorem adsecutus
erat, effusae clementiae, modicus severitate et proximo quoque exercitui per L.
Apronium socerum non ingratus. unde fama constans ausum mittere ad Caesarem
litteras, adfinitatem sibi cum Seiano haud sponte sed consilio Tiberii coeptam;
perinde se quam Tiberium falli potuisse, neque errorem eundem illi sine fraude,
aliis exitio habendum. sibi fidem integram et, si nullis insidiis peteretur,
mansuram; successorem non aliter quam indicium mortis accepturum. firmarent
velut foedus, quo princeps ceterarum rerum poteretur, ipse provinciam
retineret. haec, mira quamquam, fidem ex eo trahebant quod unus omnium Seiani
adfinium incolumis multaque gratia mansit, reputante Tiberio publicum sibi
odium, extremam aetatem magisque fama quam vi stare res suas.
[6.31] C. Cestio M. Servilio consulibus
nobiles Parthi in urbem venere, ignaro rege Artabano. is metu Germanici fidus
Romanis, aequabilis in suos, mox superbiam in nos, saevitiam in popularis
sumpsit, fretus bellis quae secunda adversum circumiectas nationes exercuerat,
et senectutem Tiberii ut inermem despiciens avidusque Armeniae, cui defuncto
rege Artaxia Arsacen liberorum suorum veterrimum imposuit, addita contumelia et
missis qui gazam a Vonone relictam in Syria Ciliciaque reposcerent; simul
veteres Persarum ac Macedonum terminos seque invasurum possessa Cyro et post
Alexandro per vaniloquentiam ac minas iaciebat. sed Parthis mittendi secretos
nuntios validissimus auctor fuit Sinnaces, insigni familia ac perinde opibus,
et proximus huic Abdus ademptae virilitatis. non despectum id apud barbaros
ultroque potentiam habet. ii adscitis et aliis primoribus, quia neminem gentis
Arsacidarum summae rei imponere poterant, interfectis ab Artabano plerisque aut
nondum adultis, Phraaten regis Phraatis filium Roma poscebant: nomine tantum et
auctore opus [ut] sponte Caesaris ut genus Arsacis ripam apud Euphratis
cerneretur.
[6.32] Cupitum id Tiberio: ornat Phraaten
accingitque paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu res
externas moliri, arma procul habere. interea cognitis insidiis Artabanus
tardari metu, modo cupidine vindictae inardescere. et barbaris cunctatio
servilis, statim exequi regium videtur: valuit tamen utilitas, ut Abdum specie
amicitiae vocatum ad epulas lento veneno inligaret, Sinnacen dissimulatione ac
donis, simul per negotia moraretur. et Phraates apud Syriam dum omisso cultu
Romano, cui per tot annos insueverat, instituta Parthorum sumit, patriis
moribus impar morbo absumptus est. sed non Tiberius omisit incepta: Tiridaten
sanguinis eiusdem aemulum Artabano reciperandaeque Armeniae Hiberum Mithridaten
deligit conciliatque fratri Pharasmani, qui gentile imperium obtinebat; et
cunctis quae apud Orientem parabantur L. Vitellium praefecit. eo de homine haud
sum ignarus sinistram in urbe famam, pleraque foeda memorari; ceterum regendis
provinciis prisca virtute egit. unde regressus et formidine G. Caesaris,
familiaritate Claudii turpe in servitium mutatus exemplar apud posteros
adulatorii dedecoris habetur, cesseruntque prima postremis, et bona iuventae
senectus flagitiosa oblitteravit.
[6.33] At ex regulis prior Mithridates
Pharasmanem perpulit dolo et vi conatus suos iuvare, repertique corruptores
ministros Arsacis multo auro ad scelus cogunt; simul Hiberi magnis copiis
Armeniam inrumpunt et urbe Artaxata potiuntur. quae postquam Artabano cognita,
filium Oroden ultorem parat; dat Parthorum copias, mittit qui auxilia mercede
facerent: contra Pharasmanes adiungere Albanos, accire Sarmatas, quorum
sceptuchi utrimque donis acceptis more gentico diversa induere. sed Hiberi
locorum potentes Caspia via Sarmatam in Armenios raptim effundunt. at qui
Parthis adventabant, facile arcebantur, cum alios incessus hostis clausisset,
unum reliquum mare inter et extremos Albanorum montis aestas impediret, quia
flatibus etesiarum implentur vada: hibernus auster revolvit fluctus pulsoque
introrsus freto brevia litorum nudantur.
[6.34] Interim Oroden sociorum inopem auctus
auxilio Pharasmanes vocare ad pugnam et detrectantem incessere, adequitare
castris, infensare pabula; ac saepe modum obsidii stationibus cingebat, donec
Parthi contumeliarum insolentes circumsisterent regem poscerent proelium. atque
illis sola in equite vis: Pharasmanes et pedite valebat. nam Hiberi Albanique
saltuosos locos incolentes duritiae patientiaeque magis insuevere; feruntque se
Thessalis ortos, qua tempestate Iaso post avectam Medeam genitosque ex ea
liberos inanem mox regiam Aeetae vacuosque Colchos repetivit. multaque de
nomine eius et oraclum Phrixi celebrant; nec quisquam ariete sacrificaverit,
credito vexisse Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit. ceterum derecta
utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudinem Arsacidarum contraque
ignobilem Hiberum mercennario milite disserebat; Pharasmanes integros semet a
Parthico dominatu, quanto maiora peterent, plus decoris victores aut, si terga
darent, flagitii atque periculi laturos; simul horridam suorum aciem, picta
auro Medorum agmina, hinc viros, inde praedam ostendere.
[6.35] Enimvero apud Sarmatas non una vox
ducis: se quisque stimulant ne pugnam per sagittas sinerent: impetu et comminus
praeveniendum. variae hinc bellantium species, cum Parthus sequi vel fugere
pari arte suetus distraheret turmas, spatium ictibus quaereret, Sarmatae omisso
arcu, quo brevius valent, contis gladiisque ruerent; modo equestris proelii
more frontis et tergi vices, aliquando ut conserta acies corporibus et pulsu
armorum pellerent pellerentur. iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere,
ancipitem pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus vulneribus
pedites adflictabant. inter quae Pharasmanes Orodesque, dum strenuis adsunt aut
dubitantibus subveniunt, conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt,
instantius Pharasmanes; nam vulnus per galeam adegit. nec iterare valuit,
praelatus equo et fortissimis satellitum protegentibus saucium: fama tamen
occisi falso credita exterruit Parthos victoriamque concessere.
[6.36] Mox Artabanus tota mole regni ultum
iit. peritia locorum ab Hiberis melius pugnatum; nec ideo abscedebat, ni
contractis legionibus Vitellius et subdito rumore tamquam Mesopotamiam
invasurus metum Romani belli fecisset. tum omissa Armenia versaeque Artabani
res, inliciente Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proeliorum
exitiosum. igitur Sinnaces, quem antea infensum memoravi, patrem Abdagaesen
aliosque occultos consilii et tunc continuis cladibus promptiores ad
defectionem trahit, adfluentibus paulatim qui metu magis quam benevolentia
subiecti repertis auctoribus sustulerant animum. nec iam aliud Artabano
reliquum quam si qui externorum corpori custodes aderant, suis quisque sedibus
extorres, quis neque boni intellectus neque mali cura sed mercede aluntur
ministri sceleribus. his adsumptis in longinqua et contermina Scythiae fugam
maturavit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque per adfinitatem innexus
erat: atque interim posse Parthos absentium aequos, praesentibus mobilis, ad
paenitentiam mutari.
[6.37] At Vitellius profugo Artabano et
flexis ad novum regem popularium animis, hortatus Tiridaten parata capessere,
robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit. sacrificantibus, cum hic
more Romano suovetaurilia daret, ille equum placando amni adornasset,
nuntiavere accolae Euphraten nulla imbrium vi sponte et immensum attolli, simul
albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis, auspicium prosperi
transgressus. quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque
diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum
instabilis natura simul ostenderet omina raperetque. sed ponte navibus effecto
tramissoque exercitu primus Ornospades multis equitum milibus in castra venit,
exul quondam et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius
auxiliator eoque civitate Romana donatus, mox repetita amicitia regis multo
apud eum honore, praefectus campis qui Euphrate et Tigre inclutis amnibus
circumflui Mesopotamiae nomen acceperunt. neque multo post Sinnaces auget
copias, et columen partium Abdagaeses gazam et paratus regios adicit. Vitellius
ostentasse Romana arma satis ratus monet Tiridaten primoresque, hunc, Phraatis
avi et altoris Caesaris quaeque utrubique pulchra meminerit, illos, obsequium
in regem, reverentiam in nos, decus quisque suum et fidem retinerent. exim cum
legionibus in Syriam remeavit.
[6.38] Quae duabus aestatibus gesta coniunxi
quo requie scerete animus a domesticis malis; non enim Tiberium, quamquam
triennio post caedem Seiani, quae ceteros mollire solent, tempus preces satias
mitigabant, quin incerta vel abolita pro gravissimis et recentibus puniret. eo
metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis
multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi
fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando. quae ab
heredibus occultata recitari Tiberius iussit, patientiam libertatis alienae
ostentans et contemptor suae infamiae, an scelerum Seiani diu nescius mox
quoquo modo dicta vulgari malebat veritatisque, cui adulatio officit, per
probra saltem gnarus fieri. isdem diebus Granius Marcianus senator, a C.
Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae attulit, Tariusque Gratianus
praetura functus lege eadem extremum ad supplicium damnatus.
[6.39] Nec dispares Trebelleni Rufi et Sextii
Paconiani exitus: nam Trebellenus sua manu cecidit, Paconianus in carcere ob
carmina illic in principem factitata strangulatus est. haec Tiberius non mari,
ut olim, divisus neque per longinquos nuntios accipiebat, sed urbem iuxta,
eodem ut die vel noctis interiectu litteris consulum rescriberet, quasi
aspiciens undantem per domos sanguinem aut manus carnificum. fine anni Poppaeus
Sabinus concessit vita, modicus originis, principum amicitia consulatum ac
triumphale decus adeptus maximisque provinciis per quattuor et viginti annos
impositus, nullam ob eximiam artem sed quod par negotiis neque supra erat.
[6.40] Quintus Plautius Sex. Papinius
consules sequuntur. eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte
adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit quod
Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa curia
depromptum sinu venenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum
manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae. ne
Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc reus, nomine regio supplicia
civium effugit. at C. Galba consularis et duo Blaesi voluntario exitu cecidere,
Galba tristibus Caesaris litteris provinciam sortiri prohibitus: Blaesis sacerdotia,
integra eorum domo destinata, convulsa distulerat, tunc ut vacua contulit in
alios; quod signum mortis intellexere et executi sunt. et Aemilia Lepida, quam
iuveni Druso nuptam rettuli, crebris criminibus maritum insectata, quamquam
intestabilis, tamen impunita agebat, dum superfuit pater Lepidus: post a
delatoribus corripitur ob servum adulterum, nec dubitabatur de flagitio: ergo
omissa defensione finem vitae sibi posuit.
[6.41] Per idem tempus Clitarum natio
Cappadoci Archelao subiecta, quia nostrum in modum deferre census, pati tributa
adigebatur, in iuga Tauri montis abscessit locorumque ingenio sese contra
imbellis regis copias tutabatur, donec M. Trebellius legatus, a Vitellio
praeside Syriae cum quattuor milibus legionariorum et delectis auxiliis missus,
duos collis quos barbari insederant (minori Cadra, alteri Davara nomen est)
operibus circumdedit et erumpere ausos ferro, ceteros siti ad deditionem
coegit. At Tiridates volentibus Parthis Nicephorium et Anthemusiada ceterasque
urbes, quae Macedonibus sitae Graeca vocabula usurpant, Halumque et Artemitam
Parthica oppida recepit, certantibus gaudio qui Artabanum Scythas inter eductum
ob saevitiam execrati come Tiridatis ingenium Romanas per artes sperabant.
[6.42] Plurimum adulationis Seleucenses
induere, civitas potens, saepta muris neque in barbarum corrupta sed conditoris
Seleuci retinens. trecenti opibus aut sapientia delecti ut senatus, sua populo
vis. et quoties concordes agunt, spernitur Parthus: ubi dissensere, dum sibi
quisque contra aemulos subsidium vocant, accitus in partem adversum omnis
valescit. id nuper acciderat Artabano regnante, qui plebem primoribus tradidit
ex suo usu: nam populi imperium iuxta libertatem, paucorum dominatio regiae
libidini propior est. tum adventantem Tiridaten extollunt veterum regum
honoribus et quos recens aetas largius invenit; simul probra in Artabanum
fundebant, materna origine Arsaciden, cetera degenerem. Tiridates rem
Seleucensem populo permittit. mox consultans quonam die sollemnia regni
capesseret, litteras Phraatis et Hieronis qui validissimas praefecturas
obtinebant accipit, brevem moram precantium. placitumque opperiri viros
praepollentis, atque interim Ctesiphon sedes imperii petita: sed ubi diem ex
die prolatabant, multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten
insigni regio evinxit.
[6.43] Ac si statim interiora ceterasque
nationes petivisset, oppressa cunctantium dubitatio et omnes in unum cedebant:
adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artabanus contulerat, dedit
spatium exuendi pacta. nam Phraates et Hiero et si qui alii delectum capiendo
diademati diem haut concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen
qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere; isque in Hyrcanis
repertus est, inluvie obsitus et alimenta arcu expediens. ac primo tamquam
dolus pararetur territus, ubi data fides reddendae dominationi venisse,
adlevatur animum et quae repentina mutatio exquirit. tum Hiero pueritiam
Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium sed inane nomen apud
imbellem externa mollitia, vim in Abdagaesis domo.
[6.44] Sensit vetus regnandi falsos in amore
odia non fingere. nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret, pergit
properus et praeveniens inimicorum astus, amicorum paenitentiam; neque exuerat
paedorem ut vulgum miseratione adverteret. non fraus, non preces, nihil omissum
quo ambiguos inliceret, prompti firmarentur. iamque multa manu propinqua
Seleuciae adventabat, cum Tiridates simul fama atque ipso Artabano perculsus
distrahi consiliis, iret contra an bellum cunctatione tractaret. quibus
proelium et festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris
fessos ne animo quidem satis ad obsesquium coaluisse disserunt, proditores
nuper hostesque eius quem rursum foveant. verum Abdagaeses regrediendum in
Mesopotamiam censebat, ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris
a tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus misisset fortunam
temptarent. ea sententia valuit, quia plurima auctoritas penes Abdagaesen et
Tiridates ignavus ad pericula erat. sed fugae specie discessum; ac principio a
gente Arabum facto ceteri domos abeunt vel in castra Artabani, donec Tiridates
cum paucis in Syriam revectus pudore proditionis omnis exolvit.
[6.45] Idem annus gravi igne urbem adficit,
deusta parte circi quae Aventino contigua, ipsoque Aventino; quod damnum Caesar
ad gloriam vertit exolutis domuum et insularum pretiis. milies sestertium in
munificentia conlocatum, tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis
aedificationibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum Augusto et
scaenam Pompeiani theatri; eaque perfecta, contemptu ambitionis an per
senectutem, haud dedicavit. sed aestimando cuiusque detrimento quattuor
progeneri Caesaris, Cn. Domitius, Cassius Longinus, M. Vinicius, Rubellius
Blandus delecti additusque nominatione consulum P. Petronius. et pro ingenio
cuiusque quaesiti decretique in principem honores; quos omiserit receperitve in
incerto fuit ob propinquum vitae finem. neque enim multo post supremi Tiberio
consules, Cn. Acerronius C. Pontius, magistratum occepere, nimia iam potentia
Macronis, qui gratiam G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat
impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettuli, uxorem suam Enniam
imitando amorem iuvenem inlicere pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem,
dum dominationis apisceretur; nam etsi commotus ingenio simulationum tamen
falsa in sinu avi perdidicerat.
[6.46] Gnarum hoc principi, eoque dubitavit
de tradenda re publica, primum inter nepotes, quorum Druso genitus sanguine et
caritate propior, sed nondum pubertatem ingressus, Germanici filio robur
iuventae, vulgi studia, eaque apud avum odii causa. etiam de Claudio agitanti,
quod is composita aetate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens eius
obstitit. sin extra domum successor quaereretur, ne memoria Augusti, ne nomen
Caesarum in ludibria et contumelias verterent metuebat: quippe illi non perinde
curae gratia praesentium quam in posteros ambitio. mox incertus animi, fesso
corpore consilium cui impar erat fato permisit, iactis tamen vocibus per quas
intellegeretur providus futurorum; namque Macroni non abdita ambage occidentem
ab eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Caesari, forte orto sermone
L. Sullam inridenti, omnia Sullae vitia et nullam eiusdem virtutem habiturum
praedixit. simul crebris cum lacrimis minorem ex nepotibus complexus, truci
alterius vultu, 'occides hunc tu' inquit 'et te alius.' sed gravescente
valetudine nihil e libidinibus omittebat, in patientia firmitudinem simulans
solitusque eludere medicorum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum
ad internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii indigerent.
[6.47] Interim Romae futuris etiam post
Tiberium caedibus semina iaciebantur. Laelius Balbus Acutiam, P. Vitellii
quondam uxorem, maiestatis postulaverat; qua damnata cum praemium accusatori
decerneretur, Iunius Otho tribunus plebei intercessit, unde illis odia, mox
Othoni exitium. dein multorum amoribus famosa Albucilla, cui matrimonium cum Satrio
Secundo coniurationis indice fuerat, defertur impietatis in principem;
conectebantur ut conscii et adulteri eius Cn. Domitius, Vibius Marsus, L.
Arruntius. de claritudine Domitii supra memoravi; Marsus quoque vetustis
honoribus et inlustris studiis erat. sed testium interrogationi, tormentis
servorum Macronem praesedisse commentarii ad senatum missi ferebant, nullaeque
in eos imperatoris litterae suspicionem dabant, invalido ac fortasse ignaro
ficta pleraque ob inimicitias Macronis notas in Arruntium.
[6.48] Igitur Domitius defensionem meditans,
Marsus tamquam inediam destinavisset, produxere vitam: Arruntius, cunctationem
et moras suadentibus amicis, non eadem omnibus decora respondit: sibi satis
aetatis neque aliud paenitendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam
senectam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui potentium
invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens. sane paucos ad suprema
principis dies posse vitari: quem ad modum evasurum imminentis iuventam? an,
cum Tiberius post tantam rerum experientiam vi dominationis convulsus et
mutatus sit, G. Caesarem vix finita pueritia, ignarum omnium aut pessimis
innutritum, meliora capessiturum Macrone duce, qui ut deterior ad opprimendum
Seianum delectus plura per scelera rem publicam conflictavisset? prospectare
iam se acrius servitium eoque fugere simul acta et instantia. haec vatis in
modum dictitans venas resolvit. documento sequentia erunt bene Arruntium morte
usum. Albucilla inrito ictu ab semet vulnerata iussu senatus in carcerem
fertur. stuprorum eius ministri, Carsidius Sacerdos praetorius ut in insulam
deportaretur, Pontius Fregellanus amitteret ordinem senatorium, et eaedem
poenae in Laelium Balbum decernuntur, id quidem a laetantibus, quia Balbus
truci eloquentia habebatur, promptus adversum insontis.
[6.49] Isdem diebus Sex. Papinius consulari
familia repentinum et informem exitum delegit, iacto in praeceps corpore. causa
ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsentationibus atque luxu
perpulisset iuvenem ad ea quorum effugium non nisi morte inveniret. igitur
accusata in senatu, quamquam genua patrum advolveretur luctumque communem et
magis imbecillum tali super casu feminarum animum aliaque in eundem dolorem
maesta et miseranda diu ferret, urbe tamen in decem annos prohibita est, donec
minor filius lubricum iuventae exiret.
[6.50] Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum
dissimulatio deserebat: idem animi rigor; sermone ac vultu intentus quaesita
interdum comitate quamvis manifestam defectionem tegebat. mutatisque saepius
locis tandem apud promunturium Miseni consedit in villa cui L. Lucullus quondam
dominus. illic eum adpropinquare supremis tali modo compertum. erat medicus
arte insignis, nomine Charicles, non quidem regere valetudines principis
solitus, consilii tamen copiam praebere. is velut propria ad negotia digrediens
et per speciem officii manum complexus pulsum venarum attigit. neque fefellit:
nam Tiberius, incertum an offensus tantoque magis iram premens, instaurari
epulas iubet discumbitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret.
Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum Macroni firmavit. inde
cuncta conloquiis inter praesentis, nuntiis apud legatos et exercitus
festinabantur. septimum decimum kal. Aprilis interclusa anima creditus est
mortalitatem explevisse; et multo gratantum concursu ad capienda imperii
primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente adfertur redire Tiberio vocem ac
visus vocarique qui recreandae defectioni cibum adferrent. pavor hinc in omnis,
et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium fingere; Caesar in
silentium fixus a summa spe novissima expectabat. Macro intrepidus opprimi
senem iniectu multae vestis iubet discedique ab limine. sic Tiberius finivit
octavo et septuagesimo aetatis anno.
[6.51] Pater ei Nero et utrimque origo gentis
Claudiae, quamquam mater in Liviam et mox Iuliam familiam adoptionibus
transierit. casus prima ab infantia ancipites; nam proscriptum patrem exul
secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est,
dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere; etiam frater
eius Drusus prosperiore civium amore erat. sed maxime in lubrico egit accepta
in matrimonium Iulia, impudicitiam uxoris tolerans aut declinans. dein Rhodo
regressus vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium
tribus ferme et viginti obtinuit. morum quoque tempora illi diversa: egregium
vita famaque quoad privatus vel in imperiis sub Augusto fuit; occultum ac
subdolum fingendis virtutibus donec Germanicus ac Drusus superfuere; idem inter
bona malaque mixtus incolumi matre; intestabilis saevitia sed obtectis
libidinibus dum Seianum dilexit timuitve: postremo in scelera simul ac dedecora
prorupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio utebatur.
Liber undecimus
[1] * * * nam Valerium
Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit, pariterque
hortis inhians, quos ille a Lucullo cooptos insigni magnificentia extollebat,
Suillium accusandis utrisque immittit. adiungitur Sosibius Britannici educator
qui per speciem benevolentiae moneret Claudium cavere vim atque opes
principibus infensas: praecipoum auctorem Asiaticum interficiendi G.
Caesaris non extimuisse contione in populi Romani fateri gloriamque facinoris
ultro petere; clarum ex eo in urbe, didita per provincias fama parare iter ad
Germanicos exercitus, quando genitus Viennae multisque et validis
propinquitatibus subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet. at
Claudius nihil ultra scrutatus citis cum militibus tamquam opprimendo bello
Crispinum praetorii praefectum misit, a quo repertus est apud Baias vinclisque
inditis in urbem raptus.
[2] Neque data senatus copia: intra cubiculum
auditur, Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos pecunia et
stupro in omne flagitium obstrictos arguebat, exim adulterium Poppaeae,
postremum mollitiam corporis obiectante. ad quod victo silentio prorupit reus
et 'interroga' inquit, 'Suilli, filios tuos: virum esse me fatebuntur.'
ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum Claudio, Messalinae quoque
lacrimas excivit. quibus abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium ne elabi
reum sineret: ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui terrore
carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo ignaro Caesare ut paucos post
dies epulantem apud se maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore
discubuisset, atque ille functam fato responderet.
[3] Sed consultanti super absolutione
Asiatici flensVitellius, commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam
principis matrem pariter observavissent, dein percursis Asiatici in rem
publicam officiis recentique adversus Britanniam militia, quaeque alia
conciliandae misericordiae videbantur, liberum mortis arbitrium ei permisit; et
secuta sunt Claudii verba in eandem clementiam. hortantibus dehinc quibusdam
inediam et lenem exitum, remittere beneficium Asiaticus ait: et usurpatis
quibus insueverat exercitationibus, lauto as corpore, hilare epulatus, cum se
honestius calliditate Tiberii vel impetu G. Caesaris periturum dixisset quam quod
fraude muliebri et impudico Vitellii ore caderet, venas exolvit, viso tamen
ante rogo iussoque transferri partem in aliam ne opacitas arborum vapore ignis
minueretur: tantum illi securitatis novissimae fuit.
[4] Vocantur post haec patres, pergitque Suillius
addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum. at causa necis
ex eo quod domum suamMnesteris et Poppaeae congressibus praebuissent. verum
nocturnae quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium spicea
corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine gravitatem annonae
praedixisset. quidam pampineam coronam albentibus foliis visam atque ita
interpretatum tradidere, vergente autumno mortem principis ostendi. illud haud
ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem adlatam. sestertium
quindecies et insignia praeturae Crispino decreta. adiecit Vitellius sestertium
decies Sosibio, quod Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuvaret.
rogatus sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis Poppaeae sentiam
quod omnes, putate me idem dicere quod omnes,' eleganti temperamento inter
coniugalem amorem et senatoriam necessitatem.
[5] Continuus inde et saevus accusandis reis
Suillius multique audaciae eius aemuli; nam cuncta legum et magistratuum munia
in se trahens princeps materiam praedandi patefecerat. nec quicquam publicae
mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis
eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita
praevaricatione ferro in domo eius incubuerit. igitur incipiente C. Silio
consule designato, cuius de potentia et exitio in tempore memorabo,
consurgunt patres legemque Cinciam flagitant, qua cavetur antiquitus ne quis ob
causam orandam pecuniam donumve accipiat.
[6] Deinde obstrepentibus iis quibus ea
contumelia parabatur, discors Suillio Silius acriter incubuit, veterum oratorum
exempla referens qui famam et posteros praemia eloquentiae cogitavissent.
pulcherrimam alioquin et bonarum artium principem sordidis ministeriis foedari;
ne fidem quidem integram manere uhi magnitudo quaestuum spectetur. quod si in
nullius mercedem negotia agantur pauciora fore: nunc inimicitias accusationes,
odia et iniurias foveri, ut quo modo vis morborum pretia medentibus, sic fori
tabes pecuniam advocatis ferat. meminissent Asinii, Messalae ac recentiorum
Arruntii et Aesernini: ad summa provectos incorrupta vita et facundia. talia
dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege
repetundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et ceteri qui non
iudicium, quippe in manifestos, sed poenam statui videbant, circumsistunt
Caesarem ante acta deprecantes.
[7] Et postguam adnuit, agere incipiunt: quem
illum tanta superbia esse ut aeternitatem famae spe praesumat? usui et rebus
subsidium praeparari ne quis inopia advocatorum potentibus obnoxius sit. neque
tamen eloquentiam gratuito contingere: omitti curas familiaris ut quis se
alienis negotiis intendat. multos militia, quosdam exercendo agros tolerare
vitam: nihil a quoquam expeti nisi cuius fructus ante providerit. facile
Asinium et Messalam, inter Antonium et Augustum bellorum praemiis refertos, aut
ditium familiarum heredes Aeserninos et Arruntios magnum animum induisse.
prompta sibi exempla, quantis mercedibus P. Clodius aut C. Curio contionari
soliti sint. se modicos senatores qui quieta re publica nulla nisi pacis
emolumenta peterent. cogitaret plebem quae toga enitesceret: sublatis studiorum
pretiis etiam studia peritura. ut minus decora haec, ita haud frustra dicta
princeps ratus, capiendis pecuniis posuit modum usque ad dena sestertia
quem egressi repetundarum tenerentur.
[8] Sub idem tempus Mithridates, quem
imperitasse Armeniis iussuque G. Caesaris vinctum memoravi, monente
Claudio in regnum remeavit, fisus Pharasmanis opibus. is rex Hiberis idemque
Mithridatis frater nuntiabat discordare Parthos summaque imperii ambigua,
minora sine cura haberi. nam Gotarzes inter pleraque saeva necem fratri
Artabano coningique ac filio eius paraverat, unde metus [eius] in ceteros, et
accivere Vardanen. ille, ut erat magnis ausis promptus, biduo tria milia
stadiorum invadit ignarumque et exterritum Gotarzen proturbat; neque cunctatur
quin proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem eius
abnuentibus. in quos ut patris sui quoque defectores ira magis quam ex usu
praesenti accensus, implicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti
amnis muroque et commeatibus firmatae. interim Gotarzes Daharum Hyrcanorumque
opibus auctus bellum renovat, coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos
apud campos castra contulit.
[9] Tunc distractis Orientis viribus et
quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi
militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos
persultante. nec enim restitere Armenii, fuso qui proelium ausus erat Demonacte
praefecto. paululum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys, versis
illuc quibusdam procerum; dein litteris Caesaris coercitus, et cuncta in
Mithridaten fluxere, atrociorem quam novo regno conduceret. at Parthi
imperatores cum pugnam pararent, foedus repente iaciunt cognitis popularium
insidiis quas Gotarzes fratri patefecit; congressique primo cunctanter, dein
complexi dextras apud altaria deum pepigere s fraudem inimicorum ulcisci atque
ipsi inter se concedere. potiorque Vardanes visus retinendo regno: at Gotarzes
ne quid aemulationis existeret penitus in Hyrcaniam abiit. regressoque Vardani
deditur Seleucia septimo post defectionem anno, non sine dedecore Parthorum
quos una civibas tam diu eluserat.
[10] Exim validissimas praefecturas invisit;
et reciperare Armeniam avebat, ni a Vibio Marso, Syriae legato, bellum
minitante cohibitus foret. atque interim Gotarzes paenitentia concessi regni et
vocante nobilitate, cui in pace durius servitium est, contrahit copias. et hinc
contra itum ad amnem Erinden; in cuius transgressu multum certato pervicit
Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes subegit ad flumen Sinden, quod
Dahas Ariosque disterminat. ibi modus rebus secundis positus: nam Parthi quamquam
victores longinquam militiam aspernabantur. igitur extructis monimentis, quibus
opes suas testabatur nec cuiquam ante Arsacidarum tributa illis de gentibus
parta, regreditur ingens gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior;
qui dolo ante composito incautum venationique intentum interfecere, primam
intra iuventam, sed claritudine paucos inter senum regum, si perinde amorem
inter popularis quam metum apud hostis quaesivisset. nece Vardanis turbatae
Parthorum res inter ambiguos quis in regnum acciperetur. multi ad Gotarzen
inclinabant, quidam ad Meherdaten prolem Phraatis, obsidio nobis datum: dein
praevaluit Gotarzes; potitusque regiam per saevitiam ac luxum adegit Parthos re
s mittere ad principem Romanum occultas preces, quis permitti Meherdaten
patrium ad fastigium orabant.
[11] Isdem consulibus ludi saeculares
octingentesimo post Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus
ediderat, spectati sunt. utriusque principis rationes praetermitto, satis
narratas libris quibus res imperatoris Domitiani composui. nam is quoque edidit
ludos saecularis iisque intentius adfui sacerdotio quindecimvirali praeditus ac
tunc praetor; quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimvirum
antiquitus ea cura et magistratus potissimum exequebantur officia
caerimoniarum. sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis
ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L.
Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, favor
plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est. vulgabaturque adfuisse
infantiae eius dracones in modum custodum, fabulosa et externis miraculis
adsimilata: nam ipse, haudquaquam sui detractor, unam omnino anguem in cubiculo
visam narrare solitus est.
[12] Verum inclinatio populi supererat ex
memoria Germanici, cuius illa reliqua suboles virilis; et matri Agrippinae
miseratio augebatur ob saevitiam Messalinae, quae semper infesta et tunc
commotior quo minus strueret crimina et accusatores novo et furori proximo
amore distinebatur. nam in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita
exarserat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius exturbaret
vacuoque adultero poteretur. neque Silius flagitii aut periculi nescius erat:
sed certo si abnueret exitio et non nulla fallendi spe, simul magnis praemiis,
operire futura et praesentibus frui pro solacio habebat. illa non furtim sed
multo comitatu ventitare domum, egressibus adhaerescere, largiri opes honores;
postremo, velut translata iam fortuna, servi liberti paratus principis apud
adulterum visebantur.
[13] At Claudius matrimonii sui ignarus et
munia censoria usurpans, theatralem populi lasciviam severis edictis increpuit,
quod in Publium Pomponium consularem (is carmina scaenae dabat) inque feminas
inlustris probra iecerat. et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in
mortem parentum pecunias filiis familiarum faenori darent. fontisque aquarum
Simbruinis collibus deductos urbi intulit. ac novas litterarum formas addidit
vulgavitque, comperto Graecam quoque litteraturam non simul coeptam
absolutamque.
[14] Primi per figuras animalium Aegyptii
sensus mentis effingebant (ea antiquissima monimenta memoriae humanae impressa
saxis cernuntur), et litterarum semet inventores perhibent; inde Phoenicas,
quia mari praepollebant, intulisse Graeciae gloriamque adeptos, tamquam
reppererint quae acceperant. quippe fama est Cadmum classe Phoenicum vectum
rudibus adhuc Graecorum populis artis eius auctorem fuisse. quidam Cecropem
Atheniensem vel Linum Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argivum
memorant sedecim litterarum formas, mox alios ac praecipuum Simoniden ceteras
repperisse. at in Italia Etrusci ab Corinthio Demarato, Aborigines Arcade ab
Evandro didicerunt; et forma litteris Latinis quae veterrimis Graecorum. sed
nobis quoque paucae primum fuere, deinde additae sunt. quo exemplo Claudius
tres litteras adiecit, quae usui imperitante eo, post oblitteratae, aspiciuntur
etiam nunc in aere +publico+ dis plebiscitis per fora ac templa fixo.
[15] Rettulit deinde ad senatum super collegio
haruspicum, ne vetustissima Italiae disciplina per desidiam exolesceret: saepe
adversis rei publicae temporibus accitos, quorum monitu redintegratas
caerimonias et in posterum rectius habitas; primoresque Etruriae sponte aut
patrum Romanorum impulsu retinuisse scientiam et in familias propagasse: quod
nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, et quia externae
superstitiones valescant. et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati
deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera
oblitterarentur. factum ex eo senatus consultum, viderent pontifices quae
retinenda firmandaque haruspicum.
[16] Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma
petivit, amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis regiae, qui
apud urbem habebatur nomine Italicus. paternum huic genus e Flavo fratre
Arminii, mater ex Actumero principe Chattorum erat; ipse forma decorus et armis
equisque in patrium nostrumque morem exercitus. igitur Caesar auctum pecunia,
additis stipatoribus, hortatur gentile decus magno animo capessere: illum
primum Romae ortum nec obsidem, sed civem ire externum ad imperium. ac primo
laetus Germanis adventus atque eo quod nullis discordiis imbutus pari in omnis
studio ageret celebrari, coli, modo comitatem et temperantiam, nulli invisa,
saepius vinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans. iamque apud
proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius suspectantes qui
factionibus floruerant discedunt ad conterminos populos ac testificantur adimi
veterem Germaniae libertatem et Romanas opes insurgere. adeo neminem isdem in
terris ortum qui principem locum impleat, nisi exploratoris Flavi progenies
super cunctos attollatur? frustra Arminium praescribi: cuius si filius hostili
in solo adultus in regnum venisset, posse extimesci, infectum alimonio servitio
cultu, omnibus externis: at si paterna Italico mens esset, non alium infensius
arma contra patriam ac deos penatis quam parentem eius exercuisse.
[17] His atque talibus magnas copias coegere,
nec pauciores Italicum sequebantur. non enim inrupisse ad invitos sed accitum
memorabat, quando nobilitate ceteros anteiret: virtutem experirentur, an dignum
se patruo Arminio, avo Actumero praeberet. nec patrem rubori, quod fidem
adversus Romanos volentibus Germanis sumptam numquam omisisset. falso
libertatis vocabulum obtendi ab iis qui privatim degeneres, in publicum
exitiosi, ninil spei nisi per discordias habeant. adstrepebat huic alacre
vulgus; et magno inter barbaros proelio victor rex, dein secunda fortuna ad
superbiam prolapsus pulsusque ac rursus Langobardorum opibus refectus per laeta
per adversa res Cheruscas adflictabat.
[18] Per idem tempus Chauci nulla dissensione
domi et morte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem Germaniam
incursavere duce Gannasco, qui natione Canninefas, auxiliare stipendium
meritus, post transfuga, levibus navigiis praedabundus Gallorum maxime oram
vastabat, non ignarus ditis et imbellis esse. at Corbulo provinciam ingressus
magna cum cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alveo
Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit;
luntribusque hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia satis
composita sunt, legiones operum et laboris ignavas, populationibus laetantis, veterem
ad morem reduxit, ne quis agmine decederet nec pugnam nisi iussus iniret.
stationes vigiliae, diurna nocturnaque munia in armis agitabantur; feruntque
militem quia vallum non accinctus, atque alium quia pugione tantum accinctus
foderet, morte punitos. quae nimia et incertum an falso iacta originem tamen e
severitate ducis traxere; intentumque et magnis delictis inexorabilem scias cui
tantum asperitatis etiam adversus levia credebatur.
[19] Ceterum is terror milites hostisque in
diversum adfecit: nos virtutem auximus, barbari ferociam infregere. et natio
Frisiorum, post rebellionem clade L. Apronii coeptam infensa aut male fida,
datis obsidibus consedit apud agros a Corbulone descriptos: idem senatum,
magistratus, leges imposuit. ac ne iussa exuerent praesidium immunivit, missis
qui maiores Chaucos ad deditionem pellicerent, simul Gannascum dolo
adgrederentur. nec inritae aut degeneres insidiae fuere adversus transfugam et
violatorem fidei. sed cacde eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina rebellionis
praebebat, ut laeta apud plerosque, ita apud quosdam sinistra fama. cur hostem
conciret? adversa in rem publicam casura: sin prospere egisset, formidolosum
paci virum insignem et ignavo principi praegravem. igitur Claudius adeo novam
in Germanias vim prohibuit ut referri praesidia cis Rhenum iuberet.
[20] Iam castra in hostili solo molienti
Corbuloni eae litterae redduntur. ille re subita, quamquam multa simul
offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud
socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos quondam duces Romanos,' signum
receptui dedit. ut tamen miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et
viginti milium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani vitarentur. insignia
tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem
adipiscitur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis venis argenti;
unde tenuis fructus nec in longum fuit: at legionibus cum damno labor, effodere
rivos, quaeque in aperto gravia, humum infra moliri. quis subactus miles, et
quia pluris per provincias similia tolerabantur, componit occultas litteras
nomine exercituum, precantium imperatorem, ut, quibus permissurus esset
exercitus, triumphalia ante tribueret.
[21] De origine Curtii Rufi, quem gladiatore
genitum quidam prodidere, neque falsa prompserim et vera exequi pudet. postquam
adolevit, sectator quaestoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Adrumeto
vacuis per medium diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra
modum humanum et audita est vox 'tu es, Rufe, qui in hanc provinciam pro
consule venies.' tali omine in spem sublatus degressusque in urbem largitione
amicorum, simul acri ingenio quaesturam et mox nobilis inter candidatos
praeturam principis suffragio adsequitur, cum hisce verbis Tiberius dedecus
natalium eius velavisset: 'Curtius Rufus videtur mihi ex se natus.' longa post
haec senecta, et adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus,
inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia ac postremo
Africam obtinuit; atque ibi defunctus fatale praesagium implevit.
[22] Interea Romae, nullis palam neque
cognitis mox causis, Cn. Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur in
coetu salutantum principem. nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non infitiatus
conscios non edidit, in certum an occultans.
Isdem consulibus P. Dolabella censuit spectaculum
gladiatorum per omnis annos celebrandum pecunia eorum qui quaesturam
adipiscerentur. apud maiores virtutis id praemium fuerat, cunctisque civium, si
bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem
distinguebatur quin prima iuventa consulatum et dictaturas inirent. sed
quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti sunt, quod lex curiata
ostendit ab L. Bruto repetita. mansitque consulibus potestas deligendi, donec
cum quoque honorem populus mandaret. creatique primum Valerius Potitus et
Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post Tarquinios exactos, ut rem
militarem comitarentur. dein gliscentibus negotiis duo additi qui Romae
curarent: mox duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia et accedentibus
provinciarum vectigalibus: post lege Sullae viginti creati supplendo senatui,
cui indicia tradiderat. et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura
tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito
concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
[23] A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum
de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur,
foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe
honorum expeterent, multus ea super re variusque rumor. et studiis diversis
apud principem certabatur adseverantium non adeo aegram Italiam ut senatum
suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim indigenas consanguineis populis
nec paenitere veteris rei publicae. quin adhuc memorari exempla quae priscis
moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit. an parum quod Veneti
et Insubres curiam inruperint, nisi coetus alienigenarum velut captivitas
inferatur? quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio
senator foret? oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium
nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud
Alesiam obsederint. recentia haec: quid si memoria eorum moreretur qui sub
Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis: fruerentur sane
vocabulo civitatis: insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent.
[24] His atque talibus haud permotus princeps
et statim contra disseruit et vocato senatu ita exorsus est: 'maiores mei,
quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in civitatem Romanam et in
familias patriciorum adscitus est, hortantur uti paribus consiliis in re
publica capessenda, transferendo huc quod usquam egregium fuerit. neque enim
ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, et ne vetera
scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam
ad Alpis promotam ut non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen
nostrum coalescerent. tunc solida domi quies et adversos externa floruimus, cum
Transpadani in civitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae
legionum additis provincialium validissimis fesso imperio subventum est. num
paenitet Balbos ex Hispania nec rninus insignis viros e Gallia Narbonensi
transivisse? manent posteri eorum nec amore in hanc patriam nobis concedunt.
quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis
pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant? at conditor nostri
Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostis, dein
civis habuerit. advenae in nos regnaverunt: libertinorum filiis magistratus
mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est.
at cum Senonibus pugnavimus: scilicet Vulcsi et Aequi numquam adversam nobis
aciem instruxere. capti a Gallis sumus: sed et Tuscis obsides dedimus et
Samnitium iugum subiimus. ac tamen, si cuncta bella recenseas nullum breviore
spatio quam adversus Gallos confectum: continua inde ac fida pax. iam moribus
artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant potius quam
separati habeant. omnia, patres conscripti, quae nunc vetustissima creduntur,
nova fuere: plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum
Italiae gentium post Latinos. inveterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis
tuemur, inter exempla erit.'
[25] Orationem principis secuto patrum
consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi antiquo
et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.
Isdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar
vetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes fuerant, paucis iam
reliquis familiarum, quas Romulus maiorum et L. Brutus minorum gentium
appellaverant, exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps
Augustus lege Saenia sublegere; laetaque haec in rem publicam munia multo
gaudio censoris inibantur. famosos probris quonam modo senatu depelleret
anxius, mitem et recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit,
monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius exuendi ordinis: facilem
eius rei veniam; et motos senatu excusatosque simul propositurum ut iudicium
censorum ac pudor sponte cedentium permixta ignominiam mollirent. ob ea
Vipstanus consul rettulit patrem senatus appellandum esse Claudium: quippe
promiscum patris patriae cognomentum; nova in rem publicam merita non usitatis
vocabulis honoranda: sed ipse cohibuit consulem ut nimium adsentantem.
condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta
quattuor milia septuaginta duo. isque illi finis inscitiae erga domum suam
fuit: haud multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus est ut
deinde ardesceret in nuptias incestas.
[26] Iam Messalina facilitate adulteriorum in
fastidium versa ad incognitas libidines profluebat, cum abrumpi dissimulationem
etiam Silius, sive fatali vaecordia an imminentium periculorum remedium ipsa
pericula ratus, urgebat: quippe non eo ventum ut senectam principis
opperirentur. insontibus innoxia consilia, flagitiis manifestis subsidium ab
audacia petendum. adesse conscios paria metuentis. se caelibem, orbum, nuptiis
et adoptando Britannico paratum. mansuram eandem Messalinae potentiam, addita
securitate, si praevenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae properum.
segniter eae voces acceptae, non amore in maritum, sed ne Silius summa adeptus
sperneret adulteram scelusque inter ancipitia probatum veris mox pretiis
aestimaret. nomen tamen matrimonii concupivit ob magnitudinem infamiae cuius
apud prodigos novissima voluptas est. nec ultra expectato quam dum sacrificii
gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.
[27] Haud sum ignarus fabulosum visum iri
tantum ullis mortalium securitatis fuisse in civitate omnium gnara et nihil
reticente, nedum consulem designatum cum uxore principis, praedicta die,
adhibitis qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum causa convenisse,
atque illam audisse auspicum verba, subisse, sacrificasse apud deos; discubitum
inter convivas, oscula complexus, noctem denique actam licentia coniugali. sed
nihil compositum miraculi causa, verum audita scriptaque senioribus tradam.
[28] Igitur domus principis inhorruerat,
maximeque quos penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam secretis
conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum principis insultaverit,
dedecus quidem inlatum, sed excidium procul afuisse: nunc iuvenem nobilem
dignitate formae, vi mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem accingi; nec
enim occultum quid post tale matrimonium superesset. subibat sine dubit, metus
reputantis hebetem Claudium et uxori devinctum multasque mortes iussu
Messalinae patratas: rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam dabat, si
atrocitate criminis praevaluissent, posse opprimi damnatam ante quam ream; sed
in eo discrimen verti, si defensio audiretur, utque clausae aures etiam
confitenti forent.
[29] Ac primo Callistus, iam mihi circa necem
G. Caesaris narratus, et Appianae cacdis molitor Narcissus fagrantissimaque eo
in tempore gratia Pallas agitavere, num Messalinam secretis minis depellerent
amore Silii, cuncta alia dissimulantes. dein metu ne ad perniciem ultro
traherentur, desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae
peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi: perstitit
Narcissus, solum id immutans ne quo sermone praesciam criminis et accusatoris
faceret. ipse ad occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas paelices,
quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac promissis et uxore deiecta
plus potentiae ostentando perpulit delationem subire.
[30] Exim Calpurnia (id paelici nomen), ubi
datum secretum, genibus Caesaris provoluta nupsisse Messalinam Silio exclamat;
simul Cleopatram, quae id opperiens adstabat, an comperisset interrogat, atque
illa adnuente cieri Narcissum postulat. is veniam in praeteritum petens quod ei
Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum
servitia et ceteros fortunae paratus reposceret. frueretur immo his set
redderet uxorem rumperetque tabulas nuptialis. 'an discidium' inquit ' tuum
nosti? nam matrimonium Silii vidit populus et senatus et miles; ac ni propere
agis, tenet urbem maritus.'
[31] Tum potissimumquemque amicorum
vocat, primumque rei frumentariae praefectum Turranium, post Lusium Getam
praetorianis impositum percontatur. quis fatentibus certatim ceteri
circumstrepunt, iret in castra, firmaret praetorias cohortis, securitati ante
quam vindictae consuleret. satis constat co pavore offusum Claudium ut
identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset. at
Messalina non alias solutior luxu, adulto autumno simulacrum vindemiae per
domum celebrabat. urgeri prela, fluere lacus; et feminae pellibus accinctae
adsultabant ut sacrificantes vel insanientes Bacchae; ipsa crine fluxo thyrsum
quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere cothurnos, iacere caput,
strepente circum procaci choro. ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam
arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab
Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium
vertit.
[32] Non rumor interea, sed undique nuntii
incedunt, qui gnara Claudio cuncta et venire promptum ultioni adferrent. igitur
Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando metu ad munia fori
digrediuntur. ceteris passim dilabentibus adfuere centuriones, inditaque sunt
vincla, ut quis reperiebatur in publico aut per latebras. Messalina tamen, quamquam
res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a marito, quod saepe
subsidium habuerat,haud segniter intendit misitque ut Britannicus et Octavia in
complexam patris pergerent. et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam,
oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere. atque interim,
tribus omnino comitantibus--id repente solltudinis erat--spatium urbis pedibus
emensa, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat
nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas praevalebat.
[33] Trepidabatur nihilo minus a Caesare:
quippe Getae praetorii praefecto haud satis fidebant, ad honesta seu prava
iuxta levi. ergo Narcissus, adsumptis quibus idem metus, non aliam spem
incolumitatis Caesaris adfirmat quam si ius militum uno illo die in aliquem
libertorum transferret, seque offert suscepturum. ac ne, dum in urbem vehitur,
ad paenitentiam a L. Vitellio et Largo Caecina mutaretur, in eodem gestamine
sedem poscit adsumiturque.
[34] Crebra post haec fama fuit, inter
diversas principis voces, cum modo incusaret flagitia uxoris, aliquando ad
memoriam coniugii et infantiam liberorum revolveretur, non aliud prolocutum
Vitellium quam •o facinus! o scelus!' instabat quidem Narcissus aperire ambages
et veri copiam facere: sed non ideo pervicit quin suspensa et quo ducerentur
inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina uteretur. et iam erat in
aspectu Messalina clamitabatque audiret Octaviae et Britannici matrem, cum
obstrepere accusator, Silium et nuptias referens; simul codicillos libidinum
indices tradidit, quis visus Caesaris averteret. nec multo post urbem
ingredienti offerebantur communes liberi, nisi Narcissus amoveri eos iussisset.
Vibidiam depellere nequivit quin multa cum invidia flagitaret ne indefensa coniunx
exitio daretur. igitur auditurum principem et fore diluendi criminis facultatem
respondit: iret interim virgo et sacra capesseret.
[35] Mirum inter haec silentium Claudi,
Vitellius ignaro propior: omnia liberto oboediebant. patefieri domum adulteri atque
illuc deduci imperatorem iubet. ac primum in vestibulo effigiem patris Silii
consulto senatus abolitam demonstrat, tum quidquid avitum Neronibus et Drusis
in pretium probri cessisse. incensumque et ad minas erumpentem castris infert,
parata contione militum; apud quos praemonente Narcisso pauca verba fecit: nam
etsi iustum dolorem pudor impediebat. continuus dehinc cohortium clamor nomina
reorum et poenas flagitantium; admotusque Silius tribunali non defensionem, non
moras temptavit, precatus ut mors acceleraretur. eadem constantia et inlustres
equites Romani [cupido maturae necis fuit.] et Titium Proculum, custodem a
Silio Messalinae datum et indicium offerentem, Vettium Valentem confessum et
Pompeium Vrbicum ac Saufeium Trogum ex consciis tradi ad supplicium iubet.
Decrius quoque Calpurnianus vigilum praefectus, Sulpicius Rufus ludi
procurator, Iuncus Vergilianus senator eadem poena adfecti.
[36] Solus Mnester cunctationem attulit,
dilaniata veste clamitans aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis, qua
se obnoxium iussis Messalinae dedisset: aliis largitione aut spei magnitudine,
sibi ex necessitate culpam; nec cuiquam ante pereundum fuisse si Silius rerum
poteretur. commotum his et pronum ad misericordiam Caesarem perpulere liberti
ne tot inlustribus viris interfectis histrioni consuleretur: sponte an coactus
tam magna peccavisset, nihil referre. ne Trauli quidem Montani equitis Romani
defensio recepta est. is modesta iuventa, sed corpore insigni, accitus ultro
noctemque intra unam a Messalina proturbatus erat, paribus lasciviis ad
cupidinem et fastidia. Suillio Caesonino et Plautio Laterano mors remittitur,
huic ob patrui egregium meritum: Caesoninus vitiis protectus est, tamquam in
illo foedissimo coetu passus muliebria.
[37] Interim Messalina Lucullianis in hortis
prolatare vitam, componere preces, non nulla spe et aliquando ira: tantum inter
extrema superbiae gerebat. ac ni caedem eius Narcissus properavisset, verterat
pernicies in accusatorem. nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis delenitus,
ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc enim verbo usum ferunt)
dicendam ad causam postera die adesset. quod ubi auditum et languescere ira,
redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria
timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui
aderat, exequi caedem: ita imperatorem iubere. custos et exactor e libertis
Euodus datur; isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente
matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad
miserationem evicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur: transisse
vitam neque aliud quam morti decus quaerendum. sed animo per libidines corrupto
nihil honestum inerat; lacrimaeque et questus inriti ducebantur, cum impetu
venientium pulsae fores adstititque tribunus per silentium, at libertus
increpans multis et servilibus probris.
[38] Tunc primum fortunam suam introspexit
ferrumque accepit, quod frustra ingulo aut pectori per trepidationem admovens
ictu tribuni transigitur. corpus matri concessum. nuntiatumque Claudio epulanti
perisse Messalinam, non distincto sua an aliena manu. nec ille quaesivit,
poposcitque poculum et solita convivio celebravit. ne secutis quidem diebus
odii gaudii, irae tristitiae, ullius denique humani adfectus signa dedit, non
cum laetantis accusatores aspiceret, non cum filios maerentis. iuvitque
oblivionem eius senatus censendo nomen et effigies privatis ac publicis locis
demovendas. decreta Narcisso quaestoria insignia, levissimum fastidii eius, cum
super Pallantem et Callistum ageret, +honesta quidem, sed ex quis deterrima
orerentur [tristitiis multis].
Liber duodecimus
[1] Caede Messalinae convulsa principis
domus, orto apud libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis
vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio. nec minore ambitu feminae
exarserant: suam quaeque nobilitatem formam opes contendere ac digna tanto
matrimonio ostentare. sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam M. Lollii
consularis et Iuliam Agrippinam Germanico genitam: huic Pallas, illi Callistus
fautores aderant; at Aelia Paetina e familia Tuberonum Narcisso fovebatur. ipse
huc modo, modo illuc, ut quemque suadentium audierat, promptus, discordantis in
consilium vocat ac promere sententiam et adicere rationes iubet.
[2] Narcissus vetus matrimonium, filiam
communem (nam Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum
disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura
Britannicum, Octaviam, proxima suis pignora. Callistus improbatam longo
discidio, ac si rursum adsumeretur, eo ipso superbam; longeque rectius Lolliam
induci, quando nullos liberos genuisset, vacuam aemulatione et privignis
parentis loco futuram. at Pallas id maxime in Agrippina laudare quod Germanici nepotem
secum traheret, dignum prorsus imperatoria fortuna: stirpem nobilem et familiae
[3] Praevaluere haec adiuta Agrippinae
inlecebris: ad eum per speciem necessitudinis crebro ventitando pellicit
patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria iam uteretur. nam
ubi sui matrimonii certa fuit, struere maiora nuptiasque Domitii, quem ex Cn.
Ahenobarbo genuerat, et Octaviae Caesaris filiae moliri; quod sine scelere
perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat Octaviam Caesar iuvenemque
et alia clarum insigni triumphalium et gladiatorii muneris magnificentia
protulerat ad studia vulgi. sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui
non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa.
[4] Igitur Vitellius, nomine censoris
servilis fallacias obtegens ingruentiumque dominationum provisor, quo gratiam
Agrippinae pararet, consiliis eius implicari, ferre crimina in Silanum, cuius
sane decora et procax soror, Iunia Calvina, haud multum ante Vitellii nurus
fuerat. hinc initium accusationis; fratrumque non incestum, sed incustoditum
amorem ad infamiam traxit. et praebebat Caesar auris, accipiendis adversus
generum suspicionibus caritate filiae promptior. at Silanus insidiarum nescius
ac forte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio
movetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito. simul adfinitatem
Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare magistratum, et reliquus praeturae
dies in Eprium Marcellum conlatus est.
[5] C. Pompeio Q. Veranio consulibus pactum
inter Claudium et Agrippinam matrimonium iam fama, iam amore inlicito
firmabatur; necdum celebrare sollemnia nuptiarum audebant, nullo exemplo
deductae in domum patrui fratris filiae: quin et incestum ac, si sperneretur,
ne in malum publicum erumperet metuebatur. nec ante omissa cunctatio quam
Vitellius suis artibus id perpetrandum sumpsit. percontatusque Caesarem an
iussis populi, an auctoritati senatus cederet, ubi ille unum se civium et
consensui imparem respondit, opperiri intra palatium iubet. ipse curiam
ingreditur, summamque rem publicam agi obtestans veniam dicendi ante alios
exposcit orditurque: gravissimos principis labores, quis orbem terrae capessat,
egere adminiculis ut domestica cura vacuus in commune consulat. quod porro
honestius censoriae mentis levamentum quam adsumere coniugem, prosperis
dubiisque sociam, cui cogitationes intimas, cui parvos liberos tradat, non
luxui aut voluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab iuventa legibus
obtemperavisset.
[6] Postquam haec favorabili oratione
praemisit multaque patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando
maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere feminam nobilitate
puerperiis sanctimonia insignem. nec diu anquirendum quin Agrippina claritudine
generis anteiret: datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes
honestas. id vero egregium, quod provisu deum vidua iungeretur principi sua
tantum matrimonia experto. audivisse a parentibus, vidisse ipsos abripi
coniuges ad libita Caesarum: procul id a praesenti modestia. statueretur immo documentum,
quo uxorem imperator acciperet. at enim nova nobis in fratrum filias coniugia:
sed aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibita; et sobrinarum diu
ignorata tempore addito percrebuisse. morem accommodari prout conducat, et fore
hoc quoque in iis quae mox usurpentur.
[7] Haud defuere qui certatim, si cunctaretur
Caesar, vi acturos testificantes erumperent curia. conglobatur promisca
multitudo populumque Romanum eadem orare clamitat. nec Claudius ultra expectato
obvius apud forum praebet se gratantibus, senatumque ingressus decretum
postulat quo iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in posterum
statuerentur. nec tamen repertus est nisi unus talis matrimonii cupitor,
Alledius Severus eques Romanus, quem plerique Agrippinae gratia impulsum
ferebant. versa ex eo civitas et cuncta feminae oboediebant, non per lasciviam,
ut Messalina, rebus Romanis inludenti. adductum et quasi virile servitium:
palam severitas ac saepius superbia; nihil domi impudicum, nisi dominationi
expediret. cupido auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno
pararetur.
[8] Die nuptiarum Silanus mortem sibi
conscivit, sive eo usque spem vitae produxerat, seu delecto die augendam ad
invidiam. Calvina soror eius Italia pulsa est. addidit Claudius sacra ex legibus
Tulli regis piaculaque apud lucum Dianae per pontifices danda, inridentibus
cunctis quod poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur. at
Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret veniam exilii pro Annaeo
Seneca, simul praeturam impetrat, laetum in publicum rata ob claritudinem
studiorum eius, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis
eiusdem ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrippinam memoria
beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae credebatur.
[9] Placitum dehinc non ultra cunctari, sed
designatum consulem Mammium Pollionem ingentibus promissis inducunt sententiam
expromere, qua oraretur Claudius despondere Octaviam Domitio, quod aetati
utriusque non absurdum et maiora patefacturum erat. Pollio haud disparibus
verbis ac nuper Vitellius censet; despondeturque Octavia, ac super priorem
necessitudinem sponsus iam et gener Domitius aequari Britannico studiis matris,
arte eorum quis ob accusatam Messalinam ultio ex filio timebatur.
[10] Per idem tempus legati Parthorum ad
expetendum, ut rettuli, Meherdaten missi senatum ingrediuntur mandataque in
hunc modum incipiunt: non se foederis ignaros nec defectione a familia
Arsacidarum venire, set filium Vononis, nepotem Pharaatis accersere adversus dominationem
Gotarzis nobilitati plebique iuxta intolerandam. iam fratres, iam propinquos,
iam longius sitos caedibus exhaustos; adici coniuges gravidas, liberos parvos,
dum socors domi, bellis infaustus ignaviam saevitia tegat. veterem sibi ac
publice coeptam nobiscum amicitiam, et subveniendum sociis virium aemulis
cedentibusque per reverentiam. ideo regum obsides liberos dari ut, si domestici
imperii taedeat, sit regressus ad principem patresque, quorum moribus
adsuefactus rex melior adscisceretur.
[11] Vbi haec atque talia dissertavere,
incipit orationem Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque divo
Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens omissa Tiberii memoria,
quamquam is quoque miserat. addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut
non dominationem et servos, sed rectorem et civis cogitaret, clementiamque ac
iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto laetiora capesseret. hinc versus ad
legatos extollit laudibus alumnum urbis, spectatae ad id modestiae: ac tamen
ferenda regum ingenia neque usui crebras mutationes. rem Romanam huc satietate
gloriae provectam ut externis quoque gentibus quietem velit. datum posthac C.
Cassio, qui Syriae praeerat, deducere iuvenem ripam ad Euphratis.
[12] Ea tempestate Cassius ceteros
praeminebat peritia legum: nam militares artes per otium ignotae, industriosque
aut ignavos pax in aequo tenet. ac tamen quantum sine bello dabatur, revocare
priscum morem, exercitare legiones, cura provisu perinde agere ac si hostis
ingrueret: ita dignum maioribus suis et familia Cassia per illas quoque gentis
celebrata. igitur excitis quorum de sententia petitus rex, positisque castris
apud Zeugma, unde maxime pervius amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum
Acbarus advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris cunctatione
languescere aut in perfidiam mutari: ita urgeret coepta. quod spretum fraude
Acbari, qui iuvenem ignarum et summam fortunam in luxu ratum multos per dies
attinuit apud oppidum Edessam. et vocante Carene promptasque res ostentante, si
citi advenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petivit, id
temporis importunam, quia hiems occipiebat.
[13] Exim nivibus et montibus fessi, postquam
campos propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque amne Tigri
permeant Adiabenos, quorum rex Izates societatem Meherdatis palam induerat, in
Gotarzen per occulta et magis fida inclinabat. sed capta in transitu urbs
Ninos, vetustissima sedes Assyriae, [et] castellum insigne fama, quod postremo
inter Darium atque Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant. interea
Gotarzes apud montem, cui nomen Sanbulos, vota dis loci suscipiebat, praecipua
religione Herculis, qui tempore stato per quietem monet sacerdotes ut templum
iuxta equos venatui adornatos sistant. equi ubi pharetras telis onustas
accepere, per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum anhelitu
redeunt. rursum deus, qua silvas pererraverit, nocturno visu demonstrat,
reperiunturque fusae passim ferat.
[14] Ceterum Gotarzes, nondum satis aucto
exercitu, flumine Corma pro munimento uti, et quamquam per insectationes et
nuntios ad proelium vocaretur, nectere moras, locos mutare et missis
corruptoribus exuendam ad fidem hostis emercari. ex quis Izates Adiabeno, mox
Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, levitate gentili, et quia experimentis
cognitum est barbaros malle Roma petere reges quam habere. at Meherdates
validis auxiliis nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reliquum,
rem in casum dare proelioque experiri statuit. nec detrectavit pugnam Gotarzes
deminutis hostibus ferox; concursumque magna caede et ambiguo eventu, donec
Carenem profligatis obviis longius evectum integer a tergo globus
circumveniret. tum omni spe perdita Meherdates, promissa Parracis paterni
clientis secutus, dolo eius vincitur traditurque victori. atque ille non
propinquum neque Arsacis de gente, sed alienigenam et Romanum increpans,
auribus decisis vivere iubet, ostentui clementiae suae et in nos
dehonestamento. dein Gotarzes morbo obiit, accitusque in regnum Vonones Medos
tum praesidens. nulla huic prospera aut adversa quis memoraretur: brevi et
inglorio imperio perfunctus est, resque Parthorum in filium eius Vologesen
translatae.
[15] At Mithridates Bosporanus amissis opibus
vagus, postquam Didium ducem Romanum roburque exercitus abisse cognoverat,
relictos in novo regno Cotyn iuventa rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila
equite Romano, spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas; postremo
exercitu coacto regem Dandaridarum exturbat imperioque eius potitur. quae ubi
cognita et iam iamque Bosporum invasurus habebatur, diffisi propriis viribus
Aquila et Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia resumpserat, externas et
ipsi gratias quaesivere missis legatis ad Eunonen qui Aorsorum genti
praesidebat. nec fuit in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem
Mithridaten ostentantibus. igitur pepigere, equestribus proeliis Eunones
certaret, obsidia urbium Romani capesserent.
[16] Tunc composito agmine incedunt, cuius
frontem et terga Aorsi, media cohortes et Bosporani tutabantur nostris in
armis. sic pulsus hostis, ventumque Sozam, oppidum Dandaricae, quod desertum a
Mithridate ob ambiguos popularium animos obtineri relicto ibi praesidio visum.
exim in Siracos pergunt, et transgressi amnem Pandam circumveniunt urbem Vspen,
editam loco et moenibus ac fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed
cratibus et vimentis ac media humo adversum inrumpentis invalida erant;
eductaeque altius turres facibus atque hastis turba bant obsessos. ac ni
proelium nox diremisset, coepta patrataque expugnatio eundem intra diem foret.
[17] Postero misere legatos, veniam liberis
corporibus orantis: servitii decem milia offerebant. quod aspernati sunt
victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere
arduum: belli potius iure caderent, datumque militibus qui scalis evaserant
signum caedis. excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil tutum ratis, cum
arma, munimenta, impediti vel eminentes loci amnesque et urbes iuxta
perrumperentur. igitur Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an
patrio regno consuleret, postquam praevaluit gentilis utilitas, datis obsidibus
apud effigiem Caesaris procubuit, magna gloria exercitus Romani, quem
incruentum et victorem tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit. sed in regressu
dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum
delatas circumvenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium
interfectis.
[18] Interea Mithridates nullo in armis
subsidio consultat cuius misericordiam experiretur. frater Cotys, proditor
olim, deinde hostis, metuebatur: Romanorum nemo id auctoritatis aderat ut
promissa eius magni penderentur. ad Eunonen convertit, propriis odiis [non]
infensum et recens coniuncta nobiscum amicitia validum. igitur cultu vultuque
quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam ingreditur genibusque eius
provolutus 'Mithridates' inquit 'terra marique Romanis per tot annos quaesitus
sponte adsum: utere, ut voles, prole magni Achaemenis, quod mihi solum hostes
non abstulerunt.'
[19] At Eunones claritudine viri, mutatione
rerum et prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque quod gentem
Aorsorum, quod suam dextram petendae veniae delegerit. simul legatos
litterasque ad Caesarem in hunc modum mittit: populi Romani imperatoribus,
magnarum nationum regibus primam ex similitudine fortunae amicitiam, sibi et
Claudio etiam communionem victoriae esse. bellorum egregios finis quoties
ignoscendo transigatur: sic Zorsini victo nihil ereptum. pro Mithridate, quando
gravius mereretur, non potentiam neque regnum precari, sed ne triumpharetur
neve poenas capite expenderet.
[20] At Claudius, quamquam nobilitatibus
externis mitis, dubitavit tamen accipere captivum pacto salutis an repetere
armis rectius foret. hinc dolor iniuriarum et libido vindictae adigebat: sed
disserebatur contra suscipi bellum avio itinere, importuoso mari; ad hoc reges
ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex
properantis, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur. quin
adriperet et servaret exulem, cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus
supplicii fore. his permotus scripsit Eunoni, meritum quidem novissima exempla
Mithridaten, nec sibi vim ad exequendum deese: verum ita maioribus placitum,
quanta pervicacia in hostem, tanta beneficentia adversus supplices utendum; nam
triumphos de populis regnisque integris adquiri.
[21] Traditus posthac Mithridates vectusque
Romam per Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro fortuna
disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox eius in vulgum hisce verbis:
'non sum remissus ad te, sed reversus: vel si non credis, dimitte et quaere.'
vultu quoque interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus circumdatus visui
populo praeberetur. consularia insignia Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur.
[22] Isdem consulibus atrox odii Agrippina ac
Lolliae infensa, quod secum de matrimonio principis certavisset, molitur
crimina et accusatorem qui obiceret Chaldaeos, magos interrogatumque Apollinis
Clarii simulacrum super nuptiis imperatoris. exim Claudius inaudita rea multa
de claritudine eius apud senatum praefatus, sorore L. Volusii genitam, maiorem
ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio quondam Regulo nuptam (nam de G.
Caesaris nuptiis consulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam
consilia et materiem sceleri detrahendam: proin publicatis bonis cederet
Italia. ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum. et
Calpurnia inlustris femina pervertitur, quia formam eius laudaverat princeps,
nulla libidine, sed fortuito sermone, unde ira Agrippinae citra ultima stetit.
in Lolliam mittitur tribunus, a quo ad mortem adigeretur. damnatus et lege
repetundarum Cadius Rufus accusantibus Bithynis.
[23] Galliae Narbonensi ob egregiam in patres
reverentiam datum ut senatoribus eius provinciae non exquisita principis
sententia, iure quo Sicilia haberetur, res suas invisere liceret. Ituraeique et
Iudaei defunctis regibus Sohaemo atque Agrippa provinciae Syriae additi.
Salutis augurium quinque et septuaginta annis omissum repeti ac deinde
continuari placitum. et pomerium urbis auxit Caesar, more prisco, quo iis qui
protulere imperium etiam terminos urbis propagare datur. nec tamen duces
Romani, quamquam magnis nationibus subactis, usurpaverant nisi L. Sulla et divus
Augustus.
[24] Regum in eo ambitio vel gloria varie
vulgata: sed initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit, noscere haud
absurdum reor. igitur a foro boario, ubi aereum tauri simulacrum aspicimus,
quia id genus animalium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus ut
magnam Herculis aram amplecteretur; inde certis spatiis interiecti lapides per
ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum,
inde forum Romanum; forumque et Capitolium non a Romulo, sed a Tito Tatio
additum urbi credidere. mox pro fortuna pomerium auctum. et quos tum Claudius
terminos posuerit, facile cognitu et publicis actis perscriptum.
[25] C. Antistio M. Suillio consulibus
adoptio in Domitium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippinae
ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus, stimulabat Claudium
consuleret rei publicae, Britannici pueritiam robore circumdaret: sic apud
divum Augustum, quamquam nepotibus subnixum, viguisse privignos; a Tiberio
super propriam stirpem Germanicum adsumptum: se quoque accingeret iuvene partem
curarum capessituro. his evictus triennio maiorem natu Domitium filio
anteponit, habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto acceperat
modum. adnotabant periti nullam antehac adoptionem inter patricios Claudios
reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos duravisse.
[26] Ceterum actae principi grates,
quaesitiore in Domitium adulatione; rogataque lex qua in familiam Claudiam et
nomen Neronis transiret. augetur et Agrippina cognomento Augustae. quibus
patratis nemo adeo expers misericordiae fuit quem non Britannici fortuna
maerore adficeret. desolatus paulatim etiam servilibus ministeriis perintem
pestiva novercae officia in ludibrium vertebat, intellegens falsi. neque enim
segnem ei fuisse indolem ferunt, sive verum, seu periculis commendatus retinuit
famam sine experimento.
[27] Sed Agrippina quo vim suam sociis quoque
nationibus ostentaret in oppidum Vbiorum, in quo genita erat, veteranos
coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum e vocabulo ipsius. ac forte
acciderat ut eam gentem Rhenum transgressam avus Agrippa in fidem acciperet.
Isdem temporibus in superiore Germania trepidatum adventu Chattorum latrocinia
agitantium. dein P. Pomponius legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito
equite alario, [immittit>, monitos ut anteirent populatores vel dilapsis
improvisi circumfunderentur. et secuta consilium ducis industria militum,
divisique in duo agmina, qui laevum iter petiverant recens reversos praedaque
per luxum usos et somno gravis circumvenere. aucta laetitia quod quosdam e
clade Variana quadragesimum post annum servitio exemerant.
[28] At qui dextris et propioribus compendiis
ierant, obvio hosti et aciem auso plus cladis faciunt, et praeda famaque onusti
ad montem Taunum revertuntur, ubi Pomponius cum legionibus opperiebatur, si
Chatti cupidine ulciscendi casum pugnae praeberent. illi metu ne hinc Romanus,
inde Cherusci, cum quis aeternum discordant, circumgrederentur, legatos in
urbem et obsides misere; decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars
famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit.
[29] Per idem tempus Vannius Suebis a Druso
Caesare impositus pellitur regno, prima imperii aetate clarus acceptusque
popularibus, mox diuturnitate in superbiam mutans et odio accolarum, simul
domesticis discordiis circumventus. auctores fuere Vibilius Hermundurorum rex
et Vangio ac Sido sorore Vannii geniti. nec Claudius, quamquam saepe oratus,
arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur;
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e
provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem
adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent. nam vis
innumera, Lugii aliaeque gentes, adventabant, fama ditis regni, quod Vannius
triginta per annos praedationibus et vectigalibus auxerat. ipsi manus propria
pedites, eques a Sarmatis Iazugibus erat, impar multitudini hostium, eoque
castellis sese defensare bellumque ducere statuerat.
[30] Sed Iazuges obsidionis impatientes et
proximos per campos vagi necessitudinem pugnae attulere, quia Lugius
Hermundurusque illic ingruerant. igitur degressus castellis Vannius funditur
proelio, quamquam rebus adversis laudatus quod et pugnam manu capessiit et
corpore adverso vulnera excepit. ceterum ad classem in Danuvio opperientem
perfugit; secuti mox clientes et acceptis agris in Pannonia locati sunt. regnum
Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone
an servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et maiore
odio, postquam adepti sunt.
[31] At in Britannia P. Ostorium pro praetore
turbidae res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo violentius quod
novum ducem exercitu ignoto et coepta hieme iturum obviam non rebantur. ille
gnarus primis eventibus metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et
caesis qui restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur
infensaque et infida pax non duci, non militi requiem permitteret, detrahere
arma suspectis cunctaque castris Avonam [inter] et Sabrinam fluvios cohibere
parat. quod primi Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia socie
tatem nostram volentes accesserant. hisque auctoribus circumiectae nationes
locum pugnae delegere saeptum agresti aggere et aditu angusto, ne pervius
equiti foret. ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis
copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque
peditum ad munia accingit. tunc dato signo perfringunt aggerem suisque
claustris impeditos turbant. atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis
effugiis multa et clara facinora fecere: qua pugna filius legati M. Ostorius
servati civis decus meruit.
[32] Ceterum clade Icenorum compositi qui
bellum inter et pacem dubitabant, et ductus in Decangos exercitus. vastati
agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, vel si ex occulto carpere
agmen temptarent, punito dolo. iamque ventum haud procul mari, quod Hiberniam
insulam aspectat, cum ortae apud Brigantas discordiae retraxere ducem,
destinationis certum, ne nova moliretur nisi prioribus firmatis. et Brigantes
quidem, paucis qui arma coeptabant interfectis, in reliquos data venia,
resedere: Silurum gens non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum
exerceret castrisque legionum premenda foret. id quo promptius veniret, colonia
Camulodunum valida veteranorum manu deducitur in agros captivos, subsidium
adversus rebellis et imbuendis sociis ad officia legum.
[33] Itum inde in Siluras, super propriam
ferociam Carataci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera
extulerant ut certeros Britannorum imperatores praemineret. sed tum astu
locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas,
additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad
proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius
essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum
valli saxa praestruit: et praefluebat amnis vado incerto, catervaeque armatorum
pro munimentis constiterant.
[34] Ad hoc gentium ductores circumire
hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli
incitamentis: enimvero Caratacus huc illuc volitans illum diem, illam aciem
testabatur aut reciperandae libertatis aut servitutis aeternae initium fore;
vocabatque nomina maiorum, qui dictatorem Caesarem pepulissent, quorum virtute
vacui a securibus et tributis intemerata coniugum et liberorum corpora
retinerent. haec atque talia dicenti adstrepere vulgus, gentili quisque
religione obstringi, non telis, non vulneribus cessuros.
[35] Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum;
simul obiectus amnis, additum vallum, imminentia iuga, nihil nisi atrox et
propugnatoribus frequens terrebat. sed miles proelium poscere, cuncta vurtute
expugnabilia clamitare; praefectique [et] tribuni paria disserentes ardorem
exercitus intendebant. tum Ostorius, circumspectis quae impenetrabilia quaeque
pervia, ducit infensos amnemque haud difficulter evadit. ubi ventum ad aggerem,
dum missilibus certabatur, plus vulnerum in nos et pleraeque caedes oriebantur:
postquam facta testudine rudes et informes saxorum compages distractae parque
comminus acies, decedere barbari in iuga montium. sed eo quoque inrupere
ferentarius gravisque miles, illi telis adsultantes, hi conferto gradu,
turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos nulla loricarum galearumve
tegmina; et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc
verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur. clara ea victoria fuit,
captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem accepti.
[36] Ipse, ut ferme intuta sunt adversa, cum
fidem Cartimanduae reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victoribus traditus
est, nono post anno quam bellum in Britannia coeptum. unde fama eius evecta
insulas et proximas provincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur,
avebantque visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset. ne Romae
quidem ignobile Carataci nomen erat; et Caesar dum suum decus extollit, addidit
gloriam victo. vocatus quippe ut ad insigne spectaclum populus: stetere in
armis praetoriae cohortes campo qui castra praeiacet. tunc incedentibus regiis
clientulis phalerae torques quaeque bellis externis quaesiverat traducta, mox fratres
et coniunx et filia, postremo ipse ostentatus. ceterorum preces degeneres fuere
ex metu: at non Caratacus aut vultu demisso aut verbis misericordiam requirens,
ubi tribunali adstitit, in hunc modum locutus est.
[37] 'Si quanta nobilitas et fortuna mihi
fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem
quam captus venissem, neque dedignatus esses claris maioribus ortum, plurimis
gentibus imperitantem foedere [in] pacem accipere. praesens sors mea ut mihi
informis, sic tibi magnifica est. habui equos viros, arma opes: quid mirum si
haec invitus amisi? nam si vos omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes
servitutem accipiant? si statim deditus traderet, neque mea fortuna neque tua
gloria inclaruisset; et supplicium mei oblivio sequeretur: at si incolumem
servaveris, aeternum exemplar clementiae ero.' ad ea Caesar veniam ipsique et
coniugi et fratribus tribuit. atque illi vinclis absoluti Agrippinam quoque,
haud procul alio suggestu conspicuam, isdem quibus principem laudibus
gratibusque venerati sunt. novum sane et moribus veterum insolitum, feminam
signis Romanis praesidere: ipsa semet parti a maioribus suis imperii sociam
ferebat.
[38] Vocati posthac patres multa et magnifica
super captivitate Carataci disseruere, neque minus id clarum quam quod Syphacem
P. Scipio, Persen L. Paulus, et si qui alii vinctos reges populo Romano
ostendere. censentur Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox
ambiguis, sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos
militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere.
praefectum castrorum et legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis
relictas circumfundunt. ac ni cito nuntiis ex castellis proxi mis subventum
foret copiarum obsidio occidione obcubuissent: praefectus tamen et octo
centuriones ac promptissimus quisque e manipulis cecidere. nec multo post
pabulantis nostros missasque ad subsidium turmas profligant.
[39] Tum Ostorius cohortis expeditas
opposuit; nec ideo fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent: earum
robore aequata pugna, dein nobis pro meliore fuit. effugere hostes tenui damno,
quia inclinabat dies. crebra hinc proelia et saepius in modum latrocinii per
saltus per paludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob
praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus. ac praecipua Silurum pervicacia,
quos accendebat vulgata imperatoris Romani vox, ut quondam Sugambri excisi aut
in Gallias traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum. igitur duas
auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incautius populantis intercepere;
spoliaque et captivos largiendo ceteras quoque nationes ad defectionem
trahebant, cum taedio curarum fessus Ostorius concessit vita, laetis hostibus,
tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, at certe bellum absumpsisset.
[40] At Caesar cognita morte legati, ne
provincia sine rectore foret, A. Didium suffecit. is propere vectus non tamen
integras res invenit, adversa interim legionis pugna, cui Manlius Valens
praeerat; auctaque et apud hostis eius rei fama, quo venientem ducem
exterrerrent, atque illo augente audita, ut maior laus compositis et, si
duravissent, venia iustior tribueretur. Silures id quoque damnum intulerant
lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur. sed post captum
Caratacum praecipuus scientia rei militaris Venutius, e Brigantum civitate, ut
supra memoravi, fidusque diu et Romanis armis defensus, cum Cartimanduam
reginam matrimonio teneret; mox orto discidio et statim bello etiam adversus
nos hostilia induerat, sed primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque
Cartimandua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit. inde accensi
hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, valida et lecta
armis iuventus regnum eius invadunt. quod nobis praevisum, et missae auxilio
cohortes acre proelium fecere, cuius initio ambiguo finis laetior fuit. neque
dispari eventu pugnatum a legione, cui Caesius Nasica praeerat; nam Didius
senectute gravis et multa copia honorum per ministros agere et arcere hostem
satis habebat. haec, quamquam a duobus pro praetoribus pluris per annos gesta,
coniunxi ne divisa haud perinde ad memoriam sui valerent: ad temporum ordinem
redeo.
[41] Ti. Claudio quintum Servio Cornelio
Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae
habilis videretur. et Caesar adulationibus senatus libens cessit ut vicesimo
aetatis anno consulatum Nero iniret atque interim designatus proconsulare
imperium extra urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur. additum
nomine eius donativum militi, congiarium plebei. et ludicro dircensium, quod
adquirendis vulgi studiis edebatur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali
veste travecti sunt: spectaret populus hunc decore imperatorio, illum puerili
habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumeret. simul qui centurionum
tribunorumque sortem Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per
speciem honoris; etiam libertorum si quis incorrupta fide, depellitur tali
occasione. obvii inter se Nero Britannicum nomine, ille Domitium salutavere.
quod ut discordiae initium Agrippina multo questu ad maritum defert: sperni
quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit populus, intra penatis
abrogari; ac nisi pravitas tam infensa docentium arceatur, eruptura in publicam
perniciem. commotus his quasi criminibus optimum quemque educatorem filii
exilio aut morte adficit datosque a noverca custodiae eius imponit.
[42] Nondum tamen summa moliri Agrippina
audebat, ni praetoriarum cohortium cura exolverentur Lusius Geta et Rufrius
Crispinus, quos Messalinae memores et liberis eius devinctos credebat. igitur
distrahi cohortis ambitu duorum et, si ab uno regerentur, intentiorem fore
disciplinam adseverante uxore, transfertur regimen cohortium ad Burrum
Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen cuius sponte praeficeretur.
suum quoque fastigium Agrippina extollere altius: carpento Capitolium ingredi,
qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus veneratio nem augebat
feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et
coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est. inter quae
praecipuus propugnator eius Vitellius, validissima gratia, aetate extrema (adeo
incertae sunt potentium res) accusatione corripitur, deferente Iunio Lupo
senatore. is crimina maiestatis et cupidinem imperii obiectabat; praebuissetque
auris Caesar, nisi Agrippinae minis magis quam precibus mutatus esset, ut
accusatori aqua atque igni interdiceret. hactenus Vitellius voluerat.
[43] Multa eo anno prodigia evenere. insessum
diris avibus Capitolium, crebris terrae motibus prorutae domus, ac dum latius
metuitur, trepidatione vulgi invalidus quisque obtriti; frugum quoque egestas
et orta ex eo fames in prodigium accipiebatur. nec occulti tantum questus, sed
iura reddentem Claudium circumvasere clamoribus turbidis, pulsumque in extremam
fori partem vi urgebant, donec militum globo infensos perrupit. quindecim
dierum alimenta urbi, non amplius superfuisse constitit, magnaque deum
benignitate et modestia hiemis rebus extremis subventum. at hercule olim Italia
legionibus longinquas in provincias commeatus portabat, nec nunc infecunditate
laboratur, sed Africam potius et Aegyptum exercemus, navisbusque et casibus
vita populi Romani permissa est.
[44] Eodem anno bellum inter Armenios
Hiberosque exortum Parthis quoque ac Romanis gravissimorum inter se motuum
causa fuit. genti Parthorum Vologeses imperitabat, materna origine ex paelice
Graeca, concessu fratrum regnum adeptus; Hiberos Pharasmanes vetusta
possesione, Armenios frater eius Mithridates obtinebat opibus nostris. erat
Pharasmanis filius nomine Radamistus, decora proceritate, vi corporis insignis
et patrias artis edoctus, claraque inter accolas fama. is modicum Hiberiae
regnum senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam ut cupidinem
occultaret. igitur Pharasmanes iuvenem potentiae promptum et studio popularium
accinctum, vergentibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et
Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a semet memorando: sed vim
differendam et potiorem dolum quo incautum opprimerent. ita Radamistus simulata
adversus patrem discordia tamquam novercae odiis impar pergit ad patruum,
multaque ab eo comitate in speciem liberum cultus primores Armeniorum ad res
novas inlicit, ignaro et ornante insuper Mithridate.
[45] Reconciliationis specie adsumpta
regressusque ad patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, cetera
armis exequenda. interim Pharasmanes belli causas confingit: proelianti sibi
adversus regem Albanorum et Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque
iniuriam excidio ipsius ultum iturum; simul magnas copias filio tradidit. ille
inruptione subita territum exutumque campis Mithridaten compulit in castellum
Gorneas, tutum loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus,
centurio Casperius praeerat. nihil tam ignarum barbaris quam machinamenta et
astus oppugnationum: at nobis ea pars militiae maxime gnara est. ita Radamistus
frustra vel cum damno temptatis munitionibus obssidium incipit; et cum vis
neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius
rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur. postremo
quia multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus obtendebant, pactus
indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen bello absterruisset, Vmmidium Quadratum
praesidem Syriae doceret quo in statu Armenia foret.
[46] Digressu centurionis velut custode
exolutus praefectus hortari Mithridaten ad sanciendum foedus, coniunctionem
fratrum ac priorem aetate Pharasmanen et cetera necessitudinum nomina referens,
quod filiam eius in matrimonio haberet, quod ipse Radamisto socer esset: non
abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore validiores; et satis cognitam
Armeniorum perfidiam, nec aliud subsidii quam castellum commeatu egenum: ne
dubia tentare armis quam incruentas condiciones mallet. cunctante ad ea
Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem regiam polluerat
inque omnem libidinem venalis habebatur, Casperius interim ad Pharasmanen
pervadit, utque Hiberi obsidio decedant expostulat. ille propalam incerta et
saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Radamistum obpugnationem
quoquo modo celerare. augetur flagitii merces, et Pollio occulta corruptione
impellit milites ut pacem flagitarent seque praesidium omissuros minitarentur.
qua necessitate Mithridates diem locumque foederi accepit castelloque
egreditur.
[47] Ac primo Radamistus in amplexus eius
effusus simulare obsequium, socerum ac parentem appellare; adicit ius iurandum,
non ferro, non ferro, non veneno vim adlaturum; simul in lucum propinquum
trahit, provisum illic sacrificii paratum dictitans, ut diis testibus pax
firmaretur. mos est regibus, quoties in societatem coeant, implicare dextras
pollicesque inter se vincire nodoque praestringere: mox ubi sanguis in artus
[se] extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque invicem lambunt. id
foedus arcanum habetur quasi mutuo cruore sacratum. sed tunc qui ea vincla
admovebat, decidisse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque prosternit;
simulque concursu plurium iniciuntur catenae. ac compede, quod dedecorum
barbaris, trahebatur; mox quia vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera
intentabat. et erant contra qui tantam fortunae commutationem miserarentur;
secutaque cum parvis liberis coniunx cuncta lamentatione complebat. diversis et
contectis vehiculis abduntur, dum Pharasmanis iussa exquirerentur. illi cupido
regni fratre et filia potior animusque sceleribus paratus; visui tamen
consuluit, ne coram interficeret. et Radamistus, quasi iuris iurandi memor, non
ferrum, non venenum in sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et
veste multa gravique opertos necat. filii quoque Mithridatis quod caedibus
parentum inlacrimaverant trucidati sunt.
[48] At Quadratus cognoscens proditum
Mithridaten et regnum ab interfectoribus obtineri, vocat consilium, docet acta
et an ulcisceretur consultat. paucis decus publicum curae, plures tuta
disserunt: omne scelus externum cum laetitia habendum; semina etiam odiorum
iacienda, ut saepe principes Romani eandem Armeniam specie largitionis
turbandis barbarorum animis praebuerint: poteretur Radamistus male partis, dum
invisus infamis, quando id magis ex usu quam si cum gloria adeptus foret. in
hanc sententiam itum. ne tamen adnuisse facinori viderentur et diversa Caesar
iuberet, missi ad Pharasmanen nuntii ut abscederet a finibus Armeniis filiumque
abstraheret.
[49] Erat Cappadociae procurator Iulius
Paelignus, ignavia animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed Claudio
perquam familiaris, cum privatus olim conversatione scurrarum iners otium
oblectaret. is Paelignus auxiliis provincialium contractis tamquam
reciperaturus Armeniam, dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum
et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum venit; donisque eius
evictus ultro regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et
satelles. quod ubi turpi fama divulgatum, ne ceteri quoque ex Paeligno
coniectarentur, Helvidius Priscus legatus cum legione mittitur rebus turbidis pro
tempore ut consuleret. igitur propere montem Taurum transgressus moderatione
plura quam vi composuerat, cum rediret in Syriam iubetur ne initium belli
adversus Parthos existeret.
[50] Nam Vologeses casum invadendae Armeniae
obvenisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex flagitio
obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten deducere in regnum parat, ne
qua pars domus sine imperio ageret. incessu Parthorum sine acie pulsi Hiberi,
urbesque Armeniorum Artaxata et Tigranocerta iugum accepere. deinde atrox hiems
et parum provisi commeatus et orta ex utroque tabes perpellunt Vologesen
omittere praesentia. vacuamque rursus Armeniam Radamistus invasit, truculentior
quam antea, tamquam adversus defectores et in tempore rebellaturos. atque illi
quamvis servitio sueti patientiam abrumpunt armisque regiam circumveniunt.
[51] Nec aliud Radamisto subsidium fuit quam
pernicitas equorum, quis seque et coniugem abstulit. sed coniunx gravida primam
utcumque fugam ob metum hostilem et mariti caritatem toleravit; post
festinatione continua, ubi quati uterus et viscera vibrantur, orare ut morte
honesta contumeliis captivitatis eximeretur. ille primo amplecti adlevare
adhortari, modo virtutem admirans, modo timore aeger ne quis relicta poteretur.
postremo violentia amoris et facinorum non rudis destringit acinacen
vulneratamque ripam ad Araxis trahit, flumini tradit ut corpus etiam
auferretur: ipse praeceps Hiberos ad patrium regnum pervadit. interim Zenobiam
(id mulieri nomen) placida in eluvie spirantem ac vitae manifestam advertere
pastores, et dignitate formae haud degenerem reputantes obligant vulnus,
agrestia medicamina adhibent cognitoque nomine et casu in urbem Artaxata
ferunt; unde publica cura deducta ad Tiridaten comiterque excepta cultu regio
habita est.
[52] Fausto Sulla Salvio Othone consulibus
Furius Scribonianus in exilium agitur, quasi finem principis per Chaldaeos
scrutaretur. adnectebatur crimini Vibia mater eius, ut casus prioris (nam
relegata erat) impatiens. pater Scriboniani Camillus arma per Dalmatiam
moverat; idque ad clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum
conservaret. neque tamen exuli longa posthac vita fuit: morte fortuita an per
venenum extinctus esset, ut quisque credidit, vulgavere. de mathematicis Italia
pellendis factum senatus consultum atrox et inritum. laudati dehinc oratione
principis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte cederent, motique
qui remanendo impudentiam paupertati adicerent.
[53] Inter quae refert ad patres de poena
feminarum quae servis coniungerentur; statuiturque ut ignaro domino ad id
prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur. Pallanti,
quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies
quinquagies sestertium censuit consul designatus Barea Soranus. additum a
Scipione Cornelio grates publice agendas, quod regibus Arcadiae ortus
veterrimam nobilitatem usui publico postponeret seque inter ministros principis
haberi sineret. adseveravit Claudius contentum honore Pallantem intra priorem paupertatem
subsistere. et fixum est [aere] publico senatus consultum quo libertinus
sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
[54] At non frater eius, cognomento Felix,
pari moderatione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta malefacta sibi
impune ratus tanta potentia subnixo. sane praebuerant Iudaei speciem motus orta
seditione, postquam * * * congnita caede eius haud obtemperatum
esset, manebat metus ne quis principum eadem imperitaret. atque interim Felix
intempestivis remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio
[Cumano>, cui pars provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum
natio, Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu regentium
minus coercitis odiis. igitur raptare inter se, immittere latronum globos,
componere insidias et aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad
procuratores referre. hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma
militum interiecissent, caesi milites; arsissetque bello provincia, ni Quadratus
Syriae rector subvenisset. nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum
proruperant, dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix
cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis auditis ius statuendi
etiam de procuratoribus dederat. sed Quadratus Felicem inter iudices
ostentavit, receptum in tribunal, quo studia accusantium deterrerentur;
damnatusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies provinciae
reddita.
[55] Nec multo post agrestium Cilicum
nationes, quibus Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc Troxobore
duce montis asperos castris cepere atque inde decursu in litora aut urbes vim
cultoribus et oppidanis ac plerumque in mercatores et navicularios audebant.
obsessaque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium equites cum
praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri circum loci peditibusque ad pugnam
idonei equestre proelium haud patiebantur. dein rex eius orae Antiochus
blandimentis adversum plebem, fraude in ducem cum barbarorum copias dissociasset,
Troxobore paucisque primoribus interfectis ceteros clementia composuit.
[56] Sub idem tempus inter lacum Fucinum
amnemque Lirim perrupto monte, quo magnificentia operis a pluribus viseretur,
lacu in ipso navale proelium adornatur, ut quondam Augustus structo trans
Tiberim stagno, sed levibus navigiis et minore copia ediderat. Claudius
triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus
ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii,
gubernantium artes, impetus navium et proelio solita. in ratibus praetoriarum
cohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis propugnaculis ex quis
catapultae ballistaeque tenderentur. reliqua lacus classiarii tectis navibus
obtinebant. ripas et collis montiumque edita in modum theatri multitudo
innumera complevit, proximis e municipiis et alii urbe ex ipsa, visendi
cupidine aut officio in principem. ipse insigni paludamento neque procul
Agrippina chlamyde aurata praesedere. pugnatum quamquam inter sontis fortium virorum
animo, ac post multum vulnerum occidioni exempti sunt.
[57] Sed perfecto spectaculo apertum aquarum
iter. incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima vel
media. eoque tempore interiecto altius effossi specus, et contrahendae rursum multitudini
gladiatorum spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam. quin et
convivium effluvio lacus adpositum magna formidine cunctos adfecit, quia vis
aquarum prorumpens proxima trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et
sonitu exterritis. simul Agrippina trepidatione principis usa ministrum operis
Narcissum incusat cupidinis ac praedarum. nec ille reticet, impotentiam
muliebrem nimiasque spes eius arguens.
[58] D. Iunio Q. Haterio consulibus sedecim
annos natus Nero Octaviam Caesaris filiam in matrimonium accepit. utque studiis
honestis [et] eloquentiae gloria enitesceret, causa Iliensium suscepta Romanum
Troia demissum et Iuliae stirpis auctorem Aeneam aliaque haud procul fabulis
vetera facunde executus perpetrat, ut Ilienses omni publico munere solverentur.
eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii
largitione. reddita Rhodiis libertas, adempta saepe aut firmata, prout bellis
externis meruerant aut domi seditione deliquerant; tributumque Apamensibus terrae
motu convulsis in quinquennium remissum.
[59] At Claudius saevissima quaeque promere
adigebatur eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus inlustrem
hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio Prisco. legatus is Tauri
Africam imperio proconsulari regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum
crimina, ceterum magicas superstitiones obiectabat. nec ille diutius falsum
accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae suae attulit ante sententiam
senatus. Tarquitius tamen curia exactus est; quod patres odio delatoris contra
ambitum Agrippinae pervicere.
[60] Eodem anno saepius audita vox principis,
parem vim rerum habendam a procuratoribus suis iudicatarum ac si ipse
statuisset. ac ne fortuito prolapsus videretur, senatus quoque consulto cautum
plenius quam antea et uberius. nam divus Augustus apud equestris qui Aegypto
praesiderent lege agi decretaque eorum proinde haberi iusserat ac si
magistratus Romani constituissent; mox alias per provincias et in urbe pleraque
concessa sunt quae olim a praetoribus noscebantur: Claudius omne ius tradidit,
de quo toties seditione aut armis certatum, cum Semproniis rogationibus
equester ordo in possessione iudiciorum locaretur, aut rursum Serviliae leges
senatui iudicia redderent, Mariusque et Sulla olim de eo vel praecipue
bellarent. sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant publice valebant.
C. Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris opibus potuere condiciones pacis
et arbitria belli tractare. Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum
praevalida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius libertos quos rei
familiari praefecerat sibique et legibus adaequaverit.
[61] Rettulit dein de immunitate Cois
tribuenda multaque super antiquitate eorum memoravit: Argivos vel Coeum Latonae
parentem vetustissimos insulae cultores; mox adventu Aesculapii artem medendi
inlatam maximeque inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum
referens et quibus quisque aetatibus viguissent. quin etiam dixit Xenophontem,
cuius scientia ipse uteretur, eadem familia ortum, precibusque eius dandum ut
omni tributo vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram insulam
colerent. neque dubium habetur multa eorundem in populum Romanum merita
sociasque victorias potuisse tradi: sed Claudius facilitate solita quod uni
concesserat nullis extrinsecus adiumentis velavit.
[62] At Byzantii data dicendi copia, cum
magnitudinem onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere. orsi a
foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate bellavimus adversus regem Macedonum,
cui ut degeneri Pseudophilippi vocabulum impositum, missas posthac copias in
Antiochum Persen Aristonicum et piratico bello adiutum Antonium memorabant,
quaeque Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares
merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus terra marique ducibus
exercitibusque, simul vehendo commeatu opportuna forent.
[63] Namque artissimo inter Europam Asiamque
divortio Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus Pythium Apollinem
consulentibus, ubi conderent urbem, redditum oraculum est, quaererent sedem
caecorum terris adversam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod priores
illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora legissent. quippe Byzantium
fertili solo, fecundo mari, quia vis piscium immensa Pontum erumpens et
obliquis subter undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad
portus defertur. unde primo quaestuosi et opulenti; post magnitudine onerum
urgente finem aut modum orabant, adnitente principe, qui Thraecio Bosporanoque
bello recens fessos iuvandosque rettulit. ita tributa in quinquennium remissa.
[64] M. Asinio M'. Acilio consulibus
mutationem rerum in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis. signa ac
tentoria militum igne caelesti arsere; fastigio Capitolii examen apium insedit;
biformis hominum partus et suis fetum editum cui accipitrum ungues inessent.
numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore,
aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra mensis defunctis. sed in praecipuo
pavore Agrippina, vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut
coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et celerare statuit,
perdita prius Domitia Lepida muliebribus causis, quia Lepida minore Antonia
genita, avunculo Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius soror,
parem sibi claritudinem credebat. nec forma aetas opes multum distabant; et
utraque impudica, infamis, violenta, haud minus vitiis aemulabantur quam si qua
ex fortuna prospera acceperant. enimvero certamen acerrimum, amita potius an
mater apud Neronem praevaleret: nam Lepida blandimentis ac largitionibus
iuvenilem animum devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio dare
imperium, tolerare imperitantem nequibat.
[65] Ceterum obiecta sunt quod coniugem
principis devotionibus petivisset quodque parum coercitis per Calabriam
servorum agminibus pacem Italiae turbaret. ob haec mors indicta, multum
adversante Narcisso, qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter
proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero
poteretur; verum ita de se meritum Caesarem, ut vitam usui eius impenderet.
convictam Messalinam et Silium; pares iterum accusandi causas esse, si Nero
imperitaret; Britannico successore nullum principi metum: at novercae insidiis
domum omnem convelli, maiore flagitio quam si impudicitiam prioris coniugis
reticuisset. quamquam ne impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne
quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora habere. haec atque talia
dictitans amplecti Britannicum, robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad
deos, modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos depelleret,
matris etiam interfectores ulcisceretur.
[66] In tanta mole curarum valetudine adversa
corripitur, refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum
Sinuessam pergit. tum Agrippina, sceleris olim certa et oblatae occasionis
propera nec ministrorum egens, de genere veneni consultavit, ne repentino et
praecipiti facinus proderetur; si lentum et tabidum delegisset, ne admotus
supremis Claudius et dolo intellecto ad amorem filii rediret. exquisitum
aliquid placebat, quod turbaret mentem et mortem differret. deligitur artifex
talium vocabulo Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta regni
habita. eius mulieris ingenio paratum virus, cuius minister e spadonibus fuit
Halotus, inferre epulas et explorare gustu solitus.
[67] Adeoque cuncta mox pernotuere ut
temporum illorum scriptores prodiderint infusum delectabili boleto venenum, nec
vim medicaminis statim intellectam, socordiane an Claudii vinolentia; simul
soluta alvus subvenisse videbatur. igitur exterrita Agrippina et, quando ultima
timebantur, spreta praesentium invidia provisam iam sibi Xenophontis medici
conscientiam adhibet. ille tamquam nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido
veneno inlitam faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa scelera
incipi cum periculo, peragi cum praemio.
[68] Vocabatur interim senatus votaque pro
incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis
vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio
componuntur. iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens,
tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis
artibus demorari ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octaviam sorores
eius attinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat ire in
melius valetudinem principis, quo miles bona in spe ageret tempusque prosperum
ex monitis Chaldaeorum adventaret.
[69] Tunc medio diei tertium ante Idus
Octobris, fortibus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad
cohortem, quae more militiae excubiis adest. ibi monente praefecto faustis
vocibus exceptus inditur lecticae. dubitavisse quosdam ferunt, respectantis
rogitantisque ubi Britannicus esset: mox nullo in diversum auctore quae
offerebantur secuti sunt. inlatusque castris Nero et congruentia tempori
praefatus, promisso donativo ad exemplum paternae largitionis, imperator
consalutatur. sententiam militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud
provincias. caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne
perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proaviae Liviae
magnificentiam. testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio
privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.
Liber tertius decimus
[1] Prima novo principatu mors Iunii Silani
proconsulis Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non quia ingenii
violentia exitium inritaverat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo
ut C. Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit: verum Agrippina fratri
eius L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi fama anteponendum
esse vixdum pueritiam egresso Neroni et imperium per scelus adepto virum aetate
composita insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum posteris:
quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat. haec causa necis. ministri fuere
P. Celer eques Romanus et Helius libertus, rei familiari principis in Asia
impositi. ab his proconsuli venenum inter epulas datum est, apertius quam ut
fallerent. nec minus properato Narcissus Claudii libertus, de cuius iurgiis
adversus Agrippinam rettuli, aspera custodia et necessitate extrema ad mortem
agitur, invito principe, cuius abditis vitiis per avaritiam ac prodigentiam
mire congruebat.
[2] Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus
et Annaeus Seneca obviam issent. hi rectores imperatoriae iuventae et, rarum in
societate potentiae, concordes, diversa arte ex aequo pollebant, Burrus
militaribus curis et severitate morum, Seneca praeceptis eloquentiae et
comitate honesta, iuvantes in vicem, quo facilius lubricam principis aetatem,
si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. certamen utrique unum
erat contra ferociam Agrippinae, quae cunctis malae dominationis cupidinibus
flagrans habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius nuptiis incestis
et adoptione exitiosa semet perverterat. sed neque Neroni infra servos
ingenium, et Pallas tristi adrogantia modum liberti egressus taedium sui
moverat. propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, signumque more
militiae petenti tribuno dedit optimae matris. decreti et a senatu duo
lictores, flamonium Claudiale, simul Claudio censorium funus et mox
consecratio.
[3] Die funeris laudationem eius princeps
exorsus est, dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorem
enumerabat, intentus ipse et ceteri; liberalium quoque artium commemoratio et
nihil regente eo triste rei publicae ab externis accidisse pronis animis
audita: postquam ad providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare,
quamquam oratio a Seneca composita multum cultus praeferret, ut fuit illi viro
ingenium amoenum et temporis eius auribus accommodatum. adnotabant seniores quibus
otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis, qui rerum potiti
essent, Neronem alienae facundiae eguisse. nam dictator Caesar summis
oratoribus aemulus; et Augusto prompta ac profluens quaeque deceret principem
eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, qua verba expenderet, tum
validus sensibus aut consulto ambiguus. etiam C. Caesaris turbata mens vim
dicendi non corrupit; nec in Claudio, quotiens meditata dissereret, elegantiam
requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit:
caelare pingere, cantus aut regimen equorum exercere; et aliquando carminibus
pangendis inesse sibi elementa doctrinae ostendebat.
[4] Ceterum peractis tristitiae imitamentis
curiam ingressus et de auctoritate patrum et consensu militum praefatus,
consilia sibi et exempla capessendi egregie imperii memoravit, neque iuventam
armis civilibus aut domesticis discordiis imbutam; nulla odia, nullas iniurias
nec cupidinem ultionis adferre. tum formam futuri principis praescripsit, ea
maxime declinans, quorum recens flagrabat invidia. non enim se negotiorum
omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum
potentia grassaretur; nihil in penatibus suis venale aut ambitioni pervium;
discretam domum et rem publicam. teneret antiqua munia senatus, consultum
tribunalibus Italia et publicae provinciae adsisterent: illi patrum aditum
praeberent, se mandatis exercitibus consulturum.
[5] Nec defuit fides, multaque arbitrio
senatus constituta sunt: ne quis ad causam orandam mercede aut donis emeretur,
ne designatis [quidem] quaestoribus edendi gladiatores necessitas esset. quod
quidem adversante Agrippina, tamquam acta Claudii subverterentur, obtinuere
patres, qui in Palatium ob id vocabantur, ut adstaret additis a tergo foribus
velo discreta, quod visum arceret, auditus non adimeret. quin et legatis
Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris
et praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca admonuisset,
venienti matri occurrere. ita specie pietatis obviam itum dedecori.
[6] Fine anni turbidis rumoribus prorupisse
rursum Parthos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui saepe regni
eius potitus, dein profugus, tum bellum quoque deseruerat. igitur in urbe
sermonum avida, quem ad modum princeps vix septem decem annos egressus
suscipere eam molem aut propulsare posset, quod subsidium in eo, qui a femina
regeretur, num proelia quoque et obpugnationes urbium et cetera belli per
magistros administrari possent, anquirebant. contra alii melius evenisse
disserunt, quam si invalidus senecta et ignavia Claudius militiae ad labores
vocaretur, servilibus iussis obtemperaturus. Burrum tamen et Senecam multa
rerum experientia cognitos; et imperatori quantum ad robur deesse, cum octavo decimo
aetatis anno Cn. Pompeius, nono decimo Caesar Octavianus civilia bella
sustinuerint? pleraque in summa fortuna auspiciis et consiliis quam telis et
manibus geri. daturum plane documentum, honestis an secus amicis uteretur, si
ducem amota invidia egregium quam si pecuniosum et gratia subnixum per ambitum
deligeret.
[7] Haec atque talia vulgantibus, Nero et
iuventutem proximas per provincias quaesitam supplendis Orientis legionibus
admovere legionesque ipsas pro[p]ius Armeniam collocari iubet, duosque veteres
reges Agrippam et [Ant]iochum expedire copias, quis Parthorum fines ultro
intrarent, simul pontes per amnem Euphraten iungi; et minorem Armeniam
Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum insignibus regiis mandat. exortusque
in tempore aemulus Vologaeso filius Vardanes; et abscessere Armenia Parthi,
tamquam differrent bellum.
[8] Sed apud senatum omnia in maius celebrata
sunt sententiis eorum, qui supplicationes et diebus supplicationum vestem
principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, effigiemque eius pari
magnitudine ac Martis Ultoris eodem in templo censuere, praeter suetam
adulationem laeti, quod Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat
videbaturque locus virtutibus patefactus. copiae Orientis ita dividuntur, ut
pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Syriam et legatum eius
Quadratum Ummidium remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset,
additis cohortibus alisque, quae [in] Cappadocia hiemabant. socii reges, prout
bello conduceret, parere iussi; sed studia eorum in Corbulonem promptiora
erant. qui ut [instaret] famae, quae in novis coeptis validissima est, itinere
propere confecto apud Aegeas civitatem Ciliciae obvium Quadratum habuit, illuc
progressum, ne, accipiendas copias Syriam intravisset Corbulo, omnium ora in se
verteret, corpore ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiamque
etiam specie inanium validus.
[9] Ceterum uterque ad Vologaesen regem
nuntiis monebant, pacem quam bellum mallet datisque obsidibus solitam prioribus
reverentiam in populum Romanum continuaret. et Vologaeses, quo bellum ex
commodo pararet, an ut aemulationis suspectos per nomen obsidum amoveret,
tradit nobilissimos ex familia Arsacidarum. accepitque eos centurio Insteius ab
Ummidio missus forte prior e[a] de causa adito rege. quod postquam Corbuloni
cognitum est, ire praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides iubet.
hinc ortum inter praefectum et centurionem iurgium ne diutius externis
spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus legatisque, qui eos ducebant,
permissum. atque illi recentem gloria et inclinatione quadam etiam hostium
Corbulonem praetulere. unde discordia inter duces, querente Ummidio praerepta
quae suis consiliis patravisset, testante contra Corbulone non prius conversum
regem ad offerendos obsides, quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum
mutaret. Nero quo componeret diversos, sic evulgari iussit: ob res a Quadrato
et Corbulone prospere gestas laurum fascibus imperatoris addi. quae in alios
consules egressa coniunxi.
[10] Eodem anno Caesar effigiem Cn. Domitio
patri et consularia insignia Asconio Labeoni, quo tutore usus erat, petivit a
senatu; sibique statuas argento vel auro solidas adversus offerentes prohibuit.
et quamquam censuissent patres, ut principium anni mense Decembri, quo ortus
erat Nero, veterem religionem kalendarum Ianuariarum inchoando anno retinuit.
neque recepti sunt inter reos Carrinas Celer senator servo accusante, aut
Iulius Densus equester Romanus, cui favor in Britannicum crimini dabatur.
[11] Claudio Nerone L. Antistio consulibus
cum in acta principum iurarent magistratus, in sua acta collegam Antistium
iurare prohibuit, magnis patrum laudibus, ut iuvenilis animus levium quoque
rerum gloria sublatus maiores continuaret. secutaque lenitas in Plautium
Lateranum, quem ob adulterium Messalinae ordine demotum reddidit senatui,
clementiam suam obstringens crebris orationibus, quas Seneca testificando, quam
honesta praeciperet, vel iactandi ingenii voce principis vulgabat.
[12] Ceterum infracta paulatim potentia
matris delapso Nerone in amorem libertae, cui vocabulum Acte fuit, simul
adsumptis in conscientiam [M.] Othone et Claudio Senecione, adulescentulis
decoris, quorum Otho familia consulari, Senecio liberto Caesaris patre genitus.
ignara matre, dein frustra obnitente, penitus inrepserat per luxum et ambigua
secreta, ne senioribus quidem principis amicis adversantibus, muliercula nulla
cuiusquam iniuria cupidines principis explente, quando uxore ab Octavia, nobili
quidem et probitatis spectatae, fato quodam, an quia praevalent inlicita,
abhorrebat, metuebaturque, ne in stupra feminarum inlustrium prorumperet, si
illa libidine prohiberetur.
[13] Sed Agrippina libertam aemulam, nurum
ancillam aliaque eundem in modum muliebriter fremere, neque paenitentiam filii
aut satietatem opperiri, quantoque foediora exprobrabat, acrius accendere,
donec vi amoris subactus exueret obsequium in matrem seque [Se]necae
permitteret, ex cuius familiaribus Annaeus Serenus simulatione amoris adversus
eandem libertam primas adulescentis cupidines velaverat praebueratque nomen, ut
quae princeps furtim mulierculae tribuebat, ille palam largiretur. tum
Agrippina versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum potius cubiculum
ac sinum offerre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent. quin
et fatebatur intempestivam severitatem et suarum opum, quae haud procul
imperatoriis aberant, copias tradebat, ut nimia nuper coercendo filio, ita
rursum intemperanter demissa. quae mutatio neque Neronem fefellit, et proximi
amicorum metuebant orabantque cavere insidias mulieris semper atrocis, tum et
falsae. forte illis diebus Caesar inspecto ornatu, quo principium coniuges ac
parentes effulserant, deligit vestem et gemmas misitque donum matri, nulla
parsimonia, cum praecipua et cupita aliis prior deferret. sed Agrippina non his
instrui cultus suos, sed ceteris arceri proclamat et dividere filium, quae
cuncta ex ipsa haberet.
[14] Nec defuere qui in deterius referrent.
et Nero infensus iis, quibus superbia muliebris innitebatur, demovet Pallantem
cura rerum, quis a Claudio impositus velut arbitrium regni agebat;
ferebaturque, degrediente eo magna prosequentium multitudine, non absurde
dixisse ire Pallantem, ut eiuraret. sane pepigerat Pallas, ne cuius facti in
praeteritum interrogaretur paresque rationes cum re publica haberet.
Praeceps posthac Agrippina ruere ad terrorem et minas,
neque principis auribus abstinere, quo minus testaretur adultum iam esse
Britannicum, veram dignamque stirpem suscipiendo patris imperio, quod insitus
et adoptivus per iniurias matris exerceret. non abnuere se, quin cuncta
infelicis domus mala patefierent, suae in primis nuptiae, suum veneficium: id
solum diis et sibi provisum, quod viveret privignus. ituram cum illo in castra;
audiretur hinc Germanici filia, in[de] debilis Burrus et exul Seneca, trunca
scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes. simul
intendere manus, adgerere probra, consecratum Claudium, inferno[s] Silanorum
manes invocare et tot inrita facinora.
[15] Turbatus his Nero et propinquo die, quo
quartum decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum modo matris
violentiam, modo ipsius indolem, [le]vi quidem experimento nuper cognitam, quo
tamen favorem late quaesivisset. festis Saturno diebus inter alia aequalium
ludicra regnum lusu sortientium evenerat ea sors Neroni. igitur ceteris diversa
nec ruborem adlatura: ubi Britannico iussit exsurgeret progressusque in medium
cantum aliquem inciperet, inrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque convictus,
nedum temulentos ignorantis, ille constanter exorsus est carmen, quo evolutum
eum sede patria rebusque summis significabatur. unde orta miseratio,
manifestior quia dissimulationem nox et lascivia exemerat. Nero intellecta
invidia odium intendit; urgentibusque Agrippinae minis, quia nullum crimen
neque iubere caedem fratris palam audebat, occulta molitur pararique venenum
iubet, ministro Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura
attinebatur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum fama. nam ut
proximus quisque Britannico neque fas neque fidem pensi haberet, olim provisum
erat. primum venenum ab ipsis educatoribus accepit, tramisitque exsoluta alvo
parum validum, sive temperamentum inerat, ne statim saeviret. sed Nero lenti
sceleris impatiens minitari tribuno, iubere supplicium veneficae, quod, dum
rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur.
promittentibus dein tam praecipitem necem, quam si ferro urgeretur, cubiculum
Caesaris iuxta decoquitur virus cognitis antea venenis rapidum.
[16] Mos habebatur principum liberos cum
ceteris idem aetatis nobilibus sedentes vesci in adspectu propinquorum propria
et parciore mensa. illic epulante Britannico, quia cibos potusque eius delectus
ex ministris gustu explorabat, ne omitteretur institutum aut utriusque morte
proderetur scelus, talis dolus repertus est. innoxia adhuc ac praecalida et
libata gustu potio traditur Britannico; dein, postquam fervore aspernabatur,
frigida in aqua adfunditur venenum, quod ita cunctos eius artus pervasit, ut
vox pariter et spiritus [eius] raperentur. trepidatur a circumsedentibus,
diffugiunt imprudentes: at quibus altior intellectus, resistunt defixi et
Neronem intuentes. ille ut erat reclinis et nescio similis, solitum ita ait per
comitialem morbum, quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus, et
redituros paulatim visus sensusque. at Agrippina[e] is pavor, ea consternatio
mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit, ut perinde ignaram fuisse [quam]
Octaviam sororem Britannici constiterit: quippe sibi supremum auxilium ereptum
et parricidii exemplum intellegebat. Octavia quoque, quamvis rudibus annis,
dolorem caritatem omnes adfectus abscondere didicerat. ita post breve silentium
repetita convivii laetitia.
[17] Nox eadem necem Britannici et rogum
coniunxit, proviso ante funebri paratu, qui modicus fuit. in campo tamen Martis
sepultus est, adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit
adversus facinus, cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum
discordias et insociabile regnum aestimantes. tradunt plerique eorum temporum
scriptores crebris ante exitium diebus inlusum isse pueritia[e] Britannici
Neronem, ut iam non praematura neque saeva mors videri queat, quamvis inter
sacra mensae, ne tempore quidem ad complexum sororum dato, ante oculos inimici
properata sit in illum supremum Claudiorum sanguinem stupro prius quam veneno
pollutum. festinationem exsequiarum edicto Caesar defendit, id a maioribus
institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut
pompa detinere. ceterum et sibi amisso fratris auxilio reliquas spes in re
publica sitas, et tanto magis fovendum patribus populoque principem, qui unus
superesset e familia summum ad fastigium genita.
[18] Exim largitione potissimos amicorum
auxit. nec defuere qui arguerent viros gravitatem adseverantes, quod domos
villas id temporis quasi praedam divisissent. alii necessitatem adhibitam
credebant a principe, sceleris sibi conscio et veniam sperante, si
largitionibus validissimum quemque obstrinxisset. At
matris ira nulla munificentia leniri, sed amplecti Octaviam, crebra cum amicis
secreta habere, super ingenitam avaritiam undique pecunias quasi in subsidium
corripiens, tribunos et centuriones comiter excipere, nomina et virtutes
nobilium, qui etiam tum supererant, in honore habere, quasi quaereret ducem et
partes. cognitum id Neroni, excubiasque militares, quae ut coniugi imperatoris
olim, tum ut matri servabantur, et Germanos nuper eundem [in] honorem custodes
additos digredi iubet. ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum
matremque transfert in eam, quae Antoniae fuerat, quotiens ipse illuc
ventitaret, saeptus turba centurionum et post breve osculum digrediens.
[19] Nihil rerum mortalium tam instabile ac
fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixa[e]. statim relictum Agrippinae
limen: nemo solari, nemo adire praeter paucas feminas, amore an odio incertas.
ex quibus erat Iunia Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam supra
rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae diu percara, mox
occultis inter eas offensionibus, quia Sextium Africanum nobilem iuvenem a
nuptiis Silanae deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dictitans,
non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et orbitate Silanae maritus
poteretur. illa spe ultionis oblata parat accusatores ex clientibus suis
Iturium et Calvisium, non vetera et saepius iam audita deferens, quod
Britannici mortem lugeret aut Octaviae iniurias evulgaret, sed destinavisse eam
Rubellium Plautum, per maternam originem pari ac Nero gradu a divo Augusto, ad
res novas extollere coniugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere.
haec Iturius et Calvisius Atimeto, Domitiae Neronis amitae liberto, aperiunt.
qui laetus oblatis (quippe inter Agrippinam et Domitiam infensa aemulatio exercebatur)
Paridem histrionem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire propere crimenque
atrociter deferre.
[20] Provecta nox erat et Neroni per
vinolentiam trahebatur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis
luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maestitiam, expositoque
indicii ordine ita audientem exterret, ut non tantum matrem Plautumque
interficere, sed Burrum etiam demovere praefectura destinaret, tamquam
Agrippinae gratia provectum et vicem reddentem. Fabius Rusticus auctor est scriptos
esse ad Caecinam Tuscum codicillos, mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed
ope Senecae dignationem Burro retentam. Plinius et Cluvius nihil dubitatum de
fide praefecti referunt. sane Fabius inclinat ad laudes Senecae, cuius amicitia
floruit. nos consensum auctorum secuturi, quae diversa prodiderint, sub
nominibus ipsorum trademus. Nero trepidus et
interficiendae matris avidus non prius differri potuit, quam Burrus necem eius
promitteret, si facinoris coargueretur; sed cuicumque, nedum parenti
defensionem tribuendam; nec accusatores adesse, sed vocem unius [et] ex inimica
domo adferri: reputare[t] tenebras et vigilatam convivio noctem omniaque
temeritati et inscitiae propiora.
[21] Sic lenito principis metu et luce orta
itur ad Agrippinam, ut nosceret obiecta dissolveretque vel poenas lueret.
Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur; aderant et ex libertis arbitri
sermonis. deinde a Burro, postquam crimina et auctores exposuit, minaciter
actum. et Agrippina ferociae memor "non miror" inquit, "Silanam
numquam edito partu matrum adfectus ignotos habere; neque enim proinde a
parentibus liberi quam ab impudica adulteri mutantur. nec si Iturius et
Calvisius adesis omnibus fortunis novissimam suscipiendae accusationis operam
anui rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari conscientia
subeunda est. nam Domitiae inimicitiis gratias agerem, si benevolentia mecum in
Neronem meum certaret: nunc per concubinum Atimetum et histrionem Paridem quasi
scaenae fabulas componit. Baiarum suarum piscinas extollebat, cum meis
consiliis adoptio et proconsulare ius et designatio consulatus et cetera
apiscendo imperio praepararentur. aut exsistat qui cohortes in urbe temptatas,
qui provinciarum fidem labefactatam, denique servos vel libertos ad scelus corruptos
arguat. vivere ego Britannico potiente rerum poteram? ac si Plautus aut quis
alius rem publicam iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores,
qui non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant,
quibus nisi a filio absolvi non possim." commotis qui aderant ultroque
spiritus eius mitigantibus, colloquium filii exposcit, ubi nihil pro
innocentia, quasi diffideret, nec [de] beneficiis, quasi exprobraret,
disseruit, sed ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit.
[22] Praefectura annonae Faenio Rufo, cura
ludorum, qui a Caesare parabantur, Arruntio Stellae, Aegyptus C[laudio]
Balbillo permittuntur. Syria P. Anteio destinata; sed variis mox artibus
elusus, ad postremum in urbe retentus est. at Silana in exilium acta; Calvisius
quoque et Iturius relegantur; de Atimeto supplicium sumptum, validiore apud
libidines principis Paride, quam ut poena adficeretur. Plautus ad praesens
silentio transmissus est.
[23] Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac
Burrus, ut Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui per
nuptias Antoniae gener erat, ad imperium vocaretur. eius accusationis auctor
extitit Paetus quidam, exercendis apud aerarium sectionibus famosus et tum
vanitatis manifestus. nec tam grata Pallantis innocentia quam gravis superbia
fuit: quippe nominatis libertis eius, quos conscios haberet, respondit nihil
umquam se domi nisi nutu aut manu significasse, vel, si plura demonstranda
essent, scripto usum, ne vocem consociaret. Burrus quamvis reus inter iudices
sententiam dixit. exiliumque accusatori inrogatum et tabulae exustae sunt,
quibus oblitterata aerarii nomina retrahebat.
[24] Fine anni statio cohortis adsidere ludis
solita demovetur, quo maior species libertatis esset, utque miles theatrali
licentiae non permixtus incorruptior ageret et plebes daret experimentum, an
amotis custodibus modestiam retineret. urbem princeps lustravit ex responso
haruspicum, quod Iovis ac Minervae aedes de caelo tactae erant.
[25] Q. Volusio P. Scipione consulibus otium
foris, foeda domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula
veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui
raperent venditioni exposita et obviis vulnera inferrent, adversus ignaros
adeo, ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret. deinde ubi Caesarem
esse, qui grassaretur, pernotuit augebanturque iniuriae adversus viros
feminasque insignes, et quidam permissa semel licentia sub nomine Neronis
inulti propriis cum globis eadem exercebant, in modum captivitatis nox
agebatur; Iuliusque Montanus senatorii ordinis, sed qui nondum honorem
capessisset, congressus forte per tenebras cum principe, quia vim temptantem
acriter reppulerat, deinde adgnitum oraverat, quasi exprobrasset mori adactus
est. Nero autem metuentior in posterum milites sibi et plerosque gladiatores
circumdedit, qui rixarum initia modica et quasi privata sinerent; si a laesis
validius ageretur, arma inferebant. ludicram quoque licentiam et fautores
histrionum velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque ipse
occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et gravioris
motus terrore non aliud remedium repertum est quam ut histriones Italia
pellerentur milesque theatro rursum adsideret.
[26] Per idem tempus actum in senatu de
fraudibus libertorum, efflagitatumque ut adversus male meritos revocandae
libertatis patronis daretur. nec deerant qui censerent, sed consules,
relationem incipere non ausi ignaro principe, perscripsere tamen consensum
senatus. ille an auctor constitutionis fieret, . . . ut inter paucos
et sententiae diversos, quibusdam coalitam libertate inreverentiam eo
prorupisse frementibus, [ut] vine an aequo cum patronis iure agerent
[sententiam eorum] consultarent ac verberibus manus ultro intenderent, impudenter
vel poenam suam ipsi suadentes. quid enim aliud laeso patrono concessum, quam
ut c[ent]esimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget? ceteras
actiones promiscas et pares esse: tribuendum aliquod telum, quod sperni
nequeat. nec grave manu missis per idem obsequium retinendi libertatem, per
quod adsecuti sint: at criminum manifestos merito ad servitutem retrahi, ut
metu coerceantur, quos beneficia non mutavissent.
[27] Disserebatur contra: paucorum culpam
ipsis exitiosam esse debere, nihil universorum iuri derogandum; quippe late
fusum id corpus. hinc plerumque tribus decurias, ministeria magistratibus et
sacerdotibus, cohortes etiam in urbe conscriptas; et plurimis equitum,
plerisque senatoribus non aliunde originem trahi: si separarentur libertini,
manifestam fore penuriam ingenuorum. non frustra maiores, cum dignitatem
ordinum dividerent, libertatem in communi posuisse. quin et manu mittendi duas
species institutas, ut relinqueretur paenitentiae aut novo beneficio locus.
quos vindicta patronus non liberaverit, velut vinclo servitutis attineri.
dispiceret quisque merita tardeque concederet, quod datum non adimeretur. haec
sententia valuit, scripsitque Caesar senatui, privatim expenderent causam
libertorum, quotiens a patronis arguerentur; in commune nihil derog[ar]ent. nec
multo post ereptus amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia
principis, cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat.
[28] Manebat nihilo minus quaedam imago rei
publicae. nam inter Vibullium praetorem et plebei tribunum Antistium ortum
certamen, quod immodestos fautores histrionum et a praetore in vincla ductos
tribunus omitti iussisset. comprobavere patres, incusata Antistii licentia.
simul prohibiti tribuni ius praetorum et consulum praeripere aut vocare ex
Italia, cum quibus lege agi posset. addidit L. Piso designatus consul, ne quid
intra domum pro potestate adverterent, neve multum ab iis dictam quaestores
aerarii in publicas tabulas ante quattuor mense referrent; medio temporis
contra dicere liceret, deque eo consules statuerent. cohibita artius et
aedilium potestas statutumque, quantum curules, quantum plebei pignoris
caperent vel poenae inrogarent. et Helvidius Priscus tr[ibunus] pl[ebis]
adversus Obultronium Sabinum aerarii quaestorem contentiones proprias exercuit,
tamquam ius hastae adversus inopes inclementer ageret. dein princeps curam
tabularum publicarum a quaestoribus ad praefectos transtulit.
[29] Varie habita ac saepe mutata eius rei
forma. nam Augustus senatui permisit deligere praefectos; deinde ambitu
suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero praetorum qui praeessent.
neque id diu mansit, quia sors deerrabat ad parum idoneos. tum Claudius
quaestores rursum imposuit, iisque, ne metu offensionum segnius consulerent,
extra ordinem honores promisit: sed deerat robur aetatis eum primum magistratum
capessentibus. igitur Nero praetura perfunctos et experientia probatos delegit.
[30] Damnatus isdem consulibus Vipsanius
Laenas ob Sardiniam provinciam avare habitam; absolutus Cestius Proculus repetundarum
Cretensibus accusantibus. Clodius Quirinalis, quod praefectus remigum, qui
Ravennae haberentur, velut infimam nationum Italiam luxuria saevitiaque
adflictavisset, veneno damnationem anteiit. Caninius Rebi[l]us, ex primoribus
peritia legum et pecuniae magnitudine, cruciatus aegrae senectae misso per
venas sanguine effugit, haud creditus sufficere ad constantiam sumendae mortis,
ob libidines muliebriter infamis. at L. Volusius egregia fama concessit, cui
tres et nonaginta anni spatium vivendi praecipuaeque opes bonis artibus,
inoffensa tot imperatorum [a]micitia fuit.
[31] Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca
memoria digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et trabibus, quis
molem amphitheatri apud campum Martis Caesar exstruxerat, volumina implere, cum
ex dignitate populi Romani repertum sit res inlustres annalibus, talia diurnis
urbis actis mandare. ceterum coloniae Capua atque Nuceria additis veteranis
firmatae sunt, plebeique congiarium quadrigeni nummi viritim dati, et sestertium
quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi fidem. vectigal quoque
quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia,
cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat. et
[e]dixit Caesar, ne quis magistratus aut procurator in provincia, [quam]
obtineret, spectaculum gladiatorum aut ferarum aut quod aliud ludicrum ederet.
nam ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis subiectos
adfligebant, dum, quae libidine deliquerant, ambitu propugnant.
[32] Factum et senatus consultum ultioni
iuxta et securitati, ut si quis a suis servis interfectus esset, ii quoque, qui
testamento manu missi sub eodem tecto mansissent, inter servos supplicia
penderent. redditur ordini Lurius Varus consularis, avaritiae criminibus olim
perculsus. et Pomponia Graecina insignis femina, [A.] Plautio, quem ovasse de
Britannis rettuli, nupta ac superstitionis externae rea, mariti iudicio
permissa. isque prisco instituto propinquis coram de capite famaque coniugis
cognovit et insontem nuntiavit. longa huic Pomponiae aetas et continua
tristitia fuit. nam post Iuliam Drusi filiam dolo Messalinae interfectam per
quadraginta annos non cultu nisi lugubri, non animo nisi maesto egit; idque
illi imperitante Claudio impune, mox ad gloriam vertit.
[33] Idem annus plures reos habuit. quorum P.
Celerem accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit, senecta donec
mortem obiret; nam Celer interfecto, ut memoravi, Silano pro consule
magnitudine sceleris cetera flagitia obtegebat. Cossutianum Capitonem Cilices
detulerant, maculosum foedumque et idem ius audaciae in provincia ratum, quod
in urbe exercuerat; sed pervicaci accusatione conflictatus postremo defensionem
omisit ac lege repetundarum damnatus est. pro Eprio Marcello, a quo Lyci[i] res
repetebant, eo usque ambitus praevaluit, ut quidam accusatorum eius exilio
multarentur, tamquam insonti periculum fecissent.
[34] Nerone tertium consule simul ini[i]t
consulatum Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo Augusto,
abavo Neronis, collegam in eo[dem] magistratu fuisse pauci iam senum
meminerant. sed nobili familiae honor auctus est oblatis in singulos annos
quingenis sestertiis, quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret. Aurelio
quoque Cottae et Haterio Antonino annuam pecuniam statuit princeps, quamvis per
luxum avitas opes dissipassent. Eius anni principio
mollibus adhuc initiis prolatatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia
bellum acriter sumitur, quia nec Vologaeses sinebat fratrem Tiridaten dati a se
regni expertem esse aut alienae id potentiae donum habere, et Corbulo dignum
magnitudine populi Romani rebatur parta olim a Lucullo Pompeioque recipere. ad
hoc Armenii ambigua fide utraque arma invitabant, situ terrarum, similitudine
morum Parthis propiores conubiisque permixti ac libertate ignota illuc magis
[ad servitium] inclinantes.
[35] Sed Corbuloni plus molis adversus
ignaviam militum quam contra perfidiam hostium erat: quippe Syria transmotae
legiones, pace longa segnes, munia castrorum aegerrime tolerabant. satis
constitit fuisse in eo exercitu veteranos, qui non stationem, non vigilias
inissent, vallum fossamque quasi nova et mira viserent, sine galeis, sine
loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta. igitur dimissis,
quibus senectus aut valitudo adversa erat, supplementum petivit. et habiti per
Galatiam Cappadociamque dilectus, adiectaque ex Germania legio cum equitibus
alariis et peditatu cohortium. retentusque omnis exercitus sub pellibus,
quamvis hieme saeva adeo, ut obducta glacie nisi effossa humus tentoriis locum
non praeberet. ambusti multorum artus vi frigoris, et quidam inter excubias
exanimati sunt. adnotatusque miles, qui fascem lignorum gestabat, ita
praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis deciderent. ipse
cultu [l]evi, capite intecto, in agmine, in laboribus frequens adesse, laudem
strenuis, solacium invalidis, exemplum omnibus ostendere. dehinc, quia duritia
caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium severitate quaesitum
est. nec enim, ut in aliis exercitibus, primum alterumque delictum venia
prosequebatur, se qui signa reliquerat, statim capite poenas luebat. idque usu
salubre et misericordia melius apparuit: quippe pauciores illa castra deseruere
quam ea, in quibus ignoscebatur.
[36] Interim Corbulo legionibus intra castra
habitis, donec ver adolesceret, dispositisque per idoneos locos cohortibus
auxiliariis, ne pugnam priores auderent praedicit. curam praesidiorum Paccio
Orfito primi pili honore perfuncto mandat. is quamquam incautos barbaros et
bene gerendae rei casum offerri scripserat, tenere se munimentis et maiores
copias opperiri iubetur. sed rupto imperio, postquam paucae e proximis
castellis turmae advenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste
funditur. et damno eius exterriti qui subsidium ferre debuerant, sua quisque in
castra trepida fuga rediere. quod graviter Corbulo accepit increpitumque
Pac[c]ium et praefectos militesque tendere extra vallum iussit; inque ea
contumelia detenti nec nisi precibus universi exercitus exsoluti sunt
[37] At Tiridates super proprias clientelas
ope Vologaesi fratris adiutus, non furtim iam, sed palam bello infensare
Armeniam, quosque fidos nobis rebatur, depopulari, et si copiae contra
ducerentur, eludere hucque et illuc volitans plura fama quam pugna exterrere.
igitur Corbulo, quaesito diu proelio frustra habitus et exemplo hostium
circumferre bellum coactus, dispertit vires, ut legati praefectique diversos
locos pariter invaderent. simul regem Antiochum monet proximas sibi
praefecturas petere. nam Pharasmanes interfecto filio Radamisto quasi
proditore, quo fidem in nos testaretur, vetus adversus Armenios odium promptius
exercebat. tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia Romanis, avia
Armeniae incursavit. ita consilia Tiridati in contrarium vertebant, mittebatque
oratores, qui suo Parthorumque nomine expostularent, cur datis nuper obsidibus
redintegrataque amicitia quae novis quoque beneficiis locum aperiret, vetere
Armeniae possessione depelleretur. ideo nondum ipsum Volgaesen commotum, quia
causa quam vi agere mallent; sin perstaretur in bello, non defore Arsacidis
virtutem fortunamque saepius iam clade Romana expertam. ad ea Corbulo, satis
comperto Volgaesen defectione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus
Caesarem adgredi: posse illi regnum stabile et res incruentas contingere, si
omissa spe longinqua et sera praesentem potioremque sequeretur.
[38] Placitum dehinc, qui commeantibus in
vicem nuntiis nihil in summa[m] pacis proficiebatur, colloquio ipsorum tempus
locumque destinari. mille equitum praesidium Tiridates adfore sibi dicebat;
quantum Corbuloni cuiusque generis militum adsisteret, non statuere, dum
positis loricis et galeis in faciem pacis veniretur. cuicumque mortalium, nedum
veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent: ideo artum inde numerum
finiri et hinc maiorem offerri, ut dolus pararetur; nam equiti sagittarum usu
exercito si detecta corpora obicerentur, nihil profuturam multitudinem.
dissimulato tamen intellectu rectius de iis, quae in publicum consulerentur,
totis exercitibus coram dissertaturos respondit. locumque delegit, cuius pars
altera colles erant clementer adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars
in planitiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas. dieque pacto prior
Corbulo socias cohortes et auxilia regum pro cornibus, medio sextam legionem
constituit, cui accita per noctem aliis ex castris tria milia tertianorum
permiscuerat, una cum aquila, quasi eadem legio spectaretur. Tiridates vergente
iam die procul adstitit, unde videri magis quam audiri posset. ita sine
congressu dux Romanus abscedere militem sua quemque in castra iubet.
[39] Rex sive fraudem suspectans, quia plura
simul in loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari et Trapezunte
oppido adventantes interciperet, propere discedit. sed neque commeatibus vim
facere potuit, quia per montes ducebantur praesidiis nostris insessos, et
Corbulo, ne inritum bellum traheretur utque Armenios ad sua defendenda cogeret,
exscindere parat castella, sibique quod validissimum in ea praefectura,
cognomento Volandum, sumit; minora Cornelio Flacco legato et Insteio Capitoni
castrorum praefecto mandat. tum, circumspectis munimentis et quae expugnationi
idonea provisis, hortatur milites, ut hostem vagum neque paci aut proelio
paratum, sed perfidiam et ignaviam fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque
pariter et praedae consulerent. tum quadripertito exercitu hos in testudinem
conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas moenibus admovere, multos
tormentis faces et hastas incutere iubet. libritoribus funditoribusque
attributus locus, unde eminus glandes torquerent, ne qua pars subsidium
laborantibus ferret pari undique metu. tantus inde ardor certantis exercitus
fuit, ut intra tertiam diei partem nudati propugnatoribus muri, obices portarum
subversi, capta escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo milite
amisso, paucis admodum vulneratis. et imbelle vulgus sub corona venundatum,
reliqua praeda victoribus cessit. pari fortuna legatus ac praefectus usi sunt,
tribusque una die castellis expugnatis cetera terrore et alia sponte incolarum
in deditionem veniebant. unde orta fiducia caput gentis Artaxata adgrediendi.
nec tamen proximo itinere ductae legiones, qua si amnem Araxen, qui moenia
adluit, ponte transgrederentur, sub ictum dabantur: procul et latioribus vadis
transiere.
[40] At Tiridates pudore et metu, ne, si
concessisset obsidioni, nihil opis in ipso videretur, si prohiberet, impeditis
locis seque et equestres copias inligaret, statuit postremo ostendere aciem et
dato die proelium incipere vel simulatione fugae locum fraudi parare. igitur
repente agmen Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae pariter et
pugnae composuerat exercitum. latere dextro tertia legio, sinistro sexta incedebat,
mediis decimanorum delectis; recepta inter ordines impedimenta, et tergum mille
equites tuebantur, quibus iusserat, ut instantibus comminus resisterent,
refugos non sequerentur. in cornibus pedes sagittarius et cetera manus equitum
ibat, productior cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset,
fronte simul et sinu exciperetur. adsultare ex diverso Tiridates, non usque ad
ictum teli, sed tum minitans, tum specie trepidantis, si laxare ordines et
diversos consectari posset. ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam
decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus ceteros ad obsequium
exemplo firmaverat, propinquis tam tenebris abscessit.
[41] Et Corbulo castra in loco metatus, an
expeditis legionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret agitavit,
concessisse illuc Tiridaten ratus. dein postquam exploratores attulere
longinquum regis iter et Medi an Albani peterentur incertum, lucem opperitur,
praemissaque levi[s] armatura, quae muros interim ambiret oppugnationemque eminus
inciperet. sed oppidani portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere.
quod salutem ipsis tulit; Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata
sunt, qui nec teneri [poterant] sine valido praesidio ob magnitudinem moenium,
nec id nobis virium erat, quod firmando praesidio et capessendo bello
divideretur, vel, si integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo
utilitas aut gloria, quod capta essent. adicitur miraculum velut numine
oblatum: nam cuncta [extra tectis] hactenus sole inlustria fuere; repente quod
moenibus cingebatur ita atra nube coopertum fulgoribusque discretum est, ut
quasi infensantibus deis exitio tradi crederetur. Ob
haec consal[ut]atus imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae,
statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque inter festos
referretur dies, quo patrata victoria, quo nuntiata, quo relatum de ea esset,
aliaque in eandem formam decernuntur, adeo modum egressa, ut C. Cassius de
ceteris honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates agerentur,
ne totum quidem annum supplicationibus sufficere disseruerit, eoque oportere
dividi sacros et negotiosos dies, quis divina colerent et humana non
impedirent.
[42] Variis deinde casibus iactatus et
multorum odia meritus reus, haud tamen sine invidia Senecae damnatur. is fuit
Publius Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis et mutatione
temporum non quantum inimici cuperent demissus quique se nocentem videri quam
supplicem mallet. eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consultum
poenaque Cinciae legis adversum eos, qui pretio causas oravissent. nec Suillius
questu aut exprobratione abstinebat, praeter ferociam animi extrema senecta
liber et Senecam increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum exilium
pertulisset. simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis,
qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent. se
quaestorem Germanici, illum domus eius adulterum fuisse. an gravius aestimandum
sponte litigatoris praemium honestae operae adsequi quam corrumpere cubicula
principum feminarum? qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra
quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset? Romae
testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias immenso
faenore hauriri: at sibi labore quaesitam et modicam pecuniam esse. crimen,
periculum, omnia potius toleraturum, quam veterem ac domi partam dignationem
subitae felicitati submittere[t].
[43] Nec deerant qui haec isdem verbis aut
versa in deterius Senecae deferrent. repertique accusatores direptos socios,
cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicae pecuniae peculatum
detulerunt. mox, quia inquisitionem annuam impetraverant, brevius visum [sub]
urbana crimina incipi, quorum obvii testes erant. ii acerbitate accusationis Q.
Pomponium ad necessitatem belli civilis detrusum, Iuliam Drusi filiam
Sabinamque Poppaeam ad mortem actas et Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum,
Cornelium Lupum circumventos, iam equitum Romanorum agmina damnata omnemque
Claudii saevitiam Suillio obiectabant. ille nihil ex his sponte susceptum, sed
principi paruisse defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit, compertum
sibi referens ex commentariis patris sui nullam cuiusquam accusationem ab eo
coactam. tum iussa Messalinae praetendi et labare defensio: cur enim neminem
alium delectum, qui saevienti impudicae vocem praeberet? puniendos rerum
atrocium ministros, ubi pretia scelerum adepti scelera ipsa aliis delegent.
igitur adempta bonorum parte (nam filio et nepti pars concedebatur
eximebanturque etiam quae testamento matris aut aviae acceperant) in insulas
Baleares pellitur, non in ipso discrimine, non post damnationem fractus animo;
ferebaturque copiosa et molli vita secretum illud toleravisse. filium eius
Nerullinum adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina repetundarum,
intercessit princeps tamquam satis expleta ultione.
[44] Per idem tempus Octavius Sagitta plebei
tribunus, Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis adulterium et
mox, ut omitteret maritum, emercatur, suum matrimonium promittens ac nuptias
eius pactus. sed ubi mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris
voluntatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa exuere. Octavius
contra modo conqueri, modo minitari, famam perditam, pecuniam exhaustam
obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit, qua delenitus modum in
posterum adhiberet. statuitur nox, et Pontia consciae ancillae custodiam
cubiculi mandat. ille uno cum liberto ferrum veste occultum infert. tum, ut
adsolet in amore et ira, iurgia preces, exprobratio satisfactio, et pars
tenebrarum libidini seposita; ea quasi incensus nihil metuentem ferro
transverberat et adcurrentem ancillam vulnere absterret cubiculoque prorumpit.
postera die manifesta caedes, haud ambiguus percussor; quippe mansitasse una
convincebatur. sed libertus suum illud facinus profiteri, se patroni iniurias
ultum esse. commoveratque quosdam magnitudine exempli, donec ancilla ex vulnere
refecta verum aperuit. postulatusque apud consules a patre interfectae,
postquam tribunatu abierat, sententia patrum et lege de sicariis condemnatur.
[45] Non minus insignis eo anno impudicitia
magnorum rei publicae malorum initium fecit. erat in civitate Sabina Poppaea,
T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni sumpserat, inlustri memoria
Poppaei Sabini consularis et triumphali decore praefulgentis; nam Ollium
honoribus nondum functum amicitia Seiani pervertit. huic mulieri cuncta alia
fuere praeter honestum animum. quippe mater eius, aetatis suae feminas
pulchritudine supergressa, gloriam pariter et formam dederat; opes claritudine
generis sufficiebant. sermo comis nec absurdum ingenium. modestiam praeferre et
lascivia uti; rarus in publicum egressus, idque velata parte oris, ne satiaret
adspectum, vel quia sic decebat. famae numquam pepercit, maritos et adulteros
non distinguens; neque adfectui suo aut alieno obnoxia, unde utilitas
ostenderetur, illuc libidinem transferebat. igitur agentem eam in matrimonio
Rufri Crispi[ni] equitis Romani, ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuventa
ac luxu et quia flagrantissimus in amicitia Neronis habebatur. nec mora quin
adulterio matrimonium iungeretur.
[46] Otho sive amore incautus laudare formam
elegantiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si eadem femina
potirentur, id quoque vinculum potentiam ei adiceret. saepe auditus est
consurgens e convivio Caesaris seque ire ad illam, sibi concessam dictitans
nobilitatem pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium. his atque talibus
inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed accepto aditu Poppaea primum
per blandimenta et artes valescere, imparem cupidini et forma Neronis captam
simulans; mox acri iam principis amore ad superbiam vertens, si ultra unam
alteramque noctem attineretur, nuptam esse se dictitans, nec posse matrimonium
omittere, devinctam Othoni per genus vitae, quod nemo adaequaret: illum animo
et cultu magnificum; ibi se summa fortuna digna visere. at Neronem, paelice
ancilla et adsuetudine Actes devinctum, nihil e contubernio servili nisi
abiectum et sordidum traxisse. deicitur familiaritate sueta, post congressu et
comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe aemulatus ageret, provinciae
Lusitaniae praeficitur; ubi usque ad civilia arma non ex priore infamia, sed
integre sancteque egit, procax otii et potestatis temperantior.
[47] Hactenus Nero flagitiis et sceleribus
velamenta quaesivit. suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors ingenium eius
in contrarium trahens callidumque et simulatorem interpretando. quem metum
Graptus ex libertis Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principium
edoctus, tali mendacio intendit. pons Mulvius in eo tempore celebris nocturnis
inlecebris erat; ven[ti]tabatque illuc Nero, quo solutius urbem extra
lasciviret. igitur regredienti per viam Flaminiam compositas insidias fatoque
evitatas, quoniam diverso itinere Sallustianos in hortos remeaverit,
auctoremque eius doli Sullam ementitur, quia forte redeuntibus ministris
principis quidam per iuvenilem licentiam, quae tunc passim exercebatur, inanem
metum fecerant. neque servorum quisquam neque clientium Sullae adgnitus,
maximeque despecta et nullius ausi capax natura eius a crimine abhorrebat:
proinde tamen, quasi convictus esset, cedere patria et Massiliensium moenibus
coerceri iubetur.
[48] Isdem consulibus auditae Puteolanorum
legationes, quas diversas ordo plebs ad senatum miserant, illi vim
multitudinis, hi magistratuum et primi cuiusque avaritiam increpantes. eaque seditio
ad saxa et minas ignium progressa ne c[aed]em et arma proliceret, C. Cassius
adhibendo remedio delectus. quia severitatem eius non tolerabant, precante ipso
ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data cohorte praetoria, cuius
terrore et paucorum supplicio rediit oppidanis concordia.
[49] Non referrem vulgarissimum senatus
consultum, quo civitati Syracusanorum egredi numerum edendis gladiatoribus
finitum permittebatur, nisi Paetus Thrasea contra dixisset praebuissetque
materiem obtrectatoribus arguendae sententiae. cur enim, si rem publicam egere
libertate senatoria crederet, tam levia consectaretur? quin de bello aut pace,
de vectigalibus et legibus, quibusque aliis [res] Romana continetur, suaderet
dissuaderetve? licere patribus, quotiens ius dicendae sententiae accepissent,
quae vellent expromere relationemque in ea postulare. an solum emendatione
dignum, ne Syracusis spectacula largius ederentur: cetera per omnes imperii
partes perinde egregia quam si non Nero, sed Thrasea regimen eorum teneret?
quod si summa dissimulatione transmitterentur, quanto magis inanibus
abstinendum! Thrasea contra, rationem poscentibus amicis, non praesentium
ignarum respondebat eius modi consulta corrigere, sed patrum honori dare, ut
manifestum fieret magnarum rerum curam non dissimulaturos, qui animum etiam
levissimis adverterent.
[50] Eodem anno crebris populi
flagitationibus, immodestiam publicanorum arguentis, dubitavit Nero, an cuncta
vectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi mortalium daret. sed
impetum eius, multum prius laudata magnitudine animi, attinuere seniores,
dissolutionem imperii docendo, si fructus, quibus res publica sustineretur,
deminuerentur: quippe sublatis portoriis sequens, ut tributorum abolitio
expostularetur. plerasque vectigalium societates a consulibus et tribunis
plebis constitutas acri etiam tum populi Romani libertate; reliqua mox ita
provisa, ut ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congruere[nt].
temperandas plane publicanorum cupidines, ne per tot annos sine querela
tolerata novis acerbitatibus ad invidiam verterent.
[51] Ergo edixit princeps, ut leges cuiusque
publici, occultae ad id tempus, proscriberentur; omissas petitiones non ultra
annum resumerent; Romae praetor, per provincias qui pro praetore aut consule
essent iura adversus publicanos extra ordinem redderent; militibus immunitas
servaretur, nisi in iis, quae veno exercerent; aliaque admodum aequa, quae
brevi servata, dein frustra habita sunt. manet tamen abolitio quadragesimae
quinquagesimaeque et quae alia exactionibus inlicitis nomina publicani
invenerant. temperata apud transmarinas provincias frumenti subvectio, et, ne
censibus negotiatorum naves adscriberentur tributumque pro illis penderent,
constitutum.
[52] Reos ex provincia Africa, qui proconsulare
imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Silvanum absolvit
Caesar, Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum
pecuniarum crimina obicientes. Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat
poscebatque tempus evocandorum testium; reus ilico defendi postulabat.
valuitque pecuniosa orbitate et senecta, quam ultra vitam eorum produxit,
quorum ambitu evaserat.
[53] Quietae ad id tempus res in Germania
fuerant, ingenio ducum, qui pervulgatis triumphi insignibus maius ex eo decus
sperabant, si pacem continuavissent. Paulinus Pompeius et L. Vetus ea
tempestate exercitui praeerant. ne tamen segnem militem attinerent, ille
inchoatum ante tres et sexaginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno
absolvit, Vetus Mosellam atque [Ararim] facta inter utrumque fossa conectere
parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano et Arare subvectae per eam fossam,
mox fluvio Mosella in Rhenum, exim Oceanum decurrerent, sublatisque itineris
difficultatibus navigabilia inter se Occidentis Septentrionisque litora
fierent. invidit operi Aelius Gracilis Belgicae legatus, deterrendo Veterem, ne
legiones alienae provinciae inferret studiaque Galliarum adfectaret,
formidolosum id imperatori dictitans, quo plerumque prohibentur conatus
honesti.
[54] Ceterum continuo exercituum otio fama
incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem. eoque Frisii iuventutem
saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per lacus admovere ripae agrosque
vacuos et militum usui sepositos insedere, auctore Verrito et Malori[g]e, qui
nationem eam regebant, in quantum Germani regnantur. iamque fixerant domos,
semina arvis intulerant utque patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus,
accepta a Paulino provincia, minitando vim Romanam, nisi abscederent Frisii
veteres in locos aut novam sedem a Caesare impetrarent, perpulit Verritum et
Malorigem preces suscipere. profectique Romam, dum aliis curis intentum Neronem
opperiuntur, inter ea, quae barbaris ostentantur, intravere Pompei theatrum,
quo magnitudinem populi viserent. illic per otium (neque enim ludicris ignari
oblectabantur) dum consessum caveae, discrimina ordinum, quis eques, ubi
senatus, percunctantur, advertere quosdam cultu externo in sedibus senatorum:
et quinam forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium legatis id honoris
datum, quae virtute et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis
aut fide ante Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres
considunt. quod comiter a visentibus exceptum, quasi impetus antiqui et bona
aemulatione. Nero civitate Romana ambos donavit, Frisios decedere agris iussit.
atque illis aspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessitatem
attulit, captis caesisve qui pervicacius restiterant.
[55] Eosdem agros Ampsivarii occupavere,
validior gens non modo sua copia, sed adiacentium populorum miseratione, qui
pulsi a Chaucis et sedis inopes tutum exilium orabant. aderatque iis clarus per
illas gentes et nobis quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione
Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio et Germanico ducibus stipendia
meruisse, et quinquaginta annorum obsequio id quoque adiungere, quod gentem
suam dicioni nostrae subiceret. quotam partem campi iacere, in quam pecora et
armenta militum aliquando transmitterentur! servarent sane receptus gregibus
inter hominum famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam amicos
populos. Chamavorum quondam ea arva, mox Tubantum et post Usiporum fuisse.
sicuti caelum deis, ita terras generi mortalium datas; quaeque vacuae, eas
publicas esse. solum inde suspiciens et cetera sidera vocans quasi coram
interrogabat, vellentne contueri inane solum: potius mare superfundere[nt]
adversus terrarum ereptores.
[56] Et commotus his Avitus: patienda
meliorum imperia; id dis, quos implorarent, placitum, ut arbitrium penes Romanos
maneret, quid darent quid adimerent, neque alios iudices quam se ipsos
paterentur. haec an in publicum Ampsivariis respondit, ipsi Boiocalo ob
memoriam amicitiae daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus
addidit "deesse nobis terra ubi vivamus, in qua moriamur, non
potest." atque ita infensis utrimque animis discessum. illi Bructeros,
Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello vocabant: Avitus scripto ad
Curtilium Manciam superioris exercitum legatum, ut Rhenum transgressus arma a
tergo ostenderet, ipse legiones in agrum Ten[ct]erum induxit, excidium
minitans, ni causam suam dissociarent. igitur absistentibus his pari metu
exterriti Bructeri; et ceteris quoque aliena pericula deserentibus sola
Ampsivariorum gens retro ad Usipos et Tubantes concessit. quorum terris exacti
cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo hospites, egeni, hostes in
ali[en]o quod iuventutis erat caeduntur, imbellis aetas in praedam divisa est.
[57] Eadem aestate inter Hermunduros
Chattosque certatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum et
conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis agendi religione insita,
eos maxime locos propinquare caelo precesque mortalium a deis nusquam propius
audiri. inde indulgentia numinum illo in amne illisque silvis [s]alem
provenire, non ut alias apud gentes eluvie maris arescente, sed unda super
ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter se elementis, igne atque
aquis, concretum. sed bellum hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit,
quia victores diversam aciem marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri,
cuncta viva occidioni dantur. et minae quidem hostiles in ipsos vertebant. sed
civitas Ubiorum socia nobis malo improviso adflicta est. nam ignes terra editi
villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in ipsa conditae nuper
coloniae moenia. neque exstingui poterant, non si imbres caderent, non [si]
fluvialibus aquis aut quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis
agrestes quidam eminus saxa iacere, dein residentibus flammis propius suggressi
ictu fustium aliisque verberibus ut feras absterrebant. postremo tegmina
corpori derepta iniciunt, quanto [magis] profana et usu polluta, tanto magis
oppressura ignes.
[58] Eodem anno Ruminalem arborem in comitio,
quae octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infantiam texerat,
mortuis ramalibus et arescente trunco deminutam prodigii loco habitum est,
donec in novos fetus revivisceret.
Liber quartus decimus
[1] Gaio Vips[t]ano [C.] Fonteio consulibus
diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia
et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium
Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per
facetias incusare principem et pupillum vocare, qui iussis alienis obnoxius non
modo imperii, sed libertatis etiam indigeret. cur enim differri nuptias suas?
formam scilicet displicere et triumphales avos, an fecunditatem et verum
animum? timeri ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi adversus superbiam
avaritiamque matris aperiat. quod si nurum Agrippina non nisi filio infestam
ferre posset, redde[re]tur ipsa Othonis coniugio: ituram quoque terrarum, ubi
audiret potius contumelias imperatoris quam viseret periculis eius immixta.
haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo prohibebat,
cupientibus cunctis infringi potentiam matris et credente nullo usque ad caedem
eius duratura filii odia.
[2] Tradit Cluvius ardore retinendae
Agrippinam potentiae eo usque provectam, ut medio diei, cum id temporis Nero
per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius temulento comptam in
incesto paratam; iamque lasciva oscula et praenuntias flagitii blanditias
adnotantibus proximis, Senecam contra muliebris inlecebras subsidium a femina
petivisse, immissamque Acten libertam, quae simul suo periculo et infamia
Neronis anxia deferret pervulgatum esse incestum gloriante matre, nec
toleraturos milites profani principis imperium. Fabius Rusticus non Agrippinae
sed Neroni cupitum id memorat eiusdemque libertae astu disiectum. sed quae
Cluvius, eadem ceteri quoque auctores prodidere, et fama huc inclinat, seu
concepit animo tantum immanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis
meditatio in ea visa est, quae puellaribus annis stuprum cum [M.] Lepido spe
dominationis admiserat, pari cupidine usque ad libita Pallantis provoluta et
exercita ad omne flagitium patrui nuptiis.
[3] Igitur Nero vitare secretos eius
congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum laudare,
quod otium capesseret. postremo, ubicumque haberetur, praegravem ratus
interficere constituit, hactenus consultans, veneno an ferro vel qua alia vi.
placuitque primo venenum. sed inter epulas principis si daretur, referri ad
casum non poterat tali iam Britannici exitio; et ministros temptare arduum
videbatur mulieris usu scelerum adversus insidias intentae; atque ipsa
praesumendo remedia munierat corpus. ferrum et caedes quonam modo occultaretur,
nemo reperiebat; et ne quis illi tanto facinori delectus iussa sperneret metuebat.
obtulit ingenium Anicetus libertus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae
Neronis educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus. ergo navem posse componi
docet, cuius pars ipso in mari per artem soluta effunderet ignaram: nihil tam
capax fortuitorum quam mare; et si naufragio intercepta sit, quem adeo iniquum,
ut sceleri adsignet, quod venti et fluctus deliquerint? additurum principem
defunctae templum et aras et cetera ostentandae pietati.
[4] Placuit sollertia, tempore etiam iuta,
quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat. illuc matrem elicit,
ferendas parentium iracundias et placandum animum dictitans, quo rumorem
reconciliationis efficeret acciperetque Agrippina, facili feminarum credulitate
ad gaudia. venientem dehinc obvius in litora (nam Antio adventabat) excepit
manu et complexu ducitque Baulos. id villae nomen est, quae promunturium
Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur. stabat inter alias navis
ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat triremi et
classiariorum remigio vehi. ac tum invitata ad epulas erat, ut occultando
facinori nox adhiberetur. satis constitit extitisse proditorem, et Agrippinam
auditis insidiis, an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam. ibi
blandimentum sublevavit metum: comiter excepta superque ipsum collocata. iam
pluribus sermonibus, modo familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi
seria consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeuntem, artius
oculis et pectori haerens, sive explenda simulatione, seu pe[ri]turae matris
supremus adspectus quamvis ferum animum retinebat.
[5] Noctem sideribus inlustrem et placido
mari quietam quasi convincendum ad scelus dii praebuere. nec multum erat
progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quis
Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes
cubitantis reclinis paenitentiam filii et recuperatam matris gratiam per
gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci multo plumbo grave,
pressusque Crepereius et statim exanimatus est: Agrippina et Acerronia
eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus, quam ut oneri cederent,
protectae sunt. nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus et quod
plerique ignari etiam conscios impediebant. visum dehinc remigibus unum in
latus inclinare atque ita navem submergere; sed neque ipsis promptus in rem
subitam consensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in mare
iactus. verum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque subveniretur
matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat navalibus
telis conficitur. Agrippina silens eoque minus agnita (unum tamen vulnus umero
excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta villae suae
infertur.
[6] Illic reputans ideo se fallacibus
litteris accitam et honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta, non ventis
acta, non saxis impulsa navis summa sui parte veluti terrestre machinamentum
concidisset, observans etiam Acerroniae necem, simul suum vulnus adspiciens,
solum insidiarum remedium esse [sensit], si non intellegerentur; misitque
libertum Agermum, qui nuntiaret filio benignitate deum et fortuna eius evasisse
gravem casum; orare ut quamvis periculo matris exterritus visendi curam
differret; sibi ad praesens quiete opus. atque interim securitate simulata
medicamina vulneri et fomenta corpori adhibet; testamentum Acerroniae requiri
bonaque obsignari iubet, id tantum non per simulationem.
[7] At Neroni nuntios patrati facinoris
opperienti adfertur evasisse ictu levi sauciam et hactenus adito discrimine,
[ne] auctor dubitaret[ur]. tum pavore exanimis et iam iamque adfore obtestans
vindictae properam, sive servitia armaret vel militem accenderet, sive ad
senatum et populum pervaderet, naufragium et vulnus et interfectos amicos
obiciendo: quod contra subsidium sibi, nisi quid Burrus et Seneca? [expurgens]
quos statim acciverat, incertum an et ante ignaros. igitur longum utriusque
silentium, ne inriti dissuaderent, an eo descensum credebant, [ut], nisi praeveniretur
Agrippina, pereundum Neroni esset. post Seneca hactenus promptius, [ut]
respiceret Burrum ac s[c]iscitaretur, an militi imperanda caedes esset. ille
praetorianos toti Caesarum domui obstrictos memoresque Germanici nihil adversus
progeniem eius atrox ausuros respondit: perpetraret Anicetus promissa. qui
nihil cunctatus poscit summam sceleris. ad eam vocem Nero illo sibi die dari
imperium auctoremque tanti muneris libertum profitetur: iret propere duceretque
promptissimos ad iussa. ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium Agermum,
scaenam ultro criminis parat, gladiumque, dum mandata perfert, abicit inter
pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut exit[i]um principis
molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse confingeret.
[8] Interim vulgato Agrippinae periculo,
quasi casu evenisset, ut quisque acceperat, decurrere ad litus. hi molium
obiectus, hi proximas scaphas scandere; alii, quantum corpus sinebat, vadere in
mare; quidam manus protendere. questibus votis clamore diversa rogitantium aut
incerta respondentium omnis ora compleri; adfluere ingens multitudo cum
luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut ad gratandum sese expedire,
donec adspectu armati et minitantis agminis deiecti sunt. Anicetus villam statione
circumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad fores cubiculi
veniret; cui pauci adstabant, ceteris terrore inrumpentium exterritis. cubiculo
modicum lumen inerat et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina, quod
nemo a filio ac ne Agermus quidem: aliam fore laetae rei faciem; nunc
solitudinem ac repentinos strepitus et extremi mali indicia. abeunte dehinc
ancilla, "tu quoque me deseris?" prolocuta respicit Anicetum,
trierarcho Herculeio et Obarito centurione classiario comitatum: ac si ad
visendum venisset, refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio
credere; non imperatum parricidium. circumsistunt lectum percussores et prior
trierarchus fusti caput eius adflixit. iam [in] morte[m] centurioni ferrum
destringenti protendens uterum "ventrem feri" exclamavit multisque
vulneribus confecta est.
[9] Haec consensu produntur. aspexeritne
matrem exanimem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui tradiderint,
sunt qui abnuant. cremata est nocte eadem convivali lecto et exequiis vilibus;
neque, dum Nero rerum potiebatur, congesta est aut clausa humus. mox
domesticorum cura levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam Caesaris
dictatoris, quae subiectos sinus editissima prospectat. accenso rogo libertus
eius cognomento Mnester [se] ipse ferro transegit, incertum caritate in
patronam an metu exitii. hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina
contempseratque. nam consulenti super Nerone responderunt Chaldaei fore ut
imperaret matremque occideret; atque illa "occidat" inquit, "dum
imperet."
[10] Sed a Caesare perfecto demum scelere
magnitudo eius intellecta est. reliquo noctis modo per silentium defixus,
saepius pavore exsurgens et mentis inops lucem opperiebatur tamquam exitium
adlaturam. atque eum auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio ad
spem firmavit, prensantium manum gratantiumque, quod discrimen improvisum et
matris facinus evasisset. amici dehinc adire templa, et coepto exemplo proxima
Campaniae municipia victimis et legationibus laetitiam testari: ipse diversa
simulatione maestus et quasi incolumitati suae infensus ac morti parentis
inlacrimans. quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur,
obversabaturque maris illius et litorum gravis adspectus (et erant qui crederent
sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri),
Neapolim concessit litterasque ad senatum misit, quarum summa erat repertum cum
ferro percussorem Agermum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenam
conscientia, qua[si] scelus paravisset.
[11] Adiciebat crimina longius repetita, quod
consortium imperii iuraturasque in feminae verba praetorias cohortes idemque
dedecus senatus et populi speravisset, ac postquam frustra [h]abita sit,
infensa militi patribusque et plebi dissuasisset donativum et congiarium
periculaque viris inlustribus struxisset. quanto suo labore perpetratum, ne
inrumperet curiam, ne gentibus externis responsa daret! temporum quoque
Claudianorum obliqua insectatione cuncta eius dominationis flagitia in matrem
transtulit, publica fortuna exstinctam referens. namque et naufragium narrabat:
quod fortuitum fuisse, quis adeo hebes inveniretur, ut crederet? aut a muliere
naufraga missum cum telo unum, qui cohortes et classes imperatoris
perfringeret? ergo non iam Nero, cuius immanitas omnium questus anteibat, sed
Seneca adverso rumore erat, quod oratione tali confessionem scripsisset.
[12] Miro tamen certamine procerum
decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria, utque Quinquatrus, quibus
apertae insidiae essent, ludis annuis celebrarentur, aureum Minervae simulacrum
in curia et iuxta principis imago statuerentur, dies natalis Agrippinae inter
nefastos esset. Thrasea Paetus silentio vel brevi adsensu priores adulationes
transmittere solitus exi[i] tum senatu, ac sibi causam periculi fecit, ceteris
libertatis initium non praebuit. prodigia quoque crebra et inrita intercessere:
anguem enixa mulier, et alia in concubitu mariti fulmine exanimata; iam sol
repente obscuratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones. quae adeo
sine cura deum eveniebant, ut multos post[ea] annos Nero imperium et scelera
continuaverit. ceterum quo gravaret invidiam matris eaque demota auctam
lenitatem suam testificaretur, feminas inlustres Iuniam et Calpurniam, praetura
functos Valerium Capitonem et Licinium Gabolum sedibus patriis reddidit, ab
Agrippina olim pulsos. etiam Lolliae Paulinae cineres reportari sepulcrumque
exstrui permisit; quosque ipse nuper relegaverat Iturium et Calvisium poena
exsolvit. nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio Tarentum regressa
labante iam Agrippina, cuius inimicitiis conciderat, vel [tamen] mitigata.
[13] Cunctari tamen in oppidis Campaniae,
quonam modo urbem ingrederetur, an obsequium senatus, an studia plebis
reperiret anxius. contra deterrimus quisque, quorum non alia regia fecundior
extitit, invisum Agrippinae nomen et morte eius accensum populi favorem
disserunt: iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur; simul
praegredi exposcunt. et promptiora quam promiserant inveniunt, obvias tribus,
festo cultu senatum, coniugum ac liberorum agmina per sexum et aetatem
disposita, exstructos, qua incederet, spectaculorum gradus, quo modo triumphi
visuntur. hinc superbus ac publici servitii victor Capitolium adiit, grates
exsolvit, seque in omnes libidines effudit, quas male coercitas qualiscumque
matris reverentia tardaverat.
[14] Vetus illi cupido erat curriculo
quadrigarum insistere, nec minus foedum studium cithara ludicrum in modum
canere. concertare [e]quis regium et antiquis ducibus factitatum memora[ba]t,
idque vatum laudibus celebre et deorum honori datum. enimvero cantus Apollini
sacros, talique ornatu adstare non modo Graecis in urbibus, sed Romana apud
templa numen praecipuum et praescium. nec iam sisti poterat, cum Senecae ac
Burro visum, ne utraque pervinceret, alterum concedere. clausumque valle
Vaticana spatium, in quo equos regeret, haud promisco spectaculo. mox ultro
vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est vulgus cupiens voluptatum
et, se eodem princeps trahat, laetum. ceterum evulgatus pudor non satietatum,
ut rebantur, sed incitamentum attulit. ratusque dedecus moliri, si plures
foedasset, nobilium familiarum posteros egestate venales in scaenam deduxit;
quos fato perfunctos ne nominatim tradam, maioribus eorum tribuendum puto. [nam
et eius flagitium est, qui pecuniam ob delicta potius dedit, quam ne
delinquerent.] notos quoque equites Romanos operas arenae promittere subegit
donis ingentibus, nisi quod merces ab eo, qui iubere potest, vim necessitatis
adfert.
[15] Ne tamen adhuc publico theatro
dehonestaretur, instituit ludos Iuvenalium vocabulo, in quos passim nomina
data. non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores impedimento, quo minus
Graeci Latinive histrionis artem exercerent usque ad gestus modosque haud
viriles. quin et feminae inlustres deformia meditari; exstructaque apud nemus,
quod navali stagno circumposuit Augustus, conventicula et cauponae et posita
veno inritamenta luxui. dabantur stipes, quas boni necessitate, intemperantes
gloria consumerent. inde gliscere flagitia et infamia, nec ulla moribus olim
corruptis plus libidinum circumdedit quam illa conluvies. vix artibus honestis
pudor retinetur, nedum inter certamina vitiorum pudicitia aut modestia aut
quicquam probi moris reservaretur. postremus ipse scaenam incedit, multa cura
temptans citharam et praemeditans adsistentibus ph[on]ascis. accesserat cohors
militum, centuriones tribunique et maerens Burrus ac laudans. tuncque primum
conscripti sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac robore
conspicui, et pars ingenio procaces, alii in spe[m] potentiae. ii dies ac
noctes plausibus personare, formam principis vocemque deum vocabulis
appellantes; quasi per virtutem clari honoratique agere.
[16] Ne tamen ludicrae tantum imperatoris
artes notescerent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus aliqua
pangendi facultas necdum insignis aestimatio. hi considere simul, et adlatos
vel ibidem repertos versus conectere atque ipsius verba quoquo modo prolata
supplere. quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu nec ore uno
fluens. etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas, utque
contraria adseverantium discordia frueretur. nec deerant qui ore vultuque
tristi inter oblectamenta regia spectari cuperent.
[17] Sub idem tempus levi initio atrox caedes
orta inter colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo, quod
Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat. quippe oppidana lascivia
in vicem incessente[s] probra, dein saxa, postremo ferrum sumpsere, validiore
Pompeianorum plebe, apud quos spectaculum edebatur. ergo deportati sunt in
urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac plerique liberorum aut
parentum mortes deflebant. cuius rei iudicium princeps senatui, senatus
consulibus permisit. et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem
annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque, quae contra leges instituerant,
dissoluta; Livineius et qui alii seditionem conciverant exilio multati sunt.
[18] Motus senatu et Pedius Blaesus,
accusantibus Cyrenensibus violatum ab eo thesaurum Aesculapii dilectumque
militarem pretio et ambitione corruptum. idem Cyrenenses reum agebant Acilium
Strabonem, praetoria potestate usum et missum disceptatorem a Claudio agrorum,
quos regis Apionis quondam avitos et populo Romano cum regno relictos proximus
quisque possessor invaserat, diutinaque licentia et iniuria quasi iure et aequo
nitebantur. igitur abiudicatis agris orta adversus iudicem invidia; et senatus
ignota sibi esse mandata Claudii et consulendum principem respondit. Ne[ro],
probata Strabonis sententia, se nihilo minus subvenire sociis et usurpata
concedere [re]scripsit.
[19] Sequuntur virorum inlustrium mortes,
Domitii Afri et M. Servilii, qui summis honoribus et multa eloquentia viguerant,
ille orando causas, Servilius diu foro, mox tradendis rebus Romanis celebris et
elegantia vitae, quod clariorem effecit, ut par ingenio, ita morum diversus.
[20] Nerone quartum Cornelio Cosso consulibus
quinquennale ludicrum Romae institutum est ad morum Graeci certaminis, varia
fama, ut cunta ferme nova. quippe erant qui Cn. quoque Pompeium incusatum a
senioribus ferrent, quod mansuram theatri sedem posuisset. nam antea subitariis
gradibus et scaena in tempus structa ludos edi solitos, vel si vetustiora
repetas, stantem populum spectavisse, [ne], si consideret theatro, dies totos
ignavia continuaret. [ne] spectaculorum quidem antiquitas servaretur, quotiens
praetor sederet, nulla cuiquam civium necessitate certandi. ceterum abolitos
paulatim patrios mores funditus everti per accitam lasciviam, ut, quod usquam
corrumpi et corrumpere queat, in urbe visatur, degeneretque studiis externis
iuventus, gymnasia et otia et turpes amores exercendo, principe et senatu
auctoribus, qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim adhibeant, [ut]
proceres Romani specie orationum et carminum scaena polluantur. quid superesse,
nisi ut corpora quoque nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et
armis meditentur? an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium
iudicandi munus [melius] expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum
perite audissent? noctes quoque dedecori adiectas, ne quod tempus pudori
relinquatur, sed coetu promisco, quod perditissimus quisque per diem
concupiverit, per tenebras audeat.
[21] Pluribus ipsa licentia placebat, ac
tamen honesta nomina praetendebant. maiores quoque non abhorruisse
spectaculorum oblectamentis pro fortuna, quae tu[m] erat, eoque a Tuscis
accitos histriones, a Thuriis equorum certamina; et possessa Achaia Asiaque
ludos curatius editos, nec quemquam Romae honesto loco ortum ad theatrales
artes degeneravisse, ducentis iam annis a L. Mummi triumpho, qui primus id
genus spectaculi in urbe praebuerit. sed et consultum parsimoniae, quod
perpetua sedes theatro locata sit potius, quam immenso sumptu singulos per
annos consurgeret ac [de]strueretur. nec perinde magistratus rem familiarem
exhausturos aut populo efflagitandi Graeca certamina [a] magistratibus causam
fore, cum eo sumptu res publica fungatur. oratorum ac vatum victorias
incitamentum ingeniis adlaturas; nec cuiquam iudici grave aures studiis
honestis et voluptatibus concessis impertire. laetitiae magis quam lasciviae
dari paucas totius quinquennii noctes, quibus tanta luce ignium nihil inlicitum
occultari queat. sane nullo insigni dehonestamento id spectaculum transi[i]t.
ac ne modica quidem studia plebis exarsere, quid redditi quamquam scaenae
pantomimi certaminibus sacris prohibebantur. eloquentiae primas nemo tulit, sed
victorem esse Caesarem pronuntiatum. Graeci amictus, quis per eos dies plerique
incesserant, tum exoleverunt.
[22] Inter quae sidus cometes effulsit, de
quo vulgi opinio est, tamquam mutationem regis portendat. igitur, quasi iam
depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant. et omnium ore Rubellius
Plautus celebra[ba]tur, cui nobilitas per matrem ex Iulia familia. ipse placita
maiorum colebat, habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu
occultior, tanto plus famae adeptus. auxit rumorem pari vanitate orta
interpretatio fulguris. nam quia discumbentis Neronis apud Simbruina stagna [in
villa], cui Sublaqueum nomen est, ictae dapes mensaque disiecta erat, idque
finibus Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum numine deum
destinari credebant, fovebantque multi, quibus nova et ancipitia praecolere
avida et plerumque fallax ambitio est. ergo permotus his Nero componit ad
Plautum litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus
subtraheret: esse illi per Asiam avitos agros, in quibus tuta et inturbida
iuventa frueretur. ita illuc cum coniuge Antistia et paucis familiarium
concessit.] Isdem diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum Neroni tulit,
quia fontem aquae Marciae ad urbem deductae nando incesserat; videbaturque
potus sacros et caerimoniam loci corpore loto polluisse. secutaque anceps
valitudo iram deum adfirmavit.
[23] At Corbulo post deleta Artaxata utendum
recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium
intenderet vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit,
non infenso exercitu, ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus
facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula, ita infidam ad occasiones.
barbari, pro ingenio quisque, alii preces offerre, quidam deserere vicos in
avia digredi; ac fuere qui se speluncis et carissima secum abderent. igitur dux
Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, celeritate adversus
profugos, immitis iis, qui latebras insederant, ora et exitus specuum sarmentis
virgultisque completos igni exurit. atque illum fines suos praegredientem
incursavere Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus defensi;
quos Corbulo immissis Hiberis vastavit hostilemque audaciam externo sanguine
ultus est.
[24] Ipse exercitusque ut nullis ex proelio
damnis, ita per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propulsare famem
adacti. ad hoc penuria aquae, fervida aetas, longinqua itinera sola ducis
patientia mitigabantur, eadem pluraque gregario milite toleranti[s]. ventum
dehinc in locos cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis, in quae
confugerant Armenii, alterum impetu captum; qui primam vim depulerant,
obsidione coguntur. unde in regionem Tauraunitium transgressus improvisum
periculum vitavit. nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum
telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit,
convictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant. nec multo post
legati Tigranocerta missi patere moenia adferunt, intentos populares ad iussa;
simul hospitale donum, coronam auream, tradebant. accepitque cum honore, ne
quicquam urbi detractum, quo promptius obsequium integri retinerent.
[25] At praesidium Leger[d]a, quod ferox
iuventus clauserat, non sine certamine expugnatum est; nam et proelium pro
muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum et inrumpentium armis
cessere. quae facilius proveniebant, qui Parthi Hyrcano bello distinebantur.
miserantque Hyrcani ad principem Romanum societatem oratum, attineri a se
Vologaesen pro pignore amicitiae ostentante[s]. eos regredientes Corbulo, ne
Euphraten transgressi hostium custodiis circumvenirentur, dato praesidio ad
litora maris Rubri deduxit, unde vitatis Parthorum finibus patrias in sedes
remeavere.
[26] Quin et Tiridaten per Medos extrema
Armeniae intrantem praemisso cum auxiliis Verulano legato atque ipse legionibus
citis abire procul ac spem belli omittere subegit; quosque nobis aversos animis
cognoverat, caedibus et incendiis perpopulatus possessionem Armeniae usurpabat,
cum advenit Tigranes a Nerone ad capessendum imperium delectus, Cappadocum e
nobilitate, regis Archelai nepos, sed quod diu obses apud urbem fuerat, usque
ad servilem patientiam demissus. ne[c] consensu acceptus, durante apud quosdam
favore Arsacidarum: at plerique superbiam Parthorum perosi datum a Romanis
regem malebant. additum et praesidium, mille legionarii, tres sociorum cohortes
duaeque equitum alae; et quo facilius novum regnum tueretur, pars Armeniae, ut
cuique finitima, P[h]ar[a]s[ma]ni Pol[emon]ique et Aristobulo atque Antiocho
parere iussae sunt. Corbulo in Syriam abscessit, morte Ummidii legati vacuam ac
sibi permissam.
[27] Eodem anno ex inlustribus Asia urbibus
Laodicea tremore terrae prolapsa nullo [a] nobis remedio propriis opibus
revaluit. at in Italia vetus oppidum Puteoli ius coloniae et cognomentum a
Nerone apiscuntur. veterani Tarentum et Antium adscripti non tamen
infrequentiae locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias, in quibus
stipendia expleverant; neque coniugiis suscipiendis neque alendis liberis sueti
orbas sine posteris domos relinquebant. non enim, ut olim, universae legiones
deducebantur cum tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus,
ut consensu et caritate rem publicam efficerent, sed ignoti inter se, diversis
manipulis, sine rectore, sine adfectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium
repente in unum collecti, numerus magis quam colonia.
[28] Comitia praetorum arbitrio senatus
haberi solita, quo[d] acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres, qui
supra numerum petebant, legioni praeficiendo. auxitque patrum honorem statuendo
ut, qui a privatis iudicibus ad senatum provocavissent, eiusdem pecuniae
periculum facerent, cuius si qui imperatorem appellare[nt]; nam antea vacuum id
solutumque poena fuerat. fine anni Vibius Secundus eques Romanus accusantibus
Mauris repetundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena
adficeretur, Vibii Crispi fratris opibus enisus.
[29] Caesen[n]io Paeto et Petronio Turpiliano
consulibus gravis clades in Britannia accepta; in qua neque A. Didius legatus,
ut memoravi, nisi parta retinuerat, at successor Veranius, modicis excursibus
Silu[r]as populatus, quin ultra bellum proferret, morte prohibitus est, magna,
dum vixit, severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis manifestus:
quippe multa in Neronem adulatione addidit subiecturum ei provinciam fuisse, si
biennio proximo vixisset. sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos,
scientia militiae et rumore populi, qui neminem sine aemulo sinit, Corbulonis
concertator, receptaeque Armeniae decus aequare domitis perduellibus cupiens.
igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi
parat, navesque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum. sic pedes;
equites vado secuti aut altiores inter undas adnantes equis tramisere.
[30] Stabat pro litore diversa acies, densa
armis virisque, intercursantibus feminis, [quae] in modum Furiarum veste
ferali, crinibus disiectis faces praeferebant; Druidaeque circum, preces diras
sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate adspectus perculere militem, ut
quasi haerentibus membris immobile corpus vulneribus praeberent. dein
cohortationibus ducis et se ipsi stimulantes, ne muliebre et fanaticum agmen
pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios et igni suo involvunt.
praesidium posthac impositum victis excisique luci saevis superstitionibus
sacri: nam cruore captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas
habebant. haec agenti Suetonio repentina defectio provinciae nuntiatur.
[31] Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia
clarus, Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio ratus
regnumque et domum suam procul iniuria fore. quod contra vertit, adeo ut regnum
per centuriones, domus per servos velut capta vastarentur. iam primum uxor eius
Boudicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt; praecipui quique
Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur, et
propinqui regis inter mancipia habebantur. qua contumelia et metu graviorum,
quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, commotis ad rebellationem
Trinovantibus et qui alii nondum servitio fracti resumere libertatem occultis
coniurationibus pepigerant, acerrimo in veteranos odio. quippe in coloniam
Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos,
servos appellando, foventibus impotentiam veteranorum militibus similitudine
vitae et spe eiusdem licentiae. ad hoc templum divo Claudio constitutum quasi
arx aeternae dominationibus adspiciebatur, delectique sacerdotes specie religionis
omnes fortunas effundebant. nec arduum videbatur exscindere coloniam nullis
munimentis saeptam; quod ducibus nostris parum provisum erat, dum amoenitati
prius quam usui consulitur.
[32] Inter quae nulla palam causa delapsum
Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum, quasi cederet hostibus. et
feminae in furore[m] turbatae adesse exitium canebant, externosque fremitus in
curia eorum auditos, consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in
aestuario Tamesae subversae coloniae; iam Oceanus cruento adspectu, ac labente
aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britanni[s] ad spem, ita
veterani[s] ad metum trahebantur. sed qua procul Suetonius aberat, petivere a
Cato Deciano procuratore auxilium. ille haud amplius quam ducentos sine iustis armis
misit; et inerat modica militum manus. tutela templi freti, et impedientibus
qui occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam aut vallum
praeduxerunt, neque motis senibus et feminis iuventus sola restitit: quasi
media pace incauti multitudine barbarorum circumveniuntur. et cetera quidem
impetu direpta aut incensa sunt: templum, in quo se miles conglobaverat, biduo
obsessum expugnatumque. et victor Britannus, Petil[l]o Ceriali, legato legionis
nonae, in subsidium adventanti obvius, fudit legionem, et quod peditum
interfecit: Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus est.
qua clade et odiis provinciae, quam avaritia e[ius] in bellum egerat, trepidus
procurator Catus in Galliam transiit.
[33] At Suetonius mira constantia medios
inter hostes Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed
copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre. ibi ambiguus, an illam sedem
bello deligeret, circumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis
temeritatem Petil[l]ii coercitam, unius oppidi damno servare universa statuit.
neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est, quin daret
profectionis signum et comitantes in partem agminis acciperet: si quos imbellis
sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat, ab hoste oppressi sunt.
eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari omissis castellis
praesidiisque militare [horre]um, quod uberrimum spoliant[i] et defendentibus
intutum, laeti praeda et laborum segnes petebant. ad septuaginta milia civium
et sociorum iis, quae memoravi, locis cecidisse constitit. neque enim capere
aut venundare aliudve quod belli commercium, sed caedes patibula, ignes cruces,
tamquam reddituri supplicium, at praerepta interim ultione, festinabant.
[34] Iam Suetonio quarta decima legio cum
vexillariis vicesimanis et [e] proximis auxiliares, decem ferme milia
armatorum, erant, cum omittere cunctationem et congredi acie parat. deligitque
locum artis faucibus et a tergo silva clausum, satis cognito nihil hostium nisi
in fronte et apertam planitiem esse, sine metu insidiarum. igitur legionarius
frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro cornibus eques
astitit. at Britannorum copiae passim per catervas et turmas exultabant, quanta
non alias multitudo, et animo adeo fero[ci], ut coniuges quoque testes
victoriae secum traherent plaustrisque imponerent, quae super extremum ambitum
campi posuerant.
[35] Boudicca curru filias prae se vehens, ut
quamque nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum ductu bellare
testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus ortam regnum et opes, verum ut
unam e vulgo libertatem amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam
filiarum pudicitiam ulcisci. eo provectas Romanorum cupidines, ut non corpora,
ne senectam quidem aut virginitatem impollutam relinquant. adesse tamen deos
iustae vindictae; cecidisse legionem, quae proelium ausa sit; ceteros castris
occultari aut fugam circumspicere. ne strepitum quidem clamorem tot milium,
nedum impetus et manus perlaturos. si copias armatorum, si causas belli secum
expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse. id mulieri destinatum:
viverent viri et servirent.
[36] Ne Suetonius quidem in tanto discrimine
silebat. quam[quam] confideret virtuti, tamen exhortationes et preces miscebat,
ut spernerent sonores barbarorum et inanes minas: plus illic feminarum quam
iuventutis adspici. imbelles inermes cessuros statim, ubi ferrum virtutemque
vincentium totiens fusi agnovissent. etiam in multis legionibus paucos, qui
proelia profligarent; gloriaque eorum accessurum, quod modica manus universi
exercitus famam adipiscerentur. conferti tantum et pilis emissis post umbonibus
et gladiis stragem caedemque continuarent, praedae immemores: parta victoria
cuncta ipsis cessura. is ardor verba ducis sequebatur, ita se ad intorquenda
pila expedierat vetus miles et multa proeliorum experientia, ut certus
eventu[s] Suetonius daret pugnae signum.
[37] Ac primum legio gradu immota et
angustias loci pro munimento retinens, postquam [in] propius suggressos hostes
certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit. idem auxiliarium impetus; et
eques protentis hastis perfringit quod obvium et validum erat. ceteri terga
praebuere, difficili effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus. et
miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque telis etiam iumenta
corporum cumulum auxerant. clara et antiquis victoriis par ea die laus parta:
quippe sunt qui paulo minus quam octoginta milia Britannorum cecidisse tradant,
militum quadringentis ferme interfectis nec multo amplius vulneratis. Boudicca
vitam veneno finivit. et Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae
legionis, cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis rebus, quia
pari gloria legionem suam fraudaverat abnueratque contra ritum militiae iussa
ducis, se ipse gladio transegit.
[38] Contractus deinde omnis exercitus sub
pellibus habitus est ad reliqua belli perpetranda. auxitque copias Caesar
missis ex Germania duobus legionariorum milibus, octo auxiliarium cohortibus ac
mille equitibus quorum adventu nonani legionario milite suppleti sunt. cohortes
alaeque novis hibernaculis locatae, quodque nationum ambiguum aut adversum
fuerat, igni atque ferro vastatum. sed nihil aeque quam fames adfligebat
serendis frugibus incuriosos, et omni aetate ad bellum versa, dum nostros
commeatus sibi destinant. gentesque praeferoces tardius ad pacem inclina[ba]nt,
quia Iulius Classicianus, successor Cato missus et Suetonio discors, bonum
publicum privatis simultatibus impediebat disperseratque novum legatum opperiendum
esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum.
simul in urbe[m] mandabat, nullum proelio[rum] finem exspectarent, nisi
succederetur Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortunam
referebat.
[39] Igitur ad spectandum Britanniae statum
missus est e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate eius non
modo inter legatum porcuratoremque concordiam gigni, sed et rebelles barbarorum
animos pace componi. nec defuit Polyclitus, quo minus ingenti agmine Italiae
Galliaeque gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque nostris
terribilis incederet. sed hostibus inrisui fuit, apud quos flagrante etiam tum
libertate nondum cognita libertinorum potentia erat; mirabanturque, quod dux et
exercitus tanti belli confector servitiis oboedirent. cuncta tamen id
imperatorem in mollius relata; detentusque rebus gerundis Suetonius, quod
paucas naves in litore remigiumque in iis amiserat, tamquam durante bello
tradere exercitu Pertronio Turpiliano, qui iam consulatu abierat, iubetur. is
non inritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen segni otio imposuit.
[40] Eodem anno Romae insignia scelera,
alterum senatoris, servili alterum audacia, admissa sunt. Domitius Balbus erat
praetorius, simul longa senecta, simul orbitate et pecunia insidiis obnoxius.
ei propinquus Valerius Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit
testamentum ascitis Vin[i]cio Rufino et Terentio Lentino equitibus Romanis.
illi Antonium Primum et Asinium Marcellum sociaverant. Antonius audacia
promptus, Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus
habebatur, nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. igitur Fabianus
tabulas [adhibitis] iis quos memoravi et aliis minus inlustribus obsignat. quod
apud patres convictum, et Fabianus Antoniusque cum Rufino et Terentio lege
Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum et preces Caesaris poenae magis
quam infamiae exemere.
[41] Perculit is dies Pompeium quoque
Aelianum, iuvenem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, eique Italia
et Hispania, in qua ortus erat, interdictum est. pari ignominia Valerius
Ponticus adficitur, quod reos, ne apud praefectum urbis arguerentur, ad
praetorem detulisset, interim specie legum, mox praevaricando ultionem
elusurus. additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset vendidissetve,
perinde poena teneretur ac publico iudicio calumniae condemnatus.
[42] Haud multo post praefectum urbis
Pedanium Secundum servus ipsius interfecit, seu negata libertate, cui pretium
pepigerat, sive amore exoleti incensus et dominum aemulum non tolerans. ceterum
cum vetere ex more familiam omnem, quae sub eodem tecto mansitaverat, ad
supplicium agi oporteret, concursu plebis, quae tot innoxios protegebat, usque
ad seditionem ventum est senatusque [obsessus], in quo ipso erant studia nimiam
severitatem aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus. ex quis C.
Cassius sententiae loco in hunc modum disseruit:
[43] "Saepe numero, patres conscripti,
in hoc ordine interfui, cum contra instituta et leges maiorum nova senatus
decreta postularentur; neque sum adversatus, non quia dubitarem, super omnibus
negotiis melius atque rectius olim provisum et quae converterentur [in]
deterius mutari, sed ne nimio amore antiqui moris studium meum extollere viderer.
simul quicquid hoc in nobis auctoritatis est, crebris contradictionibus
destruendum non existimabam, ut maneret integrum, si quando res publica
consiliis eguisset. quod hodie venit, consulari viro domi suae interfecto per
insidias serviles, quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum concusso
senatus consulto, quod supplicium toti familiae minitabatur. decernite hercule
impunitatem: at quem dignitas sua defendet, cum praefecto urbis non
profu[er]it? quem numerus servorum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadringenti
non protexerint? cui familia opem feret, quae ne in metu quidem pericula nostra
advertit? an, ut quidam fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est
interfector, quia de paterna pecunia transegerat aut avitum mancipium
detrahebatur? pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri.
[44] Libet argumenta conquirere in eo, quod
sapientioribus deliberatum est? sed et si nunc primum statuendum haberemus,
creditisne servum interficiendi domini animum sumpsisse, ut non vox minax
excideret, nihil per temeritatem proloqueretur? sane consilium occul[ta]vit,
telum inter ignaros paravit: num excubias transire, cubiculi fores recludere,
lumen inferre, caedem patrare [poterat] omnibus nesciis? multa sceleri indicia
praeveniunt: servi si prodant, possumus singuli inter plures, tuti inter
anxios, postremo, si pereundum sit, non inulti inter nocentes agere. suspecta
maioribus nostris fuerunt ingenia servorum, etiam cum in agris aut domibus
i[s]dem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent. postquam vero
nationes in familiis habemus, quibus diversi ritus, externa sacra aut nulla
sunt, conluviem istam non nisi metu coercueris. at quidam insontes peribunt.
nam et ex fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam strenui
sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos
utilitate publica rependitur."
[45] Sententiae Cassii ut nemo unus contra
ire ausus est, ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut sexum ac
plurimorum indubiam innocentiam miserantium: praevaluit tamen pars, quae
supplicium decernebat. sed obtemperari non poterat, conglobata multitudine et
saxa ac faces min[it]tante. tum Caesar populum edicto increpuit atque omne
iter, quo damnati ad poenam ducebantur, militaribus praesidiis saepsit. censuerat
Cingonius Varro, ut liberti quoque, qui sub eodem tecto fuissent, Italia
deportarentur. id a principe prohibitum est, ne mos antiquus, quem misericordia
non minuerat, per saevitiam intenderetur.
[46] Damnatus isdem consulibus Tarquitius
Priscus repetundarum Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio, quia
accusatum ab eo Statilium Taurum pro consule ipsius meminerant. census per
Gallias a Q. Volusio et Sextio Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis
inter se per nobilitatem Volusio atque Africano: Trebellium dum uterque
dedignatur, supra tulere.
[47] Eo anno mortem obiit Memmius Regulus,
auctoritate constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris fastigio
datur, clarus, adeo ut Nero aeger valetudine, et adulantibus circum, qui finem
imperio adesse dicebant, si quid fato pateretur, responderit habere subsidium
rem publicam. rogantibus dehinc, in quo potissimum, addiderat in Memmio Regulo.
vixit tamen post haec Regulus, quiete defensus et quia nova generis claritudine
neque invidiosis opibus erat. gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque
oleum equiti ac senatui Graeca facilitate.
[48] P. Mario L. Afinio consulibus Antistius
praetor, quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi probrosa adversus
principem carmina factitavit vulgavitque celebri convivio, dum apud Ostorium
Scapulam epulatur. exim a Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem
precibus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. tum primum
revocata ea lex; credebaturque haud perinde exitium Antistio quam imperatori
gloriam quaesit[tam], ut condemnatum a senatu intercessione tribunicia morti
eximeret. et cum Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis
testibus creditum; censuitque Iunius Marullus consul designatus adimendam reo
praeturam necandumque more maiorum. ceteris inde adsentientibus, Paetus
Thrasea, multo cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non quicquid
nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe et nulla necessitate
obstricto senatui statuendum disseruit. carnificem et laqueum pridem abolita,
et esse poenas legibus constitutas, quibus sine iudicum saevitia et temporum
infamia supplicia decernerentur. quin in insula publicatis bonis, quo longius
sontem vitam traxisset, eo privatim miserior[em] et publicae clementiae maximum
exemplum futurum.
[49] Libertas Thrasea servitium aliorum
rupit, et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius
iere, paucis, ex[c]eptis, in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius,
optimum quemque iurgio lacessens et respondenti reticens, ut pavida ingenia
solent. at consules, perficere decretum senatus non ausi, de consensu scripsere
Caesari. ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit: nulla
iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse;
earum ultionem a patribus postulatam, et pro magnitudine delicti poenam statui
par fuisse. ceterum se, qui severitatem decernentium impediturus fuerit,
moderationem non prohibere: statuerent ut vellent; datam et absolvendi licentiam.
his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules
mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant
deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero
tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
[50] Haud dispari crimine Fabricius Veiento
conflictatus est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes composuisset
iis libris, quibus nomen codicillorum dederat. adiciebat Tullius Geminus
accusator venditata ab eo munera principis et adipiscendorum honorum ius. quae
causa Neroni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia depulit
et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque, donec cum periculo
parabantur: mox licentia habendi oblivionem attulit.
[51] Sed gravescentibus in dies publicis
malis subsidia minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine an
veneno. valetudo ex eo coniectabatur, quod in se tumescentibus paulatim
faucibus et impedito meatu spiritum finiebat. plures iussu Neronis, quasi
remedium adhiberetur, inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et
Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps venisset, adspectum
eius aversatum sciscitanti hactenus respondisse: "ego me bene habeo."
civitati grande desiderium eius mansit per memoriam virtutis et successorum
alterius segnem innocentiam, alterius flagrantissima flagitia [adulteria].
quippe Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Rufum ex vulgi
favore, quia rem frumentariam sine quaestu tractabat, Ofonium Tigellinum,
veterem impudicitiam atque infamiam in eo secutus. atque illi pro cognitis
moribus fuere, validior Tigellinus in animo principis et intimis libidinibus
adsumptus, prospera populi et militum fama Rufus, quod apud Neronem adversum experiebatur.
[52] Mors Burri infregit Senecae potentiam,
quia nec bonis artibus idem virium erat altero velut duce amoto, et Nero ad
deteriores inclinabat. hi variis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam
ingentes et privatum modum evectas opes adhuc augeret, quodque studia civium in
se verteret, hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi
principem supergrederetur. obiciebant etiam eloquentiae laudem uni sibi
adsciscere et carmina crebrius factitare, postquam Neroni amor eorum venisset. nam
oblectamentis principis palam iniquum detrectare vim eius equos regentis,
inludere vocem, quotiens caneret. quem ad finem nihil in re publica clarum
fore, quod non ab illo reperiri credatur? certe finitam Neronis pueritiam et
robur iuventae adesse: exueret magistrum, satis amplis doctoribus instructus
maioribus suis.
[53] At Seneca criminantium non ignarus,
prodentibus iis, quibus aliqua honesti cura, et familiaritatem eius magis
aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita incipit: "quartus decimus
annus est, Caesar, ex quo spei tuae admotus sum, octavus, ut imperium obtines:
medio temporis tantum honorum atque opum in me cumulasti, ut nihil felicitati
meae desit nisi moderatio eius, utar magnis exemplis, ne[c] meae fortunae, sed
tuae. abavus tuus Augustus Marco Agrippae Mytilenese secretum, C. Maecenati
urbe in ipsa velut peregrinum otium permisit; quorum alter bellorum socius,
alter Romae pluribus laboribus iactatus ampla quidem sed pro ingentibus
meritis, praemia acceperant. ego quid aliud munificentiae [tuae] adhibere potui
quam studia, ut sic dixerim, in umbra educata, et quibus claritudo venit, quod
iuventae tuae rudimentis adfuisse videor, grande huius rei pretium. at tu
gratiam immensam innumeram pecuniam circumdedisti, adeo ut plerumque intra me
ipse volvam: egone, equestri et provinciali loco ortus, proceribus civitatis
adnumeror? inter nobiles et longa [de]cora praeferentes novitas mea enituit?
ubi est animus ille modicis contentus? tales hortos exstruit et per haec
suburbana incedit et tantis agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat? una
defensio occurrit, quod muneribus tuis obniti non debui.
[54] Sed uterque mensuram implevimus, et
[tu], quantum princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a principe
accipere: cetera invidiam a[u]gent. quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam
magnitudinem iacet, sed mihi incumbit, mihi subveniendum est. quo modo in
militia aut via fessus adminiculum orarem, ita in hoc itinere vitae senex et
levissimis quoque curis impar, cum opes meas ultra sustinere non possim,
praesidium peto. iube re[m] per procuratores tuos administrari, in tuam
fortunam recipi. nec me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum
fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum curae seponitur, in
animum revocabo. superest tibi robur et tot per annos summi fastigii regimen:
possumus seniores amici quietem reposcere. hoc quoque in tuam gloriam cedet,
eos ad summa vexisse, qui et modica tolerarent."
[55] Ad quae Nero sic ferme respondit:
"quod meditatae orationi tuae statim occurram, id primum tui muneris
habeo, qui me non tantum praevisa, sed subita expedire docuisti. [ab]avus meus
Augustus Agrippae et Maecenati usurpare otium post labores concessit, sed in ea
ipse aetate, cuius auctoritas tueretur quicquid illud et qualecumque
tribuisset; ac tamen neutrum datis a se praemiis exuit bello et periculis
meruerant; in iis enim iuventa Augusti versata est. nec mihi tela et manus tuae
defuissent in armis agenti; sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio
praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. et tua quidem erga me munera,
dum vita suppetet, aeterna erunt: quae a me habes, horti et faenus et villae,
casibus obnoxia sunt. ac licet multa videantur, plerique haudquaquam artibus
tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos, qui ditiores spectantur:
unde etiam rubori mihi est, quod praecipuus caritate nondum omnes fortuna
antecellis.
[56] Verum et tibi valida aetas rebusque et
fructui rerum sufficiens, et nos prima imperii spatia ingredimur, nisi forte
aut te Vitellio ter consuli aut me Claudio postponis, et quantum Volusio longa
parsimonia quaesivit, tantum in te mea liber[ali]tas explere non potest. quin,
si qua in parte lubricum adulescentiae nostrae declinat, revocas ornatumque
robur subsidio impensius regis? non tua moderatio si reddideris pecuniam, nec
quies, si reliqueris principem, sed mea avaritia, meae crudelitatis metus in
ore omnium versabitur. quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen
sapienti viro decorum fuerit, unde amico infamiam paret, inde gloriam sibi
recipere." his adicit complexum et oscula, factus natura et consuetudine
exercitus velare odium fallacibus blanditiis. Seneca, qui finis omnium cum
dominante sermonum, grates agit; sed instituta prioris potentiae commutat,
prohibet coetus salutantium, vitat comitantes, rarus per urbem, quasi
valetudine infensa aut sapientiae studiis domi attineretur.
[57] Perculso Seneca promptum fuit Rufum
Faenium imminuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus. validiorque in dies
Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, gratiores ratus, si principem
societate scelerum obstringeret, metus eius rimatur; compertoque Plautum et
Sullam maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper
amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, illi Germaniae exercitus
commemorat. non se, ut Burrum, diversas spes, sed solam incolumitatem Neronis
spectare; cui caveri utcumque ab urbanis insidiis praesenti o[pe]ra: longinquos
motus quonam modo comprimi posse? erectas Gallias ad nomen dictatorium, nec
minus suspensos Asiae populos claritudine avi Drusi. Sullam inopem, unde
praecipuam audaciam, et simulatione segnitiae, dum temeritati locum reperiret.
Plautum magnis opibus ne fingere quidem cupidinem otii, sed veterum Romanorum
imitamenta praeferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque, quae
turbidos et negotiorum adpetentes faciat. nec ultra mora. Sulla sexto die
pervectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur, cum
epulandi causa discumberet. relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura
canitie deforme.
[58] Plauto parari necem non perinde occultum
fuit, quia pluribus salus eius curabatur, et spatium itineris ac maris
tempusque interiectum moverat famam. vulgoque fingebant petitum ab eo Corbulonem,
magnis tum exercitibus praesidentem et, clari atque insontes si
interficerentur, praecipuum ad pericula. quin et Asiam favore iuvenis arma
cepisse, nec milites ad scelus missos aut numero validos aut animo promptos,
postquam iussa efficere nequiverint, ad spes novas transisse. v[a]na haec more
famae credentium otio a[u]gebantur; ceterum libertus Plauti celeritate ventorum
praevenit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit: effugeret segnem
mortem, dum suffugium [ess]et: magni nominis miseratione reperturum bonos,
consociaturum audaces; nullum interim subsidium aspernandum. si sexaginta
milites (tot enim adveniebant) propulisset, dum refertur nuntius Neroni, dum
manus alia permeat, multa secutura, quae adusque bellum evalescerent. denique aut
salutem tali consilio quaeri, aut nihil gravius audenti quam ignavo patiendum
esse.
[59] Sed Plautum ea non movere, sive nullam
opem providebat inermis et exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et
liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine
turbatum. sunt qui alios a socero nuntios venisse ferant, tamquam nihil atrox
immineret; doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, Musonium Tusci generis,
constantiam opperiendae mortis pro incerta et trepida vita suassisse. repertus
est certe per medium diei nudus exercitando corpori. talem eum centurio
trucidavit coram Pelagone spadone, quem Nero centurioni et manipulo, quasi
satellitibus ministrum regium, praeposuerat. captum interfecti relatum; cuius
adspectu (ipsa principis verba referam) "cur," inquit, "Nero
* * *" et posito metu nuptias Poppaeae ob eius modi terrores
dilatas maturare parat Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret,
nomine patris et studiis populi gravem. sed ad senatum litteras misit de caede
Sullae Plautique haud confessus, verum utriusque turbidum ingenium esse, et
sibi incolumitatem rei publicae magna cura haberi. decretae eo nomine
supplicationes, utque Sulla et Plautus senatu moverentur, gravioribus iam
ludibriis quam malis.
[60] Igitur accepto patrum consulto, postquam
cuncta scelerum suorum pro egregiis accipi videt, exturbat Octaviam, sterilem
dictitans; exim Poppaeae coniungitur. ea diu paelex et adulteri Neronis, mox
mariti potens, quendam ex ministris Octaviae impulit servilem ei amorem
obicere. destinaturque reus cognomento Eucaerus, natione Alexandrinus, canere
per tibias doctus. actae ob id de ancillis quaestiones, et vi tormentorum
victis quibusdam, ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominae
tueri; ex quibus una instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviae
respondit quam os eius. movetur tamen primo civilis discidii specie domumque
Burri, praedia Plauti infausta dona accipit; mox in Campania[m] pulsa est
addita militari custodia. inde crebri questus nec occulti per vulgum, cui minor
sapientia [et] ex mediocritate fortunae pauciora pericula sunt. his *** tamquam
Nero paenitentia flagitii coniugem revocarit Octaviam.
[61] Exim laeti Capitolium scandunt deosque
tandem venerantur. effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines gestant
umeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt. itur etiam in principis
laudes, repetitum [certamen] venerantium. iamque et Palatium multitudine et
clamoribus complebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro
turbatos disiecere. mutataque quae per seditionem verterant, et Poppaeae honos
repositus est. quae semper odio, tum et metu atrox, ne aut vulgi acrior vis
ingrueret aut Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius: non
eo loci res suas agi, ut de matrimonio certet, quamquam id sibi vita potius,
sed vitam ipsam in extremum adductam a clientelis et servitiis Octaviae, quae
plebis sibi nomen indiderint, ea in pace ausi, quae vix bello evenirent. arma
illa adversus principem sumpta; ducem tantum defuisse, qui motis rebus facile
reperiretur: omitteret modo Campaniam et in urbem ipsa pergeret, ad cuius nutum
absentis tumultus cierentur. quod alioquin suum delictum? quam cuiusquam
offensionem? an quia veram progeniem penatibus Caesarum datura sit? malle populum
Romanum tibicinis Aegyptii subolem imperatorio fastigio induci? denique, si id
rebus conducat, libens quam coactus acciret dominam, vel consuleret securitati.
iusta ultione et modicis remediis primos motus consedisse: at si desperent
uxorem Neronis fore Octaviam, illi maritum daturos.
[62] Varius sermo et ad metum atque iram
adcommodatus terruit simul audientem at accendit. sed parum valebat suspicio in
servo, et quaestionibus ancillarum elusa erat. ergo confessionem alicuius
quaeri placet, cui rerum quoque novarum crimen adfingeretur. et visus idoneus
maternae necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, praefectus,
levi post admissum scelus gratia, dein graviore odio, quia malorum facinorum
ministri quasi exprobrantes adspiciuntur. igitur accitum eum Caesar operae
prioris admonet: solum incolumitati principis adversus insidiantem matrem
subvenisse; locum haud minoris gratiae instare, si coniugem infensam
depelleret. nec manu aut telo opus: fateretur Octaviae adulterium. occulta
quidem ad praesens, sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si
negavisset, necem intentat. ille, insita vaecordia et facilitate priorum
flagitiorum, plura etiam quam iussum erat fingit fateturque apud amicos, quos
velut consilio adhibuerat princeps. tum in Sardiniam pellitur, ubi non inops
exilium toleravit et fato obiit.
[63] At Nero praefectum in spem sociandae
classis corruptum, et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus, abactos partus
conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto memorat insulaque Pandateria
Octaviam claudit. non alia exul visentium oculos maiore misericordia adfecit.
meminerant adhuc quidam Agrippinae a Tiberio, recentior Iuliae memoria
obversabatur a Claudio pulsae; sed illis robur aetatis adfuerat; laeta aliqua
viderant et praesentem saevitiam melioris olim fortunae recordatione
adlevabant: huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum, in
qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
tum ancilla domina validior et Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta;
postremo crimen omni exitio gravius.
[64] Ac puella vicesimo aetatis anno inter
centuriones et milites, praesagio malorum iam vita[e] exempta, nondum tamen
morte adquiescebat. paucis dehinc interiectis diebus mori iubetur, cum iam
viduam se et tantum sororem testaretur communesque Germanicos et postremo
Agrippinae nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium, sed sine
exitio pertulisset. restringitur vinclis venaeque eius per omnes artus
exsolvuntur; et quia pressus pavore sanguis tardius labebatur, praefervidi
balnei vapore enecatur. additurque atrocior saevitia, quod caput amputatum
latumque in urbem Poppaea vidit. dona ob haec templis decreta que[m] ad finem
memorabimus? quicumque casus temporum illorum nobis vel aliis auctoribus
noscent, praesumptum habeant, quotiens fugas et caedes iussit princeps, totiens
grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia
fuisse. neque tamen silebimus, si quod senatus consultum adulatione novum aut paenitentia
postremum fuit.
[65] Eodem anno libertorum potissimos veneno
interfecisse creditus, Doryphorum quasi adversatum nuptiis Poppaeae, Pallantem,
quod immensam pecuniam longa senecta detineret. Romanus secretis
criminationibus incusaverat Senecam ut C. Pisonis socium, sed validius a Seneca
eodem crimine perculsus est. unde Pisoni timor, et orta insidiarum in Neronem
magna moles et improspera.
Liber quintus decimus
[1] Interea rex Parthorum Vologaeses,
cognitis Corbulonis rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum,
simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens,
magnitudine rursum Romana et continui foederis reverentia diversas ad curas
trahebatur, cunctator ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque
ex eo bellis inligatus. atque illum ambiguum novus insuper nuntius contumeliae
exstimulat: quippe egressus Armenia Tigranes Adiabenos, conterminam nationem,
latius ac diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores gentium aegre
tolerabant: eo contemptionis descensum, ut ne duce quidem Romano incursarentur,
sed temeritate obsidis tot per annos inter mancipia habiti. accendebat dolorem
eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret
rogitans: iam de Armenia concessum, proxima trahi; et nisi defendant Parthi,
levius servitium apud Romanos deditis quam captis esse. Tiridates quoque, regni
profugus, per silentium aut modice querendo gravior erat: non enim ignavia
magna imperia contineri; virorum armorumque faciendum certamen; id in summa
fortuna aequius quod validus, et sua retinere privatae domus, de alienis
certare regiam laudem esse.
[2] Igitur commotus his Vologaeses concilium
vocat et proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur: "hunc ego
eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem summo nomine concessisset, in
possessionem Armeniae deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur (nam Medos
Pacorus ante ceperat), videbarque contra vetera fratrum odia et certamin[a]
familiae nostrae penates rite composuisse. prohibent Romani et pacem numquam
ipsis prospere lacessitam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. non ibo
infitias: aequitate quam sanguine, causa quam armis retinere parta maioribus
malueram. si cunctatione deliqui, virtute corrigam. vestra quidem vis et gloria
[in] integro est, addita modestiae fama, quae neque summis mortalium spernenda
est et a dis aestimatur." simul diademate caput Tiridatis evinxit,
promptam equitum manum, quae regem ex more sectatur, Monaesi nobili viro
tradidit, adiectis Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia
exturba[re], dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis vires intimas
molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans.
[3] Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita
sunt, legiones duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium Tigrani
mittit, occulto praecepto, compositius cuncta quam festinantius agerent. quippe
bellum habere quam gerere malebat, scripseratque Caesari proprio duce opus
esse, qui Armeniam defenderet: Syriam ingruente Vologaese acriore in discrimine
esse. atque interim reliquas legiones pro ripa Euphratis locat, tumultuariam
provincialium manum armat, hostiles ingressus praesidiis intercipit. et quia
egena aquarum regio est, castella fontibus imposita; quosdam rivos congestu
harenae abdidit.
[4] Ea dum a Corbulone tuendae Syriae
parantur, acto raptim agmine Mon[a]eses, ut famam sui praeiret, non ideo
nescium aut incautum Tigranen offendit. occupaverat Tigranocertam, urbem copia
defensorum et magnitudine moenium validam. ad hoc Nicephorius amnis haud
spernenda latitudine partem murorum ambit, et ducta ingens fossa, qua fluvio
diffidebatur. inerantque milites et provisi ante commeatus, quorum subvectu
pauci avidius progressi et repentinis hostibus circumventi ira magis quam metu
ceteros accenderant. sed Partho ad exsequendas obsidiones nulla comminus
audacia: raris sagittis neque clausos exterret et semet frustratur. Adiabeni
cum promovere scalas et machinamenta inciperent, facile detrusi, mox
erumpentibus nostris caeduntur.
[5] Corbulo tamen, quamvis secundis rebus
suis, moderandum fortunae ratus misit ad Vologaesen, qui expostularent vim
provinciae inlatam: socium amicumque regem, cohortes Romanas circumsederi.
omitteret potius obsidionem, aut se quoque in agro hostili castra positurum.
Casperius centurio in eam leg[at]ionem delectus apud oppidum Nisibin, septem et
triginta milibus passuum a Tigranocerta distantem, adit regem et mandata
ferociter edidit. Vologaesi vetus et penitus infixum erat arma romana vitandi,
nec praesentia prospere fluebant. inritum obsidium, tutus manu et copiis
Tigranes, fugati qui expugnationem sumpserant, missae in Armeniam legiones, et
alia pro Syria paratae ultro inrumpere; sibi imbecillum equitem pabuli inopia;
nam exorta vi locustarum aberat quicquid herbidum aut frondosum. igitur metu
abstruso mitiora obtendens, missurum ad imperatorem Romanum legatos super
petenda Armenia et firmanda pace respondet; Mon[a]esen omittere Tigranocertam
iubet, ipse retro concedit.
[6] Haec plures ut formidine regis et
Corbulonis minis patrata ac magnifica extollebat. alii occulte pepigisse
interpretabantur, ut omisso utrimque bello et abeunte Vologaese Tigranes quoque
Armenia abscederet. cur enim exercitum Romanum a Tigranocertis deductum? cur
deserta per otium quae bello defenderant? an melius hibernavisse in extrema
Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti? dilata
prorsus arma, ut Vologaeses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo
meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret. nam, ut rettuli,
proprium ducem tuendae Armeniae poposcerat, et adventare Caesennius Paetus
audiebatur. iamque aderat, copiis ita divisis, ut quarta et duodecima legiones
addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul Pontica et Galatarum
Cappadocumque auxilia Paeto oboedirent, tertia et sexta et decima legiones
priorque Syriae miles apud Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu sociarent
partirenturve. sed neque Corbulo aemuli patiens, et Paetus, cui satis ad
gloriam erat, si proximus haberetur, despiciebat gesta, nihil caedis aut
praedae, usurpatas nomine tenus urbium expugnationes dictitans: se tributa ac
leges et pro umbra regis Romanum ius victis impositurum.
[7] Sub idem tempus legati Vologaesis, quos
ad principem missos memoravi, revertere inriti bellumque propalam sumptum a
Parthis. nec Paetus detrectavit, sed duabus legionibus, quarum quartum
Funisulanus Vettonianus eo in tempore, duodecimam Calavius Sabinus regebant,
Armeniam intrat tristi omine. nam in transgressu Euphratis, quem ponte
tramittebant, nulla palam causa turbatus equus, qui consularia insignia
gestabat, retro evasit; hostiaque, quae muniebantur hibernaculis adsistens,
semifacta opera fuga perrupit seque vallo extulit; et pila militum arsere,
magis insigni prodigio, quia [Parthus] hostis missilibus telis decertat.
[8] Ceterum Paetus spretis ominibus, necdum
satis firmatis hibernaculis, nullo rei frumentariae provisu, rapit exercitum
trans montem Taurum reciperandis, ut ferebat, Tigranocertis vastandisque
regionibus, quas Corbulo integras omisisset. et capta quaedam castella,
gloriaeque et praedae nonnihil partum, si aut gloriam cum modo aut praedam cum
cura habuisset: longinquis itineribus percursando quae obtineri nequibant,
conrupto qui captus erat commeatu et instante iam hieme, reduxit exercitum
composuitque ad Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis,
rerum vacuas.
[9] Interim Corbulo numquam neglectam
Euphratis ripam crebrioribus praesidiis insedit; et ne ponti iniciendo
impedimentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis magna specie
volitabant), naves magnitudine praestantes et conexas trabibus ac turribus
auctas agit per amnem catapultisque et balistis proturbat barbaros, in quo[s]
saxa et hastae longius permeabant, quam ut contrario sagittarum iactu
adaequarentur. dein pons continuatus collesque adversi per socias cohortes,
post legionum castris occupantur, tanta celeritate et ostentatione virium, ut
Parthi omisso paratu invadendae Syriae spem omnem in Armeniam verterent, ubi
Paetus imminentium nescius quintam legionem procul in Ponto habebat, reliquas
promiscis militum commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologaesen magno et
infenso agmine auditum.
[10] Accitur legio duodecima, et unde famam
aucti exercitus speraverat, prodita infrequentia. qua tamen retineri castra et
eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis aut in alienis
consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris militaribus adversus urgentes
casus firmatus erat, rursus, ne alienae sententiae indigens videretur, in
diversa ac deteriora transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque
vallum sibi, sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi
proelio certaturus. deinde amisso centurione et paucis militibus, quos visendis
hostium copiis praemiserat, trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologaeses
institerat, vana rursus fiducia tria milia delicti peditis proximo Tauri iugo
imposuit, quo transitum regis arcerent; alares quoque Pannonios, robur
equitatus, in parte campi locat. coniux ac filius castello, cui Arsamosata
nomen est, abditi, data in praesidium cohorte ac disperso milite, qui in uno
habitus vagum hostem promptius sustentavisset aegre compulsum ferunt, ut
instantem Corbuloni fateretur. nec a Corbulone properatum, quo gliscentibus
periculis etiam subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia
ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum e cohortibus iussit.
[11] At Vologaeses, quamvis obsessa a Paeto
itinera hinc peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed vi ac
minis alares exterruit, legionarios obtrivit, uno tantum centurione Tarquitio
Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso factaque saepius
eruptione et caesis, qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium iactu
circumveniretur. peditum si quis integer, longinqua et avia, vulnerati castra
repetivere, virtutem regis, saevitiam et copias gentium, cuncta metu
extollentes, facili credulitate eorum, qui eadem pavebant. ne dux quidem obniti
adversis, sed cuncta militiae munia deseruerat, missis iterum ad Corbulonem
precibus, veniret propere, signa et aquilas et nomen reliquum infelicis
exercitus tueretur: se fidem interim, donec vita suppeditet, retenturos.
[12] Ille interritus et parte copiarum apud
Syriam relicta, ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et
commeatibus non egenum, regionem Commagenam, exim Cappadociam, inde Armenios
petivit. comitabantur exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum
onusta frumenti, ut simul hostem famemque depelleret. primum e perculsis
Paccium primi pili centurionem obvium habuit, dein plerosque militum; quos
diversas fugae causas obtendentes redire ad signa et clementiam Paeti experiri
monebat: se nisi victoribus immitem esse. simul suas legiones adire, hortari;
priorum admonere, novam gloriam ostendere. non vicos aut oppida Armeniorum, sed
castra Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si singulis
manipularibus praecipua servati civis corona imperatoria manu tribueretur, quod
illud et quantum decus, ubi par eorum numerus aspiceretur, qui adtulissent
salutem et qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et erant quos
pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu
noctuque iter properabant.
[13] Eoque intentius Vologaeses premere
obsessos, modo vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas
defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate
hostem in proelium eliceret. at illi vix contuberniis extracti, nec aliud quam
munimenta propugnabant, pars iussu ducis, et alii propria ignavia aut
Corbulonem opperientes, ac vis [si] ingrueret, provisis exemplis Caudinae
Numantinaeque [pacis; neque] eandem vim Samnitibus, Italico populo, aut
[Hispanis quam] Parthis, Romani imperii aemulis. validam quoque et laudatam
antiquitatem, quotiens fortuna contra daret, saluti consuluisse. qua
desperatione exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologaesen non
supplices, sed in modum querentis composuit, quod pro Armeniis semper Romanae
dicionis aut subiectis re[g]i, quem imperator delegisset, hostilia faceret:
pacem ex aequo utilem. ne praesentia tantum spectaret: ipsum adversus duas
legiones totis regni viribus advenisse; at Romanis orbem terrarum reliquum, quo
bellum iuvarent.
[14] Ad eo Vologaeses nihil pro causa, sed
opperiendos sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit; illum locum tempusque
consilio destinatum, quid de Armenia cernerent; adiecisse deos dignum
Arsacidarum, simul ut de legionibus Romanis statuerent. missi posthac Paeto
nuntii et regis conloquium petitum, qui Vasacen praefectum equitatus ire
iussit. tum Paetus Lucullos, Pompeios et si qua C[a]esa[res] obtinendae
donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imaginem retinendi largiendive penes nos,
vim penes Parthos memorat. et multum in vicem disceptato, Monobazus Adiabenus
in diem posterum testis iis quae pepigissent adhibetur. placuitque liberari
obsidio legiones et decedere omnem militem finibus Armeniorum castellaque et
commeatus Parthis tradi, quibus perpetratis copia Vologaesi fieret mittendi ad
Neronem legatos.
[15] Interim flumini Arsaniae (is castra
praefluebat) pontem imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi
quasi documentum victoriae iusserant; namque iis usui fuit, nostri per diversum
iere. addidit rumor sub iugum missas legiones et alia ex rebus infaustis,
quorum simulacrum ab Armeniis usurpatum est. namque et munimenta ingressi sunt,
antequam agmen Romanum excederet, et circumstetere vias, captiva olim mancipia
aut iumenta adgnoscentes abstrahentesque; raptae etiam vestes, retenta arma,
pavido milite et concedente, ne qua proelii causa existeret. Vologaeses armis
et corporibus caesorum aggeratis, quo cladem nostram testaretur, visu
fugientium legionum abstinuit: fama moderationis quaerebatur, postquam
superbiam expleverat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus quisque
regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat pontem cessurum oneri dolo
fabricantium; sed qui ingredi ausi sunt, validum et fidum intellexere.
[16] Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem
frumentariam constitit, ut horreis ignem inicerent, contraque prodiderit
Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito relicturos oppugnationem,
neque se plus tridui itinere afuisse. adicit iure iurando Paeti cautum apud
signa, adstantibus iis, quos testificando rex misisset, neminem Romanum
Armeniam ingressurum, donec referrentur litterae Neronis, an paci adnueret.
quae ut augendae infamiae composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una
die quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, desertis passim sauciis,
neque minus deformem illam fugientium trepidationem, quam si terga in acie
vertissent. Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non eam speciem
insignium et armorum praetulit, ut diversitatem exprobraret: maesti manipuli ac
vicem commilitonum miserantes ne lacrimis quidem temperare; vix prae fletu
usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutis et ambitio gloriae,
felicium hominum adfectus: sola misericordia valebat, et apud minores magis.
[17] Ducum inter se brevis sermo secutus est,
hoc conquerente inritum laborem, potuisse bellum fuga Parthorum finiri; ille
integra utrique cuncta respondit: converterent aquilas et iuncti invaderent
Armeniam abscessu Vologaesis infirmatam. non ea imperatoris habere mandata
Corbulo: periculo legionum commotum e provincia egressum; quando in incerto
habeantur Parthorum conatus, Syriam repetiturum. sic quoque optimam fortunam
orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum
praevenientem equitem adsequeretur. exim Paetus per Cappadociam hibernavit. at
Vologaesi ad Corbulonem missi nuntii, detraheret castella trans Euphraten
amnemque, ut olim, medium faceret; ille Armeniam quoque diversis praesidiis
vacuam fieri expostulabat. et postremo concessit rex; dirutaque quae Euphraten ultra
communiverat Corbulo, et Armenii sine arbitro relicti sunt.
[18] At Romae tropaea de Parthis arcusque
medio Capitolini montis sistebantur, decreta ab senatu integro adhuc bello
neque tum omissa, dum adspectui consulitur spreta conscientia. quin et dissimulandis
rerum externarum curis Nero frumentum plebis vetustate corruptum in Tiberim
iecit, quo securitatem annonae sustentaret. cuius pretio nihil additum est,
quamvis ducentas ferme naves portu in ipso violentia tempestatis et centum
alias Tiberi subvectas fortuitus ignis absumpsisset. tres dein consulares, L.
Pisonem, Ducenium Geminum, Pompeium Paulinum vectigalibus publicis praeposuit,
cum insectatione priorum principum, qui gravitate sumptuum iustos reditus
anteissent: se annuum sexcenties sestertium rei publicae largiri.
[19] Percrebuerat et tempestate pravus mos,
cum propinquis comitiis aut sorte provinciarum plerique orbi fictis
adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque et provincias inter patres
sortiti statim emitterent manu, quos adoptaverant. [igitur qui filios
genuerant] magna cum invidia senatum adeunt, ius naturae, labores educandi
adversus fraudem et artes et brevitatem adoptionis enumerant. satis pretii esse
orbis, quod multa securitate, nullis oneribus gratiam honores, cuncta prompta et
obvia haberent. sibi promissa legum diu exspectata in ludibrium verti, quando
quis sine sollicitudine parens, sine luctu orbus longa patrum vota repente
adaequaret. factum ex eo senatus consultum, ne simulata adoptio in ulla parte
muneris publici iuvaret ac ne usurpandis quidem hereditatibus prodesset.
[20] Exim Claudius Timarchus Cretensis reus
agitur, ceteris criminibus, ut solent praevalidi provincialium et opibus nimiis
ad iniurias minorum elati: una vox eius usque ad contumeliam senatus
penetraverat, quod dictitasset in sua potestate situm, an proconsulibus, qui
Cretam obtinuissent, grates agerentur. quam occasionem Paetus Thrasea ad bonum
publicum vertens, postquam de reo censuerat provincia Creta depellendum, haec
addidit: "usu probatum est, patres conscripti, leges egregias, exempla
honesta apud bonos ex delictis aliorum gigni. sic oratorum licentia Cinciam
rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges, magistratuum avaritia Calpurnia
scita pepererunt; nam culpa quam poena tempore prior, emendari quam peccare
posterius est. ergo adversus novam provincialium superbiam dignum fide
constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae sociorum nihil derogetur,
nobis opinio decedat, qualis quisque habeatur, alibi quam in civium iudicio
esse.
[21] Olim quidem non modo praetor aut consul,
sed privati etiam mittebantur, qui provincias viserent et quid de cuiusque
obsequio videretur referrent, trepidabantque gentes de aestimatione singulorum:
at nunc colimus externos et adulamur, et quo modo ad nutum alicuius grates, ita
promptius accusatio decernitur. decernaturque et maneat provincialibus
potentiam suam tali modo ostentandi: sed laus falsa et precibus expressa
perinde cohibeatur quam malitia, quam crudelitas. plura saepe peccantur, dum
demeremur quam dum offendimus. quaedam immo virtutes odio sunt, severitas
obstinata, invictus adversum gratiam animus. inde initia magistratuum nostrorum
meliora ferme et finis inclinat, dum in modum candidatorum suffragia
conquirimus: quae si arceantur, aequalibus atque constantius provinciae
regentur. nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita gratiarum
actione ambitio cohibe[bi]tur."
[22] Magno adsensu celebrata sententia. non
tamen senatus consultum perfici potuit abnuentibus consulibus ea de re relatum.
mox auctore principe sanxere, ne quis ad concilium sociorum referret agendas
apud senatum pro praetoribus prove consulibus grates, neu quis ea legatione
fungeretur.
Isdem consulibus gymnasium ictu fulminibus
conflagravit, effigies in eo Neronis ad informe aes liquefacta. et motu terrae
celebre Campaniae oppidum Pompei magna ex parte proruit; defunctaque virgo
Vestalis Laelia, in cuius locum Cornelia ex familia Cossorum capta est.
[23] Memmio Regulo et Verginio Rufo
consulibus natam sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit
appelavitque Augustam, dato et Poppaea eodem cognomento. locus puerperio
colonia Antium fuit, ubi ipse generatus erat. iam senatus uterum Poppaeae
commendaverat dis votaque publice susceperat, quae multiplicata exsolutaque. et
additae supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad exemplar Actiacae
religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis
locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita Claudiae
Domitiaeque apud Antium ederetur. quae fluxa fuere, quartum intra mensem
defuncta infante. rursusque exortae adulationes censentium honorem divae et
pulvinar aedemque et sacerdotem. atque ipse ut laetitiae, it maeroris immodicus
egit. adnotatum est, omni senatu Antium sub recentem partum effuso, Thraseam
prohibitum immoto animo praenuntiam imminentis caedis contumeliam excepisse.
secutam dehinc vocem Caesaris ferunt, qua reconciliatum se Thraseae apud
Senecam iactaverit, ac Senecam Caesari gratulatum. unde gloria egregiis viris
et pericula gliscebant.
[25] Inter quae veris principio legati
Parthorum mandata regis Vologaesis litterasque in eandem formam attulere: se
priora et totiens iactata super obtineneda Armenia nunc omittere, quoniam dii,
quamvis potentium populorum arbitri, possessionem Parthis non sine ignominia
Romana tradidissent. nuper clausum Tigranen, post Paetum legionesque, cum
opprimere posset, incolumes dimisisse. satis adprobatam vim; datum et lenitatis
experimentum. nec recusaturum Tiridaten accipiendo diademati in urbem venire,
nisi sacerdotii religione attineretur: iturum ad signa et effigies principis,
ubi legionibus coram regnum auspicaretur.
[25] Talibus Vologaesis litteris, qui Paetus
diversa tamquam rebus integris scribebat, interrogatus centurio, qui cum
legatis advenerat, quo in statu Armenia esset, omnes inde Romanos excessisse
respondit. tum intellecto barbarorum inrisu, qui peterent quod eripuerant,
consuluit inter primores civitatis Nero, bellum anceps an pax inho[ne]sta
placeret. nec dubitatum de bello. et Corbulo militum atque hostium tot per
annos gnarus gerendae rei praeficitur, ne cuius alterius inscitia rursum
peccaretur, quia Paeti piguerat. igitur inriti remittuntur, cum donis tamen
unde spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces ipse
attulisset. Syriaeque executio [C.] Ce[s]tio, copiae militares Corbuloni
permissae; et quinta decima legio ducente Mario Celso e Pannonia adiecta est.
scribitur tetrarchis ac regibus praefectisque et procuratoribus et qui
praetorum finitimas provincias regebant, iussis Corbulonis obsequi, in tantum
ferme modum aucta potestate, quem populus Romanus Cn. Pompeio bellum piraticum
gesturo dederat. regressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari
satis habuit Caesar, his ferme verbis: ignoscere se statim, ne tam promptus in
pavorem longiore sollicitudine aegresceret.
[26] At Corbulo, quarta et duodecima
legionibus, quae fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles
proelio videbantur, in Syriam translatis, sextam inde ac tertiam legiones,
integrum militem et crebris ac prosperis laboribus exercitum in Armeniam ducit.
addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, simul
quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum ex Illyrico et Aegypto,
quodque alarum cohortiumque, et auxiliae regum in unum conducta apud Melitenen,
qua tramittere Euphraten parabat. tum lustratum rite exercitum ad contionem
vocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis,
adversa in inscitiam Paeti declinans, multa acutoritate, quae viro militari pro
facundia erat.
[27] Mox iter L. Lucullo quondam penetratum,
apertis quae vetustas obsaepserat, pergit. et venientes Tiridatis Bologaesisque
de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis centuriones cum mandatis non
immitibus: nec enim adhuc eo ventum, ut certamine extremo opus esset. multa
Romanis secunda, quaedam Parthis evenisse, documento adversus superbiam.
proinde et Tiridati conducere intactum vastationibus regnum dono accipere, et
Bologaesen melius societate Romana quam damnis mutuis genti Parthorum
consulturum. scire, quantum intus discordiarum, quamque indomitas et
praeferoces nationes regeret: contra imperatori suo immotam ubique pacem et
unum id bellum esse. simul consilio terrorem adicere, et megistanas Armenios,
qui primi a nobis defecerant, pellit sedibus, castella eorum exscindit, plana
edita, validos invalidosque pari metu complet.
[28] Non infensum nec cum hostili odio
Corbulonis nomen etiam barbaris habebatur, eoque consilium eius fidum credebant.
ergo Bologaeses neque atrox in summam, et quibusdam praefecturis indutias
petit: Tiridates locum diemque conloquio poscit. tempus propinquum, locus, in
quo nuper obsessae cum Paeto legiones erant, barbaris delectus est ob memoriam
laetioris ibi rei, Corbuloni non vitatus, ut dissimilitudo fortunae gloriam
augeret. neque infamia Paeti angebatur, quod eo maxime patuit, quia filio eius
tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae pugnae imperavit. die
pacta Tiberius Alexander inlustris eques Romanus, minister bello datus, et
Vini[ci]anum Annius, gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato
quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honor[e] eius ac ne
metueret insidias tali pignore; viceni dehinc equites adsumpti. et viso Corbulone
rex prior equo desiluit; nec cunctatus Corbulo, et pedes uterque dexteras
miscuere.
[29] Exim Romanus laudat iuvenem omissis
praecipitibus tuta et salutaria capessentem. ille de nobilitate generis multum
praefatus, cetera temperanter adiungit: iturum quippe Romam laturumque novum
Caesari decus, non adversis Parthorum rebus supplicem Arsaciden. tum placuit
Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne regium nec nisi manu Neronis
resumere; et conloquium osculo finitum. dein paucis diebus interiectis magna
utrimque specie inde eques compositus per turmas et insignibus patriis, hinc
agmina legionum stetere fulgentibus aquilis signisque et simulacris deum in
modum templi: medio tribunal sedem curulem et sedes effigiem Neronis
sustinebat. ad quam progressus Tiridates, caesis ex more victimis, sublatum
capiti diadema imagini subiecit, magnis apud cunctos animorum motibus, quos
augebat insita adhuc oculis exercituum Romanorum caedes aut obsidio. at nunc
versos casus: iturum Tiridaten ostentui gentibus, quanto minus quam captivum?
[30] Addidit gloriae Corbulo comitatem
epulasque; et rogitante rege causas, quotiens novum aliquid adverterat, ut
initia vigiliarum per centurionem nuntiari, convivium bucina dimitti et
structam ante augurale aram subdita face accendi, cuncta in maius attolens
admiratione prisci moris adfecit. postero die spatium oravit, quo tantum
itineris aditurus fratres ante matremque viseret; obsidem interea filiam tradit
litterasque supplices ad Neronem.
[31] Et digressus Pacorum apud Medos, Vologaesen
Ecbatanis repperit, non incuriosum fratris: quippe et propriis nuntiis a
Corbulone petierat, ne quam imaginem servitii Tiridates perferret neu ferrum
traderet aut complexu provincias obtinentium arceretur foribusve eorum
adsisteret, tantusque ei Romae quantus consulibus honor esset. scilicet
externae superbiae sueto non inerat notitia nostri, apud quos vis imperii
valet, inania tramittuntur.
[32] Eodem anno Caesar nationes Alpium
maritimarum in ius Latii transtulit. equitum Romanorum locos sedilibus plebis
anteposuit apud circum; namque ad eam diem indiscreti inibant, quia lex Roscia
nihil nisi de quattuordecim ordinibus sanxit. spectacula gladiatorum idem annus
habuit pari magnificentia ac priora; sed feminarum inlustrium senatorumque
plures per arenam foedati sunt.
[33] C. Laecanio M. Licinio consulibus
acriore in dies cupidine adigebatur Nero promiscas scaenas frequentandi. nam
adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuvenalibus ludis, quos ut parum celebres
et tantae voci angustos spernebat. non tamen Romae incipere ausus Neapolim
quasi Graecam urbem delegit; inde initium fore, ut transgressus in Achaiam
insignesque et antiquitus sacras coronas adeptus maiore fama studia civium
eliceret. ergo contractum oppidanorum vulgus, et quos e proximis coloniis et
municipiis eius rei fama civerat, quique Caesarem per honorem aut varios usus
sectantur, etiam militum manipuli, theatrum Neapolitanorum complent.
[34] Illic, plerique ut arbitra[ba]ntur,
triste, ut ipse, providum potius et secundis numinibus evenit: nam egresso qui
adfuerat populo vacuum et sine ullius noxa theatrum collapsum est. ergo per
compositos cantus grates dis atque ipsam recentis casus fortunam celebrans
petiturusque maris Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi
gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur. Vatinius inter foedissima eius
aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis
scurrilibus; primo in contumelias adsumptus, dehinc optimi cuiusque
criminatione eo usque valuit, ut gratia pecunia vi nocendi etiam malos
praemineret.
[35] Eius minus frequentanti Neroni ne inter
voluptates quidem a sceleribus cessabatur. isdem quippe illis diebus Torquatus
Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae claritudinem divum Augustum
abavum ferebat. iussi accusatores obicere prodigum largitionibus, neque aliam
spem quam in rebus novis esse; quin [innobiles] habere, quos ab epistulis et
libellis et rationibus appellet, nomina summae curae et meditamenta. tum
intimus quisque libertorum vincti abreptique; et cum damnatio instaret,
brachiorum venas Torquatus interscidit. secutaque Neronis oratio ex more,
quamvis sontem et defensioni merito diffisum victurum tamen fuisse, si
clementiam iudicis exspectasset.
[36] Nec multo post omissa in praesens Achaia
(causae in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime Aegyptum,
secretis imaginationibus agitans. dehinc [e]dicto testificatus non longam sui
absentiam et cuncta in re publica perinde immota ac prospera fore, super ea
profectione adiit Capitolium. illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum
inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu
facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi
curas amore patriae leviores dictitans. vidisse maestos civium vultus, audire
secretas querimonias, quod tantum [itineris] aditurus esset, cuius ne modicos
quidem egressus tolerarent, sueti adversum fortuita adspectu principis
refoveri. ergo ut in privatis necessitudinibus proxima pignora praevalerent,
ita [in re publica] populum Romanum vim plurimam habere parendumque retinenti.
haec atque talia plebi volentia fuere, voluptatum cupidine et, quae praecipua
cura est, rei frumentariae angustias, si abesset, metuenti. senatus et primores
in incerto erant, procul an coram atrocior haberetur; dehinc, quae natura
magnis timoribus, deterius credebant quod evenerat.
[37] Ipse quo fidem adquireret nihil usquam
perinde laetum sibi, publicis locis struere convivia totaque urbe quasi domo
uti. et celeberrimae luxu famaque epulae fuere, quas a Tigellino paratas ut
exemplum referam, ne saepius eadem prodigentia narranda sit. igitur in stagno
Agrippae fabricatus est ratem, cui superpositum convivium navium aliarum tractu
moveretur. naves auro et ebore distinctae; remigesqe exoleti per aetates et
scientiam libidinum componebantur. volucres et feras diversis et terris at
animalia maris Oceano abusque petiverat. crepidinibus stagni lupanaria
adstabant inlustribus feminis completa, et contra scorta visebantur nudis
corporibus. iam gestus motusque obsceni; et postquam tenebrae incedebant,
quantum iuxta nemoris et circiumiecta tecta consonare cantu et luminibus
clarescere. ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat,
quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege
(nomen Pythagorae fuit) in modum solemnium coniugiorum denupsisset. inditum
imperatori flammeum, missi auspices; dos et genialis torus et faces nuptiales,
cuncta denique spectata, quae etiam in femina nox operit.
[38] Sequitur clades, forte an dolo principis
incertum (nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus, quae huic urbi per
violentiam ignium acciderunt, gravior atque atrocior. initium in ea parte circi
ortum, quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus
id mercimonium inerat, quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus
ac vento citus longitudinem circi conripuit.
neque enim domus munimentis saeptae vel templa muris
cincta aut quid aliud morae interiacebat. impetus pervagatum incendium plana
primum, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando anteiit remedia
velocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque
enoribus vicis, qualis vetus Roman fuit. ad hoc lamenta paventium feminarum,
fessa aetate aut rudis pueritiae [aetas], quique sibi quique aliis consulebat,
dum trahunt invalidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta
impediebant. et saepe, dum in tergum respectant, lateribus aut fronte
circumveniebantur, vel si in proxima evaserant, illis quoque igni correptis,
etiam quae longinqua crediderant in eodem casu reperiebant. postremo, quid
vitarent quid peterent ambigui, complere vias, sterni per agros; quidam amissis
omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate suorum, quos eripere
nequiverant, quamvis patente effugio interiere. nec quisquam defendere audebat,
crebris multorum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam facies
iaciebant atque esse sibi auctorem vociferabantur, sive ut raptus licentius
exercerent seu iussu.
[39] Eo in tempore Nero Anti agens non ante
in urbem regressus est, quam domui eius, qua Palantium et Maecenatis hortos
continuaverat, ignis propinquaret. neque tamen sisti potuit, quin et Palatium
et domus et cuncta circum haurirentur. sed solacium populo exturbato ac profugo
campum Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos patefacit et
subitaria aedificia exstruxit, quae multitudinem inopem acciperent; subvectaque
utensilia ab Ostia et propinquis municipiis, pretiumque frumenti minutum usque
ad ternos nummos. quae quamquam popularia in inritum cadebant, quia pervaserat
rumor ipso tempore flagrantis urbis inisse eum domesticam scaenam et cecinisse
Troianum excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem.
[40] Sexto demum die apud imas Esquilias
finis incendio factus, prorutis per immensum aedificiis, ut continuae
violentiae campus et velut vacuum caelum occurreret. necdum pos[i]t[us] metus
aut redierat [p]lebi s[pes]: rursum grassatus ignis, patulis magis urbis locis;
eoque strages hominum minor: delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius
procidere. plusque infamiae id incendium habuit, quia praediis Tigellini
Aemilianis proruperat videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo
appellandae gloriam quaerere. quippe in regiones quattuordecim Romam dividitur,
quarum quattuor integrae manebant, tres solo tenus deiectae, septem reliquis
pauca tectorum vestigia supererant, lacera et semusta.
[41] Domum et insularum et templorum, quae
amissa sunt, numerum inire haud promptum fuerit; sed vetustissima religione,
quod Servius Tullius Lunae, et magna ara fanumque, quae praesenti Herculi Arcas
Evander sacraverat, aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et
delubrum Vestae cum penatibus populi Romani exusta; iam opes tot victoriis
quaesitae et Graecarum artium decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et
incorrupta, [ut] quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa
seniores meminerint, quae reparari nequibant. fuere qui adnotarent XIIII Kal.
Sextiles principium incendii huius ortum, quo et Seneones captam urbem
inflammaverint. alii eo usque cura progressi sunt, ut totidem annos, mensesque
et dies inter utraque incendia numer[ar]ent.
[42] Ceterum Nero usus est patriae ruinis
exstruxitque domum, in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita
pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinem hinc
silvae, inde aperta spatia et prospetus, magistris et machinatoribus Severo et
Celere, quibus ingenium et audacia erat etiam, quae natura denegavisset, per
artem temptare et viribus principis inludere. namque ab lacu Averno navigabilem
fossam usque ad ostia Tibernia depressuros promiserant squalenti litore aut per
montes adversos. neque enim aliud umidum gignendis aquis occirrit quam
Pomptinae paludes: cetera abrupta aut arentia, ac si perrumpi possent,
intolerandus labor nec satis causae. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor,
effodere proxima Averno iuga conisus est, manentque vestigia inritae spei.
[43] Ceterum urbis quae domui supererant non,
ut post Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed dimensis
vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine
ac patefactis areis additisque porticibus, quae frontem insularum protegerent.
eas proticus Nero sua pecunia exstructurum purgatasque areas dominis traditurum
pollicitus est. addidit praemia pro cuiusque ordine et rei familiaris copiis,
finivitque tempus, intra quod effectis domibus aut insulis apiscerentur. ruderi
accipiendo Ostienses paludes destinabat, utique naves, quae frumentum Tiberi
subvecta[v]issent, onustae rudere decurrerent, aedificiaque ipsa certa sui
parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus
impervius est; iam aqua privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus
locis in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis ignibus in
propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris
ambirentur. ea ex utilitate accepta decorem quoque novae urbi attulere. erant
tamen qui crederent veterem illam formam salubritati magis conduxisse, quoniam
angustiae itinerum et altitudo tectorum non perinde solis vapore
perrumperentur: at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore
aestu ardescere.
[44] Et haec quidem humanis consiliis
providebantur. mox petita [a] dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus
supplicatum Volcano et Cereri Proserpinaeque, ac propitiata Iuno per matronas,
primum in Capitolio, deinde apud proximum mare, unde hausta aqua templum et
simulacrum deae perspersum est; et sellisternia ac pervigilia celebravere
feminae, quibus mariti erant.
Sed non ope humana, non largitionibus principis aut
deum placamentis decedebat infamia, quin iussum incendium crederetur. ergo
abolendo rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit, quos per
flagitia invisos vulgus Chrestianos appellabat. auctor nominis eius Christus
Tibero imperitante per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat;
repressaque in praesens exitiablilis superstitio rursum erumpebat, non modo per
Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam, quo cuncta undique atrocia
aut pudenda confluunt celebranturque. igitur primum correpti qui fatebantur,
deinde indicio eorum multitudo ingens haud proinde in crimine incendii quam
odio humani generis convicti sunt. et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum
tergis contecti laniatu canum interirent aut crucibus adfixi [aut flammandi
atque], ubi defecisset dies, in usu[m] nocturni luminis urerentur. hortos suos
ei spectaculo Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat, habitu aurigae
permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam adversus sontes et
novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica,
sed in saevitiam unius absumerentur.
[45] Interea conferendis pecuniis pervastata
Italia, provinciae eversae sociique populi et quae civitatium liberae vocantur.
inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro,
quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
enimvero per Asiam atque Achaiam non dona tantum, sed simulacra numinum
abripiebatur, missis in eas provincias Acrato et Secundo Carrinate. ille
libertus cuicumque flagitio promptus, hic Graeca doctrina ore tenus exercitus
animum bonis artibus non imbuerat. ferebatur Seneca, quo invidiam sacrilegii a
semet averteret, longinqui ruris secessum oravisse, et postquam non
concedebatur, ficta valetudine, quasi aeger nervis, cubiculum non egressus.
tradidere quidam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, paratum
iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione liberti seu propria formidine, dum
per simplice[m] victu[m] et agrestibus pomis, ac si sitis admoneret, profluente
aqua vitam tolerat.
[46] Per idem tempus gladiatores apud oppidum
Praeneste temptata eruptione praesidio militis, qui custos adesset, coerciti
sunt, iam Spartacum et vetera mala rumoribus ferente populo, ut est novarum
rerum cupiens pavidusque. nec multo post clades rei navalis accipitur, non
bello (quippe haud alias tam immota pax), sed certum ad diem in Campaniam
redire classem Nero iusserat, non exceptis maris casibus. ergo gubernatores,
quamvis saeviente pelago, a Formiis movere; et gravi Africo, dum promunturium
Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus impacti triremium pleraasque et
minora navigia passim amiserunt.
[47] Fine anni vulgantur prodigia imminentium
malorum nuntia: vis fulgurum non alias crebrior, et sidus cometes, sanguine
inlustri semper [Neroni] expiatum; bicipites hominum aliorumve animalium partus
abiecti in publicum aut in sacrificiis, quibus gravidas hostias immolare mos
est, reperti. et in agro Placentino viam propter natus vitulus, cui caput in
crure esset; secutaque haruspicum interpretatio, parari rerum humanarum aliud
caput, sed non fore validum neque occultum, quin in utero repressum aut iter
iuxta editum sit.
[48] Ineunt deinde consulatum Silius Nerva et
Atticus Vestinus, coepta simul et aucta coniuratione, in quam certatim nomina
dederant senatores eques miles, feminae etiam, cum odio Neronis, tum favore in
C. Pisonem. is Calpurnio genere ortus ac multas insignesque familias paterna
nobilitate complexus, claro apud vulgum rumore erat per virtutem aut species
virtutibus similes. namque facundiam tuendis civibus exercebat, largitionem
adversum amicos, et ignotis quoque comi sermone et congressu; aderant etiam
fortuita, corpus procerum, decora facies; sed procul gravitas morum aut
vuloptatum persimonia: levitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat.
idque pluribus probabatur, qui in tanta vitiorum dulcedine summum imperium non
restrictum nec praeseverum volunt.
[49] Initium coniurationi non a cupidine
ipsius fuit; nec tamen facile memoraverim, qui primus auctor, cuius instinctu
concitum sit quod tam multi sumpserunt. promptissimos Subrium Flavum tribunum
praetoriae cohortis et Sulpicium Asprum centurionem extitisse constantia exitus
docuit. et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus [consul designatus] vivida
odia intulere. Lucanum propriae causae accendebant, quod famam carminum eius
premebat Nero prohibueratque ostentare, vanu adsimulatione: Lateranum consulem
designatum nulla iniuria, sed amor rei publicae sociavit. at Flavius Scaevinus
et Afranius Quintianus, uterque senatorii ordinis, contra famam sui principium
tanti facinoris capessivere: nam Scaevino dissoluta luxu menes et proinde vita
somno languida; Quintianus mollitia corporis infamis et a Nerone probroso
carmine diffamatus contumeliam ultum ibat.
[50] Ergo dum scelera principis, et finem
adesse imperio diligendumque, qui fessis rebus succurreret, inter se aut inter
amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cervarium Proculum, Vulcacium
Araricum, Iulium Augurinum, Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum,
equites Romanos. ex quibus Senecio, e praecipua familiaritate Neronis, speciem
amicitiae etiam tum retinens eo pluribus periculis conflictabatur; Natalis
particeps ad omne secretum Pisoni erat; ceteris spes ex novis rebus petebatur.
adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli, militares manus
Gavius silvanus et Statius Proxumus tribuni cohortium praetoriarum, Maximus
Scaurus et Venetus Paulus centuriones. sed summum robur in Faenio Rufo
praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per saevitiam impudicitiamque
Tigellinus in animo principis anteibat, fatigabatque criminationibus ac saepe
in metum adduxerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni
intentum. igitur ubi coniuratis praefectum quoque praetorii in partes
descendisse crebro ipsius sermone facta fides, promptius iam de tempore ac loco
caedis agitabant. et cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scaena
canentem Neronem adgrediendi, aut cum [ardente domo] per noctem huc illuc
cursaret incustoditus. hic occasio solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti
decoris testis pulcherrima animum exstimulaverunt, nisi impunitatis cupido
retinuisset, magnis semper conatibus adversa.
[51] Interim cunctantibus prolatantibusque
spem ac metum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata (neque illi
ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accendere et arguere coniuratos; ac
postremum lentitudinis eorum pertaesa et in Campania agens primores
classiariorum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa est tali
initio. erat [na]uarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris
Neroni inter ministros, non ex magnitudine sceleris provectus, ut rebatur. is
mulieri olim cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua et
quam in inritum cecidissent aperit adicitque questus et destinationem
vindictae, si facultas oreretur, spem dedit posse impelli et plures conciliare:
nec leve auxilium in classe, crebras occasiones, quia Nero multo apud Puteolos
et Misenum maris usu laetabatur. ergo Epicharis plura; et omnia scelera
principis orditur, neque sancti quid[quam] manere. sed provisum, quonam modo
poenas eversae rei publicae daret: accingeretur modo navare operam et militum
acerrimos ducere in partes, ac digna pretia exspectaret. nomina tamen
coniuratorum reticuit. unde Proculi indicium inritum fuit, quamvis ea, quae
audierat, ad Neronem detulisset. accita quippe Epicharis et cum indice
composita nullis testibus innisum facile confutavit. sed ipsa in custodia
retenta est, suspectante Nerone haud falsa esse etiam quae vera non
probabantur.
[52] Coniuratis tamen metu proditionis
permotis placitum maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoenitate
captus Caesar crebro ventitabat balneasque et epulas inibat omissis excubiis et
fortunae suae mole. sed abnuit Piso, invidiam praetendens, si sacra mensae
diique hospitales caede qualiscumque principis cruentarentur: melius apud urbem
in illa invisa et spoliis civium exstructa domo vel in publico patraturos quod
pro re publica suscepissent. haec in commune, ceterum timore occulto, ne L.
Silanus exilia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem educatus erat, ad
omnem claritudinem sublatus imperium invaderet, prompte daturis, qui a
coniuratione integri essent quique miserarentur Neronem tamquam per scelus
interfectum. plerique Vestini quoque consulis acre ingenium vitavisse Pisonem
crediderunt, ne ad libertatem oreretur, vel delecto imperatore alio sui muneris
rem publicam faceret. etenim expers coniurationis erat, quamvis super eo
crimine Nero vetus adversum insontem odium expleverit.
[53] Tandem statuere circensium ludorum die,
qui Cereri celebratur, exsequi destinata, quia Caesar rarus egressu domoque aut
hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptioresque aditus erant laetitia
spectaculi. ordinem insidiis composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei
familiari oraret, deprecabundus et genibus principis accidens prosterneret
incautum premeretque, animi validus et corpore ingens; tum iacentem et
impeditum tribuni et centuriones et ceterorum ut quisque audentiae habuisset,
adcurrerent, trucidarentque, primas sibi partes expostulante Scaevino, qui
pugionem templo Salutis [in Etruria] sive, ut alii tradidere, Fortunae
Ferentino in oppido detraxerat gestabatque velut magno operi sacrum. interim
Piso apud aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius et ceteri
accitum ferrent in castra, comitante Antonia, Claudii Caesaris filia, ad
eliciendum vulgi favorem, quod Cl. Plinius memorat. nobis quoquo modo traditum
non occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut inane[m] ad spem
Antoniam nomen et periculum commodavisse, aut Pisonem notum amore uxoris alii
matrimonio se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus
flagrantior est.
[54] Sed mirum quam inter diversi generis
ordines, aetates sexus, dites pauperes taciturnitate omnia cohibita sint, donec
proditio coepit e domo Scaevini. qui pridie insidiarum multo sermone cum
Antonio Natale, dein regressus domum testamentum obsignavit, promptum vagina
pugionem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans, asperari saxo et
in mucronem ardescere iussit eamque curam liberto Milicho mandavit. simul
adfluentius solito convivium initum, servorum carissimi libertate et alii
pecunia donati; atque ipse maestus et magnae cogitationis manifestus erat,
quamvis laetitiam vagis sermonibus simularet. postremo vulneribus ligamenta
quibusque sistitur sanguis par[ar]i iubet [id]que eundem Milichum monet, sive
gnarum coniurationis et illuc usque fidum, seu nescium et tunc primum arreptis
suspicionibus, ut plerique tradidere. de consequentibus [consentitur]. nam cum
secum servilis animus praemia perfidiae reptuavit simulque immensa pecunia et
potentia obversabantur, cessit fas et salus patroni et acceptae libertatis
memoria. etenim uxoris quoque consilium adsumpserat, muliebre ac deterius:
quippe ultro metum intentabat, multosque astitisse libertos ac servos, qui
eadem viderint: nihil profuturum unius silientium, at praemia penes unum fore,
qui indicio praevenisset.
[55] Igitur coepta luce Milichus in hortos
Servilianos pergit; et cum foribus arceretur, magna et atrocia adferre dictitans
deductusque ab ianitoribus ad libertum Neronis Epaphroditum, mox ab eo ad
Neronem, urgens periculum, graves coniuratos et cetera, quae audiverat
coniectaverat, docet; telum quoque in necem eius paratum ostendit accirique
reum iussit. is raptus per milites et defensionem orsus, ferrum, cuius
argueretur, olim religione patria cultum et in cubiculo habitum ac fraude
liberti subreptum respondit. tabulas testamenti saepius a se et incustodia
dierum observatione signatas. pecunias et libertates servis et ante dono datas,
sed ideo tunc largius, quia tenui iam re familiari et instantibus creditoribus
testamento diffideret. enimvero liberales semper epulas struxisse, [dum ageret]
vitam amoenam et duris iudicibus parum probatam. fomenta vulneribus nulla iussu
suo, sed quia cetera palam vana obiecisset, adiungere crimen, [cu]ius se
pariter indicem et testem faceret. adicit dictis constantiam; incusat ultro
intestabilem et consceleratum, tanta vocis ac vultus securitate, ut labaret
indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Natalem multa cum Scaevino ac
secreta collocutum et esse utrosque C. Pisonis intimos.
[56] Ergo accitur Natalis, et diversi
interrogantur, quisnam is sermo, qua de re fuisset. tum exorta suspicio, quia
non congruentia responderant, inditaque vincla. et tormentorum adspectum ac
minas non tulere: prior tamen Natalis, totius conspirationis magis gnarus,
simul arguendi peritior, de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum
Senecam, sive internuntius inter eum Pisonemque fuit, sive ut Neronis gratiam
pararet, qui infensus Senecae omnes ad eum opprimendum artes conquirebat. tum
cognito Natalis indicio Scaevinus quoque pari imbecillitate, an cuncta iam
patefacta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit ceteros. ex quibus
Lucanus Quintianusque et Senecio diu abnuere: post promissa impunitate
corrupti, quo tarditatem excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus
Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum praecipuos, nominavere.
[57] Atque interim Nero recordatus Volusii
Proculi indico Epicharin attineri ratusque muliebre corpus impar dolori
tormentis dilacerari iubet. at illam non verbera, non ignes, non ira eo acrius
torquentium, ne a femina spernerentur, pervicere, quin obiecta denegaret. sic
primus quaestionis dies contemptus. postero cum ad eosdem cruciatus
retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis membris insistere nequibat),
vinclo fasciae, quam pectori detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae
restricto indidit cervicem et corporis pondere conisa tenuem iam spiritum expressit,
clariore exemplo libertina mulier in tanta necessitate alienos ac prope ignotos
protegendo, cum ingenui et viri et equites Romani senatoresque intacti
tormentis carissima suorum quisque pignorum proderent.
[58] Non enim omittebant Lucanus quoque et
Senecio et Quintianus passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone,
quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset. quin et urbem per manipulos
occupatis moenibus, insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit.
volitabantque per fora, per domos, rura quoque et proxima municipiorum pedites
equitesque, permixti Germanis, quibus fidebat princeps quasi externis. continua
hinc et vincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere. atque ubi dicendam ad
causam introissent, [non stud]ia tantum erga coniuratos, sed fortuitus sermo et
subiti occursus, si convivium, si spectaculum simul inissent, pro crimine
accipi, cum super Neronis ac Tigellini saevas percunctationes Faenius quoque
Rufus violenter urgueret, nondum ab indicibus nominatus et quo fidem inscitiae
pararet, atrox adversus socios. idem Subrio Flavo adsistenti adnuentique, an
inter ipsam cognitionem destringeret gladium caedemque patraret, renuit
infregitque impetum iam manum ad capulum referentis.
[59] Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur
Milichus, dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere in castra aut
rostra escendere studiaque militum et populi temptare. si conatibus eius
conscii adgregarentur, secuturos etiam integros; magnamque motae rei famam,
quae plurimum in novis consiliis valeret. nihil adversum haec Neroni provisum.
etaim fortes viros subitis terreri, nedum ille scaenicus, Tigellino scilicet
cum paelicibus suis comitante, arma contra cieret. multa experiendo confieri,
quae segnibus ardua videantur. frustra silentium et fidem in tot consciorum
animis et corporibus sperare: cruciatui aut praemio cuncta pervia esse.
venturos qui ipsum quoque vincirent, postremo indigna nece adficerent. quanto
laudabilius periturum, dum amplectitur rem publicam, dum auxilia libertati invocat!
miles potius deesset et plebes desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si
vita praeriperetur, mortem adprobaret. immotus his et paululum in publico
versatus, post domi secretus animum adversum suprema firmabat, donec manus
militum adveniret, quos Nero tirones aut stipendiis recentes delegerat: nam
vetus miles timebatur tamquam favore imbutus. obiit abruptis brachiorum venis.
testamentum foedis adversus Neronem adulationibus amori uxoris dedit, quam
degenerem et sola corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat. nomen
mulieri Satria Galla, priori marito Domitius Silus: hic patientia, illa
impudica Pisonis infamiam propagavere.
[60] Proximam necem Plautii Laterani consulis
designati Nero adiungit, adeo propere, ut non complect liberos, non illud breve
mortis arbitrium permitteret. raptus in locum servilibus poenis sepositum manu
Statii tribuni trucidatur, plenus constantis silentii nec tribuno obiciens
eandem conscientiam.
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi,
non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando
venenum non processerat. solus quippe Natalis et hactenus prompsit, missum se
ad aegrotum Senecam, uti viseret conquerereturque, cur Pisonem aditu arceret:
melius fore, si amicitiam familiari congressu exercuissent. et respondisse
Senecam sermone mutuos et crebra conloquia neutri conducere; ceterum salutem
suam incolumitate Pisonis inniti. haec ferre Gavius Silvanus tribunus
praetoriae cohortis, et an dicta Natalis suaque responsa nosceret percunctari
Senecam iubetur. is forte an prudens ad eum diem ex Campania remeaverat
quartumque apud lapidem suburbano rure substiterat. illo propinqua vespera
tribunus venit et villam globis militum saepsit; tum ipsi cum Pompeia Paulina
uxore et amicis duobus epulanti mandata imperatoris edidit.
[61] Seneca missum ad se Natalem
conquestumque nomine Pisonis, quod a visendo eo prohiberetur, seque rationem
valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit. cur salutem privati
hominis incolumitati suae anteferret, causam non habuisse; nec sibi promptum in
adulationes ingenium. idque nulli magis gnarum quam Neroni, qui saepius
libertatem Senecae quam servitium expertus esset. ubi haec a tribuno relata
sunit Poppaea et Tigellino coram, quod erat saevienti principi intimum
consiliorum, interrogat an Seneca voluntariam mortem pararet. tum tribunus
nulla pavoris signa, nihil triste in verbis eius aut vultu deprensum
confirmavit. ergo regredi et indicere mortem iubetur. tradit Fabius Rusticus
non eo quo venerat intinere redi[sse] t[ribun]um, sed flexisse ad Faenium
praefectum et expositis Caesaris iussis an obtemperaret interrogavisse,
monitumque ab eo ut exsequeretur, fatali omnium ignavia. nam et Silvanus inter
coniuratos erat augebatque scelera, in quorum ultionem consenserat. voci tamen
et adspectui pepercit intromisitque ad Senecam unum ex centurionibus, qui
necessitatem ultimam denuntiaret.
[62] Ille interritus poscit testamenti
tabulas; ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis eorum
referre gratiam prohoberetur, quod unum iam et tamen pulcherrimum habeat,
imaginem vitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum
artium famam tam constantis amicitiae [pretium] laturos. simul lacrimas eorum
modo sermone, modo intentior in modum coercentis ad firmitudinem revocat,
rogitans ubi praecepta sapientiae, ubi tot per annos meditata ratio adversum
imminentia? cui enim ignaram fuisse saevitiam Neronis? neque aliud superesse
post matrem fratremque interfectos, quam ut educatoris praeceptorisque necem
adiceret.
[63] Ubi haec atque talia velut in commune
disseruit, complectitur uxorem, et paululum adversus praesentem fortitudinem
mollitus rogat oratque temperaret dolori [neu] aeternum susciperet, sed in
contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis
toleraret. illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque
percussoris exposcit. tum Seneca gloriae eius non adversus, simul amore, ne
sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret, "vitae" inquit "delenimenta
monstraveram tibi, tu mortis decus mavis: non invidebo exemplo. sit huius tam
fortis exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo
fine." post quae eodem ictu brachia ferro exsolvunt. Seneca, quoniam
senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum
quoque et poplitum venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore
suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam
delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere. et novissimo quoque momento
suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque tradidit, quae in
vulgus edita eius verbis invertere supersedeo.
[64] At Nero nullo in Paulinam proprio odio,
ac ne glisceret invidia crudelitas, [iubet] inhiberi mortem. hortantibus militibus
servi libertique obligant brachia, premunt sanguinem, incertum an ignarae. nam,
ut est vulgus ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec
implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse,
deinde oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam; cui addidit paucos postea
annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem
albentibus, ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis,
Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat
provisum pridem venenum, quo d[am]nati publico Atheniensium iudicio
exstinguerentur, promeret; adlatumque hausit frustra, frigidus iam artus et
cluso corpore adversum vim veneni. postremo stagnum calidae aquae introiit,
respergens proximos servorum addita voce libare se liquorem illum Iovi
liberatori. exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus, sine ullo funeris
sollemni crematur. ita codicillis praescripserat, cum etiam tum praedives et praepotens
supremis suis consuleret.
[65] Fama fuit Subrium Flavum cum
centurionibus occulto consilio, neque tamen ignorante Seneca, destinavisse, ut
post occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficeretur tradereturque
imperium Senecae, quasi insonti et claritudine virtutum ad summum fastigium
delecto. quin et verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori, si citharoedus
demoveretur et tragoedus succederet (quia ut Nero cithara, ita Piso tragico
ornatu canebat).
[66] Ceterum militaris quoque conspiratio non
ultra fefellit, accensis [quoque] indicibus ad prodendum Faenium Rufum, quem
eundem conscium et inquisitorem non tolerabant. ergo instanti minitantique
renidens Scaevinus neminem ait plura scire quam ipsum, hortaturque ultro
redderet tam bono principi vicem. non vox adversum ea Faenio, non silentium,
sed verba sua praepediens et pavoris manifestus, ceterisque ac maxime Cervario
Proculo equite Romano ad convincendum eum conisis, iussu imperatoris a Cassio
milite, qui ob insigne corporis robur adstabat, corripitur vinciturque.
[67] Mox eorundem indicio Subrius Flavus
tribunus pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem trahens,
neque se armatum cum inermibus et effeminatis tantum facinus consociaturum;
dein, postquam urgebatur, confessionis gloriam amplexus interrogatusque a
Nerone, quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, "oderam
te," inquit. "nec quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari
meruisti: odisse coepi, postquam parricida matris et uxoris, auriga et histrio
et incendiarius extitisti." ipsa rettuli verba, quia non, ut Senecae,
vulgata erant, nec minus nosci decebat militaris viri sensus incomptos et
validos. nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis accidisse
constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita audiendi quae faceret
insolens erat. poena Flavi Veianio Nigro tribuno mandatur. is proximo in agro
scrobem effodi iussit, quam Flavus ut humilem et angustam increpans,
circumstantibus militibus, "ne hoc quidem," inquit, "ex
disciplina." admonitusque fortiter protendere cervicem,
"utinam," ait "tu tam fortiter ferias!" et ille multum
tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevitiam apud Neronem
iactavit, sesquiplaga interfectum a se dicendo.
[68] Proximum constantiae exemplum Sulpicius
Asper centurio praebuit, percunctanti Neroni, cur in caedam suam
conspiravisset, breviter respondens non aliter tot flagitiis eius subveniri
potuisse. tum iussam poenam subiit. nec ceteri centuriones in perpetiendis
suppliciis degeneravere: at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas
etiam in testamentum contulit.
Opperiebatur Nero, ut Vestinus quoque consul in crimen
traheretur, violentum et infensum ratus, sed ex coniuratis consilia cum Vestino
non miscuerant quidam vetustis in eum simultatibus, plures, quia praecipitem et
insociabilem credebant. ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima
sodalitate coeperat, dum hic ignaviam principis penitus dognitam despicit, ille
ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero
traxere, acrem sui memoriam relinquunt. accesserat repens causa, quod Vestinus
Statiliam Messalinam matrimonio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros
eius et Caesarem esse.
[69] Igitur non crimine, non accusatore
existente, quia speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis
conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immittit. iubetque praevenire
conatus consulis, occupare velut arcem eius, opprimere delectam iuventutem,
quia Vestinus imminentes foro aedes decoraque servitia et pari aetate habebat.
cuncta eo die munia consulis impleverat conviviumque celebra[ba]t, nihil
metuens an dissimulando metu, cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere.
ille nihil demoratus exsurgit, et omnia simul properantur: clauditur cubiculo,
praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens adhuc balneo infertur, calida
aqua mersatur, nulla edita voce, qua semet miseraretur. circumdati interim
custodia qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, postquam
pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero
satis supplicii luisse ait pro epulis consularibus.
[70] Exim Annaei Lucani caedem imperat is
profluente sanguine ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab extremis
cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis pectore intellegit, recordatus
carmen a se compositum, quo vulneratum militem per eius modi mortis imaginem
obisse tradiderat, versus ipsos rettulit, eaque illi suprema vox fuit. Senecio
posthac et Quintianus et Scaevinus non ex priore vitae millitia, mox reliqui
coniuratorum periere, nullo facto dictove memorando.
[71] Sed compleri interim urbs funeribus,
Capitoliam victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico
interfectis, agere grates dies, ornare lauru domum, genua ipsius advolvi et
dextram osculis fatigare. atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et
Cervarii Proculi festinata indicia impunitate remuneratur. Milichus praemiis
ditatus conservatoris sibi nomen Graeco eius rei vocabulo adsumpsit. e tribunis
Gavius Silvanus, quamvis absolutus, sua manu cecidit: Statius Proxumus veniam,
quam ab imperatore acceperat, vanitate exitus conrupit. exuti dehinc tribunatu
Pompeius * * * , Gaius Martialis, Flavius Nepos, Statius Domitius,
quasi principem non quidem odissent, sed tamen ex[is]timarentur. Novio Prosco
per amicitiam Senecae et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam
convictis data exilia. Priscum Artoria Flaccilla coniux comitata est, Gallum
Egnatia Maximilla, magnis primum et integris opibus, post ademptis; quae utraqe
gloriam eius auxere. pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniurationis, sed
Neroni invisus, quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat. Verginium [Flavum et
Musonium] Rufum claritudo nominis expulit: nam Verginius studia iuvenum
eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat. Cluvidieno Quieto, Iulio
Agrippae, Blitio Catulino, Petronio Prisco, Iulio Altino, velut in agmen et
numerum, Aegaei maris insulae permittuntur. at Ca[e]dicia uxor Scaevini et
Caesennius Maximus Italia prohibentur, reos fuisse se tantum poena experti.
Acilia mater Annaei Lucani sine absolutione, sine supplicio dissimulata.
[72] Quibus perpetratis Nero et contione
militum habita bina nummum milia viritim manipularibus divisit addiditque sine
pretio frumentum. quo ante ex modo annonae utebantur. tum quasi gesta bello
expositurus, vocat senatum et triumphale decus Petronio Turpi[li]ano consulari,
Cocceio Nervae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii tribuit,
Tigellinum et Nervam ita extollens, ut super triumphales in foro imagines apud
Palatium quoque effigies eorum sisteret. consularia insignia Nymphidio [Sabino
decrecta, de quo] qu[i]a nunc primum oblatus est, pauca repetam: nam et ipse
pars Romanarum cladium erit. igitur matre libertine ortus, quae corpus decorum inter
servos libertosque principum vulgaverat, ex C. Caesare se genitum ferebat,
quoniam forte quadam habitu procerus et torvo vultu erat, sive C. Caesar,
scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit. * * *
[73] Sed Nero [vocato senatu], oratione inter
patres habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia
confessionesque damnatorum adiunxit. etenim crebro vulgi rumore lacerabatur,
tamquam viros [claros] et insontes ob invidiam aut metum extinxisset. ceterum
coeptam adultamque et revictam coniurationem neque tunc dubitavere, quibus
verum noscendi cura erat, et fatentur, qui post interitum Neronis in urbem
regressi sunt. at in senatu cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in
adulationem demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum et pro
sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus Clemens, hostem et parricidam
vocans, donec consensu patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad
occasionem privati odii videretur, neu compostia aut obliterata mansuetudine
principis novam ad saevitiam retraheret.
[74] Tum [decreta] dona et grates deis
decernuntur, propriusque honos Soli, cum est vetus aedes apud circum, in quo
facinus parabatur, qui occulta coniurationis [suo] numine retexisset; utque
circensium Cerialium ludicrum pluribus equorum cursibus celebraretur mensisque
Aprilis Neronis cognomentum acciperet; templum Saluti exstrueretur eius loco,
ex quo Scaevinus ferrum prompserat. ipse eum pugionem apud Capitolium sacravit
inscripsitque Iovi Vindici, [quod] in praesens haud animadversum post arma
Iulii Vindicis ad auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur. reperio
in commentariis senatus Cerialem Anicium consulem designatum pro sententia
dixisse, ut templum divo Neroni quam maturrime publica pecunia poneretur. quod
quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et venerationem
hominum merito, [sed ipse prohibuit, ne interpretatione] quorundam ad omen
[dolum] sui exitus verteretur: nam deum honor principi non ante habetur, quam
agere inter homines desierit.
Liber sextus decimus
[1] Inlusit dehinc Neroni fortuna per
vanitatem ipsius et promissa Caeseili Bassi, qui origine Poenus, mente turbida,
nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit, vectusque Romam,
principis aditum emercatus, expromit repertum in agro suo specum altitudine
immensa, quo magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae sed rudi et
antiquo pondere. lateres quippe praegravis iacere, adstantibus parte alia
columnis; quae per tantum aevi occulta augendis praesentibus bonis. ceterum, ut
coniectura demonstrabat, Dido Phoenissam Tyro profugam condita Carthagine illas
opes abdidisse, ne novus populus nimia pecunia lasciviret aut reges Numidarum,
et alias infensi, cupidine auri ad bellum accenderentur.
[2] Igitur Nero, non auctoris, non ipsius
negotii fide satis spectata nec missis per quos nosceret an vera adferrentur,
auget ultro rumorem mittitque qui velut paratam praedam adveherent. dantur
triremes et delectum remigium iuvandae festinationi. nec aliud per illos dies
populus credulitate, prudentes diversa fama tulere. ac forte quinquennale
ludicrum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque praecipua materia in
laudem principis adsumpta est. non enim solitas tantum fruges nec confusum
metallis aurum gigni, sed nova ubertate provenire terram et obvias opes deferre
deos, quaeque alia summa facundia nec minore adulatione servilia fingebant,
securi de facilitate credentis.
[3] Gliscebat interim luxuria spe inani
consumebanturque veteres opes quasi oblatis quas multos per annos prodigeret.
quin et inde iam largiebatur; et divitiarum expectatio inter causas paupertatis
publicae erat. nam Bassus effosso agro suo latisque circum arvis, dum hunc vel
illum locum promissi specus adseverat, sequunturque non modo milites sed
populus agrestium efficiendo operi adsumptus, tandem posita vaecordia, non
falsa antea somnia sua seque tunc primum elusum admirans, pudorem et metum
morte voluntaria effugit. quidam vinctum ac mox dimissum tradidere ademptis
bonis in locum regiae gazae.
[4] Interea senatus propinquo iam lustrali
certamine, ut dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus adicitque
facundiae coronam qua ludicra deformitas velaretur. sed Nero nihil ambitu nec
potestate senatus opus esse . dictitans, se aequum adversum aemulos et
religione indicum meritam laudem adsecuturum, primo carmen in scaena recitat;
mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim verba dixere)
ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret,
ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris aut
narium excrementa viserentur. postremo flexus genu et coetum illum manu
veneratus sententias indicum opperiebatur ficto pavore. et plebs quidem urbis,
histrionum quoque gestus iuvare solita, personabat certis modis plausuque
composito. crederes laetari, ac fortasse laetabantur per incuriam publici
flagitii
[5] Sed qui remotis e municipiis severaque
adhuc et antiqui moris retinente Italia, quique per longinquas provincias
lascivia inexperti officio legationum aut privata utilitate advenerant, neque
aspectum illum tolerare neque labori inhonesto sufficere, cum manibus nesciis
fatiscerent, turbarent gnaros ac saepe a militibus verberarentur, qui per
cuneos stabant ne quod temporis momentum impari clamore aut silentio segni
praeteriret. constitit plerosque equitum, dum per angustias aditus et
ingruentem multitudinem enituntur, obtritos, et alios, dum diem noctemque
sedilibus continunnt, morbo exitiabili correptos. quippe gravior inerat metus,
si spectaculo defuissent, multis palam et pluribus occultis, ut nomina ac
vultus, alacritatem tristitiamque coeuntium scrutarentur. unde tenuioribus
statim inrogata supplicia, adversum inlustris dissimulatum ad praesens et mox
redditum odium. ferebantque Vespasianum, tamquam somno coniveret, a Phoebo
liberto increpitum aegreque meliorum precibus obtectum, mox imminentem
perniciem maiore fato effugisse.
[6] Post finem ludicri Poppaea mortem obiit,
fortuita mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est neque enim
venenum crediderim, quamvis quidam scriptores tradant, odio magis quam ex fide:
quippe liberorum copiens et amori uxoris obnoxius erat. corpus non igni
abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum consuetudine differtum odoribus
conditur tumuloque Iuliormn infertur. ductae tamen publicae exequiae
laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens
fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
[7] Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita
recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia
Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium
mali. neque in longum dilatum est, sed Silanus additur, nullo crimine nisi quod
Cassius opibus vetustis et gravitate morum, Silanus claritudine generis et
modesta iuventa praecellebant. igitur missa ad senatum oratione removendos a re
publica utrosque disseruit, obiectavitque Cassio quod inter imagines maiorum
etiam C. Cassi effigiem coluisset, ita inscriptam 'duci partium': quippe semina
belli civilis et defectionem a domo Caesarum quaesitam; ac ne memoria
tantum infensi nominis ad discordias uteretur, adsumpsisse L. Silanum, iuvenem
genere nobilem, animo praeruptum, quem novis rebus ostentaret.
[8] Ipsum dehinc Silanum increpuit isdem
quibus patruum eius Torquatum, tamquam disponeret iam imperii curas
praeficeretque rationibus et libellis et epistulis libertos, inania simul et
falsa: nam Silanus intentior metu et exitio patrui ad praecavendum exterritus
erat. inducti posthac vocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani
amitam, incestum cum fratris fiiio et diros sacrorum ritus confingerent.
trahebantur ut conscii Vulcacius Tullinus ac Marcellus Cornelius senatores et
Calpurnius Fabatus eques Romanus; qui appellato principe instantem damnationem
frustrati, mox Neronem circa summa scelera distentum quasi minores evasere.
[9] Tunc consulto senatus Cassio et Silano
exilia decernuntur: de Lepida Caesar statueret deportatusque in insulam
Sardiniam Cassius, et senectus eius expectabatur. Silanus tamquam Naxum
deveheretur Ostiam amotus, post municipio Apuliae, cui nomen Barium est,
clauditur. illic indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad caedem
misso corripitur; suadentique venas abrumpere animum quidem morti destinatum
ait, sed non remittere percussori gloriam ministerii. at centurio quamvis
inermem, praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens premi a
militibus iubet. nec omisit Silanus obniti et intendere ictus, quantum manibus
nudis valebat, donec a centurione vulneribus adversis tamquam in pugna caderet.
[10] Haud minus prompte L. Vetus socrusque
eius Sextia et Pollitta filia necem subiere, invisi principi tamquam vivendo
exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum, generum Luci Veteris. sed
initium detegendae saevitiae praebuit interversis patroni rebus ad accusandum
transgrediens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem ob flagitia
vinctum a Vetere Asiae pro consule exolvit Nero in praemium accusationis. quod
ubi cognitum reo seque et libertum pari sorte componi, Formianos in agros
digreditur: illic eum milites occulta custodia circumdant. aderat filia, super
ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo percussores Plauti mariti sui
viderat; cruentamque cervicem eius amplexa servabat sanguinem et vestis
respersas, vidua inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem
arcerent. tum hortante patre Neapolim pergit; et quia aditu Neronis
prohibebatur, egressus obsidens, audiret insontem neve consulatus sui quondam
collegam dederet liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa voce
infensa clamitabat, donec princeps immobilem se precibus et invidiae iuxta
ostendit.
[11] Ergo nuntiat patri abicere spem et uti
necessitate: simul adfertur parari cognitionem senatus et trucem sententiam.
nec defuere qui monerent magna ex parte heredem Caesarem nuncupare atque ita
nepotibus de reliquo consulere. quod aspernatus, ne vitam proxime libertatem
actam novissimo servitio foedaret, largitur in servos quantum aderat pecuniae;
et si qua asportari possent, sibi quemque deducere, tres modo lectulos ad
suprema retineri iubet. tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt venas,
properique et singulis vestibus ad verecundiam velati balineis inferuntur,
pater filiam, avia neptem, illa utrosque intuens, et certatim precantes labenti
animae celerem exitum, ut relinquerent suos superstites et morituros.
servavitque ordinem fortuna, ac seniores prius, tum cui prima aetas
extinguuntur. accusati post sepulturam decretumque ut more maiorum punirentur,
et Nero intercessit, mortem sine arbitro permittens: ea cacdibus peractis
ludibria adiciebantur.
[12] Publius Gallus eques Romanus, quod
Faenio Rufo intimus et Veteri non alienus fuerat, aqua atque igni prohibitus
est. liberto et accusatori praemium operae locus in theatro inter viatores
tribunicios datur. et menses, qui Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius
Claudii, Iunius Germanici vocabulis mutantur, testificante Cornelio Orfito, qui
id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum, quia duo iam Torquati ob scelera
interfecti infaustum nomen Iunium fecissent.
[13] Tot facinoribus foedum annum etiam dii
tempestatibus et morbis insignivere. vastata Campania turbine ventorum, qui
villas arbusta fruges passim disiecit pertulitque violentiam ad vicina urbi; in
qua omne mortalium genus vis pestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie
quae occurreret oculis. sed domus corporibus exanimis, itinera funeribus
complebantur; non sexus, non aetas periculo vacua; servitia perinde et ingenua
plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident,
dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur. equitum senatorumque interitus
quamvis promisci minus flebiles erant, tamquam communi mortalitate saevitiam
principis praevenirent.
Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africamque
et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex quibus aetate aut
valetudine fessi sacramento solvebantur. cladem Lugdunensem quadragies
sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent; quam pecuniam
Lugdunenses ante obtulerant urbis casibus.
[14] C. Suetonio Luccio Telesino consulibus
Antistius Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio, ut dixi,
multatus, postquam id honoris indicibus tamque promptum ad caedes principem
accepit, inquies animo et occasionum haud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem
et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis innexum, similitudine
fortunae sibi conciliat, ventitare ad eum nuntios et consultationes non frustra
ratus; simul annuam pecuniam a P. Anteio ministrari cognoscit. neque nescium
habebat Anteium caritate Agrippinae invisum Neroni opesque eius praecipuas ad
eliciendam cupidinem eamque causam multis exitio esse. igitur interceptis Antei
litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius et eventura
secretis Pammenis occultabantur, simul repertis quae de ortu vitaque Ostorii
Scapulae composita erant, scribit ad principem magna se et quae incolumitati
eius conducerent adlaturum, si brevem exilii veniam impetravisset: quippe
Anteium et Ostorium imminere rebus et sua Caesarisque fata scrutari. exim
missae liburnicae advehiturque propere Sosianus. ac vulgato eius indicio inter
damnatos magis quam inter reos Anteius Ostoriusque habebantur, adeo ut
testamentum Antei nemo obsignaret, nisi Tigellinus auctor extitisset monito
prius Anteio ne supremas tabulas moraretur. atque ille hausto veneno,
tarditatem eius perosus intercisis venis mortem adproperavit.
[15] Ostorius longinquis in agris apud finem
Ligurum id temporis erat: eo missus centurio qui caedem eius maturaret. causa
festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius multa militari fama et civicam coronam
apud Britanniam meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Neroni
fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper coniuratione magis
exterritum. igitur centurio, ubi effugia villae clausit, iussa imperatoris
Ostorio aperit. is fortitudinem saepe adversum hostis spectatam in se vertit;
et quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus manu
servi usus ut immotum pugionem extolleret, adpressit dextram eius iuguloque
occurrit.
[16] Etiam si bella externa et obitas pro re
publica mortis tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias cepisset
aliorumque taedium expectarem, quamvis honestos civium exitus, tristis tamen et
continuos aspernantium: at nunc patientia servilis tantumque sanguinis domi
perditum fatigant animum et maestitia restringunt. neque aliam defensionem ab
iis quibus ista noscentur exegerim, quam ne oderim tam segniter pereuntis. ira
illa numinum in res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum aut
captivitate urbium, semel edito transire licet. detur hoc inlustrium virorum
posteritati , ut quo modo exequiis a promisca sepultura separantur, ita in
traditione supremorum accipiant habeantque propriam memoriam.
[17] Paucos quippe intra dies eodem agmine
Annaeus Mela, Cerialis Anicius, Rufrius Crispinus, C. Petronius cecidere, Mela
etCrispinus equites Romani dignitate senatoria. nam hic quondam praefectus
praetorii et consularibus insignibus donatus ac nuper crimine coniurationis in
Sardiniam exactus accepto iussae mortis nuntio semet interfecit. Mela, quibus
Gallio et Seneca parentibus natus, petitione honorum abstinuerat per ambitionem
praeposteram ut eques Romanus consularibus potentia aequaretur; simul
adquirendae pecuniae brevius iter credebat per procurationes administrandis
principis negotiis. idem Annaeum Lucanum genuerat, grande adiumentum
claritudinis. quo interfecto dum rem familiarem eius acriter requirit,
accusatorem concivit Fabium Romanum, ex intimis Lucani amicis. mixta inter
patrem filiumque coniurationis scientia fingitur, adsimilatis Lucani litteris:
quas inspectas Nero ferri adeum iussit, opibus eius inhians. at Mela, quae tum
promptissima mortis via, exolvit venas, scriptis codicillis quibus grandem
pecuniam in Tigellinum generumque eius Cossutianum Capitonem erogabat quo
cetera manerent. additur codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita
scripsisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium autem Crispinum et
Anicium Cerialem vita frui infensos principi. quae composita credebantur de
Crispino, quia interfectus erat, de Ceriale, ut interficeretur. neque enim
multo post vim sibi attulit, minore quam ceteri miseratione, quia proditam G.
Caesari coniurationem ab eo meminerant.
[18] De C. Petronio pauca supra repetenda
sunt. nam illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae
transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat,
habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito
luxu. ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam
praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur. proconsul
tamen Bithyniae et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit. dein
revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni
adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat,
nisi quod ei Petronius adprobavisset. unde invidia Tigellini quasi adversus
aemulum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem principis, cui
ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans,
corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in
vincla rapta.
[19] Forte illis diebus Campaniam petiverat
Caesar, et Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec tulit ultra
timoris aut spei moras. neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas,
ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut
quibus gloriam constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de
immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et facilis
versus. servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. iniit epulas,
somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis
quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium
potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum
feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit
Neroni. fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula.
[20] Ambigenti Neroni quonam modo noctium
suarum ingenia notescerent, offertur Silia, matrimonio senatoris haud ignota et
ipsi ad omnem libidinem adscita ac Petronio perquam familiaris. agitur in
exilium tamquam non siluisset quae viderat pertuleratque, proprio odio. at
Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus
Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum
ipse, patronus eius nece immerita luere.
[21] Trucidatis tot insignibus viris ad
postremum Nero virtutem ipsam excindere concupivit interfecto Thraseaґ Barea
Sorano, olim utrisque infensus et accedentibus causis
in Thraseam, quod senatu egressus est cum de Agrippina referretur, ut memoravi,
quodque Iuvenalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat; eaque offensio
altius penetrabat, quia idem Thrasea Patavi, unde ortus erat, ludis +cetastis+
a Troiano Antenore institutis habitu tragico cecinerat. die quoque quo praetor
Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem damnabatur, mitiora censuit
obtinuitque; et cum deum honores Poppaeae decernuntur sponte absens, funeri non
interfuerat. quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad
flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis
Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum interrogant.
[22] Quin et illa obiectabat, principio anni
vitare Thraseam sollemne ius iurandum; nuncupationibus votorum non adesse,
quamvis quindecimvirali sacerdotio praeditum; numquam pro salute principis aut
caelesti voce immolavisse; adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque
patrum consultis semet fautorem aut adversarium ostenderet, triennio non
introisse curiam; nuperrimeque, cum ad coercendos Silanum et Veterem certatim
concurreretur, privatis potius clientium negotiis vacavisse. secessionem iam id
et partis et, si idem multi audeant, bellum esse. 'ut quondam C. Caesarem'
inquit 'et M. Catonem, ita nunc te, Nero, et Thraseam avida discordiarum
civitas loquitur. et habet sectatores vel potius satellites, qui nondum
contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque eius sectantur, rigidi et
tristes, quo tibi lasciviam exprobrent. huic uni incolumitas tua sine cura,
artes sine honore. prospera principis respuit: etiamne luctibus et doloribus
non satiatur? eiusdem animi est Poppaeam divam non credere, cuius in acta divi
Augusti et divi Iuli non iurare. spernit religiones, abrogat leges. diurna
populi Romani per provincias, per exercitus curatius leguntur, ut noscatur quid
Thrasea non fecerit. aut transeamus ad illa instituta, si potiora sunt, aut
nova cupientibus auferatur dux et auctor. ista secta Tuberones et Favonios,
veteri quoque rei publicae ingrata nomina, genuit. ut imperium evertant
libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem ipsam adgredientur. frustra
Cassium amovisti, si gliscere et vigere Brutorum aemulos passurus es. denique
nihil ipse de Thrasea scripseris: disceptatorem senatum nobis relinque.'
extollit ira promptum Cossutiani animum Nero adicitque Marcellum Eprium acri
eloquentia.
[23] At Baream Soranum iam sibi Ostorius
Sabinus eques Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo offensiones
principis auxit iustitia atque industria, et quia portui Ephesiorum aperiendo
curam insumpserat vimque civitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris
libertum, statuas et picturas evehere inultam omiserat. sed crimini dabatur
amicitia Plauti et ambitio conciliandae provinciae ad spes novas. tempus
damnationi delectum, quo Tiridates accipiendo Armeniae regno adventabat, ut ad
externa rumoribus intestinum scelus obscuraretur, an ut magnitudinem
imperatoriam caede insignium virorum quasi regio facinore ostentaret.
[24] Igitur omni civitate ad excipiendum
principem spectandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non demisit
animum, sed codicillos ad Neronem composuit, requirens obiecta et expurgaturum
adseverans, si notitiam criminum et copiam diluendi habuisset. eos codicillos
Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scripsisse, per quae
claritudinem principis extolleret suamque famam dehonestaret. quod ubi non
evenit vultumque et spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, vocari
patres iubet.
[25] Tum Thrasea inter proximos consultavit,
temptaretne defensionem an sperneret. diversa consilia adferebantur. quibus intrari
curiam placebat, securos esse de constantia eius disserunt; nihil dicturum nisi
quo gloriam augeret. segnis et pavidos supremis suis secretum circumdare:
aspiceret populus virum morti obvium, audiret senatus voces quasi ex aliquo
numine supra humanas: posse ipso miraculo etiam Neronem permoveri: sin
crudelitati insisteret, distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus
ab ignavia per silentium pereuntium.
[26] Contra qui opperiendum domi censebant,
de ipso Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere: subtraheret auris
conviciis et probris. non solum Cossutianum aut Eprium ad scelus promptos:
superesse qui forsitan manus ictusque per immanitatem ausuri sint; etiam bonos
metu sequi. detraheret potius senatui quem perornavisset infamiam tanti
flagitii et relinqueret incertum quid viso Thrasea reo decreturi patres
fuerint. ut Neronem flagitiorum pudor caperet inrita spe agitari; multoque
magis timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius saeviret.
proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis et studiis vitam duxerit,
eorum gloria peteret finem. aderat consilio Rusticus Arulenus, flagrans
iuvenis, et cupidine laudis offerebat se intercessurum senatus consulto: nam
plebei tribunus erat. cohibuit spiritus eius Thrasea ne vana et reo non
profutura, intercessori exitiosa inciperet. sibi actam aetatem, et tot per
annos continuum vitae ordinem non deserendum: illi initium magistratuum et
integra quae supersint. multum ante secum expenderet quod tali in tempore
capessendae rei publicae iter ingrederetur. ceterum ipse an venire in senatum
deceret meditationi suae reliquit.
[27] At postera luce duae praetoriae cohortes
armatae templum Genetricis Veneris insedere; aditum senatus globus togatorum
obsederat non occultis gladiis, dispersique per fora ac basilicas cunei
militares. inter quorum aspectus et minas ingressi curiam senatores, et oratio
principis per quaestorem eius audita est: nemine nominatim compellato patres
arguebat quod publica munia desererent eorumque exemplo equites Romani ad
segnitiam verterentur: etenim quid mirum e longinquis provinciis haud veniri,
cum plerique adepti consulatum et sacerdotia hortorum potius amoenitati
inservirent. quod velut telum corripuere accusatores.
[28] Et initium faciente Cossutiano, maiore
vi Marcellus summam rem publicam agi clamitabat; contumacia inferiorum
lenitatem imperitantis deminui. nimium mitis ad eam diem patres, qui Thraseam
desciscentem, qui generum eius Helvidium Priscum in isdem furoribus, simul
Paconium Agrippinum, paterni in principes odii heredem, et Curtium Montanum
detestanda carmina factitantem eludere impune sinerent. requirere se in senatu
consularem, in votis sacerdotem, in iure iurando civem, nisi contra instituta
et caerimonias maiorum proditorem palam et hostem Thrasea induisset. denique
agere senatorem et principis obtrectatores protegere solitus veniret, censeret
quid corrigi aut mutari vellet: facilius perlaturos singula increpantem quam
nunc silentium perferrent omnia damnantis. pacem illi per orbem terrae, an
victorias sine damno exercituum displicere? ne hominem bonis publicis maestum,
et qui fora theatra templa pro solintdine haberet, qui minitaretur exilium
suum, ambitionis pravae compotem facerent. non illi consulta haec, non
magistratus aut Romanam urbem videri. abrumperet vitam ab ea civitate cuius
caritatem olim, nunc et aspectum exuisset.
[29] Cum per haec atque talia Marcellus, ut
erat torvus ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et
celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed novus et altior pavor
manus et tela militum cernentibus. simul ipsius Thraseae venerabilis species
obversabatur; et erant qui Helvidium quoque miserarentur, innoxiae adfinitatis
poenas daturum. quid Agrippino obiectum nisi tristem patris fortunam, quando et
ille perinde innocens Tiberii saevitia concidisset. enimvero Montanum probae
iuventae neque famosi carminis, quia protulerit ingenium, extorrem agi.
[30] Atque interim Ostorius Sabinus, Sorani
accusator, ingreditur orditurque de amicitia Rubelli Plauti, quodque
proconsulatum Asiae Soranus pro claritate sibi potius accommodatum quam ex
utilitate communi egisset, alendo seditiones civitatium. vetera haec: sed
recens et quo discrimini patris filiatn conectebat, quod pecuniam magis
dilargita esset. acciderat sane pietate Serviliae (id enim nomen puellae fuit),
quae caritate erga parentem, simul imprudentia aetatis, non tamen aliud
consultaverat quam de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio
senatus nihil atrox adferret. igitur accita est in senatum, steteruntque
diversi ante tribunal consulum grandis aevo parens, contra filia intra
vicesimum aetatis annum, nuper marito Annio Pollione in exilium pulso viduata
desolataque, ac ne patrem quidem intuens cuius onerasse pericula videbatur.
[31] Tum interrogante accusatore an cultus
dotalis, an detractum cervici monile venum dedisset, quo pecuniam faciendis
magicis sacris contraheret, primum strata humi longoque fletu et silentio, post
altaria et aram complexa 'nullos' inquit impios deos, nullas devotiones, nec
aliud infelicibus precibus invocavi quam ut hunc optimum patrem tu, Caesar,
vos, patres, servaretis incolumem. sic gemmas et vestis et dignitatis insignia
dedi, quo modo si sanguinems et vitam poposcissent. viderint isti, antehac mihi
ignoti, quo nomine sint, quas artes exerceant: nulla mihi principis mentio nisi
inter numina fuit. nescit tamen miserrimus pater et, si crimen est, sola
deliqui.'
[32] Loquentis adhuc verba excipit Soranus
proclamatque non illam in provinciam secum profectam, non Plauto per aetatem
nosci potuisse, non criminibus mariti conexam: nimiae tantum pietatis ream
separarent, atque ipse quamcumque sortem subiret. simul in amplexus occurrentis
filiae ruebat, nisi interiecti lictores utrisque obstitissent. mox datus
testibus locus; et quantum misericordiae saevitia accusationis permoverat,
tantum irae P. Egnatius testis concivit. cliens hic Sorani et tunc emptus ad
opprimendum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, habitu et ore ad
exprimendam imaginem honesti exercitus, ceterum animo perfidiosus, subdolus,
avaritiam ac libidinem occultans; quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit
exemplum praecavendi, quo modo fraudibus involutos aut flagitiis commaculatos,
sic specie bonarum artium falsos et amicitiae fallacis.
[33] Idem tamen dies et honestum exemplum
tulit Cassii Asclepiodoti, qui magnitudine opum praecipuus inter Bithynos, quo
obsequio florentem Soranum celebraverat, labantem non deseruit, exutusque
omnibus fortunis et in exilium actus, aequitate deum erga bona malaque documenta.
Thraseae Soranoque et Serviliae datur mortis arbitrium; Helvidius et Paconius
Italia depelluntur; Montanus patri concessus est, praedicto ne in re publica
haberetur. accusatoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singulis,
Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur.
[34] Tum ad Thraseam in hortis agentem
quaestor consulis missus vesperascente iam die. inlustrium virorum feminarumque
coetus frequentis egerat, maxime intentus Demetrio Cynicae institutionis
doctori, cum quo, ut coniectare erat intentione vultus et auditis, si qua
clarius proloquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus corporisque
inquirebat, donec advenit Domitius Caecilianus ex intimis amicis et ei quid
senatus censuisset exposuit. igitur flentis queritantisque qui aderant
facessere propere Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur,
Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum Arriae matris sequi monet
retinere vitam filiaeque communi subsidium unicum non adimere.
[35] Tum progressus in porticum illic a
quaestore reperitur, laetitiae propior, quia Helvidium generum suum Italia
tantum arceri cognoverat. accepto dehinc senatus consulto Helvidium et
Demetrium in cubiculum inducit; porrectisque utriusque brachii venis, postquam
cruorem effudit, humum super spargens, propius vocato quaestore 'libamus'
inquit 'Iovi liberatori specta, invenis; et omen quidem dii prohibeant, ceterum
in ea tempora natus es quibus firmare animum expediat constantibus exemplis.'
post lentitudine exitus gravis cruciatus adferente, obversis in
Demetrium * * *
|