T. Livi
ab urbe condita libri
Praefatio
Facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res populi Romani
perscripserim nec satis scio nec, si sciam, dicere ausim, quippe qui cum
veterem tum volgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores aut in rebus
certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos
credunt. Utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis
terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta
scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me
qui nomini officient meo consoler. Res est praeterea et immensi operis, ut quae
supra septingentesimum annum repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo
creverit ut iam magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito
quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint,
festinantibus ad haec nova quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae
conficiunt: ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum
quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca [tota] illa
mente repeto, auertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non
flectere a uero, sollicitum tamen efficere posset.
Quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam
incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere
in animo est. Datur haec venia antiquitati ut miscendo humana divinis primordia
urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines
suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum
conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae
patiantur aequo animo quam imperium patiuntur. Sed haec et his similia utcumque
animaduersa aut existimata erunt haud in magno equidem ponam discrimine: ad
illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint,
per quos uiros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium
sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentes primo mores sequatur
animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites,
donec ad haec tempora quibus nec uitia nostra nec remedia pati possumus
perventum est. Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac
frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri;
inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu foedum
exitu quod vites. Ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam
res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam
[civitatem] tam serae avaritia luxuriaque immigraverint, nec ubi tantus ac tam
diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit. Adeo quanto rerum minus, tanto
minus cupiditatis erat: nuper diuitiae auaritiam et abundantes voluptates
desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. Sed
querellae, ne tum quidem gratae futurae cum forsitan necessariae erunt, ab
initio certe tantae ordiendae rei absint: cum bonis potius ominibus votisque et
precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset,
libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.
Liber I
[1] Iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse
Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis
reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne ius belli Achiuos
abstinuisse; casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui
seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam
amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, Euganeisque qui
inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
Et in quem primo egressi sunt locum Troia vocatur pagoque inde Troiano nomen
est: gens universa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum sed
ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse, inde in
Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum
tenuisse. Troia et huic loco nomen est. Ibi egressi Troiani, ut quibus ab
immenso prope errore nihil praeter arma et naues superesset, cum praedam ex
agris agerent, Latinus rex Aboriginesque qui tum ea tenebant loca ad arcendam
vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est. Alii
proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse tradunt:
alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent processisse
Latinum inter primores ducemque advenarum euocasse ad conloquium; percontatum
deinde qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidue quaerentes
in agrum Laurentinum exissent, postquam audierit multitudinem Troianos esse,
ducem Aeneam filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos, sedem
condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et
animum vel bello vel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae
sanxisse. Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam.
Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos
domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data. Ea res
utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris.
Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirpis quoque
virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
[2] Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum,
cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre
patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra acies laeta ex eo
certamine abiit: victi Rutuli: victores Aborigines Troianique ducem Latinum
amisere. Inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum
Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans,
iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis et tum nimio plus quam
satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma
Rutulis iunxit. Aeneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi
conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos
utramque gentem appellavit; nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga
regem Aeneam cessere. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum
populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum
sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama
nominis sui implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset in aciem
copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum
mortalium fuit. Situs est, quemcumque eum dici ius fasque est super Numicum
flumen: Iovem indigetem appellant.
[3] Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei
ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri tanta indoles in
Lavinia erat res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud
ambigam quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet? hicine fuerit Ascanius an
maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae,
quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius,
ubicumque et quacumque matre genitus certe natum Aenea constat abundante
Lavinii multitudine florentem iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri
seu novercae relinquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit quae ab situ
porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. Inter Lavinium et Albam Longam
coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. Tantum tamen opes creuerant
maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem
tutelam rudimentumque primum puerilis regni movere arma aut Mezentius
Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint. Pax ita conuenerat ut Etruscis
Latinisque fluuius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde
regnat Ascani filius, casu quodam in siluis natus; is Aeneam Silvium creat; is
deinde Latinum Silvium. Ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini
appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt. Latino
Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in
traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.
Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a patre accepto
imperio regnat. Aventino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. Is
sepultus in eo colle qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit.
Proca deinde regnat. Is Numitorem atque Amulium procreat, Numitori, qui stirpis
maximus erat, regnum vetustum Silviae gentis legat. Plus tamen vis potuit quam
voluntas patris aut verecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. Addit
sceleri scelus: stirpem fratris virilem interemit, fratris filiae Reae Silviae
per speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua virginitate spem partus
adimit.
[4] Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum
deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis cum geminum partum
edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem
incertae stirpis patrem nuncupat. Sed nec di nec homines aut ipsam aut stirpem
a crudelitate regia vindicant: sacerdos vincta in custodiam datur, pueros in
profluentem aquam mitti iubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis
effusus lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse
quamuis languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti
regis imperio in proxima alluuie ubi nunc ficus Ruminalis est Romularem vocatam
ferunt pueros exponunt. Vastae tum in his locis solitudines erant. Tenet fama
cum fluitantem alveum, quo eiti erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset,
lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse;
eam submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem
pueros magister regii pecoris invenerit Faustulo fuisse nomen ferunt ab eo ad
stabula Larentiae uxori educandos datos. Sunt qui Larentiam volgato corpore
lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo datum. Ita
geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in stabulis nec ad pecora
segnes venando peragrare saltus. Hinc robore corporibus animisque sumpto iam
non feras tantum subsistere sed in latrones praeda onustos impetus facere
pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege iuvenum seria
ac iocos celebrare.
[5] Iam tum in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et a
Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem appellatum; ibi
Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca,
sollemne allatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes
per lusum atque lasciuiam currerent, quem Romani deinde vocarunt Inuum. Huic
deditis ludicro cum sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae
latrones, cum Romulus vi se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio
tradidisse, ultro accusantes. Crimini maxime dabant in Numitoris agros ab iis
impetum fieri; inde eos collecta iuvenum manu hostilem in modum praedas agere.
Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Iam inde ab initio Faustulo spes
fuerat regiam stirpem apud se educari; nam et eitos iussu regis infantes
sciebat et tempus quo ipse eos sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem
immaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat.
Necessitas prior venit: ita metu subactus Romulo rem aperit. Forte et Numitori
cum in custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et
aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem, tetigerat animum memoria
nepotum; sciscitandoque eodem pervenit ut haud procul esset quin Remum
agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo iuvenum nec
enim erat ad vim apertam par sed aliis alio itinere iussis certo tempore ad
regiam venire pastoribus ad regem impetum facit; et a domo Numitoris alia
comparata manu adiuuat Remus. Ita regem obtruncat.
[6] Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem atque adortos
regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam
auocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit,
extemplo advocato concilio scelera in se fratris originem nepotum, ut geniti,
ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem
ostendit. Iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum auum regem
salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque
regi efficit. Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in
iis locis ubi eiti ubique educati erant urbis condendae. Et supererat multitudo
Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoue accesserant, qui omnes facile spem
facerent paruam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe quae conderetur fore.
Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde
foedum certamen coortum a satis miti principio. Quoniam gemini essent nec
aetatis verecundia discrimen facere posset, ut di quorum tutelae ea loca essent
auguriis legerent qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret,
Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.
[7] Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures; iamque nuntiato
augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo
consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero auium regnum trahebant.
Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in
turba ictus Remus cecidit. Volgatior fama est ludibrio fratris Remum novos
transiluisse muros; inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans
adiecisset, "Sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea,"
interfectum. Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine
appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit. Sacra dis aliis
Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in
ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse memorant, ac prope
Tiberim fluuium, qua prae se armentum agens nando traiecerat, loco herbido ut
quiete et pabulo laeto reficeret boves et ipsum fessum via procubuisse. Ibi cum
eum cibo uinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine
Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum cum avertere eam praedam
vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa uestigia
quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves eximium quemque
pulchritudine caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno
excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero sensisset,
pergit ad proximam speluncam, si forte eo uestigia ferrent. Quae ubi omnia
foras versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi ex
loco infesto agere porro armentum occepit. Inde cum actae boves quaedam ad
desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum
vox Herculem convertit. Quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere
conatus esset, ictus claua fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat
loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei novae inter rudes artium
homines, venerabilior divinitate credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante
Sibyllae in Italiam adventum miratae eae gentes fuerant. Is tum Evander
concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus
postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum
ampliorem augustioremque humana intuens rogitat qui vir esset. Vbi nomen
patremque ac patriam accepit, "Iove nate, Hercules, salue," inquit;
"te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum caelestium numerum
cecinit, tibique aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in terris gens
maximam vocet tuoque ritu colat." Dextra Hercules data accipere se omen
impleturumque fata ara condita ac dicata ait. Ibi tum primum bove eximia capta
de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac
Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum. Forte
ita evenit ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur,
Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. Inde institutum mansit donec
Pinarium genus fuit, ne extis eorum sollemnium vescerentur. Potitii ab Evandro
edocti antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, donec tradito seruis
publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit. Haec tum
sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum immortalitatis virtute
partae ad quam eum sua fata ducebant fautor.
[8] Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine quae
coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam legibus poterat, iura
dedit; quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse
venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se augustiorem, tum
maxime lictoribus duodecim sumptis fecit. Alii ab numero auium quae augurio
regnum portenderant eum secutum numerum putant. me haud paenitet eorum
sententiae esse quibus et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde
sella curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum ductum
placet, et ita habuisse Etruscos quod ex duodecim populis communiter creato
rege singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs
munitionibus alia atque alia appetendo loca, cum in spem magis futurae
multitudinis quam ad id quod tum hominum erat munirent. Deinde ne uana urbis
magnitudo esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio condentium
urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra
sibi prolem ementiebantur, locum qui nunc saeptus descendentibus inter duos
lucos est asylum aperit. Eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine,
liber an seruus esset, auida novarum rerum perfugit, idque primum ad coeptam
magnitudinem roboris fuit. Cum iam virium haud paeniteret consilium deinde
viribus parat. Centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive
quia soli centum erant qui creari patres possent. Patres certe ab honore
patriciique progenies eorum appellati.
[9] Iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum civitatum bello
par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe
quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. Tum ex consilio
patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui societatem conubiumque
novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua
virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis scire,
origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne
gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne
legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem
molem sibi ac posteris suis metuebant. Ac plerisque rogitantibus dimissi ecquod
feminis quoque asylum aperuissent; id enim demum compar conubium fore. Aegre id
Romana pubes passa et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus
locumque aptum ut daret Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex
industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia vocat. Indici deinde
finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant,
concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales conuenere,
studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses,
Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus
venit. Inuitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis
urbem vidissent, mirantur tam breui rem Romanam crevisse. Vbi spectaculi tempus
venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis signoque
dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte in quem
quaeque inciderat raptae: quasdam forma excellentes, primoribus patrum
destinatas, ex plebe homines quibus datum negotium erat domos deferebant. Vnam
longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam
raptam ferunt multisque sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis
violaret Thalassio ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam. Turbato
per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes violati
hospitii foedus deumque invocantes cuius ad sollemne ludosque per fas ac fidem
decepti venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor.
Sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum qui conubium
finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium
civitatisque et quo nihil carius humano generi sit liberum fore; mollirent modo
iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex iniuria
postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras viris quod adnisurus pro se
quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque
expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum, factum purgantium cupiditate
atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces sunt.
[10] Iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum
maxime sordida ueste lacrimisque et querellis civitates concitabant. Nec domi
tantum indignationes continebant sed congregabantur undique ad T. Tatium regem
Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati nomen in iis regionibus erat
conveniebant. Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant ad quos eius
iniuriae pars pertinebat. Lente agere his Tatius Sabinique visi sunt: ipsi
inter se tres populi communiter bellum parant. Ne Crustumini quidem atque
Antemnates pro ardore iraque Caeninensium satis se impigre movent; ita per se
ipsum nomen Caeninum in agrum Romanum impetum facit. Sed effuse uastantibus fit
obuius cum exercitu Romulus levique certamine docet uanam sine viribus iram
esse. Exercitum fundit fugatque, fusum persequitur: regem in proelio obtruncat
et spoliat: duce hostium occiso urbem primo impetu capit. Inde exercitu victore
reducto, ipse cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor,
spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in
Capitolium escendit; ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset,
simul cum dono designavit templo Iovis fines cognomenque addidit deo:
"Iuppiter Feretri" inquit, "haec tibi victor Romulus rex regia
arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico, sedem
opimis spoliis quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes
posteri ferent." Haec templi est origo quod primum omnium Romae sacratum
est. Ita deinde dis visum nec inritam conditoris templi vocem esse qua laturos
eo spolia posteros nuncupavit nec multitudine compotum eius doni volgari
laudem. Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo
rara eius fortuna decoris fuit.
[11] Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac
solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit. Raptim et ad hos
Romana legio ducta palatos in agris oppressit. Fusi igitur primo impetu et
clamore hostes, oppidum captum; duplicique victoria ouantem Romulum Hersilia
coniunx precibus raptarum fatigata orat ut parentibus earum det veniam et in
civitatem accipiat: ita rem coalescere concordia posse. Facile impetratum. Inde
contra Crustuminos profectus bellum inferentes. Ibi minus etiam quod alienis
cladibus ceciderant animi certaminis fuit. Vtroque coloniae missae: plures
inventi qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent. Et Romam
inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.
Nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil enim per
iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt.
Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci. Huius filiam
virginem auro corrumpit Tatius ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum
sacris extra moenia petitum ierat. Accepti obrutam armis necavere, seu ut vi
capta potius arx videretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum
proditori esset. Additur fabula, quod volgo Sabini aureas armillas magni
ponderis brachio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam
quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta.
Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma
petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.
[12] Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum Romanus
exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est
complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et cupiditate
reciperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere. Principes
utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius
Hostilius. Hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia
sustinebat. Vt Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est.
Ad veterem portam Palati Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad caelum
tollens, "Iuppiter, tuis" inquit "iussus auibus hic in Palatio
prima urbi fundamenta ieci. Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc
armati superata media valle tendunt; at tu, pater deum hominumque, hinc saltem
arce hostes; deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. Hic ego tibi templum
Statori Iovi, quod monumentum sit posteris tua praesenti ope seruatam urbem
esse, voveo." Haec precatus, ueluti sensisset auditas preces,
"Hinc" inquit, "Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque
iterare pugnam iubet." Restitere Romani tamquam caelesti voce iussi: ipse
ad primores Romulus provolat. Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce
decucurrerat et effusos egerat Romanos toto quantum foro spatium est. Nec
procul iam a porta Palati erat, clamitans: "Vicimus perfidos hospites,
imbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum
viris." In eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus
impetum facit. Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit.
Pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa, fundit
Sabinos. Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit;
averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. Et ille quidem
adnuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit: Romani
Sabinique in media conualle duorum montium redintegrant proelium; sed res
Romana erat superior.
[13] Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus
passis scissaque ueste, victo malis muliebri pavore, ausae se inter tela
volantia inferre, ex transuerso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere
iras, hinc patres, hinc viros orantes, ne sanguine se nefando soceri generique
respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum
progeniem. "Si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite
iras; nos causa belli, nos volnerum ac caedium viris ac parentibus sumus;
melius peribimus quam sine alteris uestrum viduae aut orbae uiuemus."
movet res cum multitudinem tum duces; silentium et repentina fit quies; inde ad
foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo sed civitatem unam ex duabus
faciunt. Regnum consociant: imperium omne conferunt Romam. Ita geminata urbe ut
Sabinis tamen aliquid daretur Quirites a Curibus appellati. Monumentum eius
pugnae ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit,
Curtium lacum appellarunt. Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores
Sabinas viris ac parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit. Itaque cum populum
in curias triginta divideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur,
cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an
dignitatibus suis virorumue an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent.
Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt. Ramnenses ab Romulo,
ab T. Tatio Titienses appellati: Lucerum nominis et originis causa incerta est.
Inde non modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.
[14] Post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Laurentium pulsant;
cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus
poterant. Igitur illorum poenam in se vertit; nam Lavinii cum ad sollemne
sacrificium eo venisset concursu facto interficitur. Eam rem minus aegre quam
dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni seu quia
haud iniuria caesum credebat. Itaque bello quidem abstinuit; ut tamen
expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque
urbes renovatum est. Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius
atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se
conualescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum
apparebat, occupant bellum facere. Iuventute armata immissa uastatur agri quod
inter urbem ac Fidenas est; inde ad laevam versi quia dextra Tiberis arcebat,
cum magna trepidatione agrestium populantur, tumultusque repens ex agris in
urbem inlatus pro nuntio fuit. Excitus Romulus neque enim dilationem pati tam
vicinum bellum poterat exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.
Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis partem militum locis
circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit: cum parte
maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci
genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem exciuit. Fugae quoque, quae
simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. Et cum,
velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque
referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio
instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. Inde subito exorti Romani
transuersam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum
qui in praesidio relicti fuerant. Ita multiplici terrore perculsi Fidenates
prius paene, quam Romulus quique avehi cum eo visi erant circumagerent frenis
equos, terga vertunt; multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo
ante secuti erant oppidum repetebant. Non tamen eripuere se hosti: haerens in
tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
[15] Belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et
consanguinitate nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt et quod ipsa propinquitas
loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat. In fines
Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli. Itaque non
castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam
portantes Veios rediere. Romanus contra postquam hostem in agris non invenit,
dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit. Quem postquam
castra ponere et ad urbem accessurum Veientes audiuere, obuiam egressi ut potius
acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent. Ibi viribus
nulla arte adiutis, tantum veterani robore exercitus rex Romanus vicit;
persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida muris ac situ ipso munita
abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi magis quam praedae studio; eaque
clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem petitum oratores
Romam mittunt. Agri parte multatis in centum annos indutiae datae. Haec ferme
Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae
originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito
reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae. Ab
illo enim profecto viribus datis tantum ualuit ut in quadraginta deinde annos
tutam pacem haberet. Multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante
alios acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis
quos Celeres appellavit non in bello solum sed etiam in pace habuit.
[16] His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem
in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore
tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni
abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana pubes sedato tandem
pavore postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam
sedem regiam vidit, etsi satis credebat patribus qui proximi steterant sublimem
raptum procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium
obtinuit. Deinde a paucis initio facto, deum deo natum, regem parentemque urbis
Romanae saluere universi Romulum iubent; pacem precibus ecunt, uti volens
propitius suam semper sospitet progeniem. Fuisse credo tum quoque aliquos qui
discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manavit enim haec quoque sed
perobscura fama; illam alteram admiratio viri et pavor praesens nobilitavit. Et
consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. Namque Proculus Iulius,
sollicita civitate desiderio regis et infensa patribus, gravis, ut traditur,
quamuis magnae rei auctor in contionem prodit. "Romulus" inquit,
"Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente delapsus
se mihi obuium dedit. Cum perfusus horrore venerabundusque adstitissem petens
precibus ut contra intueri fas esset, ""Abi, nuntia""
inquit ""Romanis, caelestes ita velle ut mea Roma caput orbis
terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris tradant
nullas opes humanas armis Romanis resistere posse."" Haec"
inquit "locutus sublimis abiit." Mirum quantum illi viro nuntianti
haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta
fide immortalitatis lenitum sit.
[17] Patrum interim animos certamen regni ac cupido versabat; necdum ad
singulos, quia nemo magnopere eminebat in novo populo, pervenerat: factionibus
inter ordines certabatur. Oriundi ab Sabinis, ne quia post Tati mortem ab sua
parte non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii amitterent,
sui corporis creari regem volebant: Romani veteres peregrinum regem
aspernabantur. In variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant, libertatis
dulcedine nondum experta. Timor deinde patres incessit ne civitatem sine
imperio, exercitum sine duce, multarum circa civitatium inritatis animis, vis
aliqua externa adoriretur. Et esse igitur aliquod caput placebat, et nemo
alteri concedere in animum inducebat. Ita rem inter se centum patres, decem
decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum
praeessent consociant. Decem imperitabant: unus cum insignibus imperii et
lictoribus erat: quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in
orbem ibat, annuumque interuallum regni fuit. Id ab re quod nunc quoque tenet
nomen interregnum appellatum. Fremere deinde plebs multiplicatam seruitutem,
centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum
videbantur passuri. Cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati quod
amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo permissa ut non plus
darent iuris quam detinerent. Decreuerunt enim ut cum populus regem iussisset,
id sic ratum esset si patres auctores fierent. Hodie quoque in legibus
magistratibusque rogandis usurpatur idem ius, vi adempta: priusquam populus
suffragium ineat, in incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt. Tum
interrex contione advocata, "Quod bonum, faustum felixque sit"
inquit, "Quirites, regem create: ita patribus visum est. Patres deinde, si
dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis, auctores fient." Adeo
id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent
iuberentque ut senatus decerneret qui Romae regnaret.
[18] Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat. Curibus
Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam esse aetate poterat,
omnis divini atque humani iuris. Auctorem doctrinae eius, quia non exstat
alius, falso Samium Pythagoram edunt, quem Seruio Tullio regnante Romae centum
amplius post annos in ultima Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et
Crotona iuvenum aemulantium studia coetus habuisse constat. Ex quibus locis,
etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? Aut quo linguae commercio
quemquam ad cupiditatem discendi excivisset? Quoue praesidio unus per tot
gentes dissonas sermone moribusque pervenisset? Suopte igitur ingenio
temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam
peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo
genere nullum quondam incorruptius fuit. Audito nomine Numae patres Romani,
quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se
quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam
praeferre illi viro ausi, ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum
decernunt. Accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de
se quoque deos consuli iussit. Inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum
id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meridiem
versus consedit. Augur ad laevam eius capite uelato sedem cepit, dextra manu
baculum sine nodo aduncum tenens quem lituum appellarunt. Inde ubi prospectu in
urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad occasum determinavit,
dextras ad meridiem partes, laevas ad septentrionem esse dixit; signum contra
quo longissime conspectum oculi ferebant animo finiuit; tum lituo in laevam
manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita precatus est:
"Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput teneo
regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quod
feci." Tum peregit verbis auspicia quae mitti vellet. Quibus missis
declaratus rex Numa de templo descendit.
[19] Qui regno ita potitus urbem novam conditam vi et armis, iure eam
legibusque ac moribus de integro condere parat. Quibus cum inter bella
adsuescere videret non posse quippe efferari militia animos , mitigandum
ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem
pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa
omnes populos significaret. Bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T.
Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae
aetati di dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare
Augusto pace terra marique parta. Clauso eo cum omnium circa finitimorum
societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum curis,
ne luxuriarent otio animi quos metus hostium disciplinaque militaris
continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et illis saeculis
rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est. Qui cum descendere ad
animos sine aliquo commento miraculi non posset, simulat sibi cum dea Egeria
congressus nocturnos esse; eius se monitu quae acceptissima dis essent sacra instituere,
sacerdotes suos cuique deorum praeficere. Atque omnium primum ad cursus lunae
in duodecim menses discribit annum; quem quia tricenos dies singulis mensibus
luna non explet desuntque sex dies solido anno qui solstitiali circumagitur
orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut vicesimo anno ad
metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium annorum spatiis dies
congruerent. Idem nefastos dies fastosque fecit quia aliquando nihil cum populo
agi utile futurum erat.
[20] Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra
obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Sed quia in civitate
bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos
ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur flaminem Iovi adsiduum sacerdotem
creavit insignique eum ueste et curuli regia sella adornavit. Huic duos
flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino, virginesque Vestae legit, Alba
oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. His ut adsiduae templi
antistites essent stipendium de publico statuit; virginitate aliisque
caerimoniis venerabiles ac sanctas fecit. Salios item duodecim Marti Gradiuo
legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen;
caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes
carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit. Pontificem deinde Numam
Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque
attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque
unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Cetera quoque omnia publica priuataque
sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne
quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo
turbaretur; nec caelestes modo caerimonias, sed iusta quoque funebria
placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus
alIove quo visu missa susciperentur atque curarentur. Ad ea elicienda ex
mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit
auguriis, quae suscipienda essent.
[21] Ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis
conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens
cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium
pectora imbuerat ut fides ac ius iurandum [proximo] legum ac poenarum metu
civitatem regerent. Et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores
formarent, tum finitimi etiam populi, qui antea castra non urbem positam in
medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti
sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violari ducerent nefas. Lucus
erat quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. Quo quia se persaepe
Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum
sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent. Et [soli]
Fidei sollemne instituit. Ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi
iussit manuque ad digitos usque inuoluta rem divinam facere, significantes
fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse. Multa alia
sacrificia locaque sacris faciendis quae Argeos pontifices vocant dedicavit.
Omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor
pacis quam regni. Ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello, hic pace,
civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et
quadraginta. Cum ualida tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.
[22] Numae morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem
Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem
populus iussit; patres auctores acti. Hic non solum proximo regi dissimilis sed
ferocior etiam quam Romulus fuit. Cum aetas viresque tum avita quoque gloria
animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus undique materiam
excitandi belli quaerebat. Forte evenit ut agrestes Romani ex Albano agro,
Albani ex Romano praedas in vicem agerent. Imperitabat tum Gaius Cluilius
Albae. Vtrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus
praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum
Albanum; ita pie bellum indici posse. Ab Albanis socordius res acta; excepti
hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis conuiuium celebrant.
Tantisper Romani et res repetiuerant priores et neganti Albano bellum in
tricesimum diem indixerant. Haec renuntiant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi
potestatem quid petentes venerint facit. Illi omnium ignari primum purgando
terunt tempus: se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed
imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur bellum indicere iussos.
Ad haec Tullus "Nuntiate" inquit, "regi uestro regem Romanum
deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus
dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli."
[23] Haec nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summa ope parabatur,
civili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Troianam utramque
prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum
oriundi Romani essent. Euentus tamen belli minus miserabilem dimicationem
fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo
populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum
impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant, fossa
circumdant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est,
donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus
rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. Interim Tullus ferox,
praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne
nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte praeteritis
hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab statiuis
exciuit Mettium. Ducit quam proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum
nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio; si secum
congressus sit, satis scire ea se allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam
quam ad Albanam pertineant. Haud aspernatus Tullus, tamen si uana adferantur in
aciem educit. Exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum
paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Iniurias et
non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium
causam huiusce esse belli audisse videor, nec te dubito, Tulle, eadem prae te
ferre; sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos
cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte an perperam,
interpretor. Fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit: me Albani
gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum uelim: Etrusca res
quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es Volscis hoc magis scis.
Multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, iam cum signum pugnae
dabis, has duas acies spectaculo fore ut fessos confectosque simul victorem ac
victum adgrediantur. Itaque si nos di amant, quoniam non contenti libertate
certa in dubiam imperii seruitiique aleam imus, ineamus aliquam viam qua utri
utris imperent sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni
possit." Haud displicet res Tullo quamquam cum indole animi tum spe
victoriae ferocior erat. Quaerentibus utrimque ratio initur cui et fortuna ipsa
praebuit materiam.
[24] Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate nec
viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res
antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius
populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt; plures tamen
invenio qui Romanos Horatios vocent; hos ut sequar inclinat animus. Cum
trigeminis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium
fore unde victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam
dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus ut cuiusque
populi ciues eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace
imperitaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. Tum
ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est. Fetialis regem
Tullum ita rogavit: "Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani
foedus ferire?" Iubente rege, "Sagmina" inquit "te, rex,
posco." Rex ait: "Pura tollito." Fetialis ex arce graminis
herbam puram attulit. Postea regem ita rogavit: "Rex, facisne me tu regium
nuntium populi Romani Quiritium, uasa comitesque meos?" Rex respondit:
"Quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio."
Fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput
capillosque tangens. Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est,
sanciendum fit foedus; multisque id verbis, quae longo effata carmine non
operae est referre, peragit. Legibus deinde, recitatis, "Audi"
inquit, "Iuppiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus
Albanus. Vt illa palam prima postrema ex illis tabulis ceraue recitata sunt
sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus
populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio dolo
malo, tum ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic
hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque." Id ubi
dixit porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque ius
iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.
[25] Foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt. Cum sui
utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid civium
domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus,
feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas
acies procedunt. Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis
praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum
virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum
spectaculum animo incenduntur. Datur signum infestisque armis velut acies terni
iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. Nec his nec illis
periculum suum, publicum imperium seruitiumque obuersatur animo futuraque ea
deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent. Vt primo statim concursu increpuere
arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro
inclinata spe torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus cum iam non
motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed volnera quoque
et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius, volneratis tribus
Albanis, exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio
Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura
deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is
integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox.
Ergo ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque
volnere adfectum corpus sineret. Iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum
est aufugerat, cum respiciens videt magnis interuallis sequentes, unum haud
procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus
inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor
secundam pugnam petebat. Tunc clamore qualis ex insperato fauentium solet Romani
adiuuant militem suum; et ille defungi proelio festinat. Prius itaque quam
alter nec procul aberat consequi posset, et alterum Curiatium conficit; iamque
aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alterum
intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat:
alter fessum volnere, fessum cursu trahens corpus victusque fratrum ante se
strage victori obicitur hosti. Nec illud proelium fuit. Romanus exsultans
"Duos" inquit, "fratrum manibus dedi; tertium causae belli
huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Male sustinenti arma gladium
superne iugulo defigit, iacentem spoliat. Romani ouantes ac gratulantes
Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad
sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio
alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. Sepulcra exstant quo quisque loco
cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus sed
distantia locis ut et pugnatum est.
[26] Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere icto quid
imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat: usurum se eorum opera
si bellum cum Veientibus foret. Ita exercitus inde domos abducti. Princeps
Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens; cui soror virgo, quae desponsa,
uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante portam Capenam fuit, cognitoque super
umeros fratris paludamento sponsi quod ipsa confecerat, soluit crines et
flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. movet feroci iuveni animum
comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque
gladio simul verbis increpans transfigit puellam. "Abi hinc cum immaturo
amore ad sponsum," inquit, "oblita fratrum mortuorum uiuique, oblita
patriae. Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem." Atrox visum id facinus
patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat. Tamen raptus in ius ad
regem. Rex ne ipse tam tristis ingratique ad volgus iudicii ac secundum
iudicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato "Duumuiros"
inquit, "qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem facio."
Lex horrendi carminis erat: "Duumuiri perduellionem iudicent; si a
duumuiris provocarit, provocatione certato; si uincent, caput obnubito;
infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra pomerium vel extra
pomerium." Hac lege duumuiri creati, qui se absoluere non rebantur ea lege
ne innoxium quidem posse, cum condemnassent, tum alter ex iis "Publi
Horati, tibi perduellionem iudico" inquit. "I, lictor, colliga
manus." Accesserat lictor iniciebatque laqueum. Tum Horatius auctore
Tullo, clemente legis interprete, "Provoco" inquit. Itaque
provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo iudicio maxime P.
Horatio patre proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio
iure in filium animaduersurum fuisse. Orabat deinde ne se quem paulo ante cum
egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent. Inter haec senex iuvenem
amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc Pila Horatia appellatur
ostentans, "Huncine" aiebat, "quem modo decoratum ouantemque
victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et
cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum
ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperium
populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis huius; arbore
infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter illa pila et spolia
hostium, vel extra pomerium, modo inter sepulcra Curiatiorum; quo enim ducere
hunc iuvenem potestis ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii
vindicent?" Non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni
periculo animum, absolueruntque admiratione magis virtutis quam iure causae.
Itaque ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut
filium expiaret pecunia publica. Is quibusdam piacularibus sacrificiis factis
quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo, capite
adoperto velut sub iugum misit iuvenem. Id hodie quoque publice semper refectum
manet; sororium tigillum. Vocant. Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta,
constructum est saxo quadrato.
[27] Nec diu pax Albana mansit. Inuidia volgi quod tribus militibus fortuna
publica commissa fuerit, uanum ingenium dictatoris corrupit, et quoniam recta
consilia haud bene euenerant, prauis reconciliare popularium animos coepit.
Igitur ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae civitati
animorum plus quam virium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto
gerundum alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem
reseruat. Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis,
pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur. Cum Fidenae
aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab Alba accito contra hostes
ducit. Vbi Anienem transiit, ad confluentes conlocat castra. Inter eum locum et
Fidenas Veientium exercitus Tiberim transierat. Hi et in acie prope flumen
tenuere dextrum cornu; in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus
adversus Veientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium
conlocat. Albano non plus animi erat quam fidei. Nec manere ergo nec transire
aperte ausus sensim ad montes succedit; inde ubi satis subisse sese ratus est,
erigit totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus ordines explicat.
Consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare vires. Miraculo primo esse
Romanis qui proximi steterant ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt;
inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida
duodecim vovit Salios fanaque Pallori ac pavori. Equitem clara increpans voce
ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse;
suo iussu circumduci Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga invadant; idem
imperat ut hastas equites erigerent. Id factum magnae parti peditum Romanorum
conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui viderant, id quod ab
rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. Terror ad hostes transit; et
audiuerant clara voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut quibus coloni additi
Romani essent, Latine sciebant. Itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum
intercluderentur ab oppido, terga vertunt. Instat Tullus fusoque Fidenatium
cornu in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. Nec illi tulere
impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat. Quo postquam fuga
inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum
cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. Non alia ante
Romana pugna atrocior fuit.
[28] Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos.
Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne
adloquitur. Quod bene vertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet;
sacrificium lustrale in diem posterum parat. Vbi inluxit, paratis omnibus ut
adsolet, vocari ad contionem utrumque exercitum iubet. Praecones ab extremo
orsi primos exciuere Albanos. Hi novitate etiam rei moti ut regem Romanum
contionantem audirent proximi constitere. Ex composito armata circumdatur
Romana legio; centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia
exsequerentur. Tum ita Tullus infit: "Romani, si unquam ante alias ullo in
bello fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae ipsorum
virtuti, hesternum id proelium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus
quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia
sociorum. Nam ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes,
nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis,
ignorantibus deseri vos, averteretur a certamine animus, et hostibus,
circumveniri se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur. Nec ea culpa quam
arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen
declinare voluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius,
Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor.
Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus
dedero." Centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera ut orsus
erat peragit: "Quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi
vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem
dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere; ut
ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum
redeat." Ad haec Albana pubes, inermis ab armatis saepta, in variis
voluntatibus communi tamen metu cogente, silentium tenet. Tum Tullus
"Metti Fufeti" inquit, "si ipse discere posses fidem ac foedera
seruare, uiuo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc quoniam tuum
insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta
credere quae a te violata sunt. Vt igitur paulo ante animum inter Fidenatem
Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum
dabis." Exinde duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat
Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus,
qua inhaeserant uinculis membra, portantes. avertere omnes ab tanta foeditate
spectaculi oculos. Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli
parum memoris legum humanarum fuit: in aliis gloriari licet nulli gentium
mitiores placuisse poenas.
[29] Inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem
traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi
intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor qualis captarum esse
urbium solet, cum effractis portis stratisue ariete muris aut arce vi capta
clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet; sed
silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut prae metu
obliti quid relinquerent, quid secum ferrent deficiente consilio rogitantesque
alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud
visuri peruagarentur. Vt vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam
fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur puluisque ex
distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus
quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque
educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium
impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas,
vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab
armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos. Egressis
urbe Albanis Romanus passim publica priuataque omnia tecta adaequat solo,
unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis
dedit. Templis tamen deum ita enim edictum ab rege fuerat temperatum est.
[30] Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius
additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur eam sedem Tullus regiae capit
ibique habitavit. Principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publicae
cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios;
templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum
nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo
populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres
eodem supplemento explevit et novas scripsit. Hac fiducia virium Tullus Sabinis
bellum indicit, genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris
armisque. Vtrimque iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae. Tullus ad
Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos querebatur,
Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos. Hae causae belli
ferebantur. Sabini haud parum memores et suarum virium partem Romae ab Tatio
locatam et Romanam rem nuper etiam adiectione populi Albani auctam,
circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum
Veientes. Inde ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem
animis voluntarios traxere, et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces
ualuit: publico auxilio nullo adiuti sunt ualuitque apud Veientes nam de
ceteris minus mirum est pacta cum Romulo indutiarum fides. Cum bellum utrimque
summa ope pararent vertique in eo res videretur utri prius arma inferrent,
occupat Tullus in agrum Sabinum transire. Pugna atrox ad siluam Malitiosam
fuit, ubi et peditum quidem robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum
Romana acies ualuit. Ab equitibus repente inuectis turbati ordines sunt
Sabinorum, nec pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede
potuit.
[31] Deuictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac
tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte Albano lapidibus
pluvisse. Quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium in
conspectu haud aliter quam cum grandinem venti glomeratam in terras agunt
crebri cecidere caelo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi
cacuminis luco ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut dis quoque
simul cum patria relictis obliuioni dederant, et aut Romana sacra susceperant
aut fortunae, ut fit, obirati cultum reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem
prodigio novendiale sacrum publice susceptum est, seu voce caelesti ex Albano
monte missa nam id quoque traditur seu haruspicum monitu; mansit certe sollemne
ut quandoque idem prodigium nuntiaretur feriae per novem dies agerentur. Haud
ita multo post pestilentia laboratum est. Vnde cum pigritia militandi oreretur,
nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente
militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est
implicitus. Tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces ut
qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere animum, repente
omnibus magnis paruisque superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam
populum impleret. Volgo iam homines eum statum rerum qui sub Numa rege fuerat
requirentes, unam opem aegris corporibus relictam si pax veniaque ab dis
impetrata esset credebant. Ipsum regem tradunt voluentem commentarios Numae,
cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset,
operatum his sacris se abdidisse; sed non rite initum aut curatum id sacrum
esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium speciem sed ira Iovis sollicitati
praua religione fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli
regnavit annos duos et triginta.
[32] Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres
redierat hique interregem nominauerant. Quo comitia habente Ancum Marcium regem
populus creavit; patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos filia ortus
Ancus Marcius erat. Qui ut regnare coepit et avitae gloriae memor et quia
proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat aut
neglectis religionibus aut praue cultis, longe antiquissimum ratus sacra
publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regiis
pontificem in album elata proponere in publico iubet. Inde et civibus otii
cupidis et finitimis civitatibus facta spes in aui mores atque instituta regem
abiturum. Igitur Latini cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat sustulerant
animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent repetentibus res Romanis
superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum
esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et
praeterquam quod aui regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo
tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud
facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse
Tullo regi aptiora quam Numae. Vt tamen, quoniam Numa in pace religiones
instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec gererentur solum sed
etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis quod nunc
fetiales habent descripsit, quo res repetuntur. Legatus ubi ad fines eorum
venit unde res repetuntur, capite uelato filo lanae uelamen est "Audi,
Iuppiter" inquit; "audite, fines" cuiuscumque gentis sunt,
nominat ; "audiat fas. Ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste
pieque legatus venio, verbisque meis fides sit." Peragit deinde postulata.
Inde Iovem testem facit: "Si ego iniuste impieque illos homines illasque
res dedier mihi eco, tum patriae compotem me nunquam siris esse." Haec,
cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus vir obuius fuerit, haec
portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique
iuris iurandi mutatis, peragit. Si non deduntur quos ecit diebus tribus et
triginta tot enim sollemnes sunt peractis bellum ita indicit: "Audi,
Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes caelestes, vosque terrestres vosque
inferni, audite; ego vos testor populum illum" quicumque est,
nominat "iniustum esse neque ius persoluere; sed de istis rebus in patria
maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur." Cum nuntius
Romam ad consulendum redit. Confestim rex his ferme verbis patres consulebat:
"Quarum rerum litium causarum condixit pater patratus populi Romani
Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas
res nec dederunt nec soluerunt nec fecerunt, quas res dari fieri solui
oportuit, dic" inquit ei quem primum sententiam rogabat, "quid
censes?" Tum ille: "Puro pioque duello quaerendas censeo, itaque
consentio consciscoque." Inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior
eorum qui aderant in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. Fieri
solitum ut fetialis hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum
ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret: "Quod populi
Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium
fecerunt deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis
iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit consensit consciuit ut
bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis
Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque."
Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis
repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt.
[33] Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis,
exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit;
secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem
accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit. Et cum circa Palatium, sedem
veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani
implessent, Aventinum novae multitudini datum. Additi eodem haud ita multo
post, Tellenis Ficanaque captis, novi ciues. Politorium inde rursus bello
repetitum quod vacuum occupaverant Prisci Latini, eaque causa diruendae urbis
eius fuit Romanis ne hostium semper receptaculum esset. Postremo omni bello
Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, varia victoria pugnatum
est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata ualido erat, et castris
in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum Romanis signa
contulerat. Ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum uincit; inde
ingenti praeda potens Romam redit, tum quoque multis milibus Latinorum in
civitatem acceptis, quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae
sedes. Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne quando ea arx hostium
esset. Id non muro solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte sublicio, tum
primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud
parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti
incremento rebus auctis, cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an
perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem
increscentis audaciae media urbe imminens foro aedificatur. Nec urbs tantum hoc
rege creuit sed etiam ager finesque. Silua Maesia Veientibus adempta usque ad
mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa
factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
[34] Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit
cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis nam ibi
quoque peregrina stirpe oriundus erat facultas non fuerat. Demarati Corinthii
filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte consedisset,
uxore ibi ducta duos filios genuit. Nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo
superfuit patri bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater moritur uxore
gravida relicta. Nec diu manet superstes filio pater; qui cum, ignorans nurum
ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero post aui mortem
in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra,
omnium heredi bonorum, cum divitiae iam animos facerent, auxit ducta in
matrimonium Tanaquil, summo loco nata et quae haud facile iis in quibus nata
erat humiliora sineret ea quo innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem
exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit, oblitaque ingenitae erga
patriam caritatis dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab
Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissima visa: in novo populo, ubi omnis repentina
atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro; regnasse
Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre
ortum nobilemque una imagine Numae esse. Facile persuadet ut cupido honorum et
cui Tarquinii materna tantum patria esset. Sublatis itaque rebus amigrant
Romam. Ad Ianiculum forte ventum erat; ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila
suspensis demissa leviter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno
clangore volitans rursus velut ministerio divinitus missa capiti apte reponit;
inde sublimis abiit. Accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil, perita ut
volgo Etrusci caelestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa
virum iubet: eam alitem ea regione caeli et eius dei nuntiam venisse; circa
summum culmen hominis auspicium fecisse; levasse humano superpositum capiti
decus ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes
urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum edidere
nomen. Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant; et ipse fortunam
benigno adloquio, comitate inuitandi beneficiisque quos poterat sibi
conciliando adiuuabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata est.
Notitiamque eam breui apud regem liberaliter dextereque obeundo officia in
familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac priuatis consiliis
bello domique interesset et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis
regis testamento institueretur.
[35] Regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum
belli pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant.
Eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent. Quibus
indictis sub tempus pueros venatum ablegavit. Isque primus et petisse ambitiose
regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam:
cum se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari
mirariue posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex
peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, non
petentem, in regnum ultro accitum: se ex quo sui potens fuerit Romam cum
coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua
civilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria uixisse;
domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura,
Romanos ritus didicisse; obsequio et obseruantia in regem cum omnibus,
benignitate erga alios cum rege ipso certasse. Haec eum haud falsa memorantem
ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. Ergo virum cetera egregium
secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni
sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde
minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius beneficio in
curiam venerant. Bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas vi
cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos
opulentius instructiusque quam priores reges fecit. Tum primum circo qui nunc
maximus dicitur designatus locus est. Loca divisa patribus equitibusque ubi
spectacula sibi quisque facerent; fori appellati; spectavere furcis duodenos ab
terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit equi pugilesque ex
Etruria maxime acciti. Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique
varie appellati. Ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda divisa sunt
loca; porticus tabernaeque factae.
[36] Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum bellum coeptis
intervenit. Adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem transirent hostes quam
obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus posset. Itaque trepidatum Romae est;
et primo dubia victoria, magna utrimque caede pugnatum est. Reductis deinde in
castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum,
Tarquinius equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes, Titienses,
Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque
insignes relinquere nomine. Id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus
Nauius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui nisi
aues addixissent posse. Ex eo ira regi mota; eludensque artem ut ferunt,
"Age dum" inquit, "diuine tu, inaugura fierine possit quod nunc
ego mente concipio." Cum ille augurio rem expertus profecto futuram
dixisset, "Atqui hoc animo agitaui" inquit, "te novacula cotem
discissurum. Cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt."
Tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. Statua Atti capite uelato,
quo in loco res acta est in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit,
cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi
eius monumentum. Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut
nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus
vocati, summa rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur. Neque tum
Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit; numero alterum tantum
adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent. Posteriores
modo sub iisdem nominibus qui additi erant appellati sunt; quas nunc quia
geminatae sunt sex vocant centurias.
[37] Hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. Sed
praeterquam quod viribus creuerat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur
dolus, missis qui magnam vim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in
flumen conicerent; ventoque iuvante accensa ligna et pleraque in ratibus
impacta sublicisque cum haererent, pontem incendunt. Ea quoque res in pugna
terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum
hostem effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma ad urbem
cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem victoriam fecere.
Eo proelio praecipua equitum gloria fuit; utrimque ab cornibus positos, cum iam
pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut
non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito
in fugam averterent. Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere:
maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. Tarquinius,
instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Romam missis, spoliis
hostium id votum Volcano erat ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum
Sabinum exercitum inducere; et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius
sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obuiam
Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem
petiere.
[38] Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum;
Egerius fratris hic filius erat regis Collatiae in praesidio relictus.
Deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse: rex
interrogavit: "Estisne vos legati oratoresque missi a populo Collatino ut
vos populumque Collatinum dederetis?" "Sumus." "Estne
populus Collatinus in sua potestate?" "Est." "Deditisne vos
populumque Collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia,
divina humanaque omnia, in meam populique Romani
dicionem?" "Dedimus." "At ego recipio." Bello Sabino
perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. Inde Priscis Latinis bellum fecit;
ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est, ad singula oppida
circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus,
Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec de Priscis Latinis
aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Maiore inde
animo pacis opera incohata quam quanta mole gesserat bella, ut non quietior
populus domi esset quam militiae, fuisset. Nam et muro lapideo, cuius exordium
operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum munierat cingere parat, et
infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus conualles, quia ex
planis locis haud facile euehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis
siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis quam voverat bello Sabino, iam
praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.
[39] Eo tempore in regia prodigium visu euentuque mirabile fuit. Puero
dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt multorum in
conspectu; plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos
reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina
retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua sponte
experrectus esset; mox cum somno et flammam abisse. Tum abducto in secretum
viro Tanaquil "Viden tu puerum hunc" inquit, "quem tam humili
cultu educamus? Scire licet hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum
praesidiumque regiae adflictae; proinde materiam ingentis publice priuatimque
decoris omni indulgentia nostra nutriamus." Inde puerum liberum loco
coeptum haberi erudirique artibus quibus ingenia ad magnae fortunae cultum
excitantur. Evenit facile quod dis cordi esset: iuvenis euasit vere indolis
regiae nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae iuventutis ulla
arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit. Hic quacumque de causa
tantus illi honos habitus credere prohibet serva natum eum parvumque ipsum
servisse. Eorum magis sententiae sum qui Corniculo capto Ser. Tulli, qui
princeps in illa urbe fuerat, gravidam viro occiso uxorem, cum inter reliquas
captiuas cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam
ferunt seruitio partum Romae edidisse Prisci Tarquini in domo; inde tanto
beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam et puerum, ut in domo a paruo
eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris, quod, capta patria
in hostium manus venerit, ut serva natus crederetur fecisse.
[40] Duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat Tarquinius, non
apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Ser. Tullius
erat. Tum Anci filii duo etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio
regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae sed ne
Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere si ne ab
Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad seruitia
caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quam Romulus deo
prognatus deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit, id seruus serva
natus possideat. cum commune Romani nominis tum praecipue id domus suae dedecus
fore, si Anci regis virili stirpe salua non modo advenis sed seruis etiam
regnum Romae pateret. Ferro igitur eam arcere contumeliam statuunt; sed et
iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis quam in Seruium eos stimulabat, et
quia gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam priuatus; tum
Seruio occiso, quemcumque alium generum delegisset, eundem regni heredem
facturus videbatur; ob haec ipsi regi insidiae parantur. Ex pastoribus duo
ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus
ferramentis, in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie rixae in
se omnes apparitores regios convertunt; inde, cum ambo regem appellarent
clamorque eorum penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt. Primo
uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere; coerciti ab lictore et
iussi in vicem dicere tandem obloqui desistunt; unus rem ex composito orditur.
Cum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput
deiecit, relictoque in volnere telo ambo se foras eiciunt.
[41] Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos fugientes
lictores comprehendunt. Clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei
esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiecit. Simul quae
curando volneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo comparat, simul si
destituat spes, alia praesidia molitur. Seruio propere accito cum paene
exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne
socrum inimicis ludibrio esse sinat. "Tuum est" inquit, "Serui,
si vir es, regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere. Erige
te deosque duces sequere qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso
igni portenderunt. Nunc te illa caelestis excitet flamma; nunc expergiscere
vere. Et nos peregrini regnauimus; qui sis, non unde natus sis reputa. Si tua
re subita consilia torpent, at tu mea consilia sequere." Cum clamor
impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per
fenestras in Nouam viam versas habitabat enim rex ad Iovis Statoris populum
Tanaquil adloquitur. Iubet bono animo, esse; sopitum fuisse regem subito ictu;
ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum volnus
absterso cruore; omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos visuros;
interim Ser. Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum
obiturumque alia regis munia esse. Seruius cum trabea et lictoribus prodit ac
sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat.
Itaque per aliquot dies cum iam exspirasset Tarquinius celata morte per speciem
alienae fungendae vicis suas opes firmavit; tum demum palam factum est
comploratione in regia orta. Seruius praesidio firmo munitus, primus iniussu
populi, voluntate patrum regnavit. Anci liberi iam tum comprensis sceleris
ministris ut uiuere regem et tantas esse opes Serui nuntiatum est, Suessam
Pometiam exsulatum ierant.
[42] Nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis munire opes, et
ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium fuerat, talis adversus se
Tarquini liberum esset, duas filias iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti
Tarquiniis iungit; nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis quin
inuidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. Peropportune
ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus iam enim indutiae
exierant aliisque Etruscis sumptum. In eo bello et virtus et fortuna enituit
Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu patrum seu plebis
animos periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque inde ad pacis longe maximum
opus, ut quemadmodum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditorem
omnis in civitate discriminis ordinumque quibus inter gradus dignitatis
fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent. Censum enim instituit, rem
saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut
ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et hunc
ordinem ex censu discripsit, vel paci decorum vel bello.
[43] Ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta
confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima classis omnes
appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris
bella gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex
aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in hostem hastaque et gladius.
Additae huic classi duae fabrum centuriae quae sine armis stipendia facerent;
datum munus ut machinas in bello ferrent. Secunda classis intra centum usque ad
quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus
iunioribusque, viginti conscriptae centuriae; arma imperata scutum pro clipeo
et praeter loricam omnia eadem. Tertiae classis in quinquaginta milium censum
esse voluit; totidem centuriae et hae eodemque discrimine aetatium factae; nec
de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae. In quarta classe census
quinque et viginti milium, totidem centuriae factae, arma mutata: nihil praeter
hastam et verutum datum. Quinta classis aucta; centuriae triginta factae;
fundas lapidesque missiles hi secum gerebant; in his accensi cornicines
tubicinesque in duas centurias distributi; undecim milibus haec classis
censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una centuria
facta est, immunis militia. Ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum
ex primoribus civitatis duodecim scripsit centurias; sex item alias centurias,
tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus
fecit. Ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos
alerent, viduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
Haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera. Deinde est honos additus. Non
enim, ut ab Romulo traditum ceteri seruauerant reges, viritim suffragium eadem
vi eodemque iure promisce omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque
exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis
esset; equites enim vocabantur primi, octoginta inde primae classis centuriae,
ibi si variaret quod raro incidebat secundae classis; nec fere unquam infra ita
descenderunt ut ad infimos pervenirent. Nec mirari oportet hunc ordinem qui
nunc est post expletas quinque et triginta tribus, duplicato earum numero
centuriis iuniorum seniorumque, ad institutam ab Ser. Tullio summam non
convenire. Quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibus qui habitabantur,
partes eas tribus appellavit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque
aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae tribus ad
centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.
[44] Censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis latae cum
uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues Romani, equites peditesque,
in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce adessent. Ibi instructum
exercitum omnem suouetaurilibus lustravit, idque conditum lustrum appellatum,
quia is censendo finis factus est. Milia octoginta eo lustro civium censa
dicuntur; adicit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre
possent eum numerum fuisse. Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda visa
est. Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; Viminalem inde deinceps auget
Esquiliis; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere et fossis et muro
circumdat urbem; ita pomerium profert. Pomerium verbi vim solam intuentes
postmoerium interpretantur esse; est autem magis circamoerium, locus quem in
condendis urbibus quondam Etrusci qua murum ducturi erant certis circa terminis
inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus
continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid
ab humano cultu pateret soli. Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas
erat, non magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani
appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura erant
tantum termini hi consecrati proferebantur.
[45] Aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et
ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium
conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. Iam tum erat inclitum Dianae
Ephesiae fanum; id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Eum
consensum deosque consociatos laudare mire Seruius inter proceres Latinorum,
cum quibus publice priuatimque hospitia amicitiasque de industria iunxerat.
Saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum
populo Romano facerent. Ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo
totiens armis certatum fuerat. Id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum
ob rem totiens infeliciter temptatam armis videbatur, uni se ex Sabinis fors
dare visa est priuato consilio imperii reciperandi. Bos in Sabinis nata cuidam
patri familiae dicitur miranda magnitudine ac specie; fixa per multas aetates
cornua in uestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo. Habita, ut
erat, res prodigii loco est, et cecinere uates cuius civitatis eam civis Dianae
immolasset, ibi fore imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani
Dianae Sabinusque ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam actam
deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit. Ibi antistes Romanus, cum eum
magnitudo victimae celebrata fama movisset, memor responsi Sabinum ita
adloquitur: "Quidnam tu, hospes, paras?" inquit, "inceste
sacrificium Dianae facere? Quin tu ante uiuo perfunderis flumine? infima valle
praefluit Tiberis." Religione tactus hospes, qui omnia, ut prodigio
responderet euentus, cuperet rite facta, extemplo descendit ad Tiberim; interea
Romanus immolat Dianae bovem. Id mire gratum regi atque civitati fuit.
[46] Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia
interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare,
conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso, ausus
est ferre ad populum vellent iuberentne se regnare; tantoque consensu quanto
haud quisquam alius ante rex est declaratus. Neque ea res Tarquinio spem
adfectandi regni minuit; immo eo impensius quia de agro plebis adversa patrum
voluntate senserat agi, criminandi Serui apud patres crescendique in curia sibi
occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et domi uxore Tullia
inquietum animum stimulante. Tulit enim et Romana regia sceleris tragici
exemplum, ut taedio regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset
quod scelere partum foret. Hic L. Tarquinius Prisci Tarquini regis filius
neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim fratrem
habuerat Arruntem Tarquinium mitis ingenii iuvenem. His duobus, ut ante dictum
est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus.
Forte ita inciderat ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna,
credo, populi Romani, quo diuturnius Serui regnum esset constituique civitatis
mores possent. Angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad
cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa Tarquinium eum
mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod virum
nacta muliebri cessaret audacia. Contrahit celeriter similitudo eos, ut fere
fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. Ea
secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum contumeliis parcere
de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et se rectius viduam et illum caelibem
futurum fuisse contendere, quam cum impari iungi ut elanguescendum aliena
ignauia esset; si sibi eum quo digna esset di dedissent virum, domi se
propediem visuram regnum fuisse quod apud patrem videat. Celeriter adulescentem
suae temeritatis implet; Arruns Tarquinius et Tullia minor prope continuatis
funeribus cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis
non prohibente Seruio quam adprobante.
[47] Tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum
esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. Nec nocte nec
interdiu virum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent: non
sibi defuisse cui nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se
regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere
quam sperare regnum mallet. "Si tu is es cui nuptam esse me arbitror, et
virum et regem appello; sin minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum
ignauia est scelus. Quin accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut
patri tuo, peregrina regna moliri necesse est: di te penates patriique et
patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat
vocatque regem. Aut si ad haec parum est animi, quid frustraris civitatem? quid
te ut regium iuvenem conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios aut Corinthum;
deuoluere retro ad stirpem, fratri similior quam patri." His aliisque
increpando iuvenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil,
peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna viro ac
deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando
adimendoque regno faceret. His muliebribus instinctus furiis Tarquinius
circumire et prensare minorum maxime gentium patres; admonere paterni beneficii
ac pro eo gratiam repetere; allicere donis iuvenes; cum de se ingentia
pollicendo tum regis criminibus omnibus locis crescere. Postremo ut iam agendae
rei tempus visum est, stipatus agmine armatorum in forum inrupit. Inde omnibus
perculsis pavore, in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem
ad regem Tarquinium citari iussit. Conuenere extemplo, alii iam ante ad hoc
praeparati, alii metu ne non venisse fraudi esset, novitate ac miraculo
attoniti et iam de Seruio actum rati. Ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima
orsus: seruum seruaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno,
ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non
auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse. Ita natum, ita creatum
regem, fautorem infimi generis hominum ex quo ipse sit, odio alienae honestatis
ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique divisisse; omnia onera quae
communia quondam fuerint inclinasse in primores civitatis; instituisse censum
ut insignis ad inuidiam locupletiorum fortuna esset et parata unde, ubi vellet,
egentissimis largiretur.
[48] Huic orationi Seruius cum intervenisset trepido nuntio excitatus,
extemplo a uestibulo curiae magna voce "Quid hoc" inquit,
"Tarquini, rei est? qua tu audacia me uiuo vocare ausus es patres aut in
sede considere mea?" Cum ille ferociter ad haec se patris sui tenere
sedem; multo quam seruum potiorem filium regis regni heredem; satis illum diu
per licentiam eludentem insultasse dominis , clamor ab utriusque fautoribus
oritur et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum qui
vicisset. Tum Tarquinius necessitate iam et ipsa cogente ultima audere, multo
et aetate et viribus ualidior, medium arripit Seruium elatumque e curia in
inferiorem partem per gradus deiecit; inde ad cogendum senatum in curiam
rediit. Fit fuga regis apparitorum atque comitum; ipse prope exsanguis cum sine
regio comitatu domum se reciperet ab iis qui missi ab Tarquinio fugientem
consecuti erant interficitur. Creditur, quia non abhorret a cetero scelere,
admonitu Tulliae id factum. Carpento certe, id quod satis constat, in forum
inuecta nec reuerita coetum virorum euocavit virum e curia regemque prima
appellavit. A quo facessere iussa ex tanto tumultu cum se domum reciperet
pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti
carpentum dextra in Vrbium cliuum ut in collem Esquiliarum eueheretur, restitit
pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat iacentemque dominae Seruium
trucidatum ostendit. Foedum inhumanumque inde traditur scelus monumentoque
locus est Sceleratum vicum vocant quo amens, agitantibus furiis sororis ac
viri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque sanguinis ac
caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa respersaque, tulisse ad
penates suos virique sui, quibus iratis malo regni principio similes propediem
exitus sequerentur. Ser. Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut
bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id
quoque ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna
occiderunt. Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen quia unius esset
deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum
liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.
[49] Inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen facta
indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, Romulum quoque insepultum
perisse dictitans, primoresque patrum, quos Serui rebus favisse credebat,
interfecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se
exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit; neque enim ad ius regni
quicquam praeter vim habebat ut qui neque populi iussu neque auctoribus
patribus regnaret. Eo accedebat ut in caritate civium nihil spei reponenti metu
regnum tutandum esset. Quem ut pluribus incuteret cognitiones capitalium rerum
sine consiliis per se solus exercebat, perque eam causam occidere, in exsilium
agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut inuisos sed unde nihil
aliud quam praedam sperare posset. Praecipue ita patrum numero imminuto statuit
nullos in patres legere, quo contemptior paucitate ipsa ordo esset minusque per
se nihil agi indignarentur. Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de
omnibus senatum consulendi soluit; domesticis consiliis rem publicam
administravit; bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus
voluit, iniussu populi ac senatus, fecit diremitque. Latinorum sibi maxime
gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus tutior inter ciues esset, neque
hospitia modo cum primoribus eorum sed adfinitates quoque iungebat. Octauio
Mamilio Tusculano is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab
Vlixe deaque Circa oriundus , ei Mamilio filiam nuptum dat, perque eas nuptias
multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
[50] Iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in
diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit: esse, quae agere de
rebus communibus uelit. Conveniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem
quidem seruavit, sed paulo ante quam sol occideret venit. Multa ibi toto die in
concilio variis iactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter
in absentem Tarquinium erat inuectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae
cognomen. Iam enim ita clam quidem mussitantes, volgo tamen eum appellabant. an
quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab domo
excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto
patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere,
adfectare eum imperium in Latinos? quod si sui bene crediderint ciues, aut si
creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic
quidem alienigenae debere: sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios
trucidentur exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi?
si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis obseruaturos diem
concilii quam ipse qui indixerit obseruet. Haec atque alia eodem pertinentia
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime
dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit; aversi omnes ad
Tarquinium salutandum. Qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se
quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium
cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res exemisset illum
diem, postero die acturum quae constituisset. Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum
ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem quam inter patrem et
filium paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habitrum infortunium
esse.
[51] Haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem
Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem
machinatur, ut eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat Latinis
iniceret. Et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine
insontem oppressit. Per adversae factionis quosdam Aricinos seruum Turni auro
corrupit, ut in deuersorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret. Ea
cum una nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se
principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam velut
deorum quadam prouidentia inlatam ait saluti sibi atque illis fuisse. Ab Turno
dici sibi et primoribus populorum parari necem ut Latinorum solus imperium
teneat. Adgressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam rem esse, quod
auctor concilii afuerit quem maxime peteret. Inde illam absentis insectationem
esse natam quod morando spem destituerit. Non dubitare, si vera deferantur,
quin prima luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu
armatusque venturus sit. Dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum conuectum.
Id uanum necne sit, extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad Turnum
veniant. Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora
Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes potuisse. Eunt inclinatis
quidem ad credendum animis, tamen, nisi gladiis deprehensis, cetera uana
existimaturi. Vbi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt
custodes; comprehensisque seruis qui caritate domini vim parabant, cum gladii
abditi ex omnibus locis deuerticuli protraherentur, enimuero manifesta res visa
iniectaeque Turno catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu
advocatur. Ibi tam atrox inuidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta
causa, novo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne
iniecta saxisque congestis mergeretur.
[52] Reuocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui
Turnum nouantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent) ita
verba fecit: posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba
oriundi sint, [in] eo foedere teneantur, quo sub Tullo res omnis Albana cum
colonis suis in Romanum cesserit imperium; ceterum se utilitatis id magis
omnium causa censere ut renouetur id foedus, secundaque potius fortuna populi
Romani ut participes Latini fruantur quam urbium excidia uastationesque
agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper aut
exspectent aut patiantur. Haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in ea
foedere superior Romana res erat; ceterum et capita nominis Latini stare ac
sentire cum rege videbant, et [Turnus] sui cuique periculi, si adversatus
esset, recens erat documentum. Ita renovatum foedus, indictumque iunioribus
Latinorum ut ex foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes
adessent. Qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis conuenere, ne
ducem suum neve secretum imperium propriaue signa haberent, miscuit manipulos
ex Latinis Romanisque ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis; ita
geminatis manipulis centuriones imposuit.
[53] Nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin ea arte
aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis huic quoque decori
offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem
annos mouit, Suessamque Pometiam ex iis vi cepit. Vbi cum diuendita praeda
quadraginta talenta argenti refecisset, concepit animo eam amplitudinem Iovis
templi quae digna deum hominumque rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam
loci maiestate esset; captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.
Excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem, nequiquam vi
adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset,
postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus est. Nam cum velut
posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se
esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex
composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens: iam ab
alienis in suos vertisse superbiam et liberorum quoque eum frequentiae taedere,
ut quam in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne
quem heredem regni relinquat. Se quidem inter tela et gladios patris elapsum
nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L. Tarquini credidisse. nam ne
errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per occasionem eum
incautos inuasurum. Quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se
omne Latium, Volscosque se inde et Aequos et Hernicos petiturum donec ad eos
perveniat qui a patrum crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos
sciant. forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus
superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum. Cum si nihil morarentur
infensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur.
Vetant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad ultimum in
liberos esset; in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. sibi vero
gratum adventum eius esse, futurumque credere breui ut illo adiuuante a portis
Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.
[54] Inde in consilia publica adhiberi. Vbi cum de aliis rebus adsentire se
veteribus Gabinis diceret quibus eae notiores essent, ipse identidem belli
auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere quod utriusque populi
vires nosset, sciretque inuisam profecto superbiam regiam civibus esse quam
ferre ne liberi quidem potuissent. Ita cum sensim ad rebellandum primores
Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in
expeditiones iret et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis uana
adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur. Ibi cum inscia multitudine
quid ageretur, proelia parua inter Romam Gabiosque fierent quibus plerumque
Gabina res superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex.
Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. Apud milites vero obeundo
pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate esse ut
non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset. Itaque postquam
satis virium conlectum ad omnes conatus videbat, tum ex suis unum sciscitatum
Romam ad patrem mittit quidnam se facere vellet, quando quidem ut omnia unus
publice Gabiis posset ei di dedissent. Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei
videbatur, nihil voce responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium
transit sequente nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papauerum capita
dicitur baculo decussisse. Interrogando exspectandoque responsum nuntius
fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit
refert; seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum vocem emisisse.
Sexto ubi quid vellet parens quidue praeciperet tacitis ambagibus patuit,
primores civitatis criminando alios apud populum, alios sua ipsos inuidia
opportunos interemit. Multi palam, quidam in quibus minus speciosa criminatio
erat futura clam interfecti. Patuit quibusdam volentibus fuga, aut in exsilium
acti sunt, absentiumque bona iuxta atque inter emptorum divisui fuere.
Largitiones inde praedaeque; et dulcedine priuati commodi sensus malorum
publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine
ulla dimicatione in manum traditur.
[55] Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum
Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum
ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret:
Tarquinios reges ambos patrem vovisse, filium perfecisse. Et ut libera a ceteris
religionibus area esset tota Iovis templique eius quod inaedificaretur,
exaugurare fana sacellaque statuit quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in
ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea
fuerant. Inter principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam
tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum exaugurationes
admitterent aues, in Termini fano non addixere; idque omen auguriumque ita
acceptum est non motam Termini sedem unumque eum deorum non euocatum sacratis
sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio
accepto, secutum aliud magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput
humanum integra facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. Quae visa
species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat;
idque ita cecinere uates quique in urbe erant quosque ad eam rem consultandam
ex Etruria acciuerant. Augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae
manubiae, quae perducendo ad culmen operi destinatae erant, vix in fundamenta
suppeditavere. Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim
quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo
argenti seposita in eam rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis
praeda sperandam et nullius ne horum quidem operum fundamenta non
exsuperaturam.
[56] Intentus perficiendo templo, fabris undique ex Etruria accitis, non
pecunia solum ad id publica est usus sed operis etiam ex plebe. Qui cum haud
parvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur se templa
deum exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia, ut specie minora, sic
laboris aliquanto maioris traducebantur opera foros in circo faciendos
cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra agendam;
quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit.
His laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus non esset,
oneri rebatur esse et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat,
Signiam Circeiosque colonos misit, praesidia urbi futura terra marique. Haec
agenti portentum terribile visum: anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem
fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus
quam anxiis implevit curis. Itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum uates
adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in
terris oraculum mittere statuit. Neque responsa sortium ulli alii committere ausus,
duos filios per ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam
misit. Titus et Arruns profecti; comes iis additus L. Iunius Brutus, Tarquinia,
sorore regis, natus, iuvenis longe alius ingenii quam cuius simulationem
induerat. Is cum primores civitatis, in quibus fratrem suum, ab auunculo
interfectum audisset, neque in animo suo quicquam regi timendum neque in
fortuna concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse ubi in iure
parum praesidii esset. Ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae, cum
se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen ut sub
eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur
tempora sua. Is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes,
aureum baculum inclusum corneo cauato ad id baculo tulisse donum Apollini
dicitur, per ambages effigiem ingenii sui. Quo postquam ventum est, perfectis
patris mandatis cupido incessit animos iuvenum sciscitandi ad quem eorum regnum
Romanum esset venturum. Ex infimo specu vocem redditam ferunt: imperium summum
Romae habebit qui uestrum primus, O iuvenes, osculum matri tulerit. Tarquinii
ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset,
rem summa ope taceri iubent; ipsi inter se uter prior, cum Romam redisset,
matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus alio ratus spectare Pythicam
vocem, velut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea
communis mater omnium mortalium esset. Reditum inde Romam, ubi adversus Rutulos
bellum summa vi parabatur.
[57] Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate,
divitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse
ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire
popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod
se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab rege
indignabantur. Temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset: ubi id
parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes. In his
statiuis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant,
primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem iuvenes interdum otium
conuiuiis comisationibusque inter se terebant. Forte potantibus his apud Sex.
Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de
uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso
Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum
ceteris praestet Lucretia sua. "Quin, si vigor iuventae inest,
conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique
spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit oculis."
Incaluerant uino; "Age sane" omnes; citatis equis auolant Romam. Quo cum
primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi
Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus
viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes
ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes
Lucretiam fuit. Adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor maritus
comiter inuitat regios iuvenes. Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per
vim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab
nocturno iuvenali ludo in castra redeunt.
[58] Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite
uno Collatiam venit. Vbi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in
hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa
sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit
sinistraque manu mulieris pectore oppresso "Tace, Lucretia" inquit;
"Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris
vocem." Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem
videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare
in omnes partes muliebrem animum. Vbi obstinatam videbat et ne mortis quidem
metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum
positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum vicisset
obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius
ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam
eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis
veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius
cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte
Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in
cubiculo inveniunt. Aduentu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro
"Satin salue?" "Minime" inquit; "quid enim salui est
mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo;
ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date
dexteras fidemque haud impune adultero fore. Sex. est Tarquinius qui hostis pro
hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc
abstulit gaudium." Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi
avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et
unde consilium afuerit culpam abesse. "Vos" inquit "uideritis
quid illi debeatur: ego me etsi peccato absoluo, supplicio non libero; nec ulla
deinde impudica Lucretiae exemplo uiuet." Cultrum, quem sub ueste abditum
habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in volnus moribunda cecidit.
Conclamat vir paterque.
[59] Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum,
manantem cruore prae se tenens, "Per hunc" inquit "castissimum
ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio me L. Tarquinium
Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni quacumque
dehinc vi possim exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae
passurum." Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio,
stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Vt praeceptum
erat iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum
regnum vocantem sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum
deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines.
Pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. movet cum patris maestitia, tum Brutus
castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod
Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Ferocissimus quisque
iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde patre
praeside relicto Collatiae [ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum
regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. Vbi eo ventum est,
quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus ubi
anteire primores civitatis vident, quidquid sit haud temere esse rentur. Nec
minorem motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo
ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad
tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit.
Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem
fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et
miserabili caede, de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis
indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis miseriaeque et
labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines,
victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos.
Indigna Ser. Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando
vehiculo filia, invocatique ultores parentum di. His atrocioribusque, credo,
aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia
subicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret
exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse iunioribus
qui ultro nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem
exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, praefecto
urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. Inter hunc tumultum Tullia domo
profugit exsecrantibus quacumque incedebat invocantibusque parentum furias
viris mulieribusque.
[60] Harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex
pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus senserat enim
adventum ne obuius fieret; eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus
Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. Tarquinio clausae portae exsiliumque
indictum: liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis.
Duo patrem secuti sunt qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex. Tarquinius
Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas
sibi ipse caedibus rapinisque concierat, est interfectus. L. Tarquinius
Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad
liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. Duo consules inde comitiis
centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tulli creati sunt, L. Iunius
Brutus et L. Tarquinius Collatinus.
Liber II
[1] Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos
magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam. Quae libertas ut
laetior esset proximi regis superbia fecerat. Nam priores ita regnarunt ut haud
immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas nouas ipsi sedes
ab se auctae multitudinis addiderunt, numerentur; neque ambigitur quin Brutus
idem qui tantum gloriae superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus
fuerit, si libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum
extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum conuenarumque plebs,
transfuga ex suis populis, sub tutela inuiolati templi aut libertatem aut certe
impunitatem adepta, soluta regio metu agitari coepta esset tribuniciis procellis,
et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pignera coniugum ac
liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore adsuescitur, animos eorum
consociasset? Dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fouit
tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem
libertatis maturis iam uiribus ferre possent. Libertatis autem originem inde
magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod deminutum quicquam
sit ex regia potestate numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules
tenuere; id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror
uideretur. Brutus prior, concedente collega, fasces habuit; qui non acrior
uindex libertatis fuerat quam deinde custos fuit. Omnium primum auidum nouae libertatis
populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando
adegit neminem Romae passuros regnare. Deinde quo plus uirium in senatu
frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum
primoribus equestris gradus lectis ad trecentorum summam expleuit, traditumque
inde fertur ut in senatum uocarentur qui patres quique conscripti essent;
conscriptos uidelicet nouum senatum, appellabant lectos. Id mirum quantum
profuit ad concordiam ciuitatis iungendosque patribus plebis animos.
[2] Rerum deinde diuinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra per
ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset, regem sacrificolum
creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid
libertati, cuius tunc prima erat cura, officeret. Ac nescio an nimium undique
eam minimisque rebus muniendo modum excesserint. Consulis enim alterius, cum
nihil aliud offenderet, nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno
adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne interuallo
quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni, Superbum Tarquinium uelut
hereditatem gentis scelere ac ui repetisse; pulso Superbo penes Collatinum
imperium esse. Nescire Tarquinios priuatos uiuere; non placere nomen, periculosum
libertati esse. Hinc primo sensim temptantium animos sermo per totam ciuitatem
est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem uocat. Ibi
omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare passuros nec esse
Romae unde periculum libertati foret; id summa ope tuendum esse, neque ullam
rem quae eo pertineat contemnendam. Inuitum se dicere hominis causa, nec
dicturum fuisse ni caritas rei publicae uinceret: non credere populum Romanum
solidam libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non solum in
ciuitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati.
"Hunc tu" inquit "tua uoluntate, L. Tarquini, remoue metum.
Meminimus, fatemur: eiecisti reges; absolue beneficium tuum, aufer hinc regium
nomen. Res tuas tibi non solum reddent ciues tui auctore me, sed si quid deest
munifice augebunt. Amicus abi; exonera ciuitatem uano forsitan metu; ita
persuasum est animis cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum." Consuli
primo tam nouae rei ac subitae admiratio incluserat uocem; dicere deinde
incipientem primores ciuitatis circumsistunt, eadem multis precibus orant. Et
ceteri quidem mouebant minus: postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac
dignitate, socer praeterea ipsius, agere uarie rogando alternis suadendoque coepit
ut uinci se consensu ciuitatis pateretur, timens consul ne postmodum priuato
sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque alia insuper ignominia
acciderent, abdicauit se consulatu rebusque suis omnibus Lauinium translatis
ciuitate cessit. Brutus ex senatus consulto ad populum tulit ut omnes
Tarquiniae gentis exsules essent; collegam sibi comitiis centuriatis creauit P.
Valerium, quo adiutore reges eiecerat.
[3] Cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis imminere, id quidem
spe omnium serius fuit; ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem
prope libertas amissa est. Erant in Romana iuuentute adulescentes aliquot, nec
ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque
adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio uiuere. Eam tum, aequato iure
omnium, licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam uertisse seruitutem
inter se conquerebantur: regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi
iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere
posse; inter amicum atque inimicum discrimen nosse; leges rem surdam,
inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti
nec ueniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot humanis
erroribus sola innocentia uiuere. Ita iam sua sponte aegris animis legati ab
regibus superueniunt, sine mentione reditus bona tantum repetentes. Eorum uerba
postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio tenuit, ne non
reddita belli causa, reddita belli materia et adiumentum essent. Interim legati
alia moliri; aperte bona repetentes clam reciperandi regni consilia struere; et
tamquam ad id quod agi uidebatur ambientes, nobilium adulescentium animos
pertemptant. A quibus placide oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis
reddunt et de accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur.
[4] Vitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est. Vitelliorum
soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio adulescentes erant
liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem consilii auunculi adsumunt.
Praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii adsumpti, quorum uetustate
memoria abiit. Interim cum in senatu uicisset sententia quae censebat reddenda
bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati quod spatium ad
uehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne
id tempus cum coniuratis consultando absumunt, euincuntque instando ut litterae
sibi ad Tarquinios darentur: nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis
super rebus tantis adferri? Datae litterae ut pignus fidei essent, manifestum
facinus fecerunt. Nam cum pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur
cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa
inter se de nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis unus
excepit, qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae legatis
darentur quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat. Postquam datas
sensit, rem ad consules detulit. Consules ad deprehendendos legatos
coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in
primis habita cura ne interciderent. Proditoribus extemplo in uincla coniectis,
de legatis paululum addubitatum est; et quamquam uisi sunt commisisse ut hostium
loco essent, ius tamen gentium ualuit.
[5] De bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad
patres. Ibi uicit ira; uetuere reddi, uetuere in publicum redigi. Diripienda
plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis
amitteret. Ager Tarquiniorum qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus
Marti, Martius deinde campus fuit. Forte ibi tum seges farris dicitur fuisse
matura messi. Quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum
stramento segetem magna uis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim
tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet. Ita in uadis haesitantes
frumenti aceruos sedisse inlitos limo; insulam inde paulatim, et aliis quae
fert temere flumen eodem inuectis, factam; postea credo additas moles manuque
adiutum, ut tam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis
esset. Direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium,
conspectius eo quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus
imposuit, et qui spectator erat amouendus, eum ipsum fortuna exactorem
supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi iuuenes; sed a ceteris,
uelut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se auerterant oculos,
miserebatque non poenae magis homines quam sceleris quo poenam meriti essent:
illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum
ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum
esset, induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli
proderent. Consules in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum
supplicium. Nudatos uirgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus
pater uoltusque et os eius spectaculo esset, eminente animo patrio inter
publicae poenae ministerium. Secundum poenam nocentium, ut in utramque partem
arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex aerario,
libertas et ciuitas data. Ille primum dicitur uindicta liberatus; quidam
uindictae quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post
illum obseruatum ut qui ita liberati essent in ciuitatem accepti uiderentur.
[6] His sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum
tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo uiam
obsaeptam uidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae
urbes; orare maxime Veientes Tarquiniensesque, ne ex se ortum, eiusdem
sanguinis, extorrem, egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus
ante oculos suos perire sinerent: alios peregre in regnum Romam accitos: se
regem, augentem bello Romanum imperium, a proximis scelerata coniuratione
pulsum. Eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno uisus sit, partes regni
rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset.
Patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos ciues uelle. Ferrent
opem, adiuuarent; suas quoque ueteres iniurias ultum irent, totiens caesas
legiones, agrum ademptum. Haec mouerunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem
duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt.
Tarquinienses nomen ac cognatio mouet: pulchrum uidebatur suos Romae regnare.
Ita duo duarum ciuitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos
Romanos secuti Tarquinium. Postquam in agrum Romanum uentum est, obuiam hosti
consules eunt. Valerius quadrato agmine peditem ducit: Brutus ad explorandum
cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat
Arruns Tarquinius filius regis, rex ipse cum legionibus sequebatur. Arruns ubi
ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque
Brutum cognouit, inflammatus ira "ille est uir" inquit, "qui nos
extorres expulit patria. Ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice
incedit. Di regum ultores adeste." Concitat calcaribus equum atque in
ipsum infestus consulem derigit. Sensit in se iri Brutus; decorum erat tum
ipsis capessere pugnam ducibus; auide itaque se certamini offert; adeoque
infestis animis concurrerunt, neuter dum hostem uolneraret sui protegendi
corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus duabus
haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. Simul et cetera equestris pugna
coepit, neque ita multo post et pedites superueniunt. Ibi uaria uictoria et
uelut aequo Marte pugnatum est; dextera utrimque cornua uicere, laeua superata.
Veientes, uinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique: Tarquiniensis, nouus
hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.
[7] Ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos incessit
ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Veiens Tarquiniensisque, suas quisque
abirent domos. Adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silua
Arsia ingentem editam uocem; Siluani uocem eam creditam; haec dicta: uno plus
Tuscorum cecidisse in acie; uincere bello Romanum. Ita certe inde abiere,
Romani ut uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quisquam
hostium in conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque inde
Romam rediit. Collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius
morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia matronae annum
ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor uiolatae pudicitiae fuisset.
Consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi animi, ex fauore non
inuidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta. Regnum eum adfectare
fama ferebat, quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat in
summa Velia: ibi alto atque munito loco arcem inexpugnabilem fieri. Haec dicta
uolgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, uocato ad concilium
populo submissis fascibus in contionem escendit. Gratum multitudini spectaculum
fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi quam
consulis maiestatem uimque maiorem esse. Ibi audire iussis consul laudare
fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re publica
dimicans, matura gloria necdum se uertente in inuidiam, mortem occubuisset: se
superstitem gloriae suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore
patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse. "Nunquamne ergo"
inquit, "ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspicione uiolari
nequeat? Ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis regni crimen
subiturum timerem? Ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me
crederem posse a ciuibus meis? Tam leui momento mea apud uos fama pendet?
Adeone est fundata leuiter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat? Non
obstabunt Publi Valeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis
Velia; deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subiciam, ut uos supra
suspectum me ciuem habitetis; in Velia aedificent quibus melius quam P. Valerio
creditur libertas." Delata confestim materia omnis infra Veliam et, ubi
nunc Vicae Potae est, domus in infimo cliuo aedificata.
[8] Latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem
absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent ut popularem etiam facerent;
inde cognomen factum Publicolae est. Ante omnes de prouocatione aduersus
magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius qui regni occupandi
consilia inisset gratae in uolgus leges fuere. Quas cum solus pertulisset, ut
sua unius in his gratia esset, tum deinde comitia collegae subrogando habuit.
Creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu, non sufficientibus iam uiribus ad
consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. Suffectus in Lucreti
locum M. Horatius Puluillus. Apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium
consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res insignem
fecerit consulatum, memoria intercidisse. Nondum dedicata erat in Capitolio
Iouis aedes; Valerius Horatiusque consules sortiti uter dedicaret. Horatio
sorte euenit: Publicola ad Veientium bellum profectus. Aegrius quam dignum erat
tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. Id
omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam
tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt, mortuum eius
filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse. Non crediderit
factum an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio
est facilis. Nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus quam ut cadauer
efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum. Haec
post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno.
[9] Inde P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti. Iam Tarquinii ad
Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfugerant. Ibi miscendo consilium precesque
nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque,
egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi
reges inultum sineret. Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi quanta ui
ciuitates eam expetant tanta regna reges defendant, aequari summa infimis;
nihil excelsum, nihil quod supra cetera emineat, in ciuitatibus fore; adesse
finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsenna cum regem esse
Romae tutum, tum Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto
exercitu uenit. Non unquam alias ante tantus terror senatum inuasit; adeo
ualida res tum Clusina erat magnumque Porsennae nomen. Nec hostes modo timebant
sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa, receptis in urbem
regibus uel cum seruitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per
id tempus ab senatu data. Annonae in primis habita cura, et ad frumentum
comparandum missi alii in Volscos, alii Cumas. Salis quoque uendendi arbitrium,
quia impenso pretio uenibat, in publicum omne sumptum, ademptum priuatis;
portoriisque et tributo plebes liberata, ut diuites conferrent qui oneri
ferendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educent. Itaque
haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac fame adeo
concordem ciuitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam infimi
horrerent, nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum
bene imperando uniuersus senatus fuit.
[10] Cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant; urbem
ipsam saepiunt praesidiis. Alia muris, alia Tiberi obiecto uidebantur tuta:
pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus uir fuisset, Horatius Cocles;
id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. Qui positus forte in
statione pontis cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos
decurrere hostes uidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere,
reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur
nequiquam deserto praesidio eos fugere; si transitum ponte a tergo
reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore.
Itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque ui possint,
interrumpant: se impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti,
excepturum. Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta
cedentium pugna terga obuersis comminus ad ineundum proelium armis, ipso
miraculo audaciae obstupefecit hostes. Duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp.
Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi
procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit; deinde eos
quoque ipsos exigua parte pontis relicta reuocantibus qui rescindebant cedere
in tutum coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres
Etruscorum nunc singulos prouocare, nunc increpare omnes: seruitia regum
superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum uenire. Cunctati
aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant; pudor
deinde commouit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela
coniciunt. Quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus
obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere
uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum, alacritate
perfecti operis sublatus, pauore subito impetum sustinuit. Tum Cocles
"Tiberine pater" inquit, "te sancte precor, haec arma et hunc
militem propitio flumine accipias." Ita sic armatus in Tiberim desiluit
multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranauit, rem ausus plus
famae habituram ad posteros quam fidei. Grata erga tantam uirtutem ciuitas
fuit; statua in comitio posita; agri quantum uno die circumarauit, datum.
Priuata quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in magna inopia pro
domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse uictu suo, contulit.
[11] Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad
obsidendam uersis, praesidio in Ianiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis
castra posuit, nauibus undique accitis et ad custodiam ne quid Romam frumenti
subuehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis
atque aliis locis traiceret; breuique adeo infestum omnem Romanum agrum
reddidit ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem
compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. Hoc tantum
licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum. Namque Valerius
consul intentus in occasionem multos simul et effusos improuiso adoriundi, in
paruis rebus neglegens ultor, grauem se ad maiora uindicem seruabat. Itaque ut
eliceret praedatores, edicit suis postero die frequentes porta Esquilina, quae
auersissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in
obsidione et fame seruitia infida transfugerent. Et sciere perfugae indicio;
multoque plures, ut in spem uniuersae praedae, flumen traiciunt. P. Valerius
inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina uia occultum
considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuuentute ad portam Collinam stare
donec hostis praetereat; inde se obicere ne sit ad flumen reditus. Consulum
alter T. Lucretius porta Naeuia cum aliquot manipulis militum egressus; ipse
Valerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique primi apparuere hosti.
Herminius ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis, uersisque in Lucretium
Etruscis terga caedit; dextra laeuaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naeuia,
redditus clamor; ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam uiribus pares
et ad fugam saeptis omnibus uiis. Finisque ille tam effuse euagandi Etruscis
fuit.
[12] Obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate inopia,
sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna habebat, cum C. Mucius, adulescens
nobilis, cui indignum uidebatur populum Romanum seruientem cum sub regibus
esset nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum
ab iisdem Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit, itaque magno
audacique aliquo facinore eam indignitatem uindicandam ratus, primo sua sponte
penetrare in hostium castra constituit; dein metuens ne si consulum iniussu et
ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut
transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit. "Transire
Tiberim" inquit, "patres, et intrare, si possim, castra hostium uolo,
non praedo nec populationum in uicem ultor; maius si di iuuant in animo est
facinus." Adprobant patres; abdito intra uestem ferro proficiscitur. Vbi
eo uenit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi cum
stipendium militibus forte daretur et scriba cum rege sedens pari fere ornatu
multa ageret eumque milites uolgo adirent, timens sciscitari uter Porsinna
esset, ne ignorando regem semet ipse aperiret quis esset, quo temere traxit
fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. Vadentem inde qua per trepidam
turbam cruento mucrone sibi ipse fecerat uiam, cum concursu ad clamorem facto
comprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum
quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, "Romanus
sum" inquit, "ciuis; C. Mucium uocant. Hostis hostem occidere uolui,
nec ad mortem minus animi est, quam fuit ad caedem; et facere et pati fortia
Romanum est. Nec unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est idem
petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si iuuat, accingere, ut in singulas
horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in uestibulo habeas regiae. Hoc tibi
iuuentus Romana indicimus bellum. Nullam aciem, nullum proelium timueris; uni
tibi et cum singulis res erit." Cum rex simul ira infensus periculoque
conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas
insidiarum sibi minas per ambages iaceret, "en tibi" inquit, "ut
sentias quam uile corpus sit iis qui magnam gloriam uident"; dextramque
accenso ad sacrificium foculo inicit. Quam cum uelut alienato ab sensu torreret
animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amouerique ab
altaribus iuuenem iussisset, "tu uero abi" inquit, "in te magis
quam in me hostilia ausus. Iuberem macte uirtute esse, si pro mea patria ista
uirtus staret; nunc iure belli liberum te, intactum inuiolatumque hinc
dimitto." Tunc Mucius, quasi remunerans meritum, "quando quidem"
inquit, "est apud te uirtuti honos, ut beneficio tuleris a me quod minis
nequisti, trecenti coniurauimus principes iuuentutis Romanae ut in te hac uia
grassaremur. Mea prima sors fuit; ceteri ut cuiusque ceciderit primi quoad te
opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt."
[13] Mucium dimissum, cui postea Scaeuolae a clade dextrae manus cognomen
inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt; adeo mouerat eum et primi
periculi casus, a quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda
dimicatio totiens quot coniurati superessent, ut pacis condiciones ultro ferret
Romanis. Iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum
restituendis, magis quia id negare ipse nequiuerat Tarquiniis quam quod negatum
iri sibi ab Romanis ignoraret. De agro Veientibus restituendo impetratum,
expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci
uellent. His condicionibus composita pace, exercitum ab Ianiculo deduxit
Porsinna et agro Romano excessit. Patres C. Mucio uirtutis causa trans Tiberim
agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata. Ergo ita honorata
uirtute, feminae quoque ad publica decora excitatae, et Cloelia uirgo una ex
obsidibus, cum castra Etruscorum forte haud procul ripa Tiberis locata essent,
frustrata custodes, dux agminis uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit,
sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est,
primo incensus ira oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias
haud magni facere. Deinde in admirationem uersus, supra Coclites Muciosque
dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum si non dedatur obses, pro
rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inuiolatamque ad suos
remissurum. Vtrimque constitit fides; et Romani pignus pacis ex foedere
restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata etiam uirtus
fuit, laudatamque uirginem parte obsidum se donare dixit; ipsa quos uellet
legeret. Productis omnibus elegisse impubes dicitur; quod et uirginitati
decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat eam aetatem potissimum
liberari ab hoste quae maxime opportuna iniuriae esset. Pace redintegrata
Romani nouam in femina uirtutem nouo genere honoris, statua equestri, donauere;
in summa Sacra uia fuit posita uirgo insidens equo.
[14] Huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos
traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet,
bona Porsennae regis uendendi. Cuius originem moris necesse est aut inter
bellum natam esse neque omissam in pace, aut a mitiore creuisse principio quam
hic prae se ferat titulus bona hostiliter uendendi. Proximum uero est ex iis
quae traduntur Porsennam discedentem ab Ianiculo castra opulenta, conuecto ex
propinquis ac fertilibus Etruriae aruis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi
tum urbe ab longinqua obsidione; ea deinde, ne populo immisso diriperentur
hostiliter, uenisse, bonaque Porsennae appellata, gratiam muneris magis
significante titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in potestate quidem
populi Romani esset. Omisso Romano bello Porsenna, ne frustra in ea loca
exercitus adductus uideretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam
oppugnatum mittit. Primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde
auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere
auderent. Proelio inito, adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut
funderent ipso incursu Aricinos: Cumanae cohortes arte aduersus uim usae
declinauere paululum, effuseque praelatos hostes conuersis signis ab tergo
adortae sunt. Ita in medio prope iam uictores caesi Etrusci. Pars perexigua,
duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et
specie supplicum delati sunt. Ibi benigne excepti diuisique in hospitia.
Curatis uolneribus, alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum:
multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. His locus ad habitandum datus
quem deinde Tuscum uicum appellarunt.
[15] Sp. Larcius inde et T. Herminius, P. Lucretius inde et P. Valerius
Publicola consules facti. Eo anno postremum legati a Porsenna de reducendo in
regnum Tarquinio uenerunt; quibus cum responsum esset missurum ad regem senatum
legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex patribus. Non quin breuiter
reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum
missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio
eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in uicem animi
sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset,
Romani, nisi in perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum
uellent. Non in regno populum Romanum sed in libertate esse. Ita induxisse in
animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut
qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde si saluam esse
uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. Rex uerecundia uictus
"quando id certum atque obstinatum est" inquit, "neque ego
obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod
nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est seu quiete,
exsilio quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat." Dictis
facta amiciora adiecit; obsidum quod reliquum erat reddidit; agrum Veientem,
foedere ad Ianiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius spe omni reditus
incisa exsulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit. Romanis pax fida
cum Porsenna fuit.
[16] Consules M. Valerius P. Postumius. Eo anno bene pugnatum cum Sabinis;
consules triumpharunt. Maiore inde mole Sabini bellum parabant. Aduersus eos et
ne quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat,
repentini periculi oreretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules
facti. Seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde
uirium transtulit ad Romanos. Namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio
fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par
factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit.
His ciuitas data agerque trans Anienem; Vetus Claudia tribus additis postea
nouis tribulibus qui ex eo uenirent agro appellati. Appius inter patres lectus,
haud ita multo post in principum dignationem peruenit. Consules infesto
exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita uastatione, dein proelio
adflixissent opes hostium ut diu nihil inde rebellionis timeri posset,
triumphantes Romam redierunt. P. Valerius, omnium consensu princeps belli
pacisque artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur,
gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset; de
publico est datus. Luxere matronae ut Brutum. Eodem anno duae coloniae Latinae,
Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum; fusoque ingenti
exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne
Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium quam in proelio
caedibus temperatum est; et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos
passim trucidauerunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero
erant, ira belli abstinuit. Et hoc anno Romae triumphatum.
[17] Secuti consules Opiter Verginius Sp. Cassius Pometiam primo ui, deinde
uineis aliisque operibus oppugnarunt. In quos Aurunci magis iam inexpiabili
odio quam spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati
excucurrissent, caede incendioque cuncta complent. Vineis incensis, multis
hostium uolneratis et occisis, consulum quoque alterum sed utrum auctores non
adiciunt graui uolnere ex equo deiectum prope interfecerunt. Romam inde male
gesta re reditum; inter multos saucios consul spe incerta uitae relatus.
Interiecto deinde haud magno spatio, quod uolneribus curandis supplendoque
exercitui satis esset, cum ira maiore, tum uiribus etiam auctis Pometiae arma
inlata. Et cum uineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in muros
euaderet miles, deditio est facta. Ceterum nihilo minus foeda, dedita urbe,
quam si capta foret, Aurunci passi; principes securi percussi, sub corona
uenierunt coloni alii, oppidum dirutum, ager ueniit. Consules magis ob iras
grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.
[18] Insequens annus Postumum Cominium et T. Largium consules habuit. Eo
anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuuentute per lasciuiam scorta
raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad
rebellionem spectare uidebatur. Super belli Sabini metum id quoque accesserat
quod, triginta iam coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis
constabat. In hac tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris
primum creandi mentio orta. Sed nec quibus consulibus quia ex factione
Tarquiniana essent id quoque enim traditur parum creditum sit, nec quis primum
dictator creatus sit, satis constat. Apud ueterrimos tamen auctores T. Largium
dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos inuenio. Consulares
legere; ita lex iubebat de dictatore creando lata. Eo magis adducor ut credam
Largium, qui consularis erat, potius quam M". Valerium Marci filium Volesi
nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus
appositum; quin si maxime ex ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo
potius M. Valerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent. Creato dictatore
primum Romae, postquam praeferri secures uiderunt, magnus plebem metus
incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus
qui pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio erat neque ullum
usquam nisi in cura parendi auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator, eo
magis quod propter se creatum crediderant, metum incussit. Itaque legatos de
pace mittunt. Quibus orantibus dictatorem senatumque ut ueniam erroris
hominibus adulescentibus darent, responsum ignosci adulescentibus posse,
senibus non posse qui bella ex bellis sererent. Actum tamen est de pace,
impetrataque foret si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini
id enim postulatum erat in animum induxissent. Bellum indictum: tacitae
indutiae quietum annum tenuere.
[19] Consules Ser. Sulpicius M". Tullius; nihil dignum memoria actum;
T. Aebutius deinde et C. Vetusius. His consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria
capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum,
gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, T. Aebutius
magister equitum, magnis copiis peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum
in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt, et quia Tarquinios esse in
exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo
confligerent. Ergo etiam proelium aliquanto quam cetera grauius atque atrocius
fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi
corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut
illa ex acie sine uolnere praeter dictatorem Romanum excessit. In Postumium
prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam
aetate et uiribus erat grauior, equum infestus admisit, ictusque ab latere
concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister
equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; nec fefellit ueniens Tusculanum
ducem, contraque et ille concitat equum. Tantaque uis infestis uenientium
hastis fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc
quidem in secundam aciem Latini recepere; Aebutius cum saucio brachio tenere
telum non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus uolnere proelium
ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui
L. Tarquini filius praeerat. Ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona
patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.
[20] Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Valerius Publicolae
frater, conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum
acie, domestica etiam gloria accensus ut cuius familiae decus eiecti reges
erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et Tarquinium infesto
spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti: Valerium
temere inuectum in exsulum aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec
quicquam equitis uolnere equo retardato, moribundus Romanus labentibus super
corpus armis ad terram defluxit. Dictator Postumius postquam cecidisse talem
uirum, exsules ferociter citato agmine inuehi, suos perculsos cedere
animaduertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se
habebat, dat signum ut quem suorum fugientem uiderint, pro hoste habeant. Ita
metu ancipiti uersi a fuga Romani in hostem et restituta acies. Cohors
dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus animisque fessos
adorti exsules caedunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator
Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore Romano prope circumuentam uidit, ex
subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. Hos agmine
uenientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem ueste
armisque Mamilium noscitans, tanto ui maiore quam paulo ante magister equitum
cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit
Mamilium et ipse inter spoliandum corpus hostis ueruto percussus, cum uictor in
castra esset relatus, inter primam curationem exspirauerit. Tum ad equites
dictator aduolat, obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et pugnam
capessant. Dicto paruere; desiliunt ex equis, prouolant in primum et pro
antesignanis parmas obiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam
iuuentutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes
uidit. Tum demum impulsi Latini perculsaque inclinauit acies. Equiti admoti
equi, ut persequi hostem posset; secuta et pedestris acies. Ibi nihil nec
diuinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori uouisse fertur
ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium
intrasset; tantusque ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani
castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister
equitum triumphantes in urbem rediere.
[21] Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et
T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. His consulibus aedis Saturno
dedicata, Saturnalia institutus festus dies. A. deinde Postumius et T.
Verginius consules facti. Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam
inuenio; A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu
abdicasse; dictatorem inde factum. Tanti errores implicant temporum, aliter
apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid
quoque anno actum sit, in tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum
digerere possis. Ap. Claudius deinde et P. Seruilius consules facti. Insignis
hic annus est nuntio Tarquini mortis. Mortuus Cumis, quo se post fractas opes
Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuntio erecti patres, erecta
plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad eam diem
summa ope inseruitum erat, iniuriae a primoribus fieri coepere. Eodem anno
Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum
deducta est. Romae tribus una et uiginti factae. Aedes Mercuri dedicata est
idibus Maiis.
[22] Cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat; nam et
Volsci comparauerant auxilia quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore
Romano esset, et maturauit Romanus ne proelio uno cum Latino Volscoque
contenderet. Hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos
consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum immemores
obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. Ita sine
certamine inde abductae legiones. Nec ita multo post Volscis leuatis metu suum
rediit ingenium. Rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum
adsumptis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens
ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma
suaderet, ne ab legatis quidem uiolandis abstinuit; comprehensos Volscos Romam
duxere. Ibi traditi consulibus indicatumque est Volscos Hernicosque parare
bellum Romanis. Relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum
sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum
fuerat, rem ad nouos magistratus traicerent. Enimuero tum Latini gaudere facto;
pacis auctores in ingenti gloria esse. Coronam auream Ioui donum in Capitolium
mittunt. Cum legatis donoque qui captiuorum remissi ad suos fuerant, magna
circumfusa multitudo, uenit. Pergunt domos eorum apud quem quisque seruierant;
gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia
iungunt. Nunquam alias ante publice priuatimque Latinum nomen Romano imperio
coniunctius fuit.
[23] Sed et bellum Volscum imminebat et ciuitas secum ipsa discors intestino
inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum.
Fremebant se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a ciuibus captos
et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostes quam inter
ciues libertatem plebis esse; inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis
unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum
insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore uestis, foedior corporis
habitus pallore ac macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli
efferauerant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines
duxisse aiebant, aliaque militiae decora uolgo miserantes eum iactabant; ipse
testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat.
Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset
prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter
populationes agri non fructu modo caruerit, sed uilla incensa fuerit, direpta
omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum
fecisse. Id cumulatum usuris primo se agro paterno auitoque exuisse, deinde
fortunis aliis; postremo uelut tabem peruenisse ad corpus; ductum se ab
creditore non in seruitium, sed in ergastulum et carnificinam esse. Inde
ostentare tergum foedum recentibus uestigiis uerberum. Ad haec uisa auditaque
clamor ingens oritur. Non iam foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem
peruadit. Nexi, uincti solutique, se undique in publicum proripiunt, implorant
Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis uoluntarius comes; multis passim
agminibus per omnes uias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo
qui forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt; nec temperatum manibus
foret, ni propere consules, P. Seruilius et Ap. Claudius, ad comprimendam
seditionem interuenissent. At in eos multitudo uersa ostentare uincula sua
deformitatemque aliam. Haec se meritos dicere, exprobrantes suam quisque alius
alibi militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter ut senatum
uocarent; curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii
circumsistunt. Pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab
consulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat, nec agi
quicquam per infrequentiam poterat senatus. Tum uero eludi atque extrahi se
multitudo putare, et patrum qui abessent, non casu, non metu, sed impediendae
rei causa abesse, et consules ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse
miserias suas. Iam prope erat ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras
hominum, cum incerti morando an ueniendo plus periculi contraherent, tandem in
senatum ueniunt. Frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne inter
consules quidem ipsos satis conueniebat. Appius, uehementis ingenii uir,
imperio consulari rem agendam censebat; uno aut altero arrepto, quieturos
alios: Seruilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi
putabat cum tutius tum facilius esse.
[24] Inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso aduolant
nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam uenire. Quae audita adeo
duas ex una ciuitate discordia fecerat longe aliter patres ac plebem adfecere.
Exsultare gaudio plebes; ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius
alium confirmare ne nomina darent; cum omnibus potius quam solos perituros;
patres militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes
quos praemia, essent. At uero curia, maesta ac trepida ancipiti metu et ab ciue
et ab hoste, Seruilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare ut
tantis circumuentam terroribus expediret rem publicam. Tum consul misso senatu
in contionem prodit. Ibi curae esse patribus ostendit ut consulatur plebi;
ceterum deliberationi de maxima quidem illa sed tamen parte ciuitatis metum pro
uniuersa re publica interuenisse; nec posse, cum prope ad portas essent, bello
praeuerti quicquam, nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse,
nisi mercede prius accepta, arma pro patria non cepisse, neque patribus satis
decorum per metum potius quam postmodo uoluntate adflictis ciuium suorum fortunis
consuluisse. Contioni deinde edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem
Romanum uinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules
potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut
uenderet, liberos nepotesue eius moraretur. Hoc proposito edicto, et qui
aderant nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe proripientium
se ex priuato, cum retinendi ius creditori non esset, concursus in forum ut
sacramento dicerent fieri. Magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco
bello uirtus atque opera enituit. Consul copias contra hostem educit; paruo
dirimente interuallo castra ponit.
[25] Proxima inde nocte Volsci, discordia Romana freti, si qua nocturna
transitio proditioue fieri posset, temptant castra. Sensere uigiles; excitatus
exercitus; signo dato concursum est ad arma; ita frustra id inceptum Volscis
fuit. Reliquum noctis utrimque quieti datum. Postero die prima luce Volsci
fossis repletis uallum inuadunt. Iamque ob omni parte munimenta uellebantur,
cum consul, quamquam cuncti undique et nexi ante omnes ut signum daret
clamabant, experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis
apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem auidum
certaminis emittit. Primo statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad
insequi pedes potuit, terga caesa; eques usque ad castra pauidos egit. Mox ipsa
castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pauor expulisset, capta
direptaque. Postero die ad Suessam Pometiam quo confugerant hostes legionibus
ductis, intra paucos dies oppidum capitur; captum praedae datum. Inde paulum
recreatus egens miles; consul cum maxima gloria sua uictorem exercitum Romam
reducit. Decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes
post Pometiam captam, adeunt. His ex senatus consulto data pax, ager ademptus.
[26] Confestim et Sabini Romanos territauere; tumultus enim fuit uerius quam
bellum. Nocte in urbem nuntiatum est exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem
amnem peruenisse; ibi passim diripi atque incendi uillas. Missus extemplo eo
cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat;
secutus consul Seruilius cum delecta peditum manu. Plerosque palantes eques
circumuenit, nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina legio. Fessi cum
itinere tum populatione nocturna, magna pars in uillis repleti cibo uinoque,
uix fugae quod satis esset uirium habuere. Nocte una audito perfectoque bello
Sabino, postero die in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci
senatum adeunt, ni decedatur Volsco agro bellum indicentes. Cum legatis simul
exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius fama haud procul iam ab Aricia
uisi tanto tumultu conciuit Romanos ut nec consuli ordine patres nec pacatum
responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto
agmine itur; nec procul inde cum Auruncis signa conlata, proelioque uno
debellatum est.
[27] Fusis Auruncis, uictor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa
consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et
ut collegae uanam faceret fidem, quam asperrime poterat ius de creditis
pecuniis dicere. Deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus tradebantur et
nectebantur alii. Quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. Concursus
ad Seruilium fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque
belli merita cicatricesque acceptas. Postulabant ut aut referret ad senatum,
aut auxilio esset consul ciuibus suis, imperator militibus. Mouebant consulem
haec, sed tergiuersari res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum
praeceps erat sed omnis factio nobilium. Ita medium se gerendo nec plebis
uitauit odium nec apud patres gratiam iniit. Patres mollem consulem et
ambitiosum rati, plebes fallacem, breuique apparuit aequasse eum Appi odium.
Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri aedem. Senatus a se rem
ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse
annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit
suscipere. Populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni,
quod facile appareret non tam ad honorem eius cui curatio altior fastigio suo
data esset factum quam ad consulum ignominiam. Saeuire inde utique consulum
alter patresque; sed plebi creuerant animi et longe alia quam primo
instituerant uia grassabantur. Desperato enim consulum senatusque auxilio, cum
in ius duci debitorem uidissent, undique conuolabant. Neque decretum exaudiri
consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam
obtemperabat. Vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu
consulis singuli a pluribus uiolarentur, in creditores a debitoribus uerterant.
Super haec timor incessit Sabini belli; dilectuque decreto nemo nomen dedit,
furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem
publicam proderet et ad id quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret
ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet; non esse tamen desertam
omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et
patrum maiestatis uindicem fore. Cum circumstaret cotidiana multitudo licentia
accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit. Ille cum a lictoribus
iam traheretur prouocauit; nec cessisset prouocationi consul, quia non dubium
erat populi iudicium, nisi aegre uicta pertinacia foret consilio magis et
auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinendam
inuidiam. Crescere inde malum in dies, non clamoribus modo apertis sed, quod
multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. Tandem inuisi plebi
consules magistratu abeunt, Seruilius neutris, Appius patribus mire gratus.
[28] A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. Tum uero plebs
incerta quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars
in Auentino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac
fortuito ageret. Eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres
deferunt, sed delatam consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est
clamoribus undique et indignatione patrum, si quod imperio consulari
exsequendum esset, inuidiam eius consules ad senatum reicerent: profecto si
essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum
concilium; nunc in mille curias contionesque [cum alia in Esquiliis, alia in
Auentino fiant concilia] dispersam et dissipatam esse rem publicam. Vnum
hercule uirum id enim plus esse quam consulem qualis Ap. Claudius fuerit,
momento temporis discussurum illos coetus fuisse. Correpti consules cum, quid
ergo se facere uellent nihil enim segnius molliusue quam patribus placeat
acturos percontarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: otio
lasciuire plebem. Dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant
nominatim iuniores. Cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in
contionis modum negare ultra decipi plebem posse; nunquam unum militem
habituros ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam
esse quam arma danda, ut pro patria ciuibusque, non pro dominis pugnent.
Consules quid mandatum esset a senatu uidebant, sed eorum, qui intra parietes
curiae ferociter loquerentur, neminem adesse inuidiae suae participem; et
apparebat atrox cum plebe certamen. Prius itaque quam ultima experirentur
senatum iterum consulere placuit. Tum uero ad sellas consulum prope conuolare
minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium,
ad quod tuendum animus deesset.
[29] Vtraque re satis experta tum demum consules: "ne praedictum
negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. Postulamus ut hi qui maxime
ignauiam increpant adsint nobis habentibus dilectum. Acerrimi cuiusque
arbitrio, quando ita placet, rem agemus." Redeunt in tribunal; citari
nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera iubent. Cum staret
tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte uiolaretur, constitisset globus,
lictorem ad eum consules mittunt. Quo repulso, tum uero indignum facinus esse
clamitantes qui patrum consulibus aderant, deuolant de tribunali ut lictori
auxilio essent. Sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito cum
conuersus in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in qua
tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat.
Senatus tumultuose uocatus tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus
iis qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo quoque non sententiis magis
quam clamore et strepitu. Tandem cum irae resedissent, exprobrantibus
consulibus nihilo plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli
coepit. Tres fuere sententiae. P. Verginius rem non uolgabat; de iis tantum qui
fidem secuti P. Seruili consulis Volsco Aurunco Sabinoque militassent bello,
agendum censebat. T. Largius, non id tempus esse ut merita tantummodo
exsoluerentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni
omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam
quam sedari. Ap. Claudius, et natura immitis et efferatus hinc plebis odio,
illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum concitum turbarum
et lasciuire magis plebem quam saeuire. Id adeo malum ex prouocatione natum;
quippe minas esse consulum, non imperium, ubi ad eos qui una peccauerint
prouocare liceat. "Agedum" inquit, "dictatorem, a quo prouocatio
non est, creemus; iam hic quo nunc omnia ardent conticescet furor. Pulset tum
mihi lictorem qui sciet ius de tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius
maiestatem uiolarit."
[30] Multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi sententia; rursus
Vergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi [putabant sententiam],
quae totam fidem tolleret. Medium maxime et moderatum utroque consilium Vergini
habebatur; sed factione respectuque rerum priuatarum, quae semper offecere officientque
publicis consiliis, Appius uicit, ac prope fuit ut dictator ille idem
crearetur; quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum
Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent. Sed curae fuit
consulibus et senioribus patrum, ut imperium sua ui uehemens mansueto
permitteretur ingenio: M". Valerium dictatorem Volesi filium creant.
Plebes etsi aduersus se creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem
fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat; edictum
deinde a dictatore propositum confirmauit animos, Seruili fere consulis edicto
conueniens; sed et homini et potestati melius rati credi, omisso certamine
nomina dedere. Quantus nunquam ante exercitus, legiones decem effectae; ternae
inde datae consulibus, quattuor dictator usus. Nec iam poterat bellum differri.
Aequi Latinum agrum inuaserant. Oratores Latinorum ab senatu petebant ut aut
mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum finium causa capere arma sinerent.
Tutius uisum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma. Vetusius
consul missus est; is finis populationibus fuit. Cessere Aequi campis, locoque
magis quam armis freti summis se iugis montium tutabantur. Alter consul in
Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus, uastandis maxime agris hostem ad
conferenda propius castra dimicandumque acie exciuit. Medio inter castra campo
ante suum quisque uallum infestis signis constitere. Multitudine aliquantum
Volsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere. Consul Romanus nec
promouit aciem, nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi
ad manum uenisset hostis, tum coortos tota ui gladiis rem gerere. Volsci cursu
et clamore fessi cum se uelut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam
impressionem sensere ex aduerso factam et ante oculos micare gladios, haud
secus quam si in insidias incidissent, turbati uertunt terga; et ne ad fugam
quidem satis uirium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani contra, quia
principio pugnae quieti steterant, uigentes corporibus, facile adepti fessos,
et castra impetu ceperunt et castris exutum hostem Velitras persecuti uno
agmine uictores cum uictis in urbem inrupere; plusque ibi sanguinis promiscua
omnium generum caede quam in ipsa dimicatione factum. Paucis data uenia, qui
inermes in deditionem uenerunt.
[31] Dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum
belli fuerat, fundit exuitque castris. Equitatu immisso mediam turbauerat
hostium aciem, quam, dum se cornua latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus
firmauerant; turbatos pedes inuasit. Eodem impetu castra capta debellatumque
est. Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit.
Dictator triumphans urbem inuehitur. Super solitos honores locus in circo ipsi
posterisque ad spectaculum datus; sella in eo loco curulis posita. Volscis
deuictis Veliternus ager ademptus; Velitras coloni ab urbe missi et colonia
deducta. Cum Aequis post aliquanto pugnatum est, inuito quidem consule quia
loco iniquo subeundum erat ad hostes; sed milites extrahi rem criminantes ut
dictator priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret inritaque, sicut
ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte temere in aduersos
montes agmen erigeret. Id male commissum ignauia hostium in bonum uertit, qui
priusquam ad coniectum teli ueniretur, obstupefacti audacia Romanorum, relictis
castris quae munitissimis tenuerant locis, in auersas ualles desiluere. Ibi
satis praedae et uictoria incruenta fuit. Ita trifariam re bello bene gesta, de
domesticarum rerum euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum
gratia tum arte praeparauerant feneratores quae non modo plebem, sed ipsum
etiam dictatorem frustrarentur. Namque Valerius post Vetusi consulis reditum
omnium actionum in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque quid de
nexis fieri placeret. Quae cum reiecta relatio esset, "non placeo"
inquit, "concordiae auctor. Optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei
similes Romana plebis patronos habeat. Quod ad me attinet, neque frustrabor ultra
ciues meos neque ipse frustra dictator ero. Discordiae intestinae, bellum
externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica: pax foris parta est, domi
impeditur; priuatus potius quam dictator seditioni interero." Ita curia
egressus dictatura se abdicauit. Apparuit causa plebi, suam uicem indignantem
magistratu abisse; itaque uelut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset
quin praestaretur, decedentem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt.
[32] Timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus
coetus occulti coniurationesque fierent. Itaque quamquam per dictatorem
dilectus habitus esset, tamen quoniam in consulum uerba iurassent sacramento
teneri militem rati, per causam renouati ab Aequis belli educi ex urbe legiones
iussere. Quo facto maturata est seditio. Et primo agitatum dicitur de consulum
caede, ut soluerentur sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem
exsolui, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem secessisse.
Trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia passuum. Ea frequentior fama est
quam cuius Piso auctor est, in Auentinum secessionem factam esse. Ibi sine ullo
duce uallo fossaque communitis castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad
uictum sumendo, per aliquot dies neque lacessiti neque lacessentes sese
tenuere. Pauor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. Timere
relicta ab suis plebis uiolentiam patrum; timere patres residem in urbe plebem,
incerti manere eam an abire mallent: quamdiu autem tranquillam quae secesserit
multitudinem fore? Quid futurum deinde si quod externum interim bellum
exsistat? Nullam profecto nisi in concordia ciuium spem reliquam ducere; eam
per aequa, per iniqua reconciliandam ciuitati esse. Placuit igitur oratorem ad
plebem mitti Menenium Agrippam, facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi
carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud
quam hoc narrasse fertur: tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum
consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit,
indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio uentri omnia
quaeri, uentrem in medio quietum nihil aliud quam datis uoluptatibus frui;
conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec
dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum uentrem fame domare uellent,
ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem uenisse. Inde apparuisse
uentris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum,
reddentem in omnes corporis partes hunc quo uiuimus uigemusque, diuisum pariter
in uenas maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc quam intestina
corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
[33] Agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones ut plebi
sui magistratus essent sacrosancti quibus auxilii latio aduersus consules
esset, neue cui patrum capere eum magistratum liceret. Ita tribuni plebei
creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Ii tres collegas sibi creauerunt. In his
Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint minus conuenit.
Sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant, ibique
sacratam legem latam. Per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumius Cominius
consulatum inierunt. Iis consulibus cum Latinis populis ictum foedus. Ad id
feriendum consul alter Romae mansit: alter ad Volscum bellum missus Antiates
Volscos fundit fugatque; compulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus
potitur. Inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit; tum magna ui adortus
est Coriolos. Erat tum in castris inter primores iuuenum Cn. Marcius,
adulescens et consilio et manu promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit.
Cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus
clausos habebat, intentum, sine ullo metu extrinsecus imminentis belli, Volscae
legiones profectae ab Antio inuasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent
hostes, forte in statione Marcius fuit. Is cum delecta militum manu non modo
impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit in proxima
urbis, caedeque facta ignem temere arreptum imminentibus muro aedificiis
iniecit. Clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad
terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbauit Volscos
utpote capta urbe cui ad ferendam opem uenerant. Ita fusi Volsci Antiates,
Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius ut,
nisi foedus cum Latinis in columna aenea insculptum monumento esset ab Sp.
Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum Cominium bellum gessisse cum
Volscis memoria cessisset. Eodem anno Agrippa Menenius moritur, uir omni in
uita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.
Huic interpreti arbitroque concordiae ciuium, legato patrum ad plebem,
reductori plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit; extulit eum plebs
sextantibus conlatis in capita.
[34] Consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. Eo anno cum et foris
quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo grauius malum
ciuitatem inuasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis
agris, fames deinde, qualis clausis solet. Ventumque ad interitum seruitiorum
utique et plebis esset, ni consules prouidissent dimissis passim ad frumentum
coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Volscos
mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo finitimorum odia
longinquis coegerant indigere auxiliis. Frumentum Cumis cum coemptum esset,
naues pro bonis Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae
sunt; in Volscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu
hominum ipsis frumentatoribus fuit; ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo
sustentata est plebs. Incommodo bello in tam artis commeatibus uexati forent,
ni Volscos iam mouentes arma pestilentia ingens inuasisset. Ea clade
conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo
tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montes
nouam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minucio deinde et A.
Sempronio consulibus magna uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in
senatu quanti plebi daretur. Multi uenisse tempus premendae plebis putabant
reciperandique iura quae extorta secessione ac ui patribus essent. In primis
Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, "si annonam"
inquit, "ueterem uolunt, ius pristinum reddant patribus. Cur ego plebeios
magistratus, cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus, tamquam ab latronibus
redemptus? Egone has indignitates diutius patiar quam necesse est? Tarquinium
regem qui non tulerim, Sicinium feram? Secedat nunc; auocet plebem; patet uia
in Sacrum montem aliosque colles; rapiant frumenta ex agris nostris,
quemadmodum tertio anno rapuere. Fruantur annona quam furore suo fecere. Audeo
dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per
secessionem coli prohibeant." Haud tam facile dictu est faciendumne fuerit
quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam
potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi.
[35] Et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira prope armauit.
Fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque fraudari; peregrinum frumentum,
quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi nisi Cn. Marcio
uincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae satisfiat; eum sibi
carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire iubeat. In exeuntem e curia
impetus factus esset, ni peropportune tribuni diem dixissent. Ibi ira est
suppressa; se iudicem quisque, se dominum uitae necisque inimici factum
uidebat. Contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non
poenae ius datum illi potestati, plebisque, non patrum tribunos esse. Sed adeo
infensa erat coorta plebs ut unius poena defungendum esset patribus.
Restiterunt tamen aduersa inuidia, usique sunt qua suis quisque, qua totius
ordinis uiribus. Ac primo temptata res est si dispositis clientibus absterrendo
singulos a coitionibus conciliisque disicere rem possent. Vniversi deinde
processere quidquid erat patrum, reos diceres precibus plebem exposcentes,
unum sibi ciuem, unum senatorem, si innocentem absoluere nollent, pro nocente
donarent. Ipse cum die dicta non adesset, perseueratum in ira est. Damnatus
absens in Volscos exsulatum abiit, minitans patriae hostilesque iam tum
spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere, benigniusque in dies
colebant, quo maior ira in suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae
percipiebantur. Hospitio utebatur Atti Tulli. Longe is tum princeps Volsci
nominis erat Romanisque semper infestus. Ita cum alterum uetus odium, alterum
ira recens stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facile
credebant plebem suam impelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma
caperent: multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos
spiritus esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti aliqua
ira exacerbarentur animi.
[36] Ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. Instaurandi haec
causa fuerat. Ludis mane seruum quidam pater familiae, nondum commisso
spectaculo, sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea res
nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multo post Tito Latinio, de plebe
homini, somnium fuit; uisus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem
displicuisse; nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret,
ea consulibus nuntiaret. Quamquam haud sane liber erat religione animus,
uerecundia tamen maiestatis magistratuum timorque uicit, ne in ora hominum pro
ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos
dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset, aegro animi eadem
illa in somnis obuersata species uisa est rogitare, satin magnam spreti numinis
haberet mercedem; maiorem instare ni eat propere ac nuntiet consulibus. Iam
praesentior res erat. Cunctantem tamen ac prolatantem ingens uis morbi adorta
est debilitate subita. Tunc enimuero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis
praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, cum uisa atque
audita et obuersatum totiens somno Iouem, minas irasque caelestes
repraesentatas casibus suis exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui
aderant in forum ad consules lectica defertur. Inde in curiam iussu consulum
delatus, eadem illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce
aliud miraculum: qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum
functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.
[37] Ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit. Ad eos ludos auctore
Attio Tullio uis magna Volscorum uenit. Priusquam committerentur ludi, Tullius,
ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit esse quae
secreto agere de re publica uelit. Arbitris remotis, "inuitus"
inquit, "quod sequius sit, de meis ciuibus loquor. Non tamen admissum
quicquam ab iis criminatum uenio, sed cautum ne admittant. Nimio plus quam
uelim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus, quippe qui
non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus. Magna hic nunc
Volscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta ciuitas erit. Memini
quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum sit;
horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Haec nostra uestraque causa
prius dicenda uobis, consules, ratus sum. Quod ad me attinet, extemplo hinc
domum abire in animo est, ne cuius facti dictiue contagione praesens
uioler." Haec locutus abiit. Consules cum ad patres rem dubiam sub auctore
certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecauendum uel ex
superuacuo mouit, factoque senatus consulto ut urbe excederent Volsci,
praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent. Ingens
pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in hospitia perculit;
proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque
ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.
[38] Cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput
Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum excipiens querendo
indignandoque, et eos ipsos, sedulo audientes secunda irae uerba, et per eos
multitudinem aliam in subiectum uiae campum deduxit. Ibi in contionis modum
orationem exorsus "ut omnia" inquit, "obliuiscamini alia,
ueteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc
contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos
commisere? An non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? Vos omnibus, ciuibus,
peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse? Vestras
coniuges, uestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos qui audiuere
uocem praeconis, quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic ignominioso
agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi aliquod profecto nefas esse quo,
si intersimus spectaculo, uiolaturi simus ludos piaculumque merituri; ideo nos
ab sede piorum, coetu concilioque abigi? Quid deinde? Illud non succurrit,
uiuere nos quod maturarimus proficisci? Si hoc profectio et non fuga est. Et
hanc urbem uos non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum
omnibus fuit? Bellum uobis indictum est, magno eorum malo qui indixere si uiri
estis." Ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos inde digressi
sunt, instigandoque suos quisque populos effecere ut omne Volscum nomen
deficeret.
[39] Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius
Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum.
Quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus ualidiorem quam
exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus primum colonos inde Romanos
expulit liberamque eam urbem Volscis tradidit; Satricum, Longulam, Poluscam,
Coriolos, nouella haec Romanis oppida ademit; inde Lauinium recepit; inde in
Latinam uiam transuersis tramitibus transgressus, tunc deinceps Corbionem,
Veteliam, Trebium, Labicos, Pedum cepit. Postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad
fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis, populatur inde
agrum Romanum, custodibus inter populatores missis qui patriciorum agros
intactos seruarent, siue infensus plebi magis, siue ut discordia inde inter
patres plebemque oreretur. Quae profecto orta esset adeo tribuni iam ferocem
per se plebem criminando in primores ciuitatis instigabant ; sed externus
timor, maximum concordiae uinculum, quamuis suspectos infensosque inter se
iungebat animos. Id modo non conueniebat quod senatus consulesque nusquam alibi
spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius iam
et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones, praesidia per muros
aliaque in quibus stationes uigiliasque esse placuerat loca distribuentes,
multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde uocare
senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. Acceperunt
relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos; missique de pace ad
Marcium oratores atrox responsum rettulerunt: si Volscis ager redderetur, posse
agi de pace: si praeda belli per otium frui uelint, memorem se et ciuium
iniuriae et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exsilio sibi inritatos,
non fractos animos esse. Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra.
Sacerdotes quoque suis insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium
traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.
[40] Tum matronae ad Veturiam matrem Coriolani Volumniamque uxorem
frequentes coeunt. Id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum
inuenio: peruicere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos
paruos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et, quoniam armis
uiri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent.
Vbi ad castra uentum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum
agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa
oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior aduersus lacrimas
muliebres erat; dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognouerat
Veturiam, inter nurum nepotesque stantem, "nisi me frustrantur"
inquit, "oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt." Coriolanus
prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obuiae complexum,
mulier in iram ex precibus uersa "sine, priusquam complexum accipio,
sciam" inquit, "ad hostem an ad filium uenerim, captiua materne in
castris tuis sim. In hoc me longa uita et infelix senecta traxit ut exsulem te
deinde hostem uiderem? Potuisti populari hanc terram quae te genuit atque
aluit? Non tibi, quamuis infesto animo et minaci perueneras, ingredienti fines
ira cecidit? Non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit: intra illa moenia
domus ac penates mei sunt, mater coniunx liberique? Ergo ego nisi peperissem,
Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua
essem. Sed ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi turpius usquam possum, nec
ut sum miserrima, diu futura sum: de his uideris, quos, si pergis, aut immatura
mors aut longa seruitus manet." Vxor deinde ac liberi amplexi, fletusque
ob omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque fregere tandem
uirum. Complexus inde suos dimittit: ipse retro ab urbe castra mouit. Abductis
deinde legionibus ex agro Romano, inuidia rei oppressum perisse tradunt, alii alio
leto. Apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem uixisse
eundem inuenio; refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse uocem multo
miserius seni exsilium esse. Non inuiderunt laude sua mulieribus uiri
Romani adeo sine obtrectatione gloriae alienae uiuebatur ; monumento quoque
quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est. Rediere
deinde Volsci adiunctis Aequis in agrum Romanum; sed Aequi Attium Tullium haud
ultra tulere ducem. Hinc ex certamine Volsci Aequine imperatorem coniuncto
exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. Ibi fortuna populi
Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine
confecit. Consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Volsci, Aquilio Hernici nam
ii quoque in armis erant prouincia euenit. Eo anno Hernici deuicti: cum Volscis
aequo Marte discessum est.
[41] Sp. Cassius deinde et Proculus Verginius consules facti. Cum Hernicis
foedus ictum; agri partes duae ademptae. Inde dimidium Latinis, dimidium plebi
diuisurus consul Cassius erat. Adiciebat hic muneri agri aliquantum, quem
publicum possideri a priuatis criminabatur. Id multos quidem patrum, ipsos
possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus
sollicitudo inerat largitione consulem periculosas libertati opes struere. Tum
primum lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine
maximis motibus rerum agitata. Consul alter largitioni resistebat auctoribus
patribus nec omni plebe aduersante, quae primo coeperat fastidire munus
uolgatum ~a ciuibus isse in socios~; saepe deinde et Verginium consulem in
contionibus uelut uaticinantem audiebat pestilens collegae munus esse; agros
illos seruitutem iis qui acceperint laturos; regno uiam fieri. Quid ita enim
adsumi socios et nomen Latinum, quid attinuisset Hernicis, paulo ante hostibus,
capti agri partem tertiam reddi, nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium
habeant? Popularis iam esse dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat.
Vterque deinde consul, ut certatim, plebi indulgere. Verginius dicere passurum
se adsignari agros, dum ne cui nisi ciui Romano adsignentur: Cassius, quia in
agraria largitione ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio
munere sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam
acceptam retribui populo. Id uero haud secus quam praesentem mercedem regni
aspernata plebes; adeo propter suspicionem insitam regni, uelut abundarent
omnia, munera eius [in animis hominum] respuebantur. Quem ubi primum magistratu
abiit damnatum necatumque constat. Sunt qui patrem auctorem eius supplicii
ferant: eum cognita domi causa uerberasse ac necasse peculiumque filii Cereri
consecrauisse; signum inde factum esse et inscriptum, "ex Cassia familia
datum." Inuenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus
Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi
iudicio, dirutas publice aedes. Ea est area ante Telluris aedem. Ceterum siue
illud domesticum siue publicum fuit iudicium, damnatur Seruio Cornelio Q. Fabio
consulibus.
[42] Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa
per se, dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate
patrum, qui deuictis eo anno Volscis Aequisque, militem praeda fraudauere.
Quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac redegit in publicum.
Inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum consulem; tenuere tamen
patres ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul crearetur. Eo infestior facta
plebes seditione domestica bellum externum exciuit. Bello deinde ciuiles
discordiae intermissae; uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et Aequos
duce Aemilio prospera pugna uicere. Plus tamen hostium fuga quam proelium
absumpsit; adeo pertinaciter fusos insecuti sunt equites. Castoris aedis eodem
anno idibus Quintilibus dedicata est; uota erat Latino bello a Postumio
dictatore: filius eius duumuir ad id ipsum creatus dedicauit. Sollicitati et eo
anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. Tribuni plebi popularem potestatem
lege populari celebrabant: patres, satis superque gratuiti furoris in
multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque inuitamenta horrebant.
Acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur pars rei
publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenientem etiam annum M. Fabium,
Caesonis fratrem, et magis inuisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L.
Valerium, consules dedit. Certatum eo quoque anno cum tribunis est. Vana lex
uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium inde nomen ingens
post tres continuos consulatus unoque uelut tenore omnes expertos tribuniciis
certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu
honos. Bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt; sed ad bella externa
prope supererant uires, abutebanturque iis inter semet ipsos certando.
Accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope cotidianas in
urbe agrisque ostentantia minas; motique ita numinis causam nullam aliam uates
canebant publice priuatimque nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite
sacra fieri; qui terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo Vestalis damnata
incesti poenas dederit.
[43] Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. Eo anno non segnior
discordia domi et bellum foris atrocius fuit. Ab Aequis arma sumpta; Veientes
agrum quoque Romanorum populantes inierunt. Quorum bellorum crescente cura,
Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, Aequi
oppugnabant: Veientes, pleni iam populationum, Romam ipsam se oppugnaturos
minabantur. Qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos plebis,
redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius
tribunus plebis, uenisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae
patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam. Ceterum tota
inuidia tribuniciae potestatis uersa in auctorem est, nec in eum consules
acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules
habent. Ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Aequos, Furio
datur in Veientes. In Veientes nihil dignum memoria gestum; et in Aequis quidem
Fabio aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. Vnus ille uir,
ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in
se fuit, prodebat. Nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas
parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut solo
equitatu emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; nec
illos, et si non adhortatio inuisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in
praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit
gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos. Iniussu signa referunt,
maestique crederes uictos exsecrantes nunc imperatorem, nunc nauatam ab equite
operam, redeunt in castra. Nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab
imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua
ciuem regant quam qua hostem superent. Consul Romam rediit non tam belli gloria
aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. Obtinuere tamen patres ut
in Fabia gente consulatus maneret: M. Fabium consulem creant; Fabio collega Cn.
Manlius datur.
[44] Et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius
fuit. Is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum
paulisper impediit. Perturbatis iterum patribus Ap. Claudius uictam tribuniciam
potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando
inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui. Neque enim unquam defuturum qui et ex
collega uictoriam sibi et gratiam melioris partis bono publico uelit quaesitam;
et plures, si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et
unum uel aduersus omnes satis esse. Darent modo et consules et primores patrum
operam ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui
conciliarent. Praeceptis Appi moniti patres et uniuersi comiter ac benigne
tribunos appellare, et consulares ut cuique eorum priuatim aliquid iuris
aduersus singulos erat, partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut
tribuniciae potestatis uires salubres uellent rei publicae esse, quattuorque
tribunorum aduersus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.
Inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia conuenerant, non
tam Veientium gratia concitata quam quod in spem uentum erat discordia
intestina dissolui rem Romanam posse. Principesque in omnium Etruriae populorum
conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas nisi inter semet ipsi
seditionibus saeuiant; id unum uenenum, eam labem ciuitatibus opulentis
repertam ut magna imperia mortalia essent. Diu sustentatum id malum, partim
patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema uenisse. Duas
ciuitates ex una factas; suos cuique parti magistratus, suas leges esse. Primum
in dilectibus saeuire solitos, eosdem in bello tamen paruisse ducibus.
Qualicumque urbis statu, manente disciplina militari sisti potuisse; iam non
parendi magistratibus morem in castra quoque Romanum militem sequi. Proximo
bello in ipsa acie, in ipso certamine, consensu exercitus traditam ultro
uictoriam uictis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu
in castra reditum. Profecto si instetur, suo milite uinci Romam posse. Nihil
aliud opus esse quam indici ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos
gesturos. Hae spes Etruscos armauerant, multis in uicem casibus uictos
uictoresque.
[45] Consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas uires, sua arma
horrebant; memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem committerent
eo ubi duae simul acies timendae essent. Itaque castris se tenebant, tam
ancipiti periculo auersi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras
sanitatemque animis allaturum. Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere
agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris prouocandoque, postremo ut
nihil mouebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando: simulationem
intestinae discordiae remedium timoris inuentum, et consules magis non
confidere quam non credere suis militibus; nouum seditionis genus, silentium
otiumque inter armatos. Ad haec in nouitatem generis originisque qua falsa, qua
uera iacere. Haec cum sub ipso uallo portisque streperent, haud aegre consules
pati; at imperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora uersare et
ab intestinis auertere malis; nolle inultos hostes, nolle successum non
patribus, non consulibus; externa et domestica odia certare in animis. Tandem
superant externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat. Frequentes in
praetorium conueniunt; poscunt pugnam, postulant ut signum detur. Consules
uelut deliberabundi capita conferunt, diu conloquuntur. Pugnare cupiebant, sed
retro reuocanda et abdenda cupiditas erat, ut aduersando remorandoque incitato
semel militi adderent impetum. Redditur responsum immaturam rem agi; nondum
tempus pugnae esse; castris se tenerent. Edicunt inde ut abstineant pugna; si
quis iniussu pugnauerit, ut in hostem animaduersuros. Ita dimissis, quo minus
consules uelle credunt, crescit ardor pugnandi. Accendunt insuper hostes
ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est: quippe impune
se insultaturos; non credi militi arma; rem ad ultimum seditionis erupturam,
finemque uenisse Romano imperio. His freti occursant portis, ingerunt probra;
aegre abstinent quin castra oppugnent. Enimuero non ultra contumeliam pati
Romanus posse; totis castris undique ad consules curritur; non iam sensim, ut
ante, per centurionum principes postulant, sed passim omnes clamoribus agunt.
Matura res erat; tergiuersantur tamen. Fabius deinde ad crescentem tumultum iam
metu seditionis collega concedente, cum silentium classico fecisset: "ego
istos, Cn. Manli, posse uincere scio: uelle ne scirem, ipsi fecerunt. Itaque
certum est non dare signum nisi uictores se redituros ex hac pugna iurant.
Consulem Romanum miles semel in acie fefellit: deos nunquam fallet."
Centurio erat M. Flauoleius, inter primores pugnae flagitator.
"Victor" inquit, "M. Fabi, reuertar ex acie"; si fallat,
Iouem patrem Gradiuumque Martem aliosque iratos inuocat deos. Idem deinceps
omnis exercitus in se quisque iurat. Iuratis datur signum; arma capiunt; eunt
in pugnam irarum speique pleni. Nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati
sibi quisque lingua promptum hostem offerri. Omnium illo die, qua plebis, qua
patrum, eximia uirtus fuit; Fabium nomen maxime enituit; multis ciuilibus
certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt.
[46] Instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones detractant.
Prope certa spes erat non magis secum pugnaturos quam cum Aequis; maius quoque
aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse
facinus. Res aliter longe euenit; nam non alio ante bello infestior
Romanus adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora
exacerbauerant proelium iniit. Vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit,
cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis, pugna
iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, uenerat. Inter
primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque ciuibus erat. Ex his Q.
Fabium tertio hic anno ante consul fuerat principem in confertos Veientes
euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas uersantem
hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in
uolnus abiit. Sensit utraque acies unius uiri casum, cedebatque inde Romanus
cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, "hoc
iurastis" inquit, "milites, fugientes uos in castra redituros? Adeo
ignauissimos hostes magis timetis quam Iouem Martemque per quos iurastis? At
ego iniuratus aut uictor reuertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans
cadam." Consuli tum Caeso Fabius, prioris anni consul: "uerbisne
istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? Di impetrabunt per quos
iurauere; et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando
potius quam adhortando accendamus militum animos." Sic in primum infensis
hastis prouolant duo Fabii, totamque mouerunt secum aciem.
[47] Proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu altero Cn.
Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est uersata. Nam ut
altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut fusos
agentem hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille graui uolnere ictus
ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere; cessissentque loco, ni
consul alter cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo aduectus,
uiuere clamitans collegam, se uictorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam
sustinuisset. Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. Duorum
consulum cognita ora accendunt militum animos. Simul et uanior iam erat hostium
acies, dum abundante multitudine freti, subtracta subsidia mittunt ad castra
oppugnanda. In quae haud magno certamine impetu facto cum praedae magis quam
pugnae memores tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem sustinere
non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco res essent, conglobati ad
praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renouant. Et Manlius consul
reuectus in castra, ad omnes portas milite opposito hostibus uiam clauserat. Ea
desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. Nam cum incursantes
quacumque exitum ostenderet spes uano aliquotiens impetu issent, globus iuuenum
unus in ipsum consulem insignem armis inuadit. Prima excepta a circumstantibus
tela; sustineri deinde uis nequit; consul mortifero uolnere ictus cadit,
fusique circa omnes. Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra
trepidos agit, et ad extrema uentum foret ni legati rapto consulis corpore
patefecissent una porta hostibus uiam. Ea erumpunt; consternatoque agmine
abeuntes in uictorem alterum incidunt consulem; ibi iterum caesi fusique passim.
Victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus. Itaque
consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare
possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se familia funesta
Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico
priuatoque deformem luctu lauream non accepturum. Omni acto triumpho depositus
triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior
rediit. Funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque
laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret.
Neque immemor eius quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi animos
plebis, saucios milites curandos diuidit patribus. Fabiis plurimi dati, nec
alibi maiore cura habiti. Inde populares iam esse Fabii, nec hoc ulla nisi
salubri rei publicae arte.
[48] Igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T. Verginio
consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam agere
quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe, primo quoque tempore cum
patribus coalescerent animi plebis. Itaque principio anni censuit priusquam
quisquam agrariae legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum
munus facere; captiuum agrum plebi quam maxime aequaliter darent; uerum esse
habere eos quorum sanguine ac sudore partus sit. Aspernati patres sunt; questi
quoque quidam nimia gloria luxuriare et euanescere uiuidum quondam illud
Caesonis ingenium. Nullae deinde urbanae factiones fuere; uexabantur
incursionibus Aequorum Latini. Eo cum exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum
agrum depopulandum transit. Aequi se in oppida receperunt murisque se tenebant;
eo nulla pugna memorabilis fuit. At a Veiente hoste clades accepta temeritate
alterius consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio
uenisset. Ex eo tempore neque pax neque bellum cum Veientibus fuit; res proxime
formam latrocinii uenerat. Legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas
senserant legiones, agros incursabant, bellum quiete, quietem bello in uicem
eludentes. Ita neque omitti tota res nec perfici poterat; et alia bella aut
praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor
proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos
semper infestos Etruriamque omnem. Sed Veiens hostis, adsiduus magis quam
grauis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore
neglegi poterat aut auerti alio sinebat. Tum Fabia gens senatum adiit. Consul
pro gente loquitur: "adsiduo magis quam magno praesidio, ut scitis, patres
conscripti, bellum Veiens eget. Vos alia bella curate, Fabios hostes Veientibus
date. Auctores sumus tutam ibi maiestatem Romani nominis fore. Nostrum id nobis
uelut familiare bellum priuato sumptu gerere in animo est; res publica et
milite illic et pecunia uacet." Gratiae ingentes actae. Consul e curia
egressus comitante Fabiorum agmine, qui in uestibulo curiae senatus consultum
exspectantes steterant, domum redit. Iussi armati postero die ad limen consulis
adesse; domos inde discedunt.
[49] Manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus ferunt: familiam unam
subisse ciuitatis onus; Veiens bellum in priuatam curam, in priuata arma
uersum. Si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Volscos
sibi, illa Aequos: populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos
subigi populos posse. Fabii postera die arma capiunt; quo iussi erant
conueniunt. Consul paludatus egrediens in uestibulo gentem omnem suam instructo
agmine uidet; acceptus in medium signa ferri iubet. Nunquam exercitus neque
minor numero neque clarior fama et admiratione hominum per urbem incessit. Sex
et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem
sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae
uiribus Veienti populo pestem minitantes. Sequebatur turba propria alia
cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia
uoluentium animo, alia publica sollicitudine excitata, fauore et admiratione
stupens. Ire fortes, ire felices iubent, inceptis euentus pares reddere;
consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
Praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid
animo occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites
breui in patriam ad parentes restituant. In cassum missae preces. Infelici uia,
dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perueniunt. Is
opportunus uisus locus communiendo praesidio. L. Aemilius inde et C. Seruilius
consules facti. Et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad
praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione qua Tuscus ager
Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium, uagantes per utrumque finem,
fecere. Interuallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes
accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones
ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie; quamquam uix
dirigendi aciem spatium Veientibus fuit; adeo inter primam trepidationem dum
post signa ordines introeunt subsidiaque locant, inuecta subito ab latere
Romana equitum ala non pugnae modo incipiendae sed consistendi ademit locum.
Ita fusi retro ad saxa Rubra ibi castra habebant , pacem supplices petunt.
Cuius impetratae, ab insita animis leuitate, ante deductum Cremera Romanum
praesidium paenituit.
[50] Rursus cum Fabiis erat Veienti populo, sine ullo maioris belli
apparatu, certamen; nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus in
incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque
una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca ciuitate
uictoriam tulit. Id primo acerbum indignumque Veientibus est uisum; inde
consilium ex re natum insidiis ferocem hostem captandi; gaudere etiam multo
successu Fabiis audaciam crescere. Itaque et pecora praedantibus aliquotiens,
uelut casu incidissent, obuiam acta, et agrestium fuga uasti relicti agri, et
subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam uero
pauore refugerunt. Iamque Fabii adeo contempserant hostem ut sua inuicta arma
neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Haec spes prouexit ut
ad conspecta procul a Cremera magno campi interuallo pecora, quamquam rara
hostium apparebant arma, decurrerent. Et cum improuidi effuso cursu insidias
circa ipsum iter locatas superassent palatique passim uaga, ut fit pauore
iniecto, raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur; et aduersi et undique
hostes erant. Primo clamor circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte
accidebant; coeuntibusque Etruscis, iam continenti agmine armatorum saepti, quo
magis se hostis inferebat, cogebantur breuiore spatio et ipsi orbem colligere,
quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum, multiplicatis
in arto ordinibus, faciebat. Tum omissa pugna, quam in omnes partes parem
intenderant, in unum locum se omnes inclinant; eo nisi corporibus armisque
rupere cuneo uiam. Duxit uia in editum leniter collem. Inde primo restitere;
mox, ut respirandi superior locus spatium dedit recipiendique a pauore tanto
animum, pepulere etiam subeuntes, uincebatque auxilio loci paucitas, ni iugo
circummissus Veiens in uerticem collis euasisset. Ita superior rursus hostis
factus. Fabii caesi ad unum omnes praesidiumque expugnatum. Trecentos sex
perisse satis conuenit, unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti
Fabiae dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique uel maximum futurum auxilium.
[51] Cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules
erant. Menenius aduersus Tuscos uictoria elatos confestim missus. Tum quoque
male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs foret, super
bellum annona premente transierant enim Etrusci Tiberim , ni Horatius consul
ex Volscis esset reuocatus. Adeoque id bellum ipsis institit moenibus, ut primo
pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. Ibi quamquam paruo
momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino
animo, in futura proelia id certamen fecit. A. Verginius et Sp. Seruilius
consules fiunt. Post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie;
populationes erant, et uelut ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus
dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arte
sunt qua ceperant Fabios. Secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa
pecora praecipitauere in insidias; quo plures erant, maior caedes fuit. Ex hac
clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. Traiecto enim nocte
Tiberi, castra Seruili consulis adorti sunt oppugnare. Inde fusi magna caede in
Ianiculum se aegre recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra
sub Ianiculo communit. Postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate
pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum
celeriora essent, agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad castra hostium
aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interuentu collegae
ipse exercitusque est seruatus. Inter duas acies Etrusci, cum in uicem his
atque illis terga darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici
Veiens bellum.
[52] Vrbi cum pace laxior etiam annona rediit, et aduecto ex Campania
frumento, et postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod abditum
fuerat prolato. Ex copia deinde otioque lasciuire rursus animi et pristina
mala, postquam foris deerant, domi quaerere. Tribuni plebem agitare suo ueneno,
agraria lege; in resistentes incitare patres, nec in uniuersos modo sed in
singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem
dicunt. Inuidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde statiua
consul habuisset; ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano
adnisi essent et patris Agrippae fauor hauddum exoleuisset. In multa
temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duorum milium aeris damnato
multam dixerunt. Ea in caput uertit; negant tulisse ignominiam aegritudinemque;
inde morbo absumptum. Alius deinde reus, Sp. Seruilius, ut consulatu abiit, C.
Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio
tribunis die dicta, non ut Menenius, precibus suis aut patrum sed cum multa
fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit. Et huic proelium cum
Tuscis ad Ianiculum erat crimini. Sed feruidi animi uir ut in publico periculo
ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando
exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta
quondam plebs eos ipsos quibus tum saeuiret magistratus, eas leges haberet,
periculum audacia discussit. Iuuit et Verginius collega testis productus,
participando laudes; magis tamen Menenianum adeo mutauerant animum profuit
iudicium.
[53] Certamina domi finita: Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma
coniunxerant. P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum
exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant,
confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut dum dispersi alii alia
manipulatim excurrunt ad arcendam hostium uim, ea porta cui signa primum
intulerat caperetur. Intra uallum deinde caedes magis quam proelium esse.
Tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veiis captis, ita pauidi
Veientes ad arma currunt. Pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu
intentos in castra adoriuntur. Paulisper auersi turbatique sunt; deinde et ipsi
utroque uersis signis resistunt, et eques ab consule immissus Tuscos fundit
fugatque, eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maxime finitimae
gentes superatae sunt. Dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino
agro posuerant castra populatique fines erant. Eos per se ipsi Latini adsumptis
Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt; ingenti praeda
praeter suas reciperatas res potiti sunt. Missus tamen ab Roma consul in
Volscos C. Nautius; mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque
socios propriis uiribus consiliisque bella gerere. Nullum genus calamitatis
contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie
dimicarent.
[54] L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes prouincia
euenit; non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae
frumento stipendioque imperato. Paci externae confestim continuatur discordia
domi. Agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. Consules, nihil Meneni
damnatione, nihil periculo deterriti Seruili, summa ui resistunt. Abeuntes
magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Aemilius et Opiter
Verginius consulatum ineunt; Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam
annalibus consulem inuenio. Hoc anno, quoscumque consules habuit, rei ad
populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam iuniores
patrum. Suadent monent honoribus et administratione rei publicae abstineant;
consulares uero fasces, praetextam, curulemque sellam nihil aliud quam pompam
funeris putent; claris insignibus uelut infulis uelatos ad mortem destinari.
Quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant
consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, uelut
apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse; si se
commouerit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica
crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante
oculos. His accensi uocibus patres consilia inde non publica sed in priuato
seductaque a plurium conscientia habuere, ubi cum id modo constaret, iure an
iniuria, eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia,
nec auctor quamuis audaci facinori deerat. Igitur iudicii die, cum plebs in
foro erecta expectatione staret, mirari primo quod non descenderet tribunus; dein
cum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam ac
proditam causam publicam queri; tandem qui obuersati uestibulo tribuni fuerant
nuntiant domi mortuum esse inuentum. Quod ubi in totam contionem pertulit
rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio.
Praecipuus pauor tribunos inuaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent
morte collegae monitos. Nec patres satis moderate ferre laetitiam, adeoque
neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes fecisse uideri uellent, palamque
ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.
[55] Sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauentibusque
tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt. Tum uero irasci plebs
tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse de
libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam
tribuniciam potestatem. Aliud agendum ac cogitandum quomodo resistatur
patribus; id autem unum consilium esse ut se ipsa plebs, quando aliud nihil
auxilii habeat, defendat. Quattuor et uiginti lictores apparere consulibus et
eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius, si sint qui
contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. His uocibus alii alios
cum incitassent, ad Voleronem Publilium de plebe hominem quia, quod ordines
duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.
Volero appellat tribunos. Cum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem et
uirgas expediri iubent. "Prouoco" inquit, "ad populum"
Volero, "quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis caedi
malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari." Quo ferocius clamitabat,
eo infestius circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero et praeualens ipse
et adiuuantibus aduocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus
erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans: "prouoco et
fidem plebis imploro. Adeste, ciues; adeste, commilitones; nihil est quod
expectetis tribunos quibus ipsis uestro auxilio opus est." Concitati
homines ueluti ad proelium se expediunt, apparebatque omne discrimen adesse;
nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non priuati iuris. Huic tantae
tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt parum tutam
maiestatem sine uiribus esse. Violatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in
curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret uictoriam. Conticescente
deinde tumultu cum in senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim
plebis, Voleronis audaciam. Multis ferociter dictis sententiis, uicere seniores
quibus ira patrum aduersus temeritatem plebis certari non placuit.
[56] Voleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat
in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. Contraque omnium
opinionem, qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum
credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne uerbo quidem uiolatis
consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis
comitiis fierent. Haud parua res sub titulo prima specie minime atroci
ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi
quos uellent tribunos auferret. Huic actioni gratissimae plebi cum summa ui
resisterent patres, nec quae una uis ad resistendum erat, ut intercederet
aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut principum adduci posset, res
tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in annum extrahitur. Plebs
Voleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum dimicationis rati rem uenturam,
Ap. Claudium Appi filium, iam inde a paternis certaminibus inuisum infestumque
plebi, consulem faciunt. Collega ei T. Quinctius datur. Principio statim anni
nihil prius quam de lege agebatur. Sed ut inuentor legis Volero, sic Laetorius,
collega eius, auctor cum recentior tum acrior erat. Ferocem faciebat belli
gloria ingens, quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. Is, cum
Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum,
ipse incusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem
Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad uexandam et
lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non
suppetebat libertati animoque. Itaque deficiente oratione, "quando quidem
non facile loquor" inquit, "Quirites, quam quod locutus sum praesto,
crastino die adeste; ego hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam
legem". Occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad
impediendam legem in contione consistunt. Summoueri Laetorius iubet,
praeterquam qui suffragium ineant. Adulescentes nobiles stabant nihil cedentes
uiatori. Tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius negare ius
esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; non enim populi sed plebis eum magistratum
esse; nec illam ipsam submouere pro imperio posse more maiorum, quia ita
dicatur: "si uobis uidetur, discedite, Quirites." Facile contemptim
de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. Ardens igitur ira tribunus
uiatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, priuatum esse
clamitans, sine imperio, sine magistratu; uiolatusque esset tribunus, ni et
contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum
in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius
pertinacia tantam tempestatem, certatumque haud incruento proelio foret, ni
Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam ui, si aliter
non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saeuientem precibus lenisset,
nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium; non uim
suam illis tempus adempturum, sed consilium uiribus additurum; et patres in
populi et consulem in patrum fore potestate.
[57] Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus.
Dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. Vbi cum timor atque ira
in uicem sententias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad
consultandum auocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut
Quinctio gratias agerent quod eius opera mitigata discordia esset. Ab Appio
petitur ut tantam consularem maiestatem esse uellet quanta esse in concordi
ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quisque omnia trahant, nihil
relictum esse uirium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis
quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri. Appius contra testari deos
atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri; non consulem senatui sed
senatum consuli deesse; grauiores accipi leges quam in Sacro monte acceptae
sint. Victus tamen patrum consensu quieuit; lex silentio perfertur.
[58] Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. Numero etiam additos
tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos,
Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Maecilium. Volscum
Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. Vastauerant agros ut
si qua secessio plebis fieret ad se receptum haberet; compositis deinde rebus
castra retro mouere. Ap. Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi prouincia
euenit. Eadem in militia saeuitia Appi quae domi esse, liberior quod sine
tribuniciis uinculis erat. Odisse plebem plus quam paterno odio: se uictum ab
ea; se unico consule electo aduersus tribuniciam potestatem perlatam legem esse,
quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores impedierint consules.
Haec ira indignatioque ferocem animum ad uexandum saeuo imperio exercitum
stimulabat. Nec ulla ui domari poterat; tantum certamen animis imbiberant.
Segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus
coercebat. Si citius agi uellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator
operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; praesenti uoltus
demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio animus
interdum moueretur. Omni nequiquam acerbitate prompta, nihil iam cum militibus
agere; a centurionibus corruptum exercitum dicere; tribunos plebei cauillans
interdum et Volerones uocare.
[59] Nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes idem
certamen animorum aduersus Appium habiturum exercitum Romanum quod aduersus
Fabium consulem habuisset. Ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior fuit; non
enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed uinci uoluit. Productus
in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem
Volscum munimentis uidit foedamque extremi agminis caedem. Tum expressa uis ad
pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur hostis, satis tamen appareret
capi tantum castra militem Romanum noluisse, alioqui gaudere sua clade atque
ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saeuire uellet
contionemque aduocaret, concurrunt ad eum legati tribunique, monentes ne utique
experiri uellet imperium, cuius uis omnis in consensu oboedientium esset;
negare uolgo milites se ad contionem ituros passimque exaudiri uoces
postulantium ut castra ex Volsco agro moueantur; hostem uictorem paulo ante
prope in portis ac uallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed
apertam speciem obuersari ante oculos. Victus tandem, quando quidem nihil
praeter tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem
pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit. Cum
maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati,
nouissimos adoriuntur. A quibus perlatus ad primos tumultus eo pauore signaque
et ordines turbauit ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. Nemo
ullius nisi fugae memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque
euasere ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. Tandem conlectis
ex dissipato cursu militibus consul, cum reuocando nequiquam suos persecutus
esset, in pacato agro castra posuit; aduocataque contione inuectus haud falso
in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum, ubi signa,
ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso signiferos, ad
hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines, uirgis caesos securi
percussit: cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti.
[60] Contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis
certatum est. Et natura Quinctius erat lenior, et saeuitia infelix collegae quo
is magis gauderet ingenio suo effecerat. Huic tantae concordiae ducis
exercitusque non ausi offerre se Aequi, uagari populabundum hostem per agros
passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda. Ea omnis militi data
est. Addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio gaudent militum animi.
Cum duci, tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus rediit, sibi
parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu memorans. Varia fortuna
belli, atroci discordia domi forique annum exactum insignem maxime comitia
tributa efficiunt, res maior uictoria suscepti certaminis quam usu. Plus enim
dignitatis comitiis ipsis detractum est patres ex concilio submouendo, quam
uirium aut plebi additum est aut demptum patribus.
[61] Turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus, cum
propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi, cui
acerrimo aduersario legis causamque possessorum publici agri tamquam tertio
consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. Nunquam ante tam
inuisus plebi reus ad iudicium uocatus populi est, plenus suarum, plenus
paternarum irarum. Patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt:
propugnatorem senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes tribunicios
plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine egressum, iratae
obici plebi. Vnus e patribus ipse Ap. Claudius et tribunos et plebem et suum
iudicium pro nihilo habebat. Illum non minae plebis, non senatus preces
perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret aut supplex prensaret
homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum
agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret. Idem habitus oris, eadem
contumacia in uoltu, idem in oratione spiritus erat, adeo ut magna pars plebis
Appium non minus reum timeret quam consulem timuerat. Semel causam dixit, quo
semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu, adeoque constantia sua et
tribunos obstupefecit et plebem ut diem ipsi sua uoluntate prodicerent, trahi
deinde rem sinerent. Haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen quam
prodicta dies ueniret, morbo moritur. Cuius laudationem cum tribunus plebis
impedire conaretur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti uiri
noluit, et laudationem tam aequis auribus mortui audiuit quam uiui accusationem
audierat et exsequias frequens celebrauit.
[62] Eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus, cum hostem
ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit foeda
tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta. Admirationem deinde auxit
signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut uelut numine aliquo
defensa castra oppugnare iterum religio fuerit. Omnis ira belli ad populationem
agri uertit. Alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit. Et ibi, quia
hostis moenibus se tenebat, uastati agri sunt. Incendiis deinde non uillarum
modo sed etiam uicorum quibus frequenter habitabatur Sabini exciti cum
praedatoribus occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere
castra in tutiora loca. Id satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret
hostem, integro inde decedens bello.
[63] Inter haec bella manente discordia domi, consules T. Numicius Priscus
A. Verginius facti. Non ultra uidebatur latura plebes dilationem agrariae
legis, ultimaque uis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis uillarum
fugaque agrestium cognitum est. Ea res maturam iam seditionem ac prope
erumpentem repressit. Consules coacti extemplo ab senatu ad bellum educta ex
urbe iuuentute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes quidem nihil
aliud quam perfusis uano timore Romanis citato agmine abeunt: Numicius Antium
aduersus Volscos, Verginius contra Aequos profectus. Ibi ex insidiis prope
magna accepta clade uirtus militum rem prolapsam neglegentia consulis
restituit. Melius in Volscis imperatum est; fusi primo proelio hostes fugaque
in urbem Antium, ut tum res erant opulentissimam, acti. Quam consul oppugnare
non ausus Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit.
Dum Aequi Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad portas urbis
populantes incessere. Deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus,
utroque per iram consule ingresso in fines, plus cladium quam intulerant
acceperunt.
[64] Extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae certamine
patrum et plebis. Irata plebs interesse consularibus comitiis noluit; per
patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q. Seruilius. Similem
annum priori habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini
Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et incendia circum
Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina moenibusque pulsi ingentes
tamen praedas hominum pecorumque egere. Quos Seruilius consul infesto exercitu
insecutus ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem
adeo effuse fecit, ut nihil bello intactum relinquerent multiplicique capta
praeda rediret. Et in Volscis res publica egregie gesta cum ducis tum militum
opera. Primum aequo campo signis conlatis pugnatum, ingenti caede utrimque,
plurimo sanguine; et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum
rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero
clamitans concitasset aciem. Impetu facto dum se putant uincere uicere. Consul
metuens ne nimis instando renouaret certamen, signum receptui dedit.
Intercessere pauci dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per
quos ingens uis hominum ex omnibus Volscis Aequisque populis in castra uenit,
haud dubitans si senserint Romanos nocte abituros. Itaque tertia fere uigilia
ad castra oppugnanda ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus
exciuerat, cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum
cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere
ante uallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. Reliquum noctis adeo
tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos
species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus
hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante
sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum hostium tenuit.
[65] Vbi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem
fessum stando et uigiliis Volscum primo impetu perculit; quamquam cessere magis
quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post principia
integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul ubi ad iniquum locum uentum est,
sistit aciem. Miles aegre teneri, clamare et poscere ut perculsis instare
liceat. Ferocius agunt equites; circumfusi duci uociferantur se ante signa
ituros. Dum cunctatur consul uirtute militum fretus, loco parum fidens,
conclamant se ituros clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis quo
leuiores ardua euaderent, cursu subeunt. Volscus effusis ad primum impetum
missilibus telis, saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosque
ictibus crebris urget ex superiore loco. Sic prope oneratum est sinistrum
Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem,
simul ignauiam, pudore metum excussisset. Restitere primo obstinatis animis;
deinde, ut obtinentes locum uim pro ui referebant, audent ultro gradum inferre
et clamore renouato commouent aciem; tum rursus impetu capto enituntur atque
exsuperant iniquitatem loci. Iam prope erat ut in summum cliui iugum euaderent
cum terga hostes dedere, effusoque cursu paene agmine uno fugientes
sequentesque castris incidere. In eo pauore castra capiuntur: qui Volscorum
effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus. Paucos
circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium noua ui, sed quod iam inde ab
infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.
Liber III
[1] Antio capto, T. Aemilius et Q. Fabius
consules fiunt. Hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti
superfuerat. Iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor;
itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et
tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri
posse rati, suscipiunt, et consul manebat in sententia sua. Possessores et
magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem ciuitatis et
largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius inuidiam rei a tribunis
in consulem auerterant. Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti
acerbo rem expedisset: T. Quincti ductu et auspicio agri captum priore anno
aliquantum a Volscis esse; Antium, opportunam et maritimam urbem, coloniam
deduci posse; ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, ciuitatem
in concordia fore. Haec sententia accepta est. Triumuiros agro dando creat T.
Quinctium A. Verginium P. Furium; iussi nomina dare qui agrum accipere uellent.
Fecit statim, ut fit, fastidium copia adeoque pauci nomina dedere ut ad
explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo poscere Romae
agrum malle quam alibi accipere. Aequi a Q. Fabio—is eo cum exercitu
uenerat—pacem petiere, inritamque eam ipsi subita incursione in agrum Latinum
fecere.
[2] Q. Seruilius insequenti anno—is enim cum
Sp. Postumio consul fuit—in Aequos missus in Latino agro statiua habuit. Quies
necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. Extractum in tertium annum bellum
est Q. Fabio et T. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is uictor
pacem Aequis dederat, ea prouincia data. Qui haud dubia spe profectus famam
nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gentis missos nuntiare
iussit Q. Fabium consulem dicere se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma
Aequis bellum adferre eadem dextera armata quam pacatam illis antea dederat.
Quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes esse, mox fore ultores.
Se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua sponte Aequos quam pati
hostilia malle. Si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore: sin
periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum. Haec dicta
adeo nihil mouerunt quemquam ut legati prope uiolati sint exercitusque in
Algidum aduersus Romanos missus. Quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei
magis quam periculum consulem alterum ab urbe exciuit. Ita duo consulares
exercitus ad hostem accessere acie instructa ut confestim dimicarent. Sed cum
forte haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat:
'Ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. In noctem imminentem aciem
instruitis; longiore luce ad id certamen quod instat nobis opus est. Crastino
die oriente sole redite in aciem; erit copia pugnandi; ne timete.' His uocibus
inritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam uenire noctem ratus
quae moram certamini faceret. Tum quidem corpora cibo somnoque curant; ubi
inluxit postero die, prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi
processere. Proelium fuit utrimque uehemens, quod et Romanus ira odioque
pugnabat et Aequos conscientia contracti culpa periculi et desperatio futurae
sibi postea fidei ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere aciem
Romanam Aequi; pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo
inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increpare duces quod in aciem,
qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit; Aequos populationibus
incursionibusque meliores esse et multas passim manus quam magnam molem unius
exercitus rectius bella gerere.
[3] Relicto itaque castris praesidio egressi
tanto cum tumultu inuasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem
pertulerint. Necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus
quam ne uictus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset
timeri poterat; agrestesque pauidi incidentes portis non populationem nec
praedonum paruas manus, sed omnia uano augentes timore exercitus et legiones
adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant. Ab his proximi
audita incerta eoque uaniora ferre ad alios. Cursus clamorque uocantium ad arma
haud multum a pauore captae urbis abesse. Forte ab Algido Quinctius consul
redierat Romam. Id remedium timori fuit; tumultuque sedato uictos timeri
increpans hostes, praesidia portis imposuit. Vocato dein senatu cum ex
auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q.
Seruilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non inuenit. Ab altero
consule res gesta egregie est; qui, qua uenturum hostem sciebat, grauem praeda
eoque impeditiore agmine incedentem adgressus, funestam populationem fecit.
Pauci hostium euasere ex insidiis, praeda omnis recepta est. Sic finem
iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit. Census
deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum. Censa ciuium capita centum
quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos orbasque. In
Aequis nihil deinde memorabile actum; in oppida sua se recepere, uri sua
popularique passi. Consul cum aliquotiens per omnem hostium agrum infesto
agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit.
[4] Consules inde A. Postumius Albus Sp.
Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam; id admoneo, ne quis immutationem
uirorum ipsorum esse quae nominum est putet. Haud dubium erat quin cum Aequis
alter consulum bellum gereret. Itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium
petiere; quo cupide oblato—adeo ciuitates hae perpetuo in Romanos odio
certauere—bellum summa ui parabatur. Sentiunt Hernici et praedicunt Romanis
Ecetranum ad Aequos descisse. Suspecta et colonia Antium fuit, quod magna uis
hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per
bellum Aequicum uel acerrimus fuit; compulsis deinde in oppida Aequis, ea
multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis
abalienauit. Necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset,
datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent
quid rei esset. Qui cum haud grauate uenissent, introducti a consulibus ad
senatum ita responderunt ad interrogata ut magis suspecti quam uenerant
dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius consulum alter cui ea
prouincia euenerat profectus in Aequos, Hernicorum in agro populabundum hostem
inuenit, ignarusque multitudinis, quia nusquam uniuersa conspecta fuerat,
imparem copiis exercitum temere pugnae commisit. Primo concursu pulsus se intra
castra recepit. Neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et
postero die tanta ui castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius
quidem inde mitti Romam posset. Hernici et male pugnatum et consulem
exercitumque obsideri nuntiauerunt, tantumque terrorem incussere patribus ut,
quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio,
alteri consulum, negotium daretur uideret ne quid res publica detrimenti
caperet. Ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes qui arma ferre
possent optimum uisum est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum
sociali exercitu mitti; ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium
dare Quinctio subitarios milites—ita tum repentina auxilia appellabant—iussi.
[5] Multi per eos dies motus multique impetus
hinc atque illinc facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam
uires Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt; simul castra
oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque
ipsam, si qua fortuna daret, temptandam. L. Valerius ad praesidium urbis
relictus, consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. Nihil
remissum ab ulla parte curae aut laboris; uigiliae in urbe, stationes ante
portas praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu,
iustitium per aliquot dies seruatum. Interim in castris Furius consul, cum
primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit
et, cum persequi posset, metu substitit ne qua ex parte altera in castra uis
fieret. Furium legatum—frater idem consulis erat—longius extulit cursus; nec
suos ille redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum uidit.
Ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis ut uiam sibi ad castra
faceret, acriter dimicans cecidit. Et consul nuntio circumuenti fratris
conuersus ad pugnam, dum se temere magis quam satis caute in mediam
dimicationem infert, uolnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et suorum
animos turbauit et ferociores hostes fecit; qui caede legati et consulis
uolnere accensi nulla deinde ui sustineri potuere, ut compulsi in castra Romani
rursus obsiderentur nec spe nec uiribus pares; uenissetque in periculum summa
rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, ~cum Latino Hernicoque exercitu,
subuenisset. Is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter
ostentantes ab tergo adortus simul ad signum ab se procul editum ex castris
eruptione facta, magnam uim hostium circumuenit. Minor caedis, fuga effusior
Aequorum in agro fuit Romano, in quos palatos praedam agentes Postumius aliquot
locis, quibus opportuna imposuerat praesidia, impetum dedit. Hi uagi dissipato
agmine fugientes in Quinctium uictorem cum saucio consule reuertentem incidere;
tum consularis exercitus egregia pugna consulis uolnus, legati et cohortium
ultus est caedem. Magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et
acceptae. Difficile ad fidem est in tam antiqua re quot pugnauerint
ceciderintue exacto adfirmare numero; audet tamen Antias Valerius concipere
summas: Romanos cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos: ex
praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis uagabantur ab A.
Postumio consule duo milia et quadringentos caesos: ceteram multitudinem
praedam agentem quae inciderit in Quinctium nequaquam pari defunctam esse
caede: interfecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum,
ducentos ait et triginta. Vt Romam reditum est et iustitium remissum, caelum
uisum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obuersata oculis aut uanas
exterritis ostentauere species. His auertendis terroribus in triduum feriae
indictae, per quas omnia delubra pacem deum exposcentium uirorum mulierumque turba
implebantur. Cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob impigram
militiam actis remissae domos. Antiates mille milites, quia serum auxilium post
proelium uenerant, prope cum ignominia dimissi.
[6] Comitia inde habita; creati consules L.
Aebutius P. Seruilius. Kalendis Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur,
consulatum ineunt. Graue tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque,
nec hominibus magis quam pecori, et auxere uim morbi terrore populationis
pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. Ea conluuio mixtorum omnis generis
animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu
ac uigiliis angebat, ministeriaque in uicem ac contagio ipsa uolgabant morbos.
Vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo
Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti
fines suos depopulari. Praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis
adflictam ciuitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut per se
ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur; urbem Romanam subita deum ira
morbo populari; si qua eius mali quies ueniat, ut anno ante, ut semper alias,
sociis opem laturos. Discessere socii, pro tristi nuntio tristiorem domum
referentes, quippe quibus per se sustinendum bellum erat quod uix Romanis fulti
uiribus sustinuissent. Non diutius se in Hernico hostis continuit; pergit inde
infestus in agros Romanos, etiam sine belli iniuria uastatos. Vbi cum obuius
nemo ne inermis quidem fieret, perque omnia non praesidiis modo deserta sed
etiam cultu agresti transirent, peruenere ad tertium lapidem Gabina uia.
Mortuus Aebutius erat Romanus consul; collega eius Seruilius exigua in spe
trahebat animam; adfecti plerique principum, patrum maior pars, militaris fere
aetas omnis, ut non modo ad expeditiones quas in tanto tumultu res poscebat,
sed uix ad quietas stationes uiribus sufficerent. Munus uigiliarum senatores,
qui per aetatem ac ualetudinem poterant, per se ipsi obibant; circumitio ac
cura aedilium plebi erat; ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii
uenerat.
[7] Deserta omnia, sine capite, sine uiribus,
di praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum
potius mentem quam hostium dedit. Adeo enim nullam spem non potiundi modo sed
ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit tectaque procul uisa atque
imminentes tumuli auertere mentes eorum, ut totis passim castris fremitu orto
quid in uasto ac deserto agro inter tabem pecorum hominumque desides sine
praeda tempus tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis,
petere possent, signa repente conuellerent transuersisque itineribus per
Labicanos agros in Tusculanos colles transirent. Eo uis omnis tempestasque
belli conuersa est. Interim Hernici Latinique pudore etiam, non misericordia
solum, moti si nec obstitissent communibus hostibus infesto agmine Romanam
urbem petentibus nec opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu
Romam pergunt. Vbi cum hostes non inuenissent, secuti famam ac uestigia obuii fiunt
descendentibus ab Tusculana in Albanam uallem. Ibi haudquaquam aequo proelio
pugnatum est, fidesque sua sociis parum felix in praesentia fuit. Haud minor
Romae fit morbo strages quam quanta ferro sociorum facta erat. Consul qui unus
supererat moritur; mortui et alii clari uiri, M. Valerius, T. Verginius Rutulus
augures, Ser. Sulpicius curio maximus; et per ignota capita late uagata est uis
morbi, inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac uota uertit. Iussi
cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque exposcere deum, ad id quod
sua quemque mala cogebant auctoritate publica euocati omnia delubra implent.
Stratae passim matres, crinibus templa uerrentes, ueniam irarum caelestium
finemque pesti exposcunt.
[8] Inde paulatim, seu pace deum impetrata
seu grauiore tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora salubriora
esse incipere, uersisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna
exissent, P. Valerius Publicola tertio die quam interregnum inierat consules
creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium Geminum, siue ille Vetusius
fuit. Ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt, iam satis ualida
ciuitate ut non solum arcere bellum sed ultro etiam inferre posset. Igitur
nuntiantibus Hernicis in fines suos transcendisse hostes impigre promissum
auxilium. Duo consulares exercitus scripti. Veturius missus in Volscos ad
bellum ultro inferendum: Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro
oppositus non ultra quam in Hernicos procedit. Veturius primo proelio hostes
fundit fugatque: Lucretium dum in Hernicis sedet praedonum agmen fefellit supra
montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. Vastauere agros
Praenestinum Gabinumque; ex Gabino in Tusculanos flexere colles. Vrbi quoque
Romae ingens praebitus terror, magis in re subita quam quod ad arcendam uim
parum uirium esset. Q. Fabius praeerat urbi; is armata iuuentute dispositisque
praesidiis tuta omnia ac tranquilla fecit. Itaque hostes praeda ex proximis
locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto
longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium incidunt
consulem iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad certamen
intentum. Igitur praeparatis animis repentino pauore perculsos adorti aliquanto
pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cauas ualles,
cum exitus haud in facili essent, circumueniunt. Ibi Volscum nomen prope
deletum est. Tredecim milia quadringentos septuaginta cecidisse in acie ac
fuga, mille septingentos quinquaginta uiuos captos, signa uiginti septem
militaria relata in quibusdam annalibus inuenio, ubi etsi adiectum aliquid
numero sit, magna certe caedes fuit. Victor consul ingenti praeda potitus eodem
in statiua rediit. Tum consules castra coniungunt, et Volsci Aequique adflictas
uires suas in unum contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit. Eadem fortuna
uictoriam dedit; fusis hostibus etiam castra capta.
[9] Sic res Romana in antiquum statum rediit,
secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitauerunt. C. Terentilius Harsa
tribunus plebis eo anno fuit. Is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis
actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus,
maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile liberae ciuitati
inuehebatur: nomine enim tantum minus inuidiosum, re ipsa prope atrocius quam
regium esse; quippe duos pro uno dominos acceptos, immoderata, infinita
potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnes metus legum omniaque supplicia
uerterent in plebem. Quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum
ut quinque uiri creentur legibus de imperio consulari scribendis; quod populus
in se ius dederit, eo consulem usurum, non ipsos libidinem ac licentiam suam
pro lege habituros. Qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus
consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio uocatur, qui
adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est inuectus ut nihil, si ambo
consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit:
insidiatum eum et tempore capto adortum rem publicam. Si quem similem eius
priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non potuisse
sisti. Mortuis duobus consulibus, iacente aegra ciuitate, in conluuione omnium
rerum, ad tollendum rei publicae consulare imperium laturum leges fuisse, ducem
Volscis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum. Quid tandem? Illi non licere,
si quid consules superbe in aliquem ciuium aut crudeliter fecerint, diem
dicere, accusare iis ipsis iudicibus quorum in aliquem saeuitum sit? Non illum
consulare imperium sed tribuniciam potestatem inuisam intolerandamque facere;
quam placatam reconciliatamque patribus de integro in antiqua redigi mala.
Neque illum se deprecari quo minus pergat ut coeperit. 'Vos' inquit Fabius,
'ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem istam ad
singulorum auxilium, non ad perniciem uniuersorum comparatam esse; tribunos
plebis uos creatos, non hostes patribus. Nobis miserum, inuidiosum uobis est,
desertam rem publicam inuadi. Non ius uestrum, sed inuidiam minueritis. Agite
cum collega ut rem integram in aduentum consulum differat. Ne Aequi quidem ac
Volsci, morbo absumptis priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello
institere.' Agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa
sublata, consules extemplo arcessiti.
[10] Lucretius cum ingenti praeda, maiore
multo gloria rediit. Et auget gloriam adueniens exposita omni in campo Martio
praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. Reliqua uendita, quibus
domini non exstitere. Debebatur omnium consensu consuli triumphus; sed dilata
res est, tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit. Iactata per aliquot
dies cum in senatu res tum apud populum est; cessit ad ultimum maiestati
consulis tribunus et destitit. Tum imperatori exercituique honos suus redditus.
Triumphauit de Volscis Aequisque; triumphantem secutae suae legiones. Alteri
consuli datum ut ouans sine militibus urbem iniret. Anno deinde insequenti lex
Terentilia ab toto relata collegio nouos adgressa consules est; erant consules
P. Volumnius Ser. Sulpicius. Eo anno caelum ardere uisum, terra ingenti
concussa motu est. Bouem locutam, cui rei priore anno fides non fuerat,
creditum. Inter alia prodigia et carne pluit, quem imbrem ingens numerus auium
interuolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita iacuisse per
aliquot dies ut nihil odor mutaret. Libri per duumuiros sacrorum aditi;
pericula a conuentu alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus
caedesque inde fierent; inter cetera monitum ut seditionibus abstineretur. Id
factum ad impediendam legem tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen.
Ecce, ut idem in singulos annos orbis uolueretur, Hernici nuntiant Volscos et
Aequos, etsi abscisae res sint, reficere exercitus; Antii summam rei positam;
Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere; id caput, eas uires belli esse.
Vt haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur; consules belli
administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci, alteri ut Aequi
prouincia esset. Tribuni coram in foro personare, fabulam compositam Volsci
belli, Hernicos ad partes paratos. Iam ne uirtute quidem premi libertatem
populi Romani sed arte eludi. Quia occidione prope occisos Volscos et Aequos
mouere sua sponte arma posse iam fides abierit, nouos hostes quaeri; coloniam
fidam propinquam infamem fieri. Bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum
plebe Romana, quam oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent,
exsilio et relegatione ciuium ulciscentes tribunos. Sic, ne quid aliud actum
putent, uictam legem esse, nisi dum in integro res sit, dum domi, dum togati
sint, caueant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant. Si animus
sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos. Nullum terrorem externum,
nullum periculum esse; cauisse deos priore anno ut tuto libertas defendi
posset. Haec tribuni.
[11] At ex parte altera consules in conspectu
eorum positis sellis dilectum habebant. Eo decurrunt tribuni contionemque secum
trahunt. Citati pauci uelut rei experiundae causa, et statim uis coorta.
Quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat; neque suum
cuique ius modum faciebat sed uirium spes, et manu obtinendum erat quod
intenderes. Quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic patres
se in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.
Initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se
submoueri haud sinebant. Nec fere seniores rei intererant, quippe quae non
consilio regenda sed permissa temeritati audaciaeque esset. Multum et consules
se abstinebant, ne cui in conluuione rerum maiestatem suam contumeliae
offerrent. Caeso erat Quinctius, ferox iuuenis qua nobilitate gentis, qua
corporis magnitudine et uiribus. Ad ea munera data a dis et ipse addiderat
multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua, non manu
promptior in ciuitate haberetur. Hic cum in medio patrum agmine constitisset,
eminens inter alios, uelut omnes dictaturas consulatusque gerens in uoce ac
uiribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat. Hoc
duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui obuius fuerat,
mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret, si sic agi liceret, uictam
legem esse. Tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius, ex collegio
unus, Caesoni capitis diem dicit. Atrox ingenium accenderat eo facto magis quam
conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos uelut iusto
persequi bello. Accusator pati reum ruere inuidiaeque flammam ac materiam
criminibus suis suggerere; legem interim non tam ad spem perferendi quam ad
lacessendam Caesonis temeritatem ferre. Ibi multa saepe ab iuuentute inconsulte
dicta factaque in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium. Tamen legi
resistebat. Et A. Verginius identidem plebi: 'Ecquid sentitis iam, uos,
Quirites, Caesonem simul ciuem et legem quam cupitis habere non posse? Quamquam
quid ego legem loquor? Libertati obstat; omnes Tarquinios superbia exsuperat.
Exspectate dum consul aut dictator fiat, quem priuatum uiribus et audacia
regnantem uidetis.' Adsentiebantur multi pulsatos se querentes, et tribunum ad
rem peragendam ultro incitabant.
[12] Iam aderat iudicio dies apparebatque
uolgo homines in damnatione Caesonis libertatem agi credere. Tum demum coactus
cum multa indignitate prensabat singulos. Sequebantur necessarii, principes
ciuitatis. T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat, cum multa referret
sua familiaeque decora, adfirmabat neque in Quinctia gente neque in ciuitate
Romana tantam indolem tam maturae uirtutis unquam exstitisse; suum primum
militem fuisse, se saepe uidente pugnasse in hostem. Sp. Furius, missum ab
Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis rebus uenisse subsidio; neminem
unum esse cuius magis opera putet rem restitutam. L. Lucretius, consul anni
prioris, recenti gloria nitens, suas laudes participare cum Caesone, memorare
pugnas, referre egregia facinora nunc in expeditionibus, nunc in acie; suadere
et monere iuuenem egregium, instructum naturae fortunaeque omnibus bonis,
maximum momentum rerum eius ciuitatis in quamcumque uenisset, suum quam alienum
mallent ciuem esse. Quod offendat in eo, feruorem et audaciam, aetatem cottidie
auferre: quod desideretur, consilium, id in dies crescere. Senescentibus
uitiis, maturescente uirtute, sinerent tantum uirum senem in ciuitate fieri.
Pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando
laudes, ne cumularet inuidiam, sed ueniam errori atque adulescentiae petendo,
sibi qui non dicto, non facto quemquam offendisset, ut condonarent filium
orabat. Sed alii auersabantur preces aut uerecundia aut metu, alii se suosque
mulcatos querentes atroci responso iudicium suum praeferebant.
[13] Premebat reum praeter uolgatam inuidiam
crimen unum, quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis
fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat,
in iuuentutem grassantem in Subura incidisse. Ibi rixam natam esse fratremque
suum maiorem natu, necdum ex morbo satis ualidum, pugno ictum ab Caesone
cecidisse; semianimem inter manus domum ablatum, mortuumque inde arbitrari, nec
sibi rem exsequi tam atrocem per consules superiorum annorum licuisse. Haec
Volscio clamitante adeo concitati homines sunt ut haud multum afuerit quin
impetu populi Caeso interiret. Verginius arripi iubet hominem et in uincula
duci. Patricii ui contra uim resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei
capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum
indicta causa non debere uiolari. Tribunus supplicium negat sumpturum se de
indemnato; seruaturum tamen in uinculis esse ad iudicii diem ut, qui hominem
necauerit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat. Appellati tribuni
medio decreto ius auxilii sui expediunt: in uincla conici uetant; sisti reum
pecuniamque ni sistatur populo promitti placere pronuntiant. Summam pecuniae
quantam aequum esset promitti, ueniebat in dubium; id ad senatum reicitur:
reus, dum consulerentur patres, retentus in publico est. Vades dari placuit;
unum uadem tribus milibus aeris obligarunt; quot darentur permissum tribunis
est. Decem finierunt; tot uadibus accusator uadatus est reum. Hic primus uades
publico dedit. Dimissus e foro nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit.
Iudicii die cum excusaretur solum uertisse exsilii causa, nihilo minus Verginio
comitia habente, collegae appellati dimisere concilium. Pecunia a patre exacta
crudeliter, ut diuenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim ueluti
relegatus deuio quodam tugurio uiueret.
[14] Hoc iudicium et promulgata lex exercuit
ciuitatem: ab externis armis otium fuit. Cum uelut uictores tribuni perculsis
patribus Caesonis exsilio prope perlatam esse crederent legem, et quod ad
seniores patrum pertineret cessissent possessione rei publicae, iuniores, id
maxime quod Caesonis sodalium fuit, auxere iras in plebem, non minuerunt
animos; sed ibi plurimum profectum est quod modo quodam temperauere impetus
suos. Cum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi
paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum submouentes
praebuere causam, adorti sunt ut nemo unus inde praecipuum quicquam gloriae
domum inuidiaeue ferret, mille pro uno Caesones exstitisse plebes quereretur.
Mediis diebus quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius
aut quietius erat. Benigne salutare, adloqui plebis homines, domum inuitare,
adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia
habere, nunquam ulli neque publice neque priuatim truces esse, nisi cum de lege
agi coeptum esset; alibi popularis iuuentus erat. Ne uoce quidem incommoda,
nedum ut ulla uis fieret, paulatim permulcendo tractandoque mansuefecerant
plebem. His per totum annum artibus lex elusa est. Nec cetera modo tribuni
tranquillo peregere, sed refecti quoque in insequentem annum.
[15] Accipiunt ciuitatem placidiorem consules
C. Claudius Appi filius et P. Valerius Publicola. Nihil noui nouus annus
attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura ciuitatem tenebat. Quantum
iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant
ut plebi suspectos eos criminando facerent: coniurationem factam; Caesonem
Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita; id
negotii datum ab senioribus patrum ut iuuentus tribuniciam potestatem e re
publica tolleret formaque eadem ciuitatis esset quae ante Sacrum montem
occupatum fuerat. Et ab Volscis et Aequis statum iam ac prope sollemne in
singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud nouum malum necopinato
exortum. Exsules seruique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Appio
Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupauere. Confestim in arce
facta caedes eorum qui coniurare et simul capere arma noluerant: alii inter
tumultum praecipites pauore in forum deuolant: alternae uoces 'ad arma' et
'hostes in urbe sunt' audiebantur. Consules et armare plebem et inermem pati
timebant, incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis
an ab seruili fraude, urbem inuasisset; sedabant tumultus, sedando interdum
mouebant; nec enim poterat pauida et consternata multitudo regi imperio. Dant
tamen arma, non uolgo, tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia
esset. Solliciti reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus
hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere.
Lux deinde aperuit bellum ducemque belli. Seruos ad libertatem Appius Herdonius
ex Capitolio uocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules
iniuria pulsos in patriam reduceret et seruitiis graue iugum demeret; id malle
populo Romano auctore fieri: si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia
extrema temptaturum et concitaturum.
[16] Dilucere res magis patribus atque
consulibus. Praeter ea tamen quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id
consilium esset timere et, cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae
Etruscaeque legiones ex composito adessent, tum aeterni hostes, Volsci et
Aequi, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam
uenirent. Multi et uarii timores; inter ceteros eminebat terror seruilis ne
suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior
fieret, fidem abrogare satis erat tutum; uixque concordia sisti uidebatur
posse. Tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem
timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens tum
quiesse peregrino terrore sopitum uidebatur. Ad id prope unum maxime inclinatis
rebus incubuit. Tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum, sed uanam
imaginem belli ad auertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse
contenderent; patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra
tumultuatos esse se sentiant, maiore quam uenerint silentio abituros. Concilium
inde legis perferendae habere, auocato populo ab armis. Senatum interim
consules habent, alio se maiore ab tribunis metu ostendente quam quem nocturnus
hostis intulerat.
[17] Postquam arma poni et discedere homines
ab stationibus nuntiatum est, P. Valerius, collega senatum retinente, se ex curia
proripit, inde in templum ad tribunos uenit. 'Quid hoc rei est' inquit,
'tribuni? Appi Herdoni ductu et auspicio rem publicam euersuri estis? Tam felix
uobis corrumpendis fuit qui seruitia non commouit auctor? Cum hostes supra
caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet?' Inde ad multitudinem
oratione uersa: 'Si uos urbis, Quirites, si uestri nulla cura tangit, at uos
ueremini deos uestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina
et Minerua, alii di deaeque obsidentur; castra seruorum publicos uestros
penates tenent; haec uobis forma sanae ciuitatis uidetur? Tantum hostium non
solum intra muros est sed in arce supra forum curiamque; comitia interim in
foro sunt, senatus in curia est; uelut cum otium superat, senator sententiam dicit,
alii Quirites suffragium ineunt. Non quidquid patrum plebisque est, consules,
tribunos, deos hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere,
liberare ac pacare augustissimam illam domum Iouis optimi maximi decuit? Romule
pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro captam
recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi uiam, quam tu dux, quam tuus
ingressus exercitus est. Primus en ego consul, quantum mortalis deum possum, te
ac tua uestigia sequar.' Vltimum orationis fuit, se arma capere, uocare omnes
Quirites ad arma; si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribuniciae
potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in
Capitolio, in foro, pro hoste habiturum. Iuberent tribuni, quoniam in Appium
Herdonium uetarent, in P. Valerium consulem sumi arma; ausurum se in tribunis,
quod princeps familiae suae ausus in regibus esset. Vim ultimam apparebat
futuram spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. Nec lex tamen ferri nec
ire in Capitolium consul potuit; nox certamina coepta oppressit; tribuni
cessere nocti, timentes consulum arma. Amotis inde seditionis auctoribus patres
circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere;
admonere ut uiderent in quod discrimen rem publicam adducerent. Non inter
patres ac plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa
deorum, penates publicos priuatosque hostibus dedi. Dum haec in foro sedandae
discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neue Veiens hostis
moueretur, circa portas murosque discesserant.
[18] Eadem nocte et Tusculum de arce capta
Capitolioque occupato et alio turbatae urbis statu nuntii ueniunt. L. Mamilius
Tusculi tum dictator erat. Is confestim conuocato senatu atque introductis
nuntiis magnopere censet, ne exspectent dum ab Roma legati auxilium petentes
ueniant; periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum id
poscere; demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam ciuitatem nunquam
parem occasionem daturos deos. Placet ferri auxilium; iuuentus conscribitur,
arma dantur. Romam prima luce uenientes procul speciem hostium praebuere; Aequi
aut Volsci uenire uisi sunt; deinde ubi uanus terror abiit, accepti in urbem
agmine in forum descendunt. Ibi iam P. Valerius relicto ad portarum praesidia
collega instruebat aciem. Auctoritas uiri mouerat, adfirmantis Capitolio
reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent quae fraus ab tribunis occulta
in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi
uelut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non
impediturum. Hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in cliuum
Capitolinum erigunt aciem. Adiungitur et Tusculana legio. Certare socii
ciuesque utri reciperatae arcis suum decus facerent; dux uterque suos
adhortatur. Trepidare tum hostes nec ulli satis rei praeterquam loco fidere;
trepidantibus inferrunt signa Romani sociique. Iam in uestibulum perruperant
templi cum P. Valerius inter primores pugnam ciens interficitur. P. Volumnius
consularis uidit cadentem. Is dato negotio suis ut corpus obtegerent, ipse in
locum uicemque consulis prouolat. Prae ardore impetuque tantae rei sensus non
peruenit ad militem; prius uicit quam se pugnare sine duce sentiret. Multi
exsulum caede sua foedauere templum, multi uiui capti, Herdonius interfectus.
Ita Capitolium reciperatum. De captiuis, ut quisque liber aut seruus esset,
suae fortunae a quoque sumptum supplicium est. Tusculanis gratiae actae,
Capitolium purgatum atque lustratum. In consulis domum plebes quadrantes ut
funere ampliore efferretur iactasse fertur.
[19] Pace parta, instare tum tribuni
patribus, ut P. Valeri fidem exsoluerent, instare C. Claudio, ut collegae deos
manes fraude liberaret, agi de lege sineret. Consul antequam collegam sibi
subrogasset negare passurum agi de lege. Hae tenuere contentiones usque ad
comitia consulis subrogandi. Decembri mense summo patrum studio L. Quinctius
Cincinnatus, pater Caesonis, consul creatur qui magistratum statim occiperet.
Perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem fauore patrum, uirtute
sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat magnitudine animi, consilium
et modum adhibendo ubi res posceret priores erant. Is ut magistratum iniit,
adsiduis contionibus pro tribunali non in plebe coercenda quam senatu
castigando uehementior fuit, cuius ordinis languore perpetui iam tribuni
plebis, non ut in re publica populi Romani sed ut in perdita domo lingua
criminibusque regnarent: cum Caesone filio suo uirtutem, constantiam, omnia
iuuentutis belli domique decora pulsa ex urbe Romana et fugata esse; loquaces,
seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos, pessimis artibus,
regia licentia uiuere. 'Aulus' inquit, 'ille Verginius, quia in Capitolio non
fuit, minus supplicii quam Appius Herdonius meruit? Plus hercule aliquanto, qui
uere rem aestimare uelit. Herdonius, si nihil aliud, hostem se fatendo prope
denuntiauit ut arma caperetis; hic negando bellum esse arma uobis ademit
nudosque seruis uestris et exsulibus obiecit. Et uos—C. Claudi pace et P.
Valeri mortui loquar—prius in cliuum Capitolinum signa intulistis quam hos
hostes de foro tolleretis? Pudet deorum hominumque. Cum hostes in arce, in
Capitolio essent, exsulum et seruorum dux profanatis omnibus in cella Iouis
optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae sumpta sunt arma. In dubio
fuit utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, an P. Valerius et C. Claudius consules
Romanam arcem liberarent; et qui ante Latinos ne pro se quidem ipsis, cum in
finibus hostem haberent, attingere arma passi sumus, nunc, nisi Latini sua
sponte arma sumpsissent, capti et deleti eramus. Hoc est, tribuni, auxilium
plebi ferre, inermem eam hosti trucidandam obicere? Scilicet si quis uobis
humillimus homo de uestra plebe, quam partem uelut abruptam a cetero populo
uestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his domum suam
obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis: Iuppiter
optimus maximus exsulum atque seruorum saeptus armis nulla humana ope dignus erat?
Et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi di neque sacri neque
sancti sunt? At enim, diuinis humanisque obruti sceleribus, legem uos hoc anno
perlaturos dictitatis. Tum hercule illo die quo ego consul sum creatus, male
gesta res publica est, peius multo quam cum P. Valerius consul periit,—si
tuleritis. Iam primum omnium' inquit, 'Quirites, in Volscos et Aequos mihi
atque collegae legiones ducere in animo est. Nescio quo fato magis bellantes
quam pacati propitios habemus deos. Quantum periculum ab illis populis fuerit
si Capitolium ab exsulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re
ipsa experiri est melius.'
[20] Mouerat plebem oratio consulis; erecti
patres restitutam credebant rem publicam. Consul alter, comes animosior quam auctor,
suscepisse collegam priorem actiones tam graues facile passus, in peragendis
consularis officii partem ad se uindicabat. Tum tribuni, eludentes uelut uana
dicta, persequi quaerendo quonam modo exercitum educturi consules essent quos
dilectum habere nemo passurus sit. 'Nobis uero' inquit Quinctius, nihil dilectu
opus est, cum, quo tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi
dedit, omnes in uerba iurauerint conuenturos se iussu consulis nec iniussu
abituros. Edicimus itaque, omnes qui in uerba iurastis crastina die armati ad
lacum Regillum adsitis.' Cauillari tum tribuni et populum exsoluere religione
uelle: priuatum eo tempore Quinctium fuisse cum sacramento adacti sint. Sed
nondum haec quae nunc tenet saeculum neglegentia deum uenerat, nec
interpretando sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos
potius mores ad ea accommodabat. Igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes
erat, de proferendo exitu agere, eo magis quod et augures iussos adesse ad
Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi
posset, ut quidquid Romae ui tribunicia rogatum esset id comitiis ibi
abrogaretur: omnes id iussuros quod consules uelint; neque enim prouocationem
esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo ueniant, in alia turba
Quiritium subiectos fore consulari imperio. Terrebant haec; sed ille maximus
terror animos agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia
non habiturum; non ita ciuitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit;
dictatore opus esse rei publicae, ut, qui se mouerit ad sollicitandum statum
ciuitatis, sentiat sine prouocatione dictaturam esse.
[21] Senatus in Capitolio erat; eo tribuni
cum perturbata plebe ueniunt. Multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc
patrum fidem implorant; nec ante mouerunt de sententia consulem quam tribuni se
in auctoritate patrum futuros esse polliciti sunt. Tunc referente consule de
tribunorum et plebis postulatis senatus consulta fiunt ut neque tribuni legem
eo anno ferrent neque consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum
magistratus continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem
publicam esse. Consules fuere in patrum potestate: tribuni reclamantibus
consulibus refecti. Patres quoque, ne quid cederent plebi, et ipsi L. Quinctium
consulem reficiebant. Nulla toto anno uehementior actio consulis fuit. 'Mirer'
inquit, 'si uana uestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? Vos
eleuatis eam quippe qui, quia plebs senatus consultum continuandis
magistratibus soluit, ipsi quoque solutum uoltis, ne temeritati multitudinis
cedatis, tamquam id sit plus posse in ciuitate, plus leuitatis ac licentiae
habere. Leuius enim uaniusque profecto est sua decreta et consulta tollere quam
aliorum. Imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam, et qui exemplo aliis
esse debetis, aliorum exemplo peccate potius quam alii uestro recte faciant,
dum ego ne imiter tribunos nec me contra senatus consultum consulem renuntiari
patiar. Te uero, C. Claudi, adhortor ut et ipse populum Romanum hac licentia
arceas, et de me hoc tibi persuadeas me ita accepturum ut non honorem meum a te
impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, inuidiam quae ex continuato eo
impenderet leuatam putem.' Communiter inde edicunt ne quis L. Quinctium consulem
faceret; si quis fecisset, se id suffragium non obseruaturos.
[22] Consules creati Q. Fabius Vibulanus
tertium et L. Cornelius Maluginensis. Census actus eo anno: lustrum propter
Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit. Q. Fabio L. Cornelio
consulibus principio anni statim res turbulentae. Instigabant plebem tribuni:
bellum ingens a Volscis et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii
Volscorum legiones esse. Et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam;
aegreque impetratum a tribunis ut bellum praeuerti sinerent. Consules inde
partiti prouincias: Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelius ut Romae
praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad populandum
ueniret. Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere, duaeque partes
sociorum in exercitu, tertia ciuium fuit. Postquam ad diem praestitutum
uenerunt socii, consul extra portam Capenam castra locat. Inde lustrato
exercitu Antium profectus haud procul oppido statiuisque hostium consedit. Vbi
cum Volsci, quia nondum ab Aequis uenisset exercitus, dimicare non ausi,
quemadmodum quieti uallo se tutarentur, pararent, postero die Fabius non
permixtam unam sociorum ciuiumque sed trium populorum tres separatim acies
circa uallum hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis. Inde
signum obseruari iussit, ut pariter et socii rem inciperent referrentque pedem,
si receptui cecinisset. Equites item suae cuique parti post principia conlocat.
Ita trifariam adortus castra circumuenit et cum undique instaret non
sustinentes impetum Volscos uallo deturbat. Transgressus inde munitiones
pauidam turbam inclinatamque in partem unam castris expellit. Inde effuse
fugientes eques, cui superare uallum haud facile fuerat, cum ad id spectator
pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte uictoriae fruitur territos
caedendo. Magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit sed
praeda maior, quia uix arma secum efferre hostis potuit; deletusque exercitus
foret ni fugientes siluae texissent.
[23] Dum ad Antium haec geruntur, interim
Aequi robore iuuentutis praemisso arcem Tusculanam improuiso nocte capiunt,
reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium
copias. Haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata mouent Romanos haud
secus quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum
meritum et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium uidebatur. Fabius
omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium conuehit; ibi modico praesidio
relicto, citatum agmen Tusculum rapit. Nihil praeter arma et quod cocti ad
manum fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul Cornelius
subuehit. Aliquot menses Tusculi bellatum. Parte exercitus consul castra
Aequorum oppugnabat; partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. Vi
nunquam eo subiri potuit: fames postremo inde detraxit hostem. Qua postquam
uentum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi.
Hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus ad
unum omnes occidit. Victor ad Columen—id loco nomen est—exercitu reducto castra
locat. Et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum
esse desierat, et ipse ab Roma profectus. Ita bifariam consules ingressi
hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos populantur. Eodem
anno descisse Antiates apud plerosque auctores inuenio; L. Cornelium consulem
id bellum gessisse oppidumque cepisse. Certum adfirmare, quia nulla apud
uetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.
[24] Hoc bello perfecto tribunicium domi
bellum patres territat. Clamant fraude fieri quod foris teneatur exercitus;
frustrationem eam legis tollendae esse; se nihilo minus rem susceptam
peracturos. Obtinuit tamen L. Lucretius praefectus urbis ut actiones tribuniciae
in aduentum consulum differrentur. Erat et noua exorta causa motus. A.
Cornelius et Q. Seruilius quaestores M. Volscio, quod falsus haud dubie testis
in Caesonem exstitisset, diem dixerant. Multis enim emanabat indiciis neque
fratrem Volsci ex quo semel fuerit aeger unquam non modo uisum in publico, sed
ne adsurrexisse quidem ex morbo, multorumque tabe mensum mortuum; nec iis
temporibus in quae testis crimen coniecisset Caesonem Romae uisum,
adfirmantibus qui una meruerant secum eum tum frequentemque ad signa sine ullo
commeatu fuisse. Nisi ita esset multi priuatim ferebant Volscio iudicem. Cum ad
iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum congruentes haud magis dubiam
damnationem Volsci quam Caesonis Volscio teste fuerat faciebant. In mora tribuni
erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi prius habita de lege essent,
passuros negabant. Ita extracta utraque res in consulum aduentum est. Qui ubi
triumphantes uictore cum exercitu urbem inierunt, quia silentium de lege erat,
perculsos magna pars credebant tribunos; at illi—etenim extremum anni iam
erat,—quartum adfectantes tribunatum, in comitiorum disceptationem ab lege
certamen auerterant. Et cum consules nihilo minus aduersus continuationem
tribunatus quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur
tetendissent uictoria certaminis penes tribunos fuit. Eodem anno Aequis pax est
petentibus data. Census, res priore anno incohata, perficitur, idque lustrum ab
origine urbis decimum conditum ferunt. Censa ciuium capita centum septendecim
milia trecenta undeuiginti. Consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit,
quod et foris pacem peperere, et domi, etsi non concors, minus tamen quam alias
infesta ciuitas fuit.
[25] L. Minucius inde et C. Nautius consules
facti duas residuas anni prioris causas exceperunt. Eodem modo consules legem,
tribuni iudicium de Volscio impediebant; sed in quaestoribus nouis maior uis,
maior auctoritas erat. Cum M. Valerio Mani filio Volesi nepote quaestor erat T.
Quinctius Capitolinus qui ter consul fuerat. Is, quoniam neque Quinctiae
familiae Caeso neque rei publicae maximus iuuenum restitui posset, falsum
testem qui dicendae causae innoxio potestatem ademisset, iusto ac pio bello
persequebatur. Cum Verginius maxime ex tribunis de lege ageret, duum mensum
spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem ut cum edocuissent populum
quid fraudis occultae ferretur, sinerent deinde suffragium inire. Hoc
interualli datum res tranquillas in urbe fecit. Nec diuturnam quietem Aequi
dederunt, qui rupto foedere quod ictum erat priore anno cum Romanis, imperium
ad Gracchum Cloelium deferunt; is tum longe princeps in Aequis erat. Graccho
duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili populatione ueniunt,
plenique praedae in Algido castra locant. In ea castra Q. Fabius, P. Volumnius,
A. Postumius legati ab Roma uenerunt questum iniurias et ex eo foedere res
repetitum. Eos Aequorum imperator, quae mandata habeant ab senatu Romano, ad
quercum iubet dicere; se alia interim acturum. Quercus ingens arbor praetorio imminebat,
cuius umbra opaca sedes erat. Tum ex legatis unus abiens 'et haec' inquit,
'sacrata quercus et quidquid deorum est audiant foedus a uobis ruptum,
nostrisque et nunc querellis adsint et mox armis, cum deorum hominumque simul
uiolata iura exsequemur.' Romam ut rediere legati, senatus iussit alterum
consulem contra Gracchum in Algidum exercitum ducere, alteri populationem
finium Aequorum prouinciam dedit. Tribuni suo more impedire dilectum, et
forsitan ad ultimum impedissent; sed nouus subito additus terror est.
[26] Vis Sabinorum ingens prope ad moenia
urbis infesta populatione uenit; foedati agri, terror iniectus urbi est. Tum
plebs benigne arma cepit; reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus
scripti. Alterum Nautius contra Sabinos duxit, castrisque ad Eretum positis,
per expeditiones paruas, plerumque nocturnis incursionibus, tantam uastitatem
in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam prope intacti bello fines Romani
uiderentur. Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in gerendo negotio fuit;
nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta
castris se pauidus tenebat. Quod ubi senserant hostes, creuit ex metu alieno,
ut fit, audacia, et nocte adorti castra postquam parum uis aperta profecerat,
munitiones postero die circumdant. Quae priusquam undique uallo obiectae
clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam
pertulere consulem exercitumque obsideri. Nihil tam inopinatum nec tam
insperatum accidere potuit. Itaque tantus pauor, tanta trepidatio fuit quanta
si urbem, non castra hostes obsiderent. Nautium consulem arcessunt. In quo cum
parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam
restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur. Operae pretium
est audire qui omnia prae diuitiis humana spernunt neque honori magno locum
neque uirtuti putant esse, nisi ubi effuse afluant opes. Spes unica imperii
populi Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc
naualia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia uocantur. Ibi
ab legatis—seu fossam fodiens palae innixus, seu cum araret, operi certe, id
quod constat, agresti intentus—salute data in uicem redditaque rogatus ut, quod
bene uerteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus
rogitansque 'satin salue?' Togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam
iubet. Qua simul absterso puluere ac sudore uelatus processit, dictatorem eum
legati gratulantes consalutant, in urbem uocant; qui terror sit in exercitu exponunt.
Nauis Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres obuiam egressi filii
excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars. Ea
frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum. Et plebis
concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium uidit, et imperium
nimium et uirum ipso imperio uehementiorem rata. Et illa quidem nocte nihil
praeterquam uigilatum est in urbe.
[27] Postero die dictator cum ante lucem in
forum uenisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed
qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus
longe Romanae iuuentutis habitus esset. Cum magistro equitum in contionem
uenit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, uetat quemquam priuatae
quicquam rei agere; tum quicumque aetate militari essent armati cum cibariis in
dies quinque coctis uallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo
adessent; quibus aetas ad militandum grauior esset, uicino militi, dum is arma
pararet uallumque peteret, cibaria coquere iussit. Sic iuuentus discurrit ad
uallum petendum. Sumpsere unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est;
impigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. Inde composito agmine non
itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones ipse dictator,
magister equitum suos equites ducit. In utroque agmine quas tempus ipsum
poscebat adhortationes erant: adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad
hostem perueniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem
iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat incertum esse; puncto saepe
temporis maximarum rerum momenta uerti. 'Adcelera, signifer,' 'sequere, miles,'
inter se quoque, gratificantes ducibus, clamabant. Media nocte in Algidum
perueniunt et ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.
[28] Ibi dictator quantum nocte prospici
poterat equo circumuectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma
esset, tribunis militum imperauit ut sarcinas in unum conici iubeant, militem
cum armis ualloque redire in ordines suos. Facta quae imperauit. Tum quo
fuerant ordine in uia, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris
et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere iubet; clamore sublato ante se
quemque ducere fossam et iacere uallum. Edito imperio, signum secutum est.
Iussa miles exsequitur; clamor hostes circumsonat. Superat inde castra hostium
et in castra consulis uenit; alibi pauorem, alibi gaudium ingens facit. Romani
ciuilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes, ultro ex
stationibus ac uigiliis territant hostem. Consul differendum negat; illo
clamore non aduentum modo significari sed rem ab suis coeptam, mirumque esse ni
iam exteriore parte castra hostium oppugnentur. Itaque arma suos capere et se subsequi
iubet. Nocte initum proelium est; legionibus dictatoris clamore significant ab
ea quoque parte rem in discrimine esse. Iam se ad prohibenda circumdari opera
Aequi parabant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra
fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum uersi uacuam noctem operi
dedere, pugnatumque cum consule ad lucem est. Luce prima iam circumuallati ab
dictatore erant et uix aduersus unum exercitum pugnam sustinebant. Tum a
Quinctiano exercitu, qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, inuaditur
uallum. Hic instabat noua pugna: illa nihil remiserat prior. Tum ancipiti malo
urgente, a proelio ad preces uersi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in
occidione uictoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. Ab consule ad
dictatorem ire iussi; is ignominiam infensus addidit; Gracchum Cloelium ducem
principesque alios uinctos ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi.
Sanguinis se Aequorum non egere; licere abire, sed ut exprimatur tandem
confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros. Tribus hastis
iugum fit, humi fixis duabus superque eas transuersa una deligata. Sub hoc iugo
dictator Aequos misit.
[29] Castris hostium receptis plenis omnium
rerum nudos enim emiserat—praedam omnem suo tantum militi dedit; consularem
exercitum ipsumque consulem increpans 'carebis' inquit 'praedae parte, miles,
ex eo hoste cui prope praedae fuisti. Et tu, L. Minuci, donec consularem animum
incipias habere, legatus his legionibus praeeris.' Ita se Minucius abdicat
consulatu iussusque ad exercitum manet. Sed adeo tum imperio meliori animus
mansuete oboediens erat, ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor
et coronam auream dictatori, libram pondo, decreuerit et proficiscentem eum
patronum salutauerit. Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus
triumphantem Quinctium quo ueniebat agmine urbem ingredi iussit. Ducti ante
currum hostium duces; militaria signa praelata; secutus exercitus praeda
onustus. Epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domos, epulantesque cum
carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt. Eo
die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis ciuitas data est. Confestim se
dictator magistratu abdicasset ni comitia M. Volsci, falsi testis, tenuissent.
Ea ne impedirent tribuni dictatoris obstitit metus; Volscius damnatus Lanuuium
in exsilium abiit. Quinctius sexto decimo die dictatura in sex menses accepta
se abdicauit. Per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregie pugnat;
ad uastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius successor
in Algidum missus. Extremo anno agitatum de lege ab tribunis est; sed quia duo
exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum patres tenuere; plebes uicit ut
quintum eosdem tribunos crearent. Lupos uisos in Capitolio ferunt a canibus
fugatos; ob id prodigium lustratum Capitolium esse. Haec eo anno gesta.
[30] Sequuntur consules Q. Minucius M.
Horatius Puluillus. Cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones
iidem tribuni, eadem lex faciebat; ulteriusque uentum foret —adeo exarserant
animis—ni uelut dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione amissum
praesidium nuntiatum esset. Senatum consules uocant; iubentur subitarium
scribere exercitum atque in Algidum ducere. Inde posito legis certamine noua de
dilectu contentio orta; uincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum
alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos,
inde ad urbem uenire. Is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non
sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent paruumque id
plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. Expressit hoc
necessitas patribus: id modo excepere ne postea eosdem tribunos uiderent.
Tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera uanum esset, extemplo
habita. Tricensimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini
ex singulis classibus; itaque cautum est ut postea crearentur. Dilectu deinde
habito Minucius contra Sabinos profectus non inuenit hostem. Horatius, cum iam
Aequi Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat;
multos mortales occidit; fugat hostem non ex Algido modo sed a Corbione
Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium.
[31] Deinde M. Valerius Sp. Verginius
consules facti. Domi forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem
laboratum est. De Auentino publicando lata lex est. Tribuni plebis iidem
refecti. Hi sequente anno, T. Romilio C. Veturio consulibus, legem omnibus contionibus
suis celebrant: pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res aeque suo
biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset. Cum maxime haec agerent,
trepidi nuntii ab Tusculo ueniunt Aequos in agro Tusculano esse. Fecit pudorem
recens eius populi meritum morandi auxilii. Ambo consules cum exercitu missi
hostem in sua sede, in Algido inueniunt. Ibi pugnatum. Supra septem milia
hostium caesa, alii fugati; praeda parta ingens. Eam propter inopiam aerarii
consules uendiderunt. Inuidiae tamen res ad exercitum fuit, eademque tribunis
materiam criminandi ad plebem consules praebuit. Itaque ergo, ut magistratu
abiere, Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus dies dicta est Romilio ab C. Caluio
Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis. Vterque magna
patrum indignatione damnatus, Romilius decem milibus aeris, Veturius quindecim.
Nec haec priorum calamitas consulum segniores nouos fecerat consules. Et se
damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse. Tum abiecta
lege quae promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem
tandem certaminum facerent. Si plebeiae leges displicerent, at illi communiter
legum latores et ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque
aequandae libertatis essent, sinerent creari. Rem non aspernabantur patres;
daturum leges neminem nisi ex patribus aiebant. Cum de legibus conueniret, de
latore tantum discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus A. Manlius
P. Sulpicius Camerinus, iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum
Graeciae ciuitatium instituta mores iuraque noscere.
[32] Ab externis bellis quietus annus fuit,
quietior insequens P. Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus, perpetuo silentio
tribunorum, quod primo legatorum qui Athenas ierant legumque peregrinarum
exspectatio praebuit, dein duo simul mala ingentia exorta, fames
pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori. Vastati agri sunt, urbs adsiduis
exhausta funeribus; multae et clarae lugubres domus. Flamen Quirinalis Ser.
Cornelius mortuus, augur C. Horatius Puluillus, in cuius locum C. Veturium, eo
cupidius quia damnatus a plebe erat, augures legere. Mortuus consul
Quinctilius, quattuor tribuni plebi. Multiplici clade foedatus annus; ab hoste
otium fuit. Inde consules C. Menenius P. Sestius Capitolinus. Neque eo anno
quicquam belli externi fuit: domi motus orti. Iam redierant legati cum Atticis
legibus. Eo intentius instabant tribuni ut tandem scribendarum legum initium
fieret. Placet creari decemuiros sine prouocatione, et ne quis eo anno alius
magistratus esset. Admiscerenturne plebeii controuersia aliquamdiu fuit;
postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Auentino aliaeque sacratae
leges abrogarentur.
[33] Anno trecentensimo altero quam condita
Roma erat iterum mutatur forma ciuitatis, ab consulibus ad decemuiros,
quemadmodum ab regibus ante ad consules uenerat, translato imperio. Minus
insignis, quia non diuturna, mutatio fuit. Laeta enim principia magistratus
eius nimis luxuriauere; eo citius lapsa res est repetitumque duobus uti mandaretur
consulum nomen imperiumque. Decemuiri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P.
Sestius, L. Veturius, C. Iulius, A. Manlius, P. Sulpicius, P. Curiatius, T.
Romilius, Sp. Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in eum
annum fuerant, pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris
anni, quod eam rem collega inuito ad patres rettulerat. His proximi habiti
legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua praemio
esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda noua iura usui fore
credebant. Suppleuere ceteri numerum. Graues quoque aetate electos nouissimis
suffragiis ferunt, quo minus ferociter aliorum scitis aduersarentur. Regimen
totius magistratus penes Appium erat fauore plebis, adeoque nouum sibi ingenium
induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator euaderet pro
truci saeuoque insectatore plebis. Decimo die ius populo singuli reddebant. Eo
die penes praefectum iuris fasces duodecim erant: collegis nouem singuli
accensi apparebant. Et in unica concordia inter ipsos, qui consensus priuatis
interdum inutilis est, summa aduersus alios aequitas erat. Moderationis eorum
argumentum exemplo unius rei notasse satis erit. Cum sine prouocatione creati
essent, defosso cadauere domi apud P. Sestium, patriciae gentis uirum, inuento
prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemuir
diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus
erat, decessitque iure suo, ut demptum de ui magistratus populi libertati
adiceret.
[34] Cum promptum hoc ius uelut ex oraculo
incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera
dabatur; ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis, populum ad
contionem aduocauerunt et, quod bonum faustum felixque rei publicae ipsis
liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere: se, quantum
decem hominum ingeniis prouideri potuerit, omnibus, summis infimisque, iura
aequasse: plus pollere multorum ingenia consiliaque. Versarent in animis secum
unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re
plus minusue esset conferrent. Eas leges habiturum populum Romanum quas
consensus omnium non iussisse latas magis quam tulisse uideri posset. Cum ad
rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis correctae uiderentur,
centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque, in
hoc immenso aliarum super alias aceruatarum legum cumulo, fons omnis publici
priuatique est iuris. Volgatur deinde rumor duas deesse tabulas quibus adiectis
absolui posse uelut corpus omnis Romani iuris. Ea exspectatio, cum dies
comitiorum adpropinquaret, desiderium decemuiros iterum creandi fecit. Iam
plebs, praeterquam quod consulum nomen haud secus quam regum perosa erat, ne
tribunicium quidem auxilium, cedentibus in uicem appellationi decemuiris,
quaerebat.
[35] Postquam uero comitia decemuiris
creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio, ut primores
quoque ciuitatis—metu, credo, ne tanti possessio imperii, uacuo ab se relicto
loco, haud satis dignis pateret—prensarent homines, honorem summa ope a se
impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes. Demissa iam
in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus actis stimulabat Ap. Claudium.
Nescires utrum inter decemuiros an inter candidatos numerares; propior interdum
petendo quam gerendo magistratui erat. Criminari optimates, extollere
candidatorum leuissimum quemque humillimumque, ipse medius inter tribunicios,
Duillios Iciliosque, in foro uolitare, per illos se plebi uenditare, donec
collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum
oculos, mirantes quid sibi uellet: apparere nihil sinceri esse; profecto haud
gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in ordinem se ipsum cogere
et uolgari cum priuatis non tam properantis abire magistratu quam uiam ad
continuandum magistratum quaerentis esse. Propalam obuiam ire cupiditati parum
ausi, obsecundando mollire impetum adgrediuntur. Comitiorum illi habendorum,
quando minimus natu sit, munus consensu iniungunt. Ars haec erat, ne semet ipse
creare posset, quod praeter tribunos plebi—et id ipsum pessimo exemplo—nemo
unquam fecisset. Ille enimuero, quod bene uertat, habiturum se comitia
professus, impedimentum pro occasione arripuit; deiectisque honore per
coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio,
constantissimo uiro in optimatium causa, et aliis eiusdem fastigii ciuibus,
nequaquam splendore uitae pares decemuiros creat, se in primis, quod haud secus
factum improbabant boni quam nemo facere ausurum crediderat. Creati cum eo M.
Cornelius Maluginensis M. Sergius L. Minucius Q. Fabius Vibulanus Q. Poetelius
T. Antonius Merenda K. Duillius Sp. Oppius Cornicen M'. Rabuleius.
[36] Ille finis Appio alienae personae
ferendae fuit. Suo iam inde uiuere ingenio coepit nouosque collegas, iam
priusquam inirent magistratum, in suos mores formare. Cottidie coibant remotis
arbitris; inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis
coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus
difficiles, ad idus Maias rem perduxere. Idus tum Maiae sollemnes ineundis
magistratibus erant. Inito igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione
ingentis terroris insignem fecere. Nam cum ita priores decemuiri seruassent ut
unus fasces haberet et hoc insigne regium in orbem, suam cuiusque uicem, per
omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. Centum uiginti
lictores forum impleuerant et cum fascibus secures inligatas praeferebant; nec
attinuisse demi securem, cum sine prouocatione creati essent, interpretabantur.
Decem regum species erat, multiplicatusque terror non infimis solum sed
primoribus patrum, ratis caedis causam ac principium quaeri, ut si quis memorem
libertatis uocem aut in senatu aut in populo misisset statim uirgae securesque
etiam ad ceterorum metum expedirentur. Nam praeterquam quod in populo nihil
erat praesidii sublata prouocatione, intercessionem quoque consensu
sustulerant, cum priores decemuiri appellatione collegae corrigi reddita ab se
iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii uideri possent, ad populum
reiecissent. Aliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit; paulatim totus
uertere in plebem coepit; abstinebatur a patribus; in humiliores libidinose
crudeliterque consulebatur. Hominum, non causarum toti erant, ut apud quos
gratia uim aequi haberet. Iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. Si
quis collegam appellasset, ab eo ad quem uenerat ita discedebat ut paeniteret
non prioris decreto stetisse. Opinio etiam sine auctore exierat non in
praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum
inter ipsos iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemuiratu
possessum semel obtinerent imperium.
[37] Circumspectare tum patriciorum uoltus
plebeii et inde libertatis captare auram, unde seruitutem timendo in eum statum
rem publicam adduxerant. Primores patrum odisse decemuiros, odisse plebem; nec
probare quae fierent, et credere haud indignis accidere; auide ruendo ad
libertatem in seruitutem elapsos iuuare nolle; cumulari quoque iniurias, ut
taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium
ueniant. Iam et processerat pars maior anni et duae tabulae legum ad prioris
anni decem tabulas erant adiectae, nec quicquam iam supererat, si eae quoque
leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu rei publicae opus
esset. Exspectabant quam mox consulibus creandis comitia edicerentur; id modo
plebes agitabat quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem
intermissam, repararent; cum interim mentio comitiorum nulla fieri. Et
decemuiri, qui primo tribunicios homines, quia id populare habebatur, circum se
ostentauerant plebi, patriciis iuuenibus saepserant latera. Eorum cateruae
tribunalia obsederant; hi ferre agere plebem plebisque res, cum fortuna, qua
quidquid cupitum foret, potentioris esset. Et iam ne tergo quidem abstinebatur;
uirgis caedi, alii securi subici; et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum
donatio sequi domini supplicium. Hac mercede iuuentus nobilis corrupta non modo
non ire obuiam iniuriae, sed propalam licentiam suam malle quam omnium
libertatem.
[38] Idus Maiae uenere. Nullis subrogatis
magistratibus, priuati pro decemuiris, neque animis ad imperium inhibendum
imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt. Id uero regnum haud
dubie uideri. Deploratur in perpetuum libertas, nec uindex quisquam exsistit
aut futurus uidetur. Nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti
erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas,
indignabantur. Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere; lateque
populati cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum
quod passim uagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana
ponentes: eam impedimentum dilectui fore. Non nuntii solum sed per urbem
agrestium fuga trepidationem iniecit. Decemuiri consultant quid opus facto sit,
destituti inter patrum et plebis odia. Addidit terrorem insuper alium fortuna.
Aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus
Tusculanum agrum; legati ea ab Tusculo, praesidium orantes, nuntiant. Is pauor
perculit decemuiros ut senatum, simul duobus circumstantibus urbem bellis,
consulerent. Citari iubent in curiam patres, haud ignari quanta inuidiae
immineret tempestas: omnes uastati agri periculorumque imminentium causas in se
congesturos; temptationemque eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu
resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus
aliorum comprimerent. Postquam audita uox in foro est praeconis patres in
curiam ad decemuiros uocantis, uelut noua res, quia intermiserant iam diu morem
consulendi senatus, mirabundam plebem conuertit quidnam incidisset cur ex tanto
interuallo rem desuetam usurparent; hostibus belloque gratiam habendam quod
solitum quicquam liberae ciuitati fieret. Circumspectare omnibus fori partibus
senatorem, raroque usquam noscitare; curiam inde ac solitudinem circa
decemuiros intueri, cum et ipsi suum inuisum consensu imperium, et plebs, quia
priuatis ius non esset uocandi senatum, non conuenire patres interpretarentur;
iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det et
quemadmodum patres uocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum.
Haec fremunt plebes. Patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant.
Indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant amissa publica,
tantum ab iniuria se abesse rati quantum a coetu congressuque impotentium
dominorum se amouissent. Postquam citati non conueniebant, dimissi circa domos
apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num consulto detractarent
referunt senatum in agris esse. Laetius id decemuiris accidit quam si
praesentes detractare imperium referrent. Iubent acciri omnes, senatumque in
diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior conuenit. Quo
facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis qui iam magistratu
abissent priuatisque si uis abesset, tamquam iure cogentibus, senatus
paruisset.
[39] Sed magis oboedienter uentum in curiam
esse quam obnoxie dictas sententias accepimus. L. Valerium Potitum proditum
memoriae est post relationem Ap. Claudi, priusquam ordine sententiae
rogarentur, postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter
decemuiris proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum exciuisse. Nec minus
ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen, decem Tarquinios appellantem
admonentemque Valeriis et Horatiis ducibus pulsos reges. Nec nominis homines
tum pertaesum esse, quippe quo Iouem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem
urbis, deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum sit: superbiam
uiolentiamque tum perosus regis. Quae si in rege tum aut in filio regis ferenda
non fuerint, quem eadem laturum in tot priuatis? Viderent ne uetando in curia
libere homines loqui extra curiam etiam mouerent uocem; neque se uidere qui
sibi minus priuato ad contionem populum uocare quam illis senatum cogere
liceat. Vbi uellent experirentur quanto fortior dolor libertate sua uindicanda
quam cupiditas in iniusta dominatione esset. De bello Sabino eos referre,
tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam cum iis qui legum ferendarum
causa creati nihil iuris in ciuitate reliquerint; qui comitia, qui annuos
magistratus, qui uicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit
libertatis, sustulerint; qui priuati fasces et regium imperium habeant. Fuisse
regibus exactis patricios magistratus; creatos postea post secessionem plebis plebeios;
cuius illi partis essent, rogitare. Populares? Quid enim eos per populum
egisse? Optimates? Qui anno iam prope senatum non habuerint, tunc ita habeant
ut de re publica loqui prohibeant? Ne nimium in metu alieno spei ponerent;
grauiora quae patiantur uideri iam hominibus quam quae metuant.
[40] Haec uociferante Horatio cum decemuiri
nec irae nec ignoscendi modum reperirent nec quo euasura res esset cernerent,
C. Claudi, qui patruus Appi decemuiri erat, oratio fuit precibus quam iurgio
similior, orantis per sui fratris parentisque eius manes ut ciuilis potius
societatis in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis
meminisset. Multo id magis se illius causa orare quam rei publicae; quippe rem
publicam, si a uolentibus nequeat, ab inuitis ius expetituram; sed ex magno
certamine magnas excitari ferme iras; earum euentum se horrere. Cum aliud
praeterquam de quo rettulissent decemuiri dicere prohiberent, Claudium
interpellandi uerecundia fuit. Sententiam igitur peregit nullum placere senatus
consultum fieri. Omnesque ita accipiebant priuatos eos a Claudio iudicatos;
multique ex consularibus uerbo adsensi sunt. Alia sententia, asperior in
speciem, uim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum
interregem iubebat. Censendo enim quodcumque, magistratus esse qui senatum
haberent iudicabat, quos priuatos fecerat auctor nullius senatus consulti
faciendi. Ita labente iam causa decemuirorum, L. Cornelius Maluginensis, M.
Corneli decemuiri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto
seruatus esset, simulando curam belli fratrem collegasque eius tuebatur, quonam
fato incidisset mirari se dictitans ut decemuiros, qui decemuiratum
petissent—aut soli ii aut maxime—oppugnarent; aut quid ita, cum per tot menses
uacua ciuitate nemo iustine magistratus summae rerum praeessent controuersiam
fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas sint, ciuiles discordias serant,
nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent quid agatur. Ceterum—nonne
enim maiore cura occupatis animis uerum esse praeiudicium rei tantae
auferri?—sibi placere de eo quod Valerius Horatiusque ante idus Maias
decemuiros abisse magistratu insimulent, bellis quae immineant perfectis, re
publica in tranquillum redacta, senatu disceptante agi, et iam nunc ita se
parare Ap. Claudium ut comitiorum quae decemuiris creandis decemuirum ipse
habuerit sciat sibi rationem reddendam esse utrum in unum annum creati sint, an
donec leges quae deessent perferrentur. In praesentia omnia praeter bellum
omitti placere; cuius si falso famam uolgatam, uanaque non nuntios solum sed
Tusculanorum etiam legatos attulisse putent, speculatores mittendos censere qui
certius explorata referant: sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum
primo quoque tempore haberi et decemuiros quo cuique eorum uideatur exercitus
ducere, nec rem aliam praeuerti.
[41] In hanc sententiam ut discederetur
iuniores patrum euincebant. Ferocioresque iterum coorti Valerius Horatiusque
uociferari ut de re publica liceret dicere; dicturos ad populum, si in senatu
per factionem non liceat; neque enim sibi priuatos aut in curia aut in contione
posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse. Tum Appius
iam prope esse ratus ut ni uiolentiae eorum pari resisteretur audacia, uictum
imperium esset, 'non erit melius' inquit, 'nisi de quo consulimus, uocem
misisse,' et ad Valerium, negantem se priuato reticere, lictorem accedere
iussit. Iam Quiritium fidem implorante Valerio a curiae limine, L. Cornelius
complexus Appium, non cui simulabat consulendo, diremit certamen; factaque per
Cornelium Valerio dicendi gratia quae uellet, cum libertas non ultra uocem
excessisset, decemuiri propositum tenuere. Consulares quoque ac seniores ab
residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam
consularis imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemuiros
uoluntate abire magistratu quam inuidia eorum exsurgere rursus plebem: si
leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis
interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in
obliuionem tribunorum plebem adduci. Silentio patrum edicitur dilectus.
Iuniores cum sine prouocatione imperium esset ad nomina respondent. Legionibus
scriptis, inter se decemuiri comparabant quos ire ad bellum, quos praeesse
exercitibus opporteret. Principes inter decemuiros erant Q. Fabius et Ap.
Claudius. Bellum domi maius quam foris apparebat. Appi uiolentiam aptiorem rati
ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minus in bono constans quam nauum in
malitia ingenium esse. Hunc enim uirum, egregium olim domi militiaeque,
decemuiratus collegaeque ita mutauerant ut Appi quam sui similis mallet esse.
Huic bellum in Sabinis, M'. Rabuleio et Q. Poetelio additis collegis, mandatum.
M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K. Duillio et M.
Sergio. Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam, aequo omnium
decemuirorum imperio, decernunt.
[42] Nihilo militiae quam domi melius res
publica administrata est. Illa modo in ducibus culpa quod ut odio essent
ciuibus fecerant: alia omnis penes milites noxia erat, qui ne quid ductu atque
auspicio decemuirorum prospere usquam gereretur uinci se per suum atque illorum
dedecus patiebantur. Fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis
exercitus erant. Ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem, inter
Fidenas Crustumeriamque, loco edito castra communierant; persecutis hostibus
nusquam se aequo certamine committentes, natura loci ac uallo, non uirtute aut
armis tutabantur. Maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra
quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles Tusculum se, fide
misericordiaque uicturus hospitum, quae tamen non fefellerunt, contulerat.
Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemuirali odio patres
uigilias in urbe habendas censerent, omnes qui per aetatem arma ferre possent
custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent, arma Tusculum ad
supplementum decernerent, decemuirosque ab arce Tusculi digressos in castris
militem habere, castra alia a Fidenis in Sabinum agrum transferri, belloque
ultro inferendo deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.
[43] Ad clades ab hostibus acceptas duo
nefanda facinora decemuiri belli domique adiciunt. L. Siccium in Sabinis, per
inuidiam decemuiralem tribunorum creandorum secessionisque mentiones ad uolgus
militum sermonibus occultis serentem, prospeculatum ad locum castris capiendum
mittunt. Datur negotium militibus quos miserant expeditionis eius comites, ut
eum opportuno adorti loco interficerent. Haud inultum interfecere; nam circa
repugnantem aliquot insidiatores cecidere, cum ipse se praeualidus, pari
uiribus animo, circumuentus tutaretur. Nuntiant in castra ceteri praecipitatum
in insidias esse; Siccium egregie pugnantem militesque quosdam cum eo amissos.
Primo fides nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad sepeliendos qui
ceciderant decemuirorum permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus
Sicciumque in medio iacentem armatum omnibus in eum uersis corporibus uidere,
hostium neque corpus ullum nec uestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum
memorantes rettulere corpus. Inuidiaeque plena castra erant, et Romam ferri
protinus Siccium placebat, ni decemuiri funus militare ei publica impensa
facere maturassent. Sepultus ingenti militum maestitia, pessima decemuirorum in
uolgus fama est.
[44] Sequitur aliud in urbe nefas, ab
libidine ortum, haud minus foedo euentu quam quod per stuprum caedemque
Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem
decemuiris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap.
Claudium uirginis plebeiae stuprandae libido cepit. Pater uirginis, L.
Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, uir exempli recti domi
militiaeque. Perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur. Desponderat
filiam L. Icilio tribunicio, uiro acri et pro causa plebis expertae uirtutis.
Hanc uirginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe
perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animaduerterat, ad crudelem
superbamque uim animum conuertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut
uirginem in seruitutem adsereret neque cederet secundum libertatem
postulantibus uindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus.
Virgini uenienti in forum—ibi namque in tabernaculis litterarum ludi
erant—minister decemuiri libidinis manum iniecit, serua sua natam seruamque
appellans, sequique se iubebat: cunctantem ui abstracturum. Pauida puella
stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus;
Vergini patris sponsique Icili populare nomen celebrabatur. Notos gratia eorum,
turbam indignitas rei uirgini conciliat. Iam a ui tuta erat, cum adsertor nihil
opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non ui. Vocat puellam in
ius. Auctoribus qui aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi peruentum est.
Notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit:
puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei
esse; id se indicio compertum adferre probaturumque uel ipso Verginio iudice,
ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam
aequum esse. Aduocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent
abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis
dimicare, postulant ut rem integram in patris aduentum differat, lege ab ipso
lata uindicias det secundum libertatem, neu patiatur uirginem adultam famae
prius quam libertatis periculum adire.
[45] Appius decreto praefatur quam libertati
fauerit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae
praetendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis
nec personis uariet. In iis enim qui adserantur in libertatem, quia quiuis lege
agere possit, id iuris esse: in ea quae in patris manu sit, neminem esse alium
cui dominus possessione cedat. Placere itaque patrem arcessiri; interea iuris
sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in aduentum
eius qui pater dicatur promittat. Aduersus iniuriam decreti cum multi magis
fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellae auus et
sponsus Icilius interueniunt; dataque inter turbam uia, cum multitudo Icili
maxime interuentu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait
uociferantemque Icilium submouet. Placidum quoque ingenium tam atrox iniuria
accendisset. 'Ferro hinc tibi submouendus sum, Appi' inquit, 'ut tacitum feras
quod celari uis. Virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus.
Proinde omnes collegarum quoque lictores conuoca; expediri uirgas et secures
iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili. Non si tribunicium auxilium
et prouocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo
in liberos quoque nostros coniugesque regnum uestrae libidini datum est. Saeuite
in tergum et in ceruices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. Huic si uis
adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica
filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam
decretum sine caede nostra referes. Postulo Appi, etiam atque etiam consideres
quo progrediare. Verginius uiderit de filia ubi uenerit quid agat; hoc tantum
sciat sibi si huius uindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse. Me
uindicantem sponsam in libertatem uita citius deseret quam fides.'
[46] Concitata multitudo erat certamenque
instare uidebatur. Lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen
processum est, cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum
hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret.
Non praebiturum se illi eo die materiam, sed, ut iam sciret non id petulantiae
suae sed Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se
non dicturum neque decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum ut decederet
iure suo uindicarique puellam in posterum diem pateretur; quod nisi pater
postero die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili neque legi suae
latorem neque decemuiro constantiam defore; nec se utique collegarum lictores
conuocaturum ad coercendos seditionis auctores: contentum se suis lictoribus
fore. Cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque aduocati puellae,
placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuuenes,
pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e
castris; in eo uerti puellae salutem, si postero die uindex iniuriae ad tempus
praesto esset. Iussi pergunt citatisque equis nuntium ad patrem perferunt. Cum
instaret adsertor puellae ut uindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi
diceret Icilius, sedulo tempus terrens dum praeciperent iter nuntii missi in
castra, manus tollere undique multitudo et se quisque paratum ad spondendum
Icilio ostendere. Atque ille lacrimabundus 'gratum est' inquit; 'crastina die
uestra opera utar; sponsorum nunc satis est.' Ita uindicatur Verginia
spondentibus propinquis. Appius paulisper moratus ne eius rei causa sedisse
uideretur, postquam omissis rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum se
recepit collegisque in castra scribit, ne Verginio commeatum dent atque etiam
in custodia habeant. Improbum consilium serum, ut debuit, fuit et iam commeatu
sumpto profectus Verginius prima uigilia erat, cum postero die mane de
retinendo eo nequiquam litterae redduntur.
[47] At in urbe prima luce cum ciuitas in
foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta
ueste comitantibus aliquot matronis cum ingenti aduocatione in forum deducit.
Circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed
pro debita petere: se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare,
nec alium uirum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari
possent: quid prodesse si, incolumi urbe, quae capta ultima timeantur liberis
suis sint patienda? Haec prope contionabundus circumibat homines. Similia his
ab Icilio iactabantur. Comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla uox
mouebat. Aduersus quae omnia obstinato animo Appius—tanta uis amentiae uerius
quam amoris mentem turbauerat—in tribunal escendit, et ultro querente pauca
petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut
ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius
interfatur. Quem decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem uerum auctores
antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti ueri similem
inuenio, id quod constat nudum uidetur proponendum, decresse uindicias secundum
seruitutem. Primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium
inde aliquamdiu tenuit. Dein cum M. Claudius, circumstantibus matronis, iret ad
prehendendam uirginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset,
Verginius intentans in Appium manus, 'Icilio' inquit, 'Appi, non tibi filiam
despondi et ad nuptias, non ad stuprum educaui. Placet pecudum ferarumque ritu
promisce in concubitus ruere? Passurine haec isti sint nescio: non spero esse
passuros illos qui arma habent.' Cum repelleretur adsertor uirginis a globo
mulierum circumstantiumque aduocatorum, silentium factum per praeconem.
[48] Decemuir alienatus ad libidinem animo
negat ex hesterno tantum conuicio Icili uiolentiaque Vergini, cuius testem
populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte
tota coetus in urbe factos esse ad mouendam seditionem. Itaque se haud inscium
eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum uiolaret,
sed ut turbantes ciuitatis otium pro maiestate imperii coerceret. 'Proinde
quiesse erit melius. I,' inquit, 'lictor, submoue turbam et da uiam domino ad
prehendendum mancipium.' Cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se
sua sponte dimouit desertaque praeda iniuriae puella stabat. Tum Verginius ubi
nihil usquam auxilii uidit, 'quaeso' inquit, 'Appi, primum ignosce patrio
dolori, si quo inclementius in te sum inuectus; deinde sinas hic coram uirgine
nutricem percontari quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore
hinc animo discedam.' Data uenia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad
tabernas, quibus nunc Nouis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto, 'hoc
te uno quo possum' ait, 'modo, filia, in libertatem uindico.' Pectus deinde
puellae transfigit, respectansque ad tribunal 'te' inquit, 'Appi, tuumque caput
sanguine hoc consecro.' Clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi
Verginium iubet. Ille ferro quacumque ibat uiam facere, donec multitudine etiam
prosequentium tuente ad portam perrexit. Icilius Numitoriusque exsangue corpus
sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem
patris deplorant. Sequentes clamitant matronae, eamne liberorum procreandorum
condicionem, ea pudicitiae praemia esse?— cetera, quae in tali re muliebris
dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus
subicit. Virorum et maxime Icili uox tota tribuniciae potestatis ac
prouocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.
[49] Concitatur multitudo partim atrocitate
sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis. Appius nunc uocari
Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus
non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuuenum per turbam uadens, in uincula
duci iubet. Iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitudinis
erant, L. Valerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret,
uindicare se a priuato Icilium aiebant; si uim adferre conaretur, ibi quoque
haud impares fore. Hinc atrox rixa oritur. Valerium Horatiumque lictor
decemuiri inuadit: franguntur a multitudine fasces. In contionem Appius
escendit: sequuntur Horatius Valeriusque. Eos contio audit: decemuiro
obstrepitur. Iam pro imperio Valerius discedere a priuato lictores iubebat, cum
fractis animis Appius, uitae metuens, in domum se propinquam foro insciis
aduersariis capite obuoluto recipit. Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in
forum ex altera parte inrumpit. Videt imperium ui uictum. Agitatus deinde
consiliis ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidauerat,
senatum postremo uocari iussit. Ea res, quod magnae parti patrum displicere acta
decemuirorum uidebantur, spe per senatum finiendae potestatis eius multitudinem
sedauit. Senatus nec plebem inritandam censuit et multo magis prouidendum ne
quid Vergini aduentus in exercitu motus faceret.
[50] Itaque missi iuniores patrum in castra,
quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemuiris ut omni ope ab seditione
milites contineant. Ibi Verginius maiorem quam reliquerat in urbe motum
exciuit. Nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum ueniens, qui
ab urbe indignitate rei accensi comites ei se dederant, conspectus est,
strictum etiam telum respersusque ipse cruore tota in se castra conuertit. Et
togae multifariam in castris uisae maioris aliquanto quam erat speciem urbanae
multitudinis fecerant. Quaerentibus quid rei esset, flens diu uocem non misit;
tandem, ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac silentium fuit,
ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit. Supinas deinde tendens manus,
commilitones appellans orabat ne quod scelus Ap. Claudi esset sibi attribuerent
neu se ut parricidam liberum auersarentur. Sibi uitam filiae sua cariorem
fuisse, si liberae ac pudicae uiuere licitum fuisset: cum uelut seruam ad
stuprum rapi uideret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos,
misericordia se in speciem crudelitatis lapsum; nec superstitem filiae futurum
fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset.
Illis quoque filias sorores coniugesque esse, nec cum filia sua libidinem Ap.
Claudi exstinctam esse, sed quo impunitior sit eo effrenatiorem fore. Aliena
calamitate documentum datum illis cauendae similis iniuriae. Quod ad se
attineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam, quia non ultra pudica uictura
fuerit, miseram sed honestam mortem occubuisse; non esse iam Appi libidini
locum in domo sua: ab alia uiolentia eius eodem se animo suum corpus
uindicaturum quo uindicauerit filiae: ceteri sibi ac liberis suis consulerent.
Haec Verginio uociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae
libertati se defuturos. Et immixti turbae militum togati, eadem illa querendo
docendoque quanto uisa quam audita indigniora potuerint uideri, simul
profligatam iam rem nuntiando Romae esse, insecutis qui Appium prope
interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt ut ad arma conclamaretur
uellerentque signa et Romam proficiscerentur. Decemuiri simul iis quae uidebant
iisque quae acta Romae audierant perturbati, alius in aliam partem castrorum ad
sedandos motus discurrunt. Et leniter agentibus responsum non redditur:
imperium si quis inhiberet, et uiros et armatos se esse respondetur. Eunt
agmine ad urbem et Auentinum insidunt, ut quisque occurrerat plebem ad
repetendam libertatem creandosque tribunos plebis adhortantes. Alia uox nulla
uiolenta audita est. Senatum Sp. Oppius habet. Nihil placet aspere agi; quippe
ab ipsis datum locum seditioni esse. Mittuntur tres legati consulares, Sp.
Tarpeius C. Iulius P. Sulpicius, qui quaererent senatus uerbis cuius iussu
castra deseruissent aut quid sibi uellent qui armati Auentinum obsedissent
belloque auerso ab hostibus patriam suam cepissent. Non defuit quod
responderetur: deerat qui daret responsum, nullodum certo duce nec satis
audentibus singulis inuidiae se offerre. Id modo a multitudine conclamatum est
ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum.
[51] Dimissis legatis, admonet milites
Verginius in re non maxima paulo ante trepidatum esse, quia sine capite
multitudo fuerit, responsumque, quamquam non inutiliter, fortuito tamen magis
consensu quam communi consilio esse; placere decem creari qui summae rei
praeessent militarique honore tribunos militum appellari. Cum ad eum ipsum
primum is honos deferretur, 'melioribus meis uestrisque rebus reseruate'
inquit, 'ista de me iudicia. Nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse
patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse uobis qui proximi
inuidiae sint. Si quis usus mei est, nihilo minor ex priuato capietur.' ita
decem numero tribunos militares creant. Neque in Sabinis quieuit exercitus. Ibi
quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemuiris facta est, non minore
motu animorum Sicci caedis memoria renouata quam quem noua fama de uirgine adeo
foede ad libidinem petita accenderat. Icilius ubi audiuit tribunos militum in
Auentino creatos, ne comitiorum militarium praerogatiuam urbana comitia iisdem
tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum popularium imminensque ei
potestati et ipse, priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab
suis creandum curat. Porta Collina urbem intrauere sub signis, mediaque urbe
agmine in Auentinum pergunt. Ibi coniuncti alteri exercitui uiginti tribunis
militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum
praeessent. M. Oppium Sex. Manilium creant. Patres solliciti de summa rerum cum
senatus cottidie esset iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci
caedes decemuiris et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. Placebat
Valerium Horatiumque ire in Auentinum. Illi negabant se aliter ituros quam si
decemuiri deponerent insignia magistratus eius quo anno iam ante abissent.
Decemuiri querentes se in ordinem cogi, non ante quam perlatis legibus quarum
causa creati essent deposituros imperium se aiebant.
[52] Per M. Duillium qui tribunus plebis
fuerat certior facta plebs contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum
montem ex Auentino transit, adfirmante Duillio non prius quam deseri urbem
uideant curam in animos patrum descensuram; admoniturum Sacrum montem
constantiae plebis scituros qua sine restituta potestate redigi in concordiam
res nequeant. Via Nomentana, cui tum Ficolensi nomen fuit, profecti castra in
monte Sacro locauere, modestiam patrum suorum nihil uiolando imitati. Secuta
exercitum plebs, nullo qui per aetatem ire posset retractante. Prosequuntur
coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe in qua nec pudicitia nec
libertas sancta esset miserabiliter rogitantes. Cum uasta Romae omnia insueta
solitudo fecisset, in foro praeter paucos seniorum nemo esset, uocatis utique
in senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam Horatius ac
Valerius uociferabantur: 'Quid exspectabitis, patres conscripti? Si decemuiri
finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare omnia passuri estis? Quod
autem istud imperium est, decemuiri, quod amplexi tenetis? Tectis ac parietibus
iura dicturi estis? Non pudet lictorum uestrorum maiorem prope numerum in foro
conspici quam togatorum aliorum? Quid si hostes ad urbem ueniant facturi estis?
Quid si plebs mox, ubi parum secessione moueamur, armata ueniat? Occasune urbis
uoltis finire imperium? Atqui aut plebs non est habenda aut habendi sunt
tribuni plebis. Nos citius caruerimus patriciis magistratibus quam illi
plebeiis. Nouam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris, ne nunc
dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus
imperiis, quo minus illi auxilii egeant.' Cum haec ex omni parte iactarentur,
uicti consensu decemuiri futuros se, quando ita uideatur, in potestate patrum
adfirmant. Id modo simul orant ac monent ut ipsis ab inuidia caueatur nec suo
sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.
[53] Tum Valerius Horatiusque missi ad plebem
condicionibus quibus uideretur reuocandam componendasque res, decemuiris quoque
ab ira et impetu multitudinis praecauere iubentur. Profecti gaudio ingenti
plebis in castra accipiuntur, quippe liberatores haud dubie et motus initio et
exitu rei. Ob haec iis aduenientibus gratiae actae; Icilius pro multitudine
uerba facit. Idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus legatis quae
postulata plebis essent, composito iam ante aduentum legatorum consilio ea
postulauit ut appareret in aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.
Potestatem enim tribuniciam prouocationemque repetebant, quae ante decemuiros
creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi esset concisse milites aut
plebem ad repetendam per secessionem libertatem. De decemuirorum modo supplicio
atrox postulatum fuit; dedi quippe eos aequum censebant uiuosque igni
concrematuros minabantur. Legati ad ea: 'Quae consilii fuerunt adeo aequa
postulastis ut ultro uobis deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia
petitis, non licentiae ad impugnandos alios. Irae uestrae magis ignoscendum
quam indulgendum est, quippe qui crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et
prius paene quam ipsi liberi sitis dominari iam in aduersarios uoltis.
Nunquamne quiescet ciuitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut
plebis in patres? Scuto uobis magis quam gladio opus est. Satis superque humili
est, qui iure aequo in ciuitate uiuit, nec inferendo iniuriam nec patiendo.
Etiam si quando metuendos uos praebituri estis, cum reciperatis magistratibus
legibusque uestris iudicia penes uos erunt de capite nostro fortunisque, tunc
ut quaeque causa erit statuetis: nunc libertatem repeti satis est.'
[54] Facerent ut uellent permittentibus
cunctis, mox redituros se legati rebus perfectis adfirmant. Profecti cum
mandata plebis patribus exposuissent, alii decemuiri, quando quidem praeter
spem ipsorum supplicii sui nulla mentio fieret, haud quicquam abnuere: Appius
truci ingenio et inuidia praecipua odium in se aliorum suo in eos metiens odio,
'haud ignaro' inquit, 'imminet fortuna. Video donec arma aduersariis tradantur
diferri aduersus nos certamen. Dandus inuidiae est sanguis. Nihil ne ego quidem
moror quo minus decemuiratu abeam.' Factum senatus consultum ut decemuiri se
primo quoque tempore magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos
plebis crearet; et ne cui fraudi esset secessio militum plebisque. His senatus
consultis perfectis dimisso senatu, decemuiri prodeunt in contionem abdicantque
se magistratu, ingenti hominum laetitia. Nuntiantur haec plebi. Legatos
quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. Huic multitudini laeta alia
turba ex castris occurrit. Congratulantur libertatem concordiamque ciuitati
restitutam. Legati pro contione: 'Quod bonum faustum felixque sit uobis reique
publicae, redite in patriam ad penates coniuges liberosque uestros; sed qua hic
modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae
multitudini est uiolatus, eam modestiam ferte in urbem. In Auentinum ite, unde
profecti estis; ibi felici loco, ubi prima initia incohastis libertatis
uestrae, tribunos plebi creabitis. Praesto erit pontifex maximus qui comitia
habeat.' Ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. Conuellunt inde
signa profectique Romam certant cum obuiis gaudio. Armati per urbem silentio in
Auentinum perueniunt. Ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos
plebis creauerunt, omnium primum L. Verginium, inde L. Icilium et P.
Numitorium, auunculum Verginiae, auctores secessionis, tum C. Sicinium,
progeniem eius quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte proditum
memoriae est, et M. Duillium, qui tribunatum insignem ante decemuiros creatos
gesserat nec in decemuiralibus certaminibus plebi defuerat. Spe deinde magis
quam meritis electi M. Titinius M. Pomponius C. Apronius P. Villius C. Oppius.
Tribunatu inito L. Icilius extemplo plebem rogauit et plebs sciuit ne cui
fraudi esset secessio ab decemuiris facta. Confestim de consulibus creandis cum
prouocatione M. Duillius rogationem pertulit. Ea omnia in pratis Flaminiis
concilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.
[55] Per interregem deinde consules creati L.
Valerius M. Horatius, qui extemplo magistratum occeperunt. Quorum consulatus
popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit; quidquid enim
libertati plebis caueretur, id suis decedere opibus credebant. Omnium primum,
cum uelut in controuerso iure esset tenerenturne patres plebi scitis, legem
centuriatis comitiis tulere ut quod tributim plebes iussisset populum teneret;
qua lege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est. Aliam deinde
consularem legem de prouocatione, unicum praesidium libertatis, decemuirali
potestate euersam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt sanciendo
nouam legem, ne quis ullum magistratum sine prouocatione crearet; qui creasset,
eum ius fasque esset occidi, neue ea caedes capitalis noxae haberetur. Et cum
plebem hinc prouocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis
quoque tribunis, ut sacrosancti uiderentur, cuius rei prope iam memoria
aboleuerat, relatis quibusdam ex magno interuallo caerimoniis renouarunt, et
cum religione inuiolatos eos, tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis
plebis aedilibus iudicibus decemuiris nocuisset, eius caput Ioui sacrum esset,
familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque uenum iret. Hac lege iuris
interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed eum qui eorum cui nocuerit
Ioui sacrum sanciri; itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus,
quod, etsi non iure fiat—noceri enim ei cui hac lege non liceat—tamen
argumentum esse non haberi pro sacro sanctoque aedilem; tribunos uetere iure
iurando plebis, cum primum eam potestatem creauit, sacrosanctos esse. Fuere qui
interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus quoque et praetoribus, quia
eisdem auspiciis quibus consules crearentur, cautum esse: iudicem enim consulem
appellari. Quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum consulem
iudicem sed praetorem appellari mos fuerit. Hae consulares leges fuere.
Institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad
aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur
uitiabanturque. M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogauit plebesque
sciuit qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine
prouocatione creasset, tergo ac capite puniretur. Haec omnia ut inuitis, ita
non aduersantibus patriciis transacta, quia nondum in quemquam unum
saeuiebatur.
[56] Fundata deinde et potestate tribunicia
et plebis libertate, tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati,
accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt. Cum diem Appio Verginius
dixisset et Appius stipatus patriciis iuuenibus in forum descendisset,
redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum
satellitesque eius uidissent. Tum Verginius 'oratio' inquit, 'rebus dubiis
inuenta est; itaque neque ego accusando apud uos eum tempus teram, a cuius
crudelitate uosmet ipsi armis uindicastis, nec istum ad cetera scelera
impudentiam in defendendo se adicere patiar. Omnium igitur tibi, Appi Claudi,
quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio.
Vnius tantum criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in seruitutem contra
leges uindicias non dedisse, in uincla te duci iubebo.' Nec in tribunicio
auxilio Appius nec in iudicio populi ullam spem habebat; tamen et tribunos
appellauit et, nullo morante arreptus a uiatore, 'prouoco' inquit. Audita uox
una uindex libertatis, ex eo missa ore quo uindiciae nuper ab libertate dictae
erant, silentium fecit. Et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere
humana fremunt et superbiae crudelitatique etsi seras, non leues tamen uenire
poenas—prouocare qui prouocationem sustulisset, et implorare praesidium populi
qui omnia iura populi obtrisset, rapique in uincla egentem iure libertatis qui
liberum corpus in seruitutem addixisset,—ipsius Appi inter contionis murmur
fidem populi Romani implorantis uox audiebatur: maiorum merita in rem publicam
domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo
aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas
leges, quibus manentibus lator earum in uincla ducatur. Ceterum sua propria
bona malaque, cum causae dicendae data facultas sit, tum se experturum; in
praesentia se communi iure ciuitatis ciuem Romanum die dicta postulare ut
dicere liceat, ut iudicium populi Romani experiri. Non ita se inuidiam
pertimuisse, ut nihil in aequitate et misericordia ciuium suorum spei habeat.
Quod si indicta causa in uincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et
monere ne imitentur quos oderint. Quod si tribuni eodem foedere obligatos se
fateantur tollendae appellationis in quod conspirasse decemuiros criminati
sint, at se prouocare ad populum, implorare leges de prouocatione et consulares
et tribunicias, eo ipso anno latas. Quem enim prouocaturum, si hoc indemnato
indicta causa non liceat? Cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si
Ap. Claudio non sit? Se documento futurum utrum nouis legibus dominatio an
libertas firmata sit, et appellatio prouocatioque aduersus iniuriam
magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an uere data sit.
[57] Contra ea Verginius unum Ap. Claudium et
legum expertem et ciuilis et humani foederis esse aiebat: respicerent tribunal
homines, castellum omnium scelerum, ubi decemuir ille perpetuus, bonis, tergo,
sanguini ciuium infestus, uirgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque
contemptor, carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus
animo ad libidinem uerso uirginem ingenuam in oculis populi Romani, uelut bello
captam, ab complexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit;
ubi crudeli decreto nefandisque uindiciis dextram patris in filiam armauerit;
ubi tollentes corpus semianime uirginis sponsum auumque in carcerem duci
iusserit, stupro interpellato magis quam caede motus. Et illi carcerem
aedificatum esse quod domicilium plebis Romanae uocare sit solitus. Proinde ut
ille iterum ac saepius prouocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre ni
uindicias ab libertate in seruitutem dederit; si ad iudicem non eat, pro
damnato in uincla duci iubere. Vt haud quoquam improbante, sic magno motu
animorum, cum tanti uiri supplicio suamet plebi iam nimia libertas uideretur,
in carcerem est coniectus; tribunus ei diem prodixit. Inter haec ab Latinis et
Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam uenerunt,
donumque ob eam Ioui optumo maximo coronam auream in Capitolium tulere parui
ponderis, prout res haud opulentae erant colebanturque religiones pie magis
quam magnifice. Iisdem auctoribus cognitum est Aequos Volscosque summa ui
bellum apparare. Itaque partiri prouincias consules iussi. Horatio Sabini,
Valerio Aequi euenere. Cum ad ea bella dilectum edixissent, fauore plebis non
iuniores modo sed emeritis etiam stipendiis pars magna uoluntariorum ad nomina
danda praesto fuere, eoque non copia modo sed genere etiam militum, ueteranis
admixtis, firmior exercitus fuit. Priusquam urbe egrederentur, leges
decemuirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico
proposuerunt. Sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.
[58] C. Claudius, qui perosus decemuirorum
scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in
patriam, se contulerat, is magno iam natu cum ad pericula eius deprecanda
redisset cuius uitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat
singulos orabatque ne Claudiae genti eam inustam maculam uellent ut carcere et
uinculis uiderentur digni. Virum honoratissimae imaginis futurum ad posteros,
legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere uinctum inter fures nocturnos
ac latrones. Auerterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos,
et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium
multorum preces aspernarentur. Se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in
gratiam redisse, cuius aduersae fortunae uelit succursum. Virtute libertatem
reciperatam esse: clementia concordiam ordinum stabiliri posse. Erant quos
moueret sua magis pietate quam eius pro quo agebat causa; sed Verginius sui
potius ut misererentur orabat filiaeque, nec gentis Claudiae regnum in plebem
sortitae sed necessariorum Verginiae trium tribunorum preces audirent, qui ad
auxilium plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium implorarent. Iustiores
hae lacrimae uidebantur. Itaque spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius
mortem sibi consciuit. Subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus
inuidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae uindiciae a collega dicerentur. Plus
tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita inuidiae fecit. Testis productus,
qui septem et uiginti enumeratis stipendiis, octiens extra ordinem donatus
donaque ea gerens in conspectu populi, scissa ueste, tergum laceratum uirgis
ostendit, nihilum deprecans quin si quam suam noxam reus dicere posset,
priuatus iterum in se saeuiret. Oppius quoque ductus in uincula est, et ante
iudicii diem finem ibi uitae fecit. Bona Claudi Oppique tribuni publicauere.
Collegae eorum exsilii causa solum uerterunt; bona publicata sunt. Et M.
Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam
poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam uiuae
felicioris, per tot domos ad petendas poenas uagati, nullo relicto sonte tandem
quieuerunt.
[59] Ingens metus incesserat patres,
uoltusque iam iidem tribunorum erant qui decemuirorum fuerant, cum M. Duillius
tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiae potestati, 'et libertatis'
inquit, 'nostrae et poenarum ex inimicis satis est; itaque hoc anno nec diem
dici cuiquam nec in uincla duci quemquam sum passurus. Nam neque uetera peccata
repeti iam oblitterata placet, cum noua expiata sint decemuirorum suppliciis,
et nihil admissum iri quod uim tribuniciam desideret spondet perpetua consulum
amborum in libertate uestra tuenda cura.' Ea primum moderatio tribuni metum
patribus dempsit, eademque auxit consulum inuidiam, quod adeo toti plebis
fuissent ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam
patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam
obuiam ituros licentiae eorum consules appareret. Multique erant qui mollius
consultum dicerent, quod legum ab iis latarum patres auctores fuissent; neque
erat dubium quin turbato rei publicae statu tempori succubuissent.
[60] Consules rebus urbanis compositis
fundatoque plebis statu, in prouincias diuersi abiere. Valerius aduersus
coniunctos iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio
bellum; quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud scio an, qui tum animi
ab decemuirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant, magno
detrimento certamen staturum fuerit. Castris mille passuum ab hoste positis
copias continebat. Hostes medium inter bina castra spatium acie instructa
complebant, prouocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat.
Tandem fatigati stando ac nequiquam exspectando certamen Aequi Volscique,
postquam concessum propemodum de uictoria credebant, pars in Hernicos, pars in
Latinos praedatum abeunt; relinquitur magis castris praesidium quam satis
uirium ad certamen. Quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem,
instructaque acie ultro hostem lacessit. Vbi illi, conscientia quid abesset
uirium, detractauere pugnam, creuit extemplo Romanis animus, et pro uictis
habebant pauentes intra uallum. Cum per totum diem stetissent intenti ad
certamen, nocti cessere. Et Romani quidem pleni spei corpora curabant:
haudquaquam pari hostes animo nuntios passim trepidi ad reuocandos praedatores
dimittunt. Recurritur ex proximis locis: ulteriores non inuenti. Vbi inluxit,
egreditur castris Romanus, uallum inuasurus ni copia pugnae fieret. Et postquam
multa iam dies erat neque mouebatur quicquam ab hoste, iubet signa inferri
consul; motaque acie, indignatio Aequos et Volscos incessit, si uictores
exercitus uallum potius quam uirtus et arma tegerent. Igitur et ipsi
efflagitatum ab ducibus signum pugnae accepere. Iamque pars egressa portis erat
deincepsque alii seruabant ordinem, in suum quisque locum descendentes, cum
consul Romanus, priusquam totis uiribus fulta constaret hostium acies, intulit
signa; adortusque nec omnes dum eductos nec, qui erant, satis explicatis
ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc
circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu
inuadit. Rettulere primo pedem hostes; deinde cum animos collegissent et
undique duces uictisne cessuri essent increparent, restituitur pugna.
[61] Consul ex altera parte Romanos meminisse
iubebat illo die primum liberos pro libera urbe Romana pugnare, sibimet ipsis
uicturos, non ut decemuirorum uictores praemium essent. Non Appio duce rem
geri, sed consule Valerio, ab liberatoribus populi Romani orto, liberatore
ipso. Ostenderent prioribus proeliis per duces non per milites stetisse ne
uincerent. Turpe esse contra ciues plus animi habuisse quam contra hostes et domi
quam foris seruitutem magis timuisse. Vnam Verginiam fuisse cuius pudicitiae in
pace periculum esset, unum Appium ciuem periculosae libidinis; at si fortuna
belli inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum fore; nolle
ominari quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis auspiciis conditae
urbi accidere. Auentini Sacrique montis admonebat, ut ubi libertas parta esset
paucis ante mensibus, eo imperium inlibatum referrent, ostenderentque eandem
indolem militibus Romanis post exactos decemuiros esse quae ante creatos
fuerit, nec aequatis legibus imminutam uirtutem populi Romani esse. Haec ubi
inter signa peditum dicta dedit, auolat deinde ad equites. 'Agite, iuuenes'
inquit, 'praestate uirtute peditem ut honore atque ordine praestatis. Primo
concursu pedes mouit hostem; pulsum uos immissis equis exigite e campo. Non
sustinebunt impetum, et nunc cunctantur magis quam resistunt'. Concitant equos
permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna, et perruptis ordinibus
elati ad nouissimam aciem, pars libero spatio circumuecti, iam fugam undique
capessentes plerosque a castris auertunt praeterequitantesque absterrent.
Peditum acies et consul ipse uisque omnis belli fertur in castra, captisque cum
ingenti caede, maiore praeda potitur. Huius pugnae fama perlata non in urbem
modo sed in Sabinos ad alterum exercitum, in urbe laetitia modo celebrata est,
in castris animos militum ad aemulandum decus accendit. Iam Horatius eos
excursionibus ~sufficiendo~ proeliisque leuibus experiundo adsuefecerat sibi
potius fidere quam meminisse ignominiae decemuirorum ductu acceptae, paruaque
certamina in summam totius profecerant spei. Nec cessabant Sabini, feroces ab
re priore anno bene gesta, lacessere atque instare, rogitantes quid latrocinii
modo procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa proelia
paruaque carperent summam unius belli? Quin illi congrederentur acie
inclinandamque semel fortunae rem darent?
[62] Ad id, quod sua sponte satis collectum
animorum erat, indignitate etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum
uictorem in urbem rediturum; sibi ultro per contumelias hostem insultare;
quando autem se, si tum non sint, pares hostibus fore? Vbi haec fremere militem
in castris consul sensit, contione aduocata, 'quemadmodum' inquit, 'in Algido
res gesta sit, arbitror uos, milites, audisse. Qualem liberi populi exercitum
decuit esse, talis fuit; consilio collegae, uirtute militum uictoria parta est.
Quod ad me attinet, id consilii animique habiturus sum, quod uos mihi
feceritis. Et trahi bellum salubriter et mature perfici potest. Si trahendum
est, ego ut in dies spes uirtusque uestra crescat, eadem qua institui
disciplina efficiam; si iam satis animi est decernique placet, agite dum,
clamorem qualem in acie sublaturi estis, tollite hic indicem uoluntatis
uirtutisque uestrae.' Postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod
bene uertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum
adfirmat. Reliquum diei apparandis armis consumptum est. Postero die simul
instrui Romanam aciem Sabini uidere et ipsi, iam pridem auidi certaminis,
procedunt. Proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, ueteris
perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper noua uictoria elatum. Consilio
etiam Sabini uires adiuuere; nam cum aequassent aciem, duo extra ordinem milia
quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem facerent
tenuere. Quae ubi inlatis ex transuerso signis degrauabant prope circumuentum
cornu, equites duarum legionum, sescenti fere, ex equis desiliunt cedentibusque
iam suis prouolant in primum, simulque et hosti se opponunt et aequato primum
periculo, pudore deinde animos peditum accendunt. Verecundiae erat equitem suo
alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.
[63] Vadunt igitur in proelium ab sua parte
omissum et locum ex quo cesserant repetunt; momentoque non restituta modo
pugna, sed inclinatur etiam Sabinis cornu. Eques inter ordines peditum tectus
se ad equos recipit; transuolat inde in partem alteram suis uictoriae nuntius;
simul et in hostes iam pauidos, quippe fuso suae partis ualidiore cornu,
impetum facit. Non aliorum eo proelio uirtus magis enituit. Consul prouidere
omnia, laudare fortes, increpare sicubi segnior pugna esset. Castigati fortium
statim uirorum opera edebant tantumque hos pudor quantum alios laudes
excitabant. Redintegrato clamore undique omnes conisi hostem auertunt, nec
deinde Romana uis sustineri potuit. Sabini fusi passim per agros castra hosti
ad praedam relinquunt. Ibi non sociorum sicut in Algido res, sed suas Romanus
populationibus agrorum amissas recipit. Gemina uictoria duobus bifariam
proeliis parta, maligne senatus in unum diem supplicationes consulum nomine
decreuit. Populus iniussu et altero die frequens iit supplicatum; et haec uaga
popularisque supplicatio studiis prope celebratior fuit. Consules ex composito
eodem biduo ad urbem accessere senatumque in Martium campum euocauere. Vbi cum
de rebus ab se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites
dedita opera terroris causa haberi. Itaque inde consules, ne criminationi locus
esset, in prata Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est—iam tum Apollinare
appellabant—, auocauere senatum. Vbi cum ingenti consensu patrum negaretur
triumphus, L. Icilius tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum,
multis dissuasum prodeuntibus, maxime C. Claudio uociferante de patribus, non
de hostibus consules triumphare uelle gratiamque pro priuato merito in
tribunum, non pro uirtute honorem peti. Nunquam ante de triumpho per populum actum;
semper aestimationem arbitriumque eius honoris penes senatum fuisse; ne reges
quidem maiestatem summi ordinis imminuisse. Ne ita omnia tribuni potestatis
suae implerent, ut nullum publicum consilium sinerent esse. Ita demum liberam
ciuitatem fore, ita aequatas leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem
teneat. In eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum essent
dicta, omnes tribus eam rogationem acceperunt. Tum primum sine auctoritate
senatus populi iussu triumphatum est.
[64] Haec uictoria tribunorum plebisque prope
in haud salubrem luxuriam uertit, conspiratione inter tribunos facta ut iidem
tribuni reficerentur, et, quo sua minus cupiditas emineret, consulibus quoque
continuarent magistratum. Consensum patrum causabantur, quo per contumeliam
consulum iura plebis labefactata essent. Quid futurum nondum firmatis legibus,
si nouos tribunos per factionis suae consules adorti essent? Non enim semper
Valerios Horatiosque consules fore, qui libertati plebis suas opes postferrent.
Forte quadam utili ad tempus, ut comitiis praeesset potissimum M. Duillio sorte
euenit, uiro prudenti et ex continuatione magistratus inuidiam imminentem
cernenti. Qui cum ex ueteribus tribunis negaret se ullius rationem habiturum,
pugnarentque collegae ut liberas tribus in suffragium mitteret aut concederet
sortem comitiorum collegis, habituris e lege potius comitia quam ex uoluntate
patrum, iniecta contentione Duillius consules ad subsellia accitos cum
interrogasset quid de comitiis consularibus in animo haberent, respondissentque
se nouos consules creaturos, auctores populares sententiae haud popularis
nactus in contionem cum iis processit. Vbi cum consules producti ad populum
interrogatique, si eos populus Romanus, memor libertatis per illos receptae
domi, memor militiae rerum gestarum, consules iterum faceret, quidnam facturi
essent, nihil sententiae suae mutassent, conlaudatis consulibus quod
perseuerarent ad ultimum dissimiles decemuirorum esse, comitia habuit; et
quinque tribunis plebi creatis cum prae studiis aperte petentium nouem
tribunorum alii candidati tribus non explerent, concilium dimisit nec deinde
comitiorum causa habuit. Satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam
praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret et ab iis qui creati essent cooptari
collegas iuberet; recitabatque rogationis carmen in quo sic erat: 'Si tribunos
plebei decem rogabo, si qui uos minus hodie decem tribunos plebei feceritis,
tum ut ii quos hi sibi collegas cooptassint legitimi eadem lege tribuni plebei
sint ut illi quos hodie tribunos plebei feceritis.' Duillius cum ad ultimum
perseuerasset negando quindecim tribunos plebei rem publicam habere posse,
uicta collegarum cupiditate pariter patribus plebeique acceptus magistratu
abiit.
[65] Noui tribuni plebis in cooptandis
collegis patrum uoluntatem fouerunt; duos etiam patricios consularesque, Sp.
Tarpeium et A. Aternium, cooptauere. Consules creati Sp. Herminius T. Verginius
Caelimontanus, nihil magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium
domi ac foris habuere. L. Trebonius tribunus plebis, infestus patribus quod se
ab iis in cooptandis tribunis fraude captum proditumque a collegis aiebat,
rogationem tulit ut qui plebem Romanam tribunos plebei rogaret, is usque eo
rogaret dum decem tribunos plebei faceret; insectandisque patribus, unde Aspero
etiam inditum est cognomen, tribunatum gessit. Inde M. Geganius Macerinus et C.
Iulius consules facti contentiones tribunorum aduersus nobilium iuuentutem
ortas, sine insectatione potestatis eius conseruata maiestate patrum, sedauere;
plebem, decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu, sustinendo rem ab
seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia tranquilla esse
adfirmantes, per discordias ciuiles externos tollere animos. Cura pacis
concordiae quoque intestinae causa fuit. Sed alter semper ordo grauis alterius
modestiae erat; quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae.
Vbi tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum proderat; deinde ne
ipsi quidem inuiolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones
potentiorum iniuria fieret et uis potestatis omnis aliquanto posteriore anni
parte languidior ferme esset. Iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid
spei, si similes Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio habuisse.
Seniores contra patrum ut nimis feroces suos credere iuuenes, ita malle, si
modus excedendus esset, suis quam aduersariis superesse animos. Adeo moderatio
tuendae libertatis, dum aequari uelle simulando ita se quisque extollit ut
deprimat alium, in difficili est, cauendoque ne metuant, homines metuendos
ultro se efficiunt, et iniuriam ab nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati
necesse sit, iniungimus aliis.
[66] T. Quinctius Capitolinus quartum et
Agrippa Furius consules inde facti nec seditionem domi nec foris bellum
acceperunt; sed imminebat utrumque. Iam non ultra discordia ciuium reprimi
poterat, et tribunis et plebe incitata in patres, cum dies alicui nobilium
dicta nouis semper certaminibus contiones turbaret. Ad quarum primum strepitum,
uelut signo accepto, arma cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis
duces, cupidi praedarum, biennio ante dilectum indictum haberi non potuisse,
abnuente iam plebe imperium: eo aduersus se non esse missos exercitus. Dissolui
licentia militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. Quicquid
irarum simultatiumque cum externis fuerit in ipsos uerti. Occaecatos lupos
intestina rabie opprimendi occasionem esse. Coniunctis exercitibus Latinum
primum agrum perpopulati sunt; deinde postquam ibi nemo uindex occurrebat, tum
uero exsultantibus belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi regione
portae Esquilinae accessere, uastationem agrorum per contumeliam urbi
ostentantes. Vnde postquam inulti, praedam prae se agentes, retro ad Corbionem
agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum uocauit.
[67] Ibi in hanc sententiam locutum accipio:
'Etsi mihi nullius noxae conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in
contionem in conspectum uestrum processi. Hoc uos scire, hoc posteris memoriae
traditum iri Aequos et Volscos, uix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum
consule ad moenia urbis Romae impune armatos uenisse! Hanc ego ignominiam,
quamquam iam diu ita uiuitur ut nihil boni diuinet animus, si huic potissimum
imminere anno scissem, uel exsilio uel morte, si alia fuga honoris non esset,
uitassem. Ergo si uiri arma illa habuissent quae in portis fuere nostris, capi
Roma me consule potuit? Satis honorum, satis superque uitae erat; mori consulem
tertium oportuit. Quem tandem ignauissimi hostium contempsere? Nos consules an
uos Quirites? Si culpa in nobis est, auferte imperium indignis et, si id parum
est, insuper poenas expetite: si in uobis, nemo deorum nec hominum sit, qui
uestra puniat peccata, Quirites: uosmet tantum eorum paeniteat. Non illi
uestram ignauiam contempsere nec suae uirtuti confisi sunt; quippe totiens fusi
fugatique, castris exuti, agro multati, sub iugum missi, et se et uos nouere:
discordia ordinum et uenenum urbis huius, patrum ac plebis certamina, dum nec
nobis imperii nec uobis libertatis est modus, dum taedet uos patriciorum, nos
plebeiorum magistratuum, sustulere illis animos. Pro deum fidem, quid uobis
uoltis? Tribunos plebis concupistis; concordiae causa concessimus. Decemuiros
desiderastis; creari passi sumus. Decemuirorum uos pertaesum est; coegimus
abire magistratu. Manente in eosdem priuatos ira uestra, mori atque exulare
nobilissimos uiros honoratissimosque passi sumus. Tribunos plebis creare iterum
uoluistis; creastis. Consules facere uestrarum partium; etsi patribus uidebamus
iniquos, patricium quoque magistratum plebi donum fieri uidimus. Auxilium
tribunicium, prouocationem ad populum, scita plebis iniuncta patribus, sub
titulo aequandarum legum nostra iura oppressa tulimus et ferimus. Qui finis
erit discordiarum? Ecquando unam urbem habere, ecquando communem hanc esse
patriam licebit? Victi nos aequiore animo quiescimus quam uos uictores. Satisne
est nobis uos metuendos esse? Aduersus nos Auentinum capitur, aduersus nos
Sacer occupatur mons; Esquilias uidimus ab hoste prope captas et scandentem in
aggerem Volscum. Hostem nemo submouit: in nos uiri, in nos armati estis.
[68] Agitedum, ubi hic curiam circumsederitis
et forum infestum feceritis et carcerem impleueritis principibus, iisdem istis
ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam, aut, si ne hoc quidem
audetis, ex muris uisite agros uestros ferro ignique uastatos, praedam abigi,
fumare incensa passim tecta. At enim communis res per haec loco est peiore;
ager uritur, urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. Quid tandem?
Priuatae res uestrae quo statu sunt? Iam unicuique ex agris sua damna
nuntiabuntur. Quid est tandem domi unde ea expleatis? Tribuni uobis amissa
reddent ac restituent? Vocis uerborumque quantum uoletis ingerent, et criminum
in principes et legum aliarum super alias ut contionum; sed ex illis
contionibus nunquam uestrum quisquam re, fortuna domum auctior rediit. Ecquis
rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates
publicas priuatasque, a quibus semper non uestra uirtute innocentiaque, sed
auxilio alieno tuti sitis? At hercules, cum stipendia nobis consulibus, non
tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie uestrum
clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta agro ex
hoste capto pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul priuatae
triumphantes domum ad penates redibatis: nunc oneratum uestris fortunis hostem
abire sinitis. Haerete adfixi contionibus et in foro uiuite: sequitur uos
necessitas militandi quam fugitis. Graue erat in Aequos et Volscos proficisci:
ante portas est bellum. Si inde non pellitur, iam intra moenia erit et arcem et
Capitolium scandet et in domos uestras uos persequetur. Biennio ante senatus
dilectum haberi et educi exercitum in Algidum iussit: sedemus desides domi
mulierum ritu inter nos altercantes, praesenti pace laeti nec cernentes ex otio
illo breui multiplex bellum rediturum. His ego gratiora dictu alia esse scio;
sed me uera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit.
Vellem equidem uobis placere, Quirites; sed multo malo uos saluos esse,
qualicumque erga me animo futuri estis. Natura hoc ita comparatum est, ut qui
apud multitudinem sua causa loquitur gratior eo sit cuius mens nihil praeter
publicum commodum uidet; nisi forte adsentatores publicos, plebicolas istos,
qui uos nec in armis nec in otio esse sinunt, uestra uos causa incitare et
stimulare putatis. Concitati aut honori aut quaestui illis estis; et quia in
concordia ordinum nullos se usquam esse uident, malae rei se quam nullius,
turbarum ac seditionum duces esse uolunt. Quarum rerum si uos taedium tandem
capere potest et patrum uestroque antiquos mores uoltis pro his nouis sumere,
nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum
fusos fugatosque castris exuero et a portis nostris moenibusque ad illorum
urbes hunc belli terrorem quo nunc uos attoniti estis transtulero.'
[69] Raro alias tribuni popularis oratio
acceptior plebi quam tunc seuerissimi consulis fuit. Iuuentus quoque, quae
inter tales metus detractationem militiae telum acerrimum aduersus patres
habere solita erat, arma et bellum spectabat. Et agrestium fuga spoliatique in
agris et uolnerati, foediora iis quae subiciebantur oculis nuntiantes, totam
urbem ira impleuere. In senatum ubi uentum est, ibi uero in Quinctium omnes
uersi ut unum uindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum dignam
dicere contionem imperio consulari, dignam tot consulatibus ante actis, dignam
uita omni, plena honorum saepe gestorum, saepius meritorum. Alios consules aut
per proditionem dignitatis patrum plebi adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis
asperiorem domando multitudinem fecisse: T. Quinctium orationem memorem
maiestatis patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse. Orare
eum collegamque ut capesserent rem publicam; orare tribunos ut uno animo cum
consulibus bellum ab urbe ac moenibus propulsari uellent plebemque oboedientem
in re tam trepida patribus praeberent; appellare tribunos communem patriam
auxiliumque eorum implorare uastatis agris, urbe prope oppugnata. Consensu
omnium dilectus decernitur habeturque. Cum in contione pronuntiassent tempus
non esse causas cognoscendi, omnes iuniores postero die prima luce in campo
Martio adessent; cognoscendis causis eorum qui nomina non dedissent bello
perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non probassent
causam;—omnis iuuentus adfuit postero die. Cohortes sibi quaeque centuriones
legerunt; bini senatores singulis cohortibus praepositi. Haec omnia adeo mature
perfecta accepimus ut signa, eo ipso die a quaestoribus ex aerario prompta
delataque in campum, quarta diei hora mota ex campo sint, exercitusque nouus,
paucis cohortibus ueterum militum uoluntate sequentibus, manserit ad decimum
lapidem. Insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem
castris sunt coniuncta. Tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens
rebellassent, conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla
est facta.
[70] In exercitu Romano cum duo consules
essent potestate pari, quod saluberrimum in administratione magnarum rerum est,
summa imperii concedente Agrippa penes collegam erat; et praelatus ille
facilitati submittentis se comiter respondebat communicando consilia laudesque
et aequando imparem sibi. In acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum
tenuit; Sp. Postumio Albo legato datur media acies tuenda; legatum alterum P.
Sulpicium equitibus praeficiunt. Pedites ab dextro cornu egregie pugnauere,
haud segniter resistentibus Volscis. P. Sulpicius per mediam hostium aciem cum
equitatu perrupit. Vnde cum eadem reuerti posset ad suos, priusquam hostis
turbatos ordines reficeret terga impugnare hostium satius uisum est; momentoque
temporis in auersam incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni
suo proprio eum proelio equites Volscorum et Aequorum exceptum aliquamdiu
tenuissent. Ibi uero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumuentos
interclusosque ab suis uociferans, ni equestre proelium conixi omni ui
perficerent; nec fugare equitem integrum satis esse: conficerent equos
uirosque, ne quis reueheretur inde ad proelium aut integraret pugnam; non posse
illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessiset. Haud surdis
auribus dicta. Impressione una totum equitatum fudere, magnam uim ex equis
praecipitauere, ipsos equosque spiculis confodere. Is finis pugnae equestris
fuit. Tunc adorti peditum aciem, nuntios ad consules rei gestae mittunt, ubi
iam inclinabatur hostium acies. Nuntius deinde et uincentibus Romanis animos
auxit et referentes gradum perculit Aequos. In media primum acie uinci coepti,
qua permissus equitatus turbauerat ordines; sinistrum deinde cornu ab Quinctio
consule pelli coeptum; in dextro plurimum laboris fuit. Ibi Agrippa, aetate
uiribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se uideret,
arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos
hostes coepit; cuius ignominiae metu concitati milites inuasere hostem. Ita
aequata ex omni parte uictoria est. Nuntius tum a Quinctio uenit uictorem iam
se imminere hostium castris; nolle inrumpere antequam sciat debellatum et in
sinistro cornu esse: si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul
omnis exercitus praeda potiretur. Victor Agrippa cum mutua gratulatione ad
uictorem collegam castraque hostium uenit. Ibi paucis defendentibus momentoque
fusis, sine certamine in munitiones inrumpunt, praedaque ingenti compotem
exercitum suis etiam rebus reciperatis quae populatione agrorum amissae erant
reducunt. Triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu accipio, nec
traditur causa spreti aut non sperati honoris. Ego quantum in tanto interuallo
temporum conicio, cum Valerio atque Horatio consulibus qui praeter Volscos et
Aequos Sabini etiam belli perfecti gloriam pepererant negatus ab senatu
triumphus esset, uerecundiae fuit pro parte dimidia rerum consulibus petere
triumphum, ne etiamsi impetrassent magis hominum ratio quam meritorum habita
uideretur.
[71] Victoriam honestam ex hostibus partam
turpe domi de finibus sociorum iudicium populi deformauit. Aricini atque
Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, multis in uicem cladibus
fessi iudicem populum Romanum cepere. Cum ad causam orandam uenissent, concilio
populi a magistratibus dato magna contentione actum. Iamque editis testibus,
cum tribus uocari et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius
de plebe, magno natu, et 'si licet' inquit, 'consules, de re publica dicere,
errare ego populum in hac causa non patiar.' Cum ut uanum eum negarent consules
audiendum esse uociferantemque prodi publicam causam submoueri iussissent,
tribunos appellat. Tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam
regunt, dedere cupidae audiendi plebi ut quae uellet Scaptius diceret. Ibi
infit annum se tertium et octogensimum agere, et in eo agro de quo agitur
militasse, non iuuenem, uicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit
bellatum. Eo rem se uetustate oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam
adferre agrum de quo ambigitur finium Coriolanorum fuisse captisque Coriolis
iure belli publicum populi Romani factum. Mirari se quonam ore Ardeates
Aricinique, cuius agri ius nunquam usurpauerint incolumi Coriolana re, eum se a
populo Romano, quem pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent. Sibi
exiguum uitae tempus superesse; non potuisse se tamen inducere in animum quin,
quem agrum miles pro parte uirili manu cepisset, eum senex quoque uoce, qua una
posset, uindicaret. Magnopere se suadere populo ne inutili pudore suam ipse
causam damnaret.
[72] Consules cum Scaptium non silentio modo,
sed cum adsensu etiam audiri animaduertissent, deos hominesque testantes
flagitium ingens fieri, patrum primores arcessunt. Cum iis circumire tribus,
orare ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem
uertendo, cum praesertim etiamsi fas sit curam emolumenti sui iudici esse,
nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis
iniuria sociorum animis. Nam famae quidem ac fidei damna maiora esse quam quae
aestimari possent: hoc legatos referre domum, hoc uolgari, hoc socios audire,
hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum gaudio illos? Scaptione hoc, contionali
seni, adsignaturos putarent finitimos populos? Clarum hac fore imagine
Scaptium; sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae
personam laturum. Quem enim hoc priuatae rei iudicem fecisse ut sibi
controuersiosam adiudicaret rem? Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam
sit pudoris, non facturum. Haec consules, haec patres uociferantur; sed plus
cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius ualet. Vocatae tribus iudicauerunt
agrum publicum populi Romani esse. Nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios
itum foret; nunc haud sane quicquam bono causae leuatur dedecus iudicii; idque
non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius atque acerbius uisum.
Reliquum anni quietum ab urbanis motibus et ab externis mansit.
Liber IV
[1] Hos secuti M. Genucius et C. Curtius
consules. Fuit annus domi forisque infestus. Nam principio et de conubio patrum
et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari
sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim
inlata a tribunis ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit
deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu
de plebe seu de patribus vellet, consules faciendi. Id vero si fieret, non
volgari modo cum infimis, sed prorsus auferri a primoribus ad plebem summum
imperium credebant. Laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam
agri abiudicati descisse, et Veientes depopulatos extrema agri Romani, et
Volscos Aequosque ob communitam verruginem fremere; adeo vel infelix bellum
ignominiosae paci praeferebant. His itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum
tot bellorum conticescerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum
armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit quam T. Quinctio
consule apparatum sit. Tum C. Canuleius, pauca in senatu vociferatus, nequiquam
territando consules auertere plebem a cura novarum legum, nunquam eos se vivo
dilectum habituros, antequam ea quae promulgata ab se collegisque essent plebes
sciuisset, confestim ad contionem advocavit.
[2] Eodem tempore et consules senatum in
tribunum et tribunus populum in consules incitabat. Negabant consules iam ultra
ferri posse furores tribunicios; ventum iam ad finem esse; domi plus belli
concitari quam foris. Id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis
quam consulum culpa accidere. Cuius rei praemium sit in civitate, eam maximis
semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romae
praemium seditionum esse; ideo singulis universisque semper honori fuisse.
Reminiscerentur quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam
liberis tradituri essent, vel quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem
amplioremque esse. Finem ergo non fieri nec futuram donec quam felices
seditiones tam honorati seditionum auctores essent. Quas quantasque res C.
Canuleium adgressum! Conluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum
privatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut
discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos noverit. Quam enim aliam vim
conubia promiscua habere nisi ut ferarum prope ritu volgentur concubitus plebis
patrumque? Ut qui natus sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit;
dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors. Parum id
videri quod omnia divina humanaque turbentur: iam ad consulatum volgi
turbatores accingi. Et primo ut alter consul ex plebe fieret, id modo
sermonibus temptasse; nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe velit populus
consules creet. Et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque;
Canuleios igitur Iciliosque consules fore. Ne id Iuppiter optimus maximus
sineret regiae maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius
quam ut tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere maiores quoque, si
divinassent concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex
aliis iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram, primo quamlibet
dimicationem subituros fuisse potius quam eas leges sibi imponi paterentur.
Quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri
posse si in eadem civitate tribuni plebis et patres essent; aut hunc ordinem
aut illum magistratum tollendum esse, potiusque sero quam nunquam obviam eundum
audaciae temeritatique. Illine ut impune primo discordias serentes concitent
finitima bella, deinde adversus ea quae concitaverint armari civitatem
defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus
conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu
proloqui se nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant dilectum
haberi prohibiturum? Quid esse aliud quam minari se proditurum patriam,
oppugnari atque capi passurum! Quid eam vocem animorum, non plebi Romanae, sed
Volscis et Aequis et Veientibus allaturam! Nonne Canuleio duce se speraturos
Capitolium atque arcem scandere posse? Nisi patribus tribuni cum iure ac
maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius
adversus scelus civium quam adversus hostium arma.
[3] Cum maxime haec in senatu agerentur,
Canuleius pro legibus suis et adversus consules ita disseruit: "Quanto
opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum
urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse,
nunc tamen maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt,
quibus quid aliud quam admonemus ciues nos eorum esse et, si non easdem opes
habere, eandem tamen patriam incolere? Altera conubium petimus, quod finitimis
externisque dari solet; nos quidem civitatem, quae plus quam conubium est,
hostibus etiam victis dedimus;—altera nihil novi ferimus, sed id quod populi
est repetimus atque usurpamus, ut quibus velit populus Romanus honores mandet.
Quid tandem est cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in
senatu sit factus, negent se manibus temperaturos, violaturosque denuntient
sacrosanctam potestatem? Si populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus
velit consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus
summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit? De
imperio actum est? Et perinde hoc valet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum
aut libertinum aliquis consulem futurum dicat? Ecquid sentitis in quanto
contemptu vivatis? Lucis vobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis,
quod vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur; quin etiam, si
dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. Obsecro vos, si non ad
fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae
omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris
aut maiestatis quicquam habere quod non in regibus ante fuerit? En unquam
creditis fando auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne
ciuem quidem Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus
Romae regnasse? L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae quidem
gentis, Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci,
regem factum? Ser. Tullium post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo,
matre serua, ingenio, virtute regnum tenuisse? Quid enim de T. Tatio Sabino
dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? Ergo dum
nullum fastiditur genus in quo eniteret virtus, creuit imperium Romanum.
Paeniteat nunc vos plebeii consulis, cum maiores nostri advenas reges non
fastidierint, et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae
virtuti? Claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in civitatem
modo accepimus sed etiam in patriciorum numerum. Ex peregrinone patricius,
deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, praecisa consulatus spes
erit? Utrum tandem non credimus fieri posse, ut vir fortis ac strenuus, pace
belloque bonus, ex plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. Tullio similis, an, ne
si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur, potiusque
decemviris, taeterrimis mortalium, qui tum omnes ex patribus erant, quam
optimis regum, novis hominibus, similes consules sumus habituri?
[4] "At enim nemo post reges exactos de
plebe consul fuit. Quid postea? Nullane res nova institui debet? Et quod nondum
est factum—multa enim nondum sunt facta in novo populo,— ea ne si utilia quidem
sunt fieri oportet? Pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa
Pompilio creati sunt. Census in civitate et discriptio centuriarum classiumque
non erat; ab Ser. Tullio est facta. Consules nunquam fuerant; regibus exactis
creati sunt. Dictatoris nec imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit.
Tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant; institutum est ut fierent. Decemuiros
legibus scribendis intra decem hos annos et creauimus et e re publica
sustulimus. Quis dubitat quin in aeternum urbe condita, in immensum crescente
nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque instituantur? Hoc ipsum, ne
conubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt paucis his annis
pessimo publico, cum summa iniuria plebis? An esse ulla maior aut insignitior
contumelia potest quam partem civitatis velut contaminatam indignam conubio
haberi? Quid est aliud quam exsilium intra eadem moenia, quam relegationem
pati? Ne adfinitatibus, ne propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur
sanguis. Quid? Hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi
ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis,
aut ab regibus lecti aut post reges exactos iussu populi, sinceram seruare
privatis consiliis non poteratis, nec ducendo ex plebe neque vestras filias
sororesque ecnubere sinendo e patribus? Nemo plebeius patriciae virgini vim
adferret; patriciorum ista libido est; nemo invitum pactionem nuptialem
quemquam facere coegisset. Verum enimuero lege id prohiberi et conubium tolli
patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi est. Cur enim non fertis, ne sit
conubium divitibus ac pauperibus? Quod privatorum consiliorum ubique semper
fuit, ut in quam cuique feminae convenisset domum nuberet, ex qua pactus esset
vir domo, in matrimonium duceret, id vos sub legis superbissimae vincula
conicitis, qua dirimatis societatem civilem duasque ex una civitate faciatis.
Cur non sancitis ne vicinus patricio sit plebeius nec eodem itinere eat, ne
idem conuiuium ineat, ne in foro eodem consistat? Quid enim in re est aliud, si
plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius? Quid iuris tandem immutatur?
Nempe patrem sequuntur liberi. Nec quod nos ex conubio vestro petamus quicquam
est, praeterquam ut hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in
contumeliam ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam est.
[5] Denique utrum tandem populi Romani an vestrum
summum imperium est? Regibus exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa
libertas parta est? Oportet licere populo Romano, si velit, iubere legem, an ut
quaeque rogatio promulgata erit vos dilectum pro poena decernetis, et simul ego
tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento
iuniores adiges et in castra educes, et minaberis plebi, minaberis tribuno?
Quid si non quantum istae minae adversus plebis consensum valerent bis iam
experti essetis? Scilicet quia nobis consultum volebatis, certamine
abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod quae pars firmior eadem modestior
fuit? Nec nunc erit certamen, Quirites; animos vestros illi temptabunt semper,
vires non experientur. Itaque ad bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules,
parata vobis plebes est, si conubiis redditis unam hanc civitatem tandem
facitis, si coalescere, si iungi miscerique vobis privatis necessitudinibus
possunt, si spes, si aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur, si in
consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod aequae libertatis est,
in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet. Si haec impediet
aliquis, ferte sermonibus et multiplicate fama bella; nemo est nomen daturus,
nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re
publica honorum nec in privata conubii societas est."
[6] Cum in contionem et consules
processissent et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset,
interroganti tribuno cur plebeium consulem fieri non oporteret, ut fortasse
vere, sic parum utiliter in praesens Curtius respondit, quod nemo plebeius
auspicia haberet, ideoque decemuiros conubium diremisse ne incerta prole
auspicia turbarentur. Plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari,
tamquam inuisi dis immortalibus, negarentur posse; nec ante finis contentionum
fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo
pertinacia certaret, quam victi tandem patres ut de conubio ferretur
concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos aut
totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim conubio
plebem paratam dilectui fore. Cum Canuleius victoria de patribus et plebis
favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa
vi pugnant et crescente in dies fama belli dilectum impediunt. Consules, cum
per senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, concilia principum domi
habebant. Apparebat aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse. Soli
ex consularibus valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudi
sententia consules armabat in tribunos, Quinctiorum Cincinnatique et Capitolini
sententiae abhorrebant a caede violandisque quos foedere icto cum plebe
sacrosanctos accepissent. Per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos
militum consulari potestate promisce ex patribus ac plebe creari sinerent, de
consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs
fuit. Comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur. Quibus
indictis, extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam,
maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati
coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde
indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret. Postremo coacti tamen
a primoribus petiere, ne cessisse possessione rei publicae viderentur. Euentus
eorum comitiorum docuit alios animos in contentione libertatis dignitatisque,
alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes
patricios creavit populus, contentus eo quod ratio habita plebeiorum esset.
Hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno inueneris,
quae tum populi universi fuit?
[7] Anno trecentesimo decimo quam urbs Roma
condita erat primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A.
Sempronius Atratinus, L. Atilius, T. Cloelius, quorum in magistratu concordia
domi pacem etiam foris praebuit. Sunt qui propter adiectum Aequorum
Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules
obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine
mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et
insignibus consularibus usos. Non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius
ius, quia tertio mense quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio creati,
honore abiere, quod C. Curtius qui comitiis eorum praefuerat parum recte
tabernaculum cepisset. Legati ab Ardea Romam venerunt, ita de iniuria querentes
ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.
Ab senatu responsum est iudicium populi rescindi ab senatu non posse,
praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret, concordiae etiam ordinum
causa: si Ardeates sua tempora exspectare velint arbitriumque senatui leuandae
iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant se irae moderatos,
sciantque patribus aeque curae fuisse ne qua iniuria in eos oreretur ac ne orta
diuturna esset. Ita legati cum se rem integram relaturos dixissent, comiter
dimissi. Patricii cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et
interregem creavere. Contentio consulesne an tribuni militum crearentur in
interregno rem dies complures tenuit. Interrex ac senatus, consulum comitia, tribuni
plebis et plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. Vicere patres, quia
et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, frustra certare
supersedit, et principes plebis ea comitia malebant, quibus non haberetur ratio
sua, quam quibus ut indigni praeterirentur. Tribuni quoque plebi certamen sine
effectu in beneficio apud primores patrum reliquere. T. Quinctius Barbatus
interrex consules creat L. Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. His
consulibus cum Ardeatibus foedus renouatum est; idque monumenti est consules
eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris
magistratuum inveniuntur. Credo quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo
perinde ac totum annum in imperio fuerint, suffectis iis consulibus praetermissa
nomina consulum horum. Licinius Macer auctor est et in foedere Ardeatino et in
linteis libris ad Monetae ea inuenta. Et foris, cum tot terrores a finitimis
ostentati essent, et domi otium fuit.
[8] Hunc annum, seu tribunos modo seu
tribunis suffectos consules quoque habuit, sequitur annus haud dubiis
consulibus, M. Geganio Macerino iterum T. Quinctio Capitolino quintum. Idem hic
annus censurae initium fuit, rei a parua origine ortae, quae deinde tanto
incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen,
senatui equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius
magistratus, ius publicorum privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub
nutu atque arbitrio eius essent. Ortum autem initium est rei, quod in populo per
multos annos incenso neque differri census poterat neque consulibus, cum tot
populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere. Mentio inlata apud
senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui
scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae
censendi subiceretur. Et patres quamquam rem paruam, tamen quo plures patricii
magistratus in re publica essent, laeti accepere, id quod evenit futurum,
credo, etiam rati, ut mox opes eorum qui praeessent ipsi honori ius
maiestatemque adicerent, et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam
speciosi ministerii procurationem intuentes, ne in paruis quoque rebus
incommode adversarentur, haud sane tetendere. Cum a primoribus civitatis
spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut
eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus
suffragiis praefecit. Censores ab re appellati sunt.
[9] Dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea
veniunt, pro veterrima societate renouataque foedere recenti auxilium prope
euersae urbi implorantes. Frui namque pace optimo consilio cum populo Romano
seruata per intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex
certamine factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam
bella externa, quam fames morbiue quaeque alia in deum iras velut ultima
publicorum malorum vertunt. Virginem plebeii generis maxime forma notam duo
petiere iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem
corporis erant, nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus. Adiuuabant
eum optumatium studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium
penetravit. Nobilis superior iudicio matris esse, quae quam splendidissimis
nuptiis iungi puellam volebat: tutores in ea quoque re partium memores ad suum
tendere. Cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est. Postulatu
audito matris tutorumque, magistratus secundum parentis arbitrium dant ius
nuptiarum. Sed vis potentior fuit; namque tutores, inter suae partis homines de
iniuria decreti palam in foro contionati, manu facta virginem ex domo matris
rapiunt; adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum
iniuria iuvenem. Fit proelium atrox. Pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis,
armata ex urbe profecta, colle quodam capto, in agros optumatium cum ferro
ignique excursiones facit; urbem quoque, omni etiam expertium ante certaminis
multitudine opificum ad spem praedae evocata, obsidere parat; nec ulla species
cladesque belli abest, velut contacta civitate rabie duorum iuvenum funestas
nuptias ex occasu patriae petentium. Parum parti utrique domi armorum bellique
est visum; optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam
secum Ardeam Volscos excivere. Priores Volsci duce Aequo Cluilio Ardeam venere
et moenibus hostium vallum obiecere. Quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M.
Geganius consul cum exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum
castris cepit, praecipitique iam die curare corpora milites iubet. Quarta
deinde vigilia signa profert; coeptumque opus adeo adproperatum est, ut sole
orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos quam a se urbem
viderent; et alia parte consul muro Ardeae brachium iniunxerat, qua ex oppido
sui commeare possent.
[10] Volscus imperator, qui ad eam diem non
commeatu praeparato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset
militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium
consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se
inde Volscos ait. Adversus ea consul victis condiciones accipiendas esse, non
ferendas respondit, neque ut venerint ad oppugnandos socios populi Romani suo
arbitrio, ita abituros Volscos esse. Dedi imperatorem, arma poni iubet, et
fatentes victos se esse imperio parere; aliter tam abeuntibus quam manentibus
se hostem infensum victoriam potius ex Volscis quam pacem infidam Romam
relaturum. Volsci exiguam spem in armis alia undique abscisa cum temptassent,
praeter cetera adversa loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad
fugam, cum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine versi, dedito
imperatore traditisque armis sub iugum missi, cum singulis vestimentis
ignominiae cladisque pleni dimittuntur; et cum haud procul urbe Tusculo
consedissent, vetere Tusculanorum odio inermes oppressi dederunt poenas, vix
nuntiis caedis relictis. Romanus Ardeae turbatas seditione res principibus eius
motus securi percussis bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis composuit;
demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi Romani Ardeates credebant;
senatui superesse aliquid ad delendum publicae avaritiae monumentum videbatur.
Consul triumphans in urbem redit, Cluilio duce Volscorum ante currum ducto
praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.
Aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati gloriam
collegae, quia concordiae pacisque domesticam curam iura infimis summisque
moderando ita tenuit ut eum et patres seuerum consulem et plebs satis comem
crediderint. Et adversus tribunos auctoritate plura quam certamine tenuit;
quinque consulatus eodem tenore gesti vitaque omnis consulariter acta verendum
paene ipsum magis quam honorem faciebant. Eo tribunorum militarium nulla mentio
his consulibus fuit;
[11] Consules creant M. Fabium Vibulanum,
Postumum Aebutium Cornicinem. Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae
rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem
annum apud finitimos socios hostesque esse quod Ardeatibus in re praecipiti
tanta foret cura subuentum, eo impensius ut delerent prorsus ex animis hominum
infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium
intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus
Volscos scriberentur. Hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque
falleret iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem ut, multo
maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta, nec ager ullus
divideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano
ibi quam omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur. Sic ager
ad Ardeates rediit. Triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa
Menenius T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helua; qui praeter minime populare
ministerium, agro adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset cum
plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil
gratiae cuiusquam dederant, vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis,
remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.
[12] Pax domi forisque fuit et hoc et
insequente anno, C. Furio Paculo et M. Papirio Crasso consulibus. Ludi ab
decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus consulto uoti eo anno
facti sunt. Causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus plebis
iterum ea ipsa denuntiando factus, neque ut de agris dividendis plebi referrent
consules ad senatum peruincere potuit, et cum magno certamine obtinuisset ut consulerentur
patres, consulum an tribunorum placeret comitia haberi, consules creari iussi
sunt; ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum impediturum, cum
quietis finitimis neque bello neque belli apparatu opus esset. Sequitur hanc
tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato
consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno
prope per largitionis dulcedinem in ceruices accepto; unum afuit bellum
externum; quo si adgrauatae res essent, vix ope deorum omnium resisti
potuisset. Coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine
contionum et urbis deserto agrorum cultu; nam utrumque traditur. Et patres
plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem, nunc neglegentiam consulum accusabant.
Postremo perpulere plebem, haud adversante senatu, ut L. Minucius praefectus
annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis futurus
quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo annonae quoque leuatae
haud immeritam et gratiam et gloriam tulit. Qui cum multis circa finitimos
populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi quod ex Etruria haud
ita multum frumenti advectum est, nullum momentum annonae fecisset, et
revolutus ad dispensationem inopiae, profiteri cogendo frumentum et vendere
quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi seruitia,
criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione
aperiret magis quam leuaret inopiam, multi ex plebe, spe amissa, potius quam ut
cruciarentur trahendo animam, capitibus obuolutis se in Tiberim
praecipitauerunt.
[13] Tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut
illis temporibus praediues, rem utilem pessimo exemplo, peiore consilio est
adgressus. Frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque
ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad leuandam publica cura annonam
impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit; plebemque hoc munere
delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati,
secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem. Ipse, ut est
humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa
tendere et, quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de
regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine quod
ingens exsudandum esset praemium fore. Iam comitia consularia instabant; quae
res eum necdum compositis maturisue satis consiliis oppressit. Consul sextum
creatus T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus vir novanti res; collega
additur ei Agrippa Menenius cui Lanato erat cognomen; et L. Minucius praefectus
annonae seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim
constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus
praefecti nomen. Hic Minucius eandem publice curationem agens quam Maelius
privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur,
rem compertam ad senatum defert: tela in domum Maeli conferri, eumque contiones
domi habere, ac non dubia regni consilia esse. Tempus agendae rei nondum stare:
cetera iam convenisse: et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et
partita ducibus multitudinis ministeria esse. Serius se paene quam tutum
fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre. Quae postquam sunt
audita, cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod
eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos
consules quod exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad senatum
deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam vindicem,
tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de
provocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam tantum virium in
magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent. Opus
esse non forti solum viro sed etiam libero exsolutoque legum vinclis. Itaque se
dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati esse.
Adprobantibus cunctis, primo Quinctius abnuere et quid sibi vellent rogitare
qui se aetate exacta tantae dimicationi obicerent. Dein cum undique plus in
illo senili animo non consilii modo sed etiam virtutis esse quam in omnibus
aliis dicerent laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret,
precatus tandem deos immortales Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis
rebus damno dedecoriue rei publicae esset, dictator a consule dicitur. Ipse
deinde C. Seruilium Ahalam magistrum equitum dicit.
[14] Postero die, dispositis praesidiis cum
in forum descendisset conuersaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset,
et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent,
expertes consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam
maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae
quaesisset rogitarent, missus ab dictatore Seruilius magister equitum ad
Maelium "vocat te" inquit, "dictator". Cum pauidus ille
quid vellet quaereret, Seruiliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a
Minucio delatum ad senatum diluendum, tunc Maelius recipere se in cateruam
suorum, et primum circumspectans tergiuersari, postremo cum apparitor iussu
magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis
Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere, quod plebi benigne
fecisset; orare ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neue ante oculos suos
trucidari sinerent. Haec eum vociferantem adsecutus Ahala Seruilius obtruncat,
respersusque cruore, stipatus caterua patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat
vocatum ad eum Maelium, repulso apparitore concitantem multitudinem, poenam
meritam habere. Tum dictator "Macte virtute" inquit, "C.
Seruili, esto liberata re publica".
[15] Tumultuantem deinde multitudinem incerta
existimatione facti ad contionem vocari iussit, et Maelium iure caesum
pronuntiavit etiamsi regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro
equitum ad dictatorem non venisset. Se ad causam cognoscendam consedisse, qua
cognita habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; vim parantem ne
iudicio se committeret, vi coercitum esse. Nec cum eo tamquam cum ciue agendum
fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges
exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris
patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre
securi esse percussos, ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio
abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp. Cassio post aliquot
annos propter consilia inita de regno supplicium sumptum, in qua nuper
decemuiros bonis, exsilio, capite multatos ob superbiam regiam, in ea Sp.
Maelius spem regni conceperit. Et quis homo? Quamquam nullam nobilitatem,
nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen
Claudios, Cassios consulatibus, decemuiratibus, suis maiorumque honoribus,
splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit: Sp. Maelium, cui
tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem
bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obiciendo
ratum victorem finitimorum omnium populum in seruitutem perlici posse, ut quem
senatorem concoquere civitas vix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis
orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. Non pro scelere id
magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi
tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur
bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur. Iubere itaque quaestores
vendere ea bona atque in publicum redigere.
[16] Domum deinde, ut monumento area esset
oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit. Id Aequimaelium appellatum est.
L. Minucius bove aurata extra portam Trigeminam est donatus, ne plebe quidem
invita, quia frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit.
Hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem,
undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede
sedasse invenio; ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri
passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id
plebem concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. Sed ante omnia refellit
falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam
cooptare liceret. Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio
tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium,
nunc Seruilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant. Peruicerunt
igitur ut tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud
dubii quin sex locis—tot enim iam creari licebat—et plebeii aliqui, profitendo
se ultores fore Maelianae caedis, crearentur. Plebs quamquam agitata multis eo
anno et variis motibus erat, nec plures quam tres tribunos consulari potestate
creavit et in his L. Quinctium Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia
tumultus quaerebatur. Praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemilius, vir
summae dignitatis; L. Iulium tertium creant.
[17] In horum magistratu Fidenae, colonia
Romana, ad Lartem Tolumnium ac Veientes defecere. Maius additum defectioni
scelus: C. Fulcinium Cloelium Tullum Sp. Antium L. Roscium legatos Romanos,
causam novi consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt. Leuant quidam
regis facinus; in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi
iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse,—rem
incredibilem, interuentu Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de caede ruptura
ius gentium, non auersum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem
versum facinus. Propius est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere
spem ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris voluisse. Legatorum qui
Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris positae sunt. Cum Veientibus
Fidenatibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda
bellum exorsis atrox dimicatio instabat. Itaque ad curam summae rerum quieta
plebe tribunisque eius, nihil controversiae fuit quin consules crearentur M.
Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas. A bello credo quod deinde
gessit appellatum; hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo
proelio conflixit, nec incruentam victoriam rettulit. Maior itaque ex civibus amissis
dolor quam laetitia fusis hostibus fuit; et senatus, ut in trepidis rebus,
dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. Is magistrum equitum ex collegio prioris
anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium
Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit. Ad dilectum a consulibus habitum
centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna
expletus. Legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vibulanum sequi se
dictator iussit. Cum potestas maior tum vir quoque potestati par hostes ex agro
Romano trans Anienem submovere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt
referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum
auxilio venerunt. Tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. Et
dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis
amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito. Postero die in aciem
eduxit.
[18] Inter hostes variae fuere sententiae.
Faliscus procul ab domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere
pugnam: Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. Tolumnius,
quamquam suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur
Falisci, postero die se pugnaturum edicit. Dictatori ac Romanis, quod
detractasset pugnam hostis, animi accessere; posteroque die iam militibus
castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque
acies inter bina castra in medium campi procedunt. Veiens multitudine abundans,
qui inter dimicationem castra Romana adgrederentur post montes circummisit.
Trium populorum exercitus ita stetit instructus ut dextrum cornu Veientes,
sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent. Dictator dextro cornu
adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitolinus Quinctius intulit
signa; ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. Parumper
silentium et quies fuit, nec Etruscis nisi cogerentur pugnam inituris et
dictatore arcem Romanam respectante, ut ex ea ab auguribus, simul aues rite
admisissent, ex composito tolleretur signum. Quod simul conspexit, primos
equites clamore sublato in hostem emisit; secuta peditum acies ingenti vi
conflixit. Nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques
maxime resistebat, equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse
sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.
[19] Erat tum inter equites tribunus militum
A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par
memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris.
Is cum ad impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas
videret turmas insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset,
"hicine est" inquit, "ruptor foederis humani violatorque gentium
iuris? Iam ego hanc mactatam victimam, si modo sancti quicquam in terris esse
di volunt, legatorum manibus dabo". Calcaribus subditis infesta cuspide in
unum fertur hostem; quem cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta
innixus se in pedes excepit. Adsurgentem ibi regem umbone resupinat,
repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit. Tum exsangui detracta spolia
caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis hostes fundit. Ita
equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen. Dictator legionibus
fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum
notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transuectus ex agro
Veientano ingentem detulit praedam ad urbem. Inter proelium et ad castra Romana
pugnatum est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad
castra missam. Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit; intentos deinde
hostes in vallum, egressus dextra principali cum triariis, repente invadit. Quo
pauore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida quam
in acie fuit.
[20] Omnibus locis re bene gesta, dictator
senatus consulto iussuque populi triumphans in urbem rediit. Longe maximum
triumphi spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis interfecti gerens; in eum
milites carmina incondita aequantes eum Romulo canere. Spolia in aede Iouis
Feretri prope Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempestate
erant, cum sollemni dedicatione dono fixit; auerteratque in se a curru
dictatoris civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus tulerat.
Dictator coronam auream, libram pondo, ex publica pecunia populi iussu in
Capitolio Ioui donum posuit. Omnes ante me auctores secutus, A. Cornelium
Cossum tribunum militum secunda spolia opima Iouis Feretri templo intulisse
exposui; ceterum, praeterquam quod ea rite opima spolia habentur, quae dux duci
detraxit nec ducem novimus nisi cuius auspicio bellum geritur, titulus ipse
spoliis inscriptus illos meque arguit consulem ea Cossum cepisse. Hoc ego cum
Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum
aedem Feretri Iouis quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo
scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum
Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. Qui si ea in re sit error
quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos linteos in aede
repositos Monetae Macer Licinius citat identidem auctores, septimo post demum
anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio
communis omnibus est. Nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum
transferri posset, quod imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum
circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil
praeter nomina consulum suggerant. Tertius ab consulatu Cossi annus tribunum
eum militum consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in
imperio alteram insignem edidit pugnam equestrem. Ea libera coniectura est.
Sed, ut ego arbitror, uana versare in omnes opiniones licet, cum auctor pugnae,
recentibus spoliis in sacra sede positis, Iovem prope ipsum, cui uota erant,
Romulumque intuens, haud spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum
consulem scripserit.
[21] M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso
consulibus exercitus in agrum Veientem ac Faliscum ducti. Praedae abactae
hominum pecorumque; hostis in agris nusquam inuentus neque pugnandi copia
facta; urbes tamen non oppugnatae quia pestilentia populum invasit. Et
seditiones domi quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno plebis,
qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et
rogationem de publicandis bonis Seruili Ahalae tulerat, falsis criminibus a
Minucio circumventum Maelium arguens, Seruilio caedem civis indemnati obiciens;
quae vaniora ad populum ipso auctore fuere. Ceterum magis vis morbi
ingrauescens curae erat terroresque ac prodigia, maxime quod crebris motibus
terrae ruere in agris nuntiabantur tecta. Obsecratio itaque a populo duumviris
praeeuntibus est facta. Pestilentior inde annus C. Iulio iterum et L. Verginio
consulibus tantum metus et uastitatis in urbe agrisque fecit, ut non modo
praedandi causa quisquam ex agro Romano exiret belliue inferendi memoria
patribus aut plebi esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut
muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum. Deinde Veientium
exercitu accito—nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum neque clade
Romanorum neque sociorum precibus potuere—duo populi transiere Anienem atque
haud procul Collina porta signa habuere. Trepidatum itaque non in agris magis
quam in urbe est. Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a verginio
senatus in aede Quirini consulitur. Dictatorem dici Q. Seruilium placet, cui
Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. Verginius dum collegam
consuleret moratus, permittente eo nocte dictatorem dixit; is sibi magistrum
equitum Postumum Aebutium Heluam dicit.
[22] Dictator omnes luce prima extra portam
Collinam adesse iubet. Quibuscumque vires suppetebant ad arma ferenda praesto
fuere. Signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem. Quae cum agerentur,
hostes in loca altiora concessere. Eo dictator agmine infesto subit; nec procul
Nomento signis conlatis fudit Etruscas legiones. Compulit inde in urbem Fidenas
valloque circumdedit; sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque
in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis, sed
copiae quoque abunde ex ante conuecto sufficiebat. Ita expugnandi pariter
cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis propter propinquitatem
notis ab auersa parte urbis, maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat,
agere in arcem cuniculum instituit. Ipse diversissimis locis subeundo ad moenia
quadrifariam diviso exercitu qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti
die ac nocte proelio ab sensu operis hostes auertebat, donec perfosso monte
erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad uanas a certo periculo minas
clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit. Eo anno C. Furius Paculus et
M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probauerunt,
ibique primum census populi est actus.
[23] Eosdem consules insequenti anno
refectos, Iulium tertium, verginium iterum, apud Macrum Licinium invenio: valerius
Antias et Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt.
Ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores
profitentur; neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a scriptoribus
antiquis dissimulat. Licinio libros haud dubie sequi linteos placet: Tubero
incertus veri est. Sit inter cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto
positum. Trepidatum in Etruria est post Fidenas captas, non Veientibus solum
exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis
belli, quamquam rebellantibus non adfuerant. Igitur cum duae civitates legatis
circa duodecim populos missis impetrassent ut ad voltumnae fanum indiceretur
omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu imminente, senatus Mam.
Aemilium dictatorem iterum dici iussit. Ab eo A. Postumius Tubertus magister
equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proximo conatu apparatum est
quanto plus erat ab omni Etruria periculi quam ab duobus populis fuerat.
[24] Ea res aliquanto exspectatione omnium
tranquillior fuit. Itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata
Veientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exsequi
nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non
sint, tum dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello
gloriae adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum esset dictaturae
cupiens, censuram minuere parat, seu nimiam potestatem ratus seu non tam
magnitudine honoris quam diuturnitate offensus. Contione itaque advocata, rem
publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos immortales
suscepisse: se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani
consulturum. Maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non
essent et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset. Alios
magistratus annuos esse, quinquennalem censuram; graue esse iisdem per tot
annos magna parte vitae obnoxios vivere. Se legem laturum ne plus quam annua ac
semestris censura esset. Consensu ingenti populi legem postero die pertulit et
"ut re ipsa" inquit, "sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non
placeant imperia, dictatura me abdico". Deposito suo magistratu, imposito
fine alteri, cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus.
Censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani minuisset tribu
moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt. Quam rem ipsum ingenti animo
tulisse ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores
patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis
censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum
censoribus fore cerneret quam censuram gesturum: populi certe tanta indignatio
coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius
Mamerci deterreri quiuerit.
[25] Tribuni plebi adsiduis contentionibus
prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset,
euicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur. Victoriae praemium
quod petebatur ut plebeius crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt,
M. Fabius Vibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas. Pestilentia eo anno aliarum
rerum otium praebuit. Aedis Apollini pro valetudine populi uota est. Multa
duumviri ex libris placandae deum irae auertendaeque a populo pestis causa
fecere; magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque
pernicie accepta. Famem quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus
agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam
quoque frumenti causa misere. Consularium comitiorum nulla mentio habita est;
tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius
Mamercus L. Furius Medullinus Sp. Postumius Albus. Eo anno vis morbi leuata
neque a penuria frumenti, quia ante prouisum erat, periculum fuit. Consilia ad
movenda bella in Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum
voltumnae agitata. Ibi prolatae in annum res decretoque cautum ne quod ante
concilium fieret, nequiquam Veiente populo querente eandem qua Fidenae deletae
sint imminere Veiis fortunam. Interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam
imminentes spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in
domos tribunorum plebis; ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo
spretos, ut cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur,
nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. Multum prouidisse suos
maiores qui caverint ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios
habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus
quam a patribus contemni. Alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum
ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter; si plebi
respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram
suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. Placet tollendae
ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui album in vestimentum addere
petitionis causa liceret. Parua nunc res et vix serio agenda videri possit,
quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. Vicere tamen tribuni ut
legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia
inclinaturam. Quae ne libera essent, senatus consultum factum est ut consularia
comitia haberentur.
[26] Tumultus causa fuit, quem ab Aequis et
Volscis Latini atque Hernici nuntiarant. T. Quinctius L. F. Cincinnatus —eidem
et Poeno cognomen additur—et Cn. Iulius Mento consules facti. Nec ultra terror
belli est dilatus. Lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae
erat, dilectu habito, utrimque validi exercitus profecti in Algidum conuenere,
ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam
unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat. Eo plus nuntii
terroris Romam attulere. Senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi
populi maiore tamen conatu quam alias unquam rebellarant; et aliquantum Romanae
iuventutis morbo absumptum erat. Ante omnia pravitas consulum discordiaque
inter ipsos et certamina in consiliis omnibus terrebant. Sunt qui male pugnatum
ab his consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi
fuisse. Illud satis constat ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem
consensisse ne dicerent dictatorem, donec cum alia aliis terribiliora
adferrentur nec in auctoritate senatus consules essent, Q. Seruilius Priscus,
summis honoribus egregie usus, "uos" inquit, "tribuni plebis,
quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat ut in tanto discrimine rei
publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis." qua
voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque
collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si adversus
consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vincla se duci eos iussuros.
Consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt, proditum a patribus summi
imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes, si
quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et—quo quid ulterius
privato timendum foret?—in vincla etiam duci possent. Sors ut dictatorem
diceret—nam ne id quidem inter collegas conuenerat—T. Quinctio evenit. Is A.
Postumium Tubertum, socerum suum, seuerissimi imperii virum, dictatorem dixit;
ab eo L. Iulius magister equitum est dictus. Dilectus simul edicitur et
iustitium, neque aliud tota urbe agi quam bellum apparari. Cognitio uacantium
militiae munere post bellum differtur; ita dubii quoque inclinant ad nomina
danda. Et Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum
dictatori est.
[27] Haec omnia celeritate ingenti acta;
relictoque Cn. Iulio consule ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum
ad subita belli ministeria, ne qua res qua eguissent in castris moraretur,
dictator, praeeunte A. Cornelio pontifice maximo, ludos magnos tumultus causa
uouit, profectusque ab urbe, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes
pervenit. Sicut bina castra hostium paruo inter se spatio distantia viderant,
ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuuio
propiorem locum castris ceperunt. Ita quattuor exercitus, totidem munimenta
planitiem in medio non paruis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad
explicandas utrimque acies satis patentem habebant. Nec ex quo castris castra
conlata sunt cessatum a leuibus proeliis est, facile patiente dictatore
conferendo vires spem universae victoriae temptato paulatim euentu certaminum
suos praecipere. Itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti
castra consulis rem in casum ancipitis euentus committunt. Clamor subito ortus
non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex
somno exciuit. Ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec
consilio: pars militum portarum stationes firmat, pars corona vallum cingunt.
In alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus
animadvertitur quid opus facto sit. Missum extemplo ad castra subsidium, cui
Sp. Postumius Albus legatus praeficitur: ipse parte copiarum paruo circuitu
locum maxime secretum ab tumultu petit, unde ex necopinato auersum hostem
invadat. Q. Sulpicium legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat
equites, nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos tumultus moderatu
difficilem. Omnia quae vel alius imperator prudens et impiger in tali re
praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit: illud eximium consilii
animique specimen et neutiquam volgatae laudis, quod ultro ad oppugnanda castra
hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum
cohortibus delectis misit. Qui postquam intentos homines in euentum periculi
alieni, pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus, prius
paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent. Inde fumo, ut conuenerat,
datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra
nuntiarique passim iubet.
[28] Et iam lucescebat omniaque sub oculis
erant. Et Fabius cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e castris in
trepidos iam hostes fecerat; dictator autem parte altera subsidia et secundam
aciem adortus, circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti
undique obiecerat victorem peditem equitemque. Circumventi igitur iam in medio
ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni vettius Messius ex Volscis,
nobilior vir factis quam genere, iam orbem voluentes suos increpans clara voce
"hic praebituri" inquit, "uos telis hostium estis indefensi,
inulti? Quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum intulistis, in otio
tumultuosi, in bello segnes? Quid hic stantibus spei est? An deum aliquem
protecturum vos rapturumque hinc putatis? Ferro via facienda est. Hac qua me
praegressum videritis, agite, qui visuri domos parentes coniuges liberos estis,
ite mecum! Non murus nec vallum sed armati armatis obstant. Virtute pares,
necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis". Haec
locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua
Postumius Albus cohortes obiecerat; et moverunt victorem, donec dictator pedem
iam referentibus suis advenit eoque omne proelium versum est. Uni viro Messio
fortuna hostium innititur. Multa utrimque volnera, multa passim caedes est; iam
ne duces quidem Romani incruenti pugnant. Unus Postumius ictus saxo, perfracto
capite acie excessit; non dictatorem umerus volneratus, non Fabium prope
adfixum equo femur, non brachium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio
submovit.
[29] Messium impetus per stratos caede hostes
cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta
erant. Eodem omnis acies inclinatur. Consul effusos usque ad vallum persecutus
ipsa castra vallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet.
Non segnior oppugnatio est quam pugna fuerat. Consulem signum quoque intra
vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam
impressionem factam. Et dictator proruto vallo iam in castra proelium
intulerat. Tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his
captis, hostes praeter senatores omnes venum dati sunt. Praedae pars sua
cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem sub hasta dictator
vendidit; praepositoque consule castris, ipse triumphans inuectus urbem
dictatura se abdicavit. Egregiae dictaturae tristem memoriam faciunt, qui
filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi captus iniussu decesserit
praesidio, victorem securi percussum tradunt. Nec libet credere, et licet in
variis opinionibus; et argumento est quod imperia Manliana, non Postumiana
appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus
insignem titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen inditum;
Postumius nulla tristi nota est insignitus. Cn. Iulius consul aedem Apollinis
absente collega sine sorte dedicavit. Aegre id passus Quinctius cum dimisso
exercitus in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus. Insigni magnis
rebus anno additur, nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod
Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad
partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.
[30] Agitatum in urbe ab tribunis plebis ut
tribuni militum consulari potestate crearentur nec obtineri potuit. Consules
fiunt L. Papirius Crassus, L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent
et pro foedere deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetrauerunt:
Volscorum res, super acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine inter pacis
bellique auctores in iurgia et seditiones versa: undique otium fuit Romanis.
Legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules
unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupauerunt ferre. Consules
L. Sergius Fidenas iterum Hostius Lucretius Tricipitinus. Nihil dignum dictu
actum his consulibus. Secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius
Poenus iterum. Veientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. Fama fuit
quosdam ex Fidenatium iuventute participes eius populationis fuisse,
cognitioque eius rei L. Sergio et Q. Seruilio et Mam. Aemilio permissa. Quidam
Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent parum constabat;
colonorum additus numerus, agerque iis bello interemptorum adsignatus.
Siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo defuerunt aquae,
sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes suffecit amnes. Defectus
alibi aquarum circa torridos fontes riuosque stragem siti pecorum morientum
dedit; scabie alia absumpta, volgatique in homines morbi. Et primo in agrestes
ingruerant seruitiaque; urbs deinde impletur. Nec corpora modo adfecta tabo,
sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa invasit, novos ritus
sacrificandi uaticinando inferentibus in domos quibus quaestui sunt capti
superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit,
cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis
deum exposcendae. Datum inde negotium aedilibus, ut animadverterent ne qui nisi
Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur. Irae adversus Veientes in
insequentem annum, C. Seruilium Ahalam L. Papirium Mugillanum consules, dilatae
sunt. Tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neue exercitus mitterentur
religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. Cum
Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque
inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellauerant; missi
tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt
audita. Controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis
esset senatus consultum. Peruicere tribuni, denuntiando impedituros se
dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. Omnes centuriae
iussere. In eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum
annum crearentur.
[31] Tribuni militum consulari potestate
quattuor creati sunt, T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius
A. Cornelius Cossus. Ex his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti
sunt Veios, documentoque fuere quam plurium imperium bello inutile esset.
Tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii videretur, aperuerunt ad
occasionem locum hosti; incertam namque aciem, signum aliis dari, receptui
aliis cani iubentibus, invasere opportune Veientes. Castra propinqua turbatos
ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam cladis est acceptum.
Maesta civitas fuit vinci insueta; odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo
verti spes civitatis. Et cum ibi quoque religio obstaret ne non posset nisi ab
consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere. A. Cornelius
dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo,
simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio
effecit, quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. Veientes re
secunda elati, missis circum Etruriae populos legatis, iactando tres duces
Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem
movissent, voluntarios undique ad spem praedae adsciuerunt. Uni Fidenatium
populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset,
sicut legatorum ante, ita tum novorum colonorum caede imbutis armis, Veientibus
sese coniungunt. Consultare inde principes duorum populorum, Veios an Fidenas
sedem belli caperent. Fidenae visae opportuniores; itaque traiecto Tiberi
Veientes Fidenas transtulerunt bellum. Romae terror ingens erat. Accito
exercitu a Veiis, eoque ipso ab re male gesta perculso, castra locantur ante
portam Collinam, et in muris armati dispositi, et iustitium in foro tabernaeque
clausae, fiuntque omnia castris quam urbi similiora,
[32] cum trepidam civitatem praeconibus per
vicos dimissis dictator ad contionem advocatam increpuit quod animos ex tam
leuibus momentis fortunae suspensos gererent ut parua iactura accepta, quae
ipsa non virtute hostium nec ignavia Romani exercitus sed discordia imperatorum
accepta sit, Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope
saepius captas quam oppugnatas. Eosdem et Romanos et hostes esse qui per tot
saecula fuerint; eosdem animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere. Se
quoque eundem dictatorem Mam. Aemilium esse qui antea Veientium Fidenatiumque
adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, et magistrum equitum A.
Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio
rege Veientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iouis
Feretrii templo intulerit. Proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum
victoriam esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum,
caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem
defectionem, arma caperent. Simul castra castris coniunxissent, satis confidere
nec sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium
fore, et populum Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint
qui se dictatorem tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem
secundae dictaturae suae imposuerint. Votis deinde nuncupatis profectus mille
et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeua Tiberi
amne saeptus. T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id
iugum capere, quod ab tergo hostibus foret. Ipse postero die cum Etrusci pleni
animorum ab pristini diei meliore occasione quam pugna in aciem processissent,
cunctatus parumper dum speculatores referrent Quinctium euasisse in iugum
propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem instructam pleno
gradu in hostem inducit; magistro equitum praecipit ne iniussu pugnam incipiat:
se cum opus sit equestri auxilio signum daturum; tum ut memor regiae pugnae,
memor opimi doni Romulique ac Iouis Feretri rem gereret. Legiones impetu
ingenti confligunt. Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem,
ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine
colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul
dictisque odium explet.
[33] Concusserat primo statim congressu
hostem cum repente patefactis Fidenarum portis nova erumpit acies, inaudita
ante id tempus inuisitataque. Ignibus armata ingens multitudo facibusque
ardentibus tota conlucens, velut fanatico instincta cursu in hostem ruit,
formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit. Tum dictator, magistro
equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito, proelium ciens ipse in
sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum cesserat
flammis, accurrit claraque voce "Fumone victi" inquit, "uelut
examen apum, loco vestro exacti inermi cedetis hosti? Non ferro exstinguetis
ignes? Non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis pugnandum est,
ereptas ultro infertis? Agite, nominis Romani ac virtutis patrum vestraeque
memores vertite incendium hoc in hostium urbem, et suis flammis delete Fidenas,
quas vestris beneficiis placare non potuistis. Legatorum hoc vos vestrorum
colonorumque sanguis vastatique fines monent." Ad imperium dictatoris mota
cuncta acies. Faces partim emissae excipiuntur, partim vi eripiuntur: utraque
acies armatur igni. Magister equitum et ipse novat pugnam equestrem; frenos ut
detrahant equis imperat, et ipse princeps calcaribus subditis euectus effreno
equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt
equitem in hostem. Puluis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis virorum
equorumque aufert. Ea quae militem terruerat species nihil terruit equos;
ruinae igitur similem stragem eques quacumque peruaserat dedit. Clamor deinde
accidit novus; qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator
exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos; ipse redintegrato
clamore infert acrius signa. Cum duae acies, duo diversa proelia circumventos
Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent, neque in castra retro neque in
montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset, et equitem passim
liberi frenis distulissent equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi petunt,
Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt. Infert pauidos fuga in
mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam compulsos gurgites ferunt;
etiam peritos nandi lassitudo et volnera et pauor degrauant; pauci ex multis
tranant. Alterum agmen fertur per castra in urbem. Eadem et Romanos sequentes
impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus,
recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.
[34] Hi postquam mixti hostibus portam
intravere, in muros euadunt, suisque capti oppidi signum ex muro tollunt. Quod
ubi dictator conspexit iam enim et ipse in deserta hostium castra
penetrauerat,—cupientem militem discurrere ad praedam, spe iniecta maioris in
urbe praedae, ad portam ducit, receptusque intra muros in arcem quo ruere
fugientium turbam videbat pergit; nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit
donec abiectis armis nihil praeter vitam petentes dictatori deduntur. Urbs
castraque diripiuntur. Postero die singulis captiuis ab equite ac centurione
sorte ductis et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona
venundatis, exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam
reduxit; iussoque magistro equitum abdicare se magistratu, ipse deinde abdicat,
die sexto decimo reddito in pace imperio quod in bello trepidisque rebus
acceperat. Classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales
rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem, nec nunc lato satis ad hoc
amne et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus
forte fluminis prohibendo aliquarum nauium concursum in maius, ut fit,
celebrantes naualis victoriae uanum titulum appetivere.
[35] Insequens annus tribunos militares
consulari potestate habuit A. Sempronium Atratinum L. Quinctium Cincinnatum L.
Furium Medullinum L. Horatium Barbatum. Veientibus annorum viginti indutiae
datae et Aequis triennii, cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis
otium fuit. Annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem
ludi bello uoti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu
fecere. Tribuni consulari potestate erant Ap. Claudius Crassus Sp. Nautius
Rutulus, L. Sergius Fidenas Sex. Iulius Iulus. Spectaculum comitate etiam
hospitum, ad quam publice consenserant, advenis gratius fuit. Post ludos
contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod
admiratione eorum quos odisset, stupens in aeterno se ipsa teneret seruitio, et
non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne
in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac
plebis, aut sui aut suorum meminisset. Desineret ergo mirari cur nemo de
commodis plebis ageret; eo impendi laborem ac periculum unde emolumentum atque
honos speretur; nihil non adgressuros homines si magna conatis magna praemia
proponantur; ut quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina
periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat, patres, adversus
quos tenderet, bello inexpiabili se persecuturos, apud plebem, pro qua
dimicaverit, nihilo se honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum
esse. Magnos animos magnis honoribus fieri. Neminem se plebeium contempturum
ubi contemni desissent. Experiundam rem denique in uno aut altero esse sitne
aliqui plebeius ferendo magno honori an portento simile miraculoque sit fortem
ac strenuum virum aliquem exsistere ortum ex plebe. Summa vi expugnatum esse ut
tribuni militum consulari potestate et ex plebe crearentur. Petisse viros domi
militiaeque spectatos; primis annis suggillatos, repulsos, risui patribus
fuisse; desisse postremo praebere ad contumeliam os. Nec se videre cur non lex
quoque abrogetur, qua id liceat quod nunquam futurum sit; minorem quippe
ruborem fore in iuris iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum
praetereantur.
[36] Huius generis orationes cum adsensu
auditae incitavere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de
commodis plebis laturum se in magistratu profitentem. Agri publici dividendi
coloniarumque deducendarum ostentatae spes et vectigali possessoribus agrorum
imposito in stipendium militum erogandi aeris. Captatum deinde tempus ab
tribunis militum, quo per discessum hominum ab urbe, cum patres clandestina
denuntiatione revocati ad diem certam essent, senatus consultum fieret
absentibus tribunis plebi ut quoniam Volscos in Hernicorum agros praedatum
exisse fama esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur consulariaque
comitia haberentur. Profecti Ap. Claudium, filium decemviri, praefectum urbis
relinquunt, impigrum iuvenem et iam inde ab incunabulis imbutum odio tribunorum
plebisque. Tribuni plebi nec cum absentibus iis qui senatus consultum fecerant,
nec cum Appio, transacta re, quod contenderent, fuit.
[37] Creati consules sunt C. Sempronius
Atratinus Q. Fabius Vibulanus. Peregrina res, sed memoria digna traditur eo
anno facta, volturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus
captam, Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri
agro appellatam. Cepere autem, prius bello fatigatis Etruscis, in societatem
urbis agrorumque accepti, deinde festo die graues somno epulisque incolas
veteres novi coloni nocturna caede adorti. His rebus actis, consules ii, quos
diximus, idibus Decembribus magistratum occepere. Iam non solum qui ad id missi
erant rettulerant imminere Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et
Hernicis nuntiabant non ante unquam Volscos nec ducibus legendis nec exercitui
scribendo intentiores fuisse; volgo fremere aut in perpetuum arma bellumque
obliuioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio certetur,
nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse. Haud uana
attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C. Sempronius cui ea prouincia
sorti evenit tamquam constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi
adversus victos dux esset omnia temere ac neglegenter egit, adeo ut disciplinae
Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset. Ergo fortuna, ut saepe
alias, virtutem est secuta. Primo proelio, quod ab Sempronio incaute
inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato
concursum est. Clamor indicium primum fuit quo res inclinatura esset,
excitatior crebriorque ab hoste sublatus: ab Romanis dissonus, impar, segnius
saepe iteratus prodidit pauorem animorum. Eo ferocior inlatus hostis urgere
scutis, micare gladiis. Altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et
incerti trepidant applicantque se turbae; signa nunc resistentia deseruntur ab
antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur. Nondum fuga certa, nondum
victoria erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Volscus inferre signa, urgere
aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.
[38] Iam omnibus locis ceditur, nequiquam
Sempronio consule obiurgante atque hortante. Nihil nec imperium nec maiestas
valebat, dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius, decurio equitum,
labante iam re praesenti animo subvenisset. Qui cum magna voce exclamasset ut
equites, qui saluam rem publicam vellent esse, ex equis desilirent, omnium
turmarum equitibus velut ad consulis imperium motis, "nisi haec"
inquit, "parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est.
Sequimini pro vexillo cuspidem meam; ostendite Romanis Volscisque neque
equitibus vobis ullos equites nec peditibus esse pedites pares". Cum
clamore comprobata adhortatio esset, uadit alte cuspidem gerens. Quacumque
incedunt, vi viam faciunt; eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum
laborem vident. Restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec
dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga daturi hostes
fuerint.
[39] Et cum iam parte nulla sustinerentur,
dat signum Volscus imperator, ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur
donec impetu inlati ab suis excludantur. Quod ubi est factum, interclusi
equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis
hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo
omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos
opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum. diversi Volsci hinc consulem ac
legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum
saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se
tutabantur, nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit.. Consul quoque
nusquam remisso certamine dum quicquam superfuit lucis hostem tenuit. Nox
incertos diremit; tantusque ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor
ut relictis sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro victis exercitus se
in montes proximos reciperent. Tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem
est; quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati
suos et ipsi, qua quemque in tenebris pauor tulit, fugerunt. Tempanius metu
insidiarum suos ad lucem tenuit. Digressus deinde ipse cum paucis speculatum,
cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse,
laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat. Ubi cum vasta
desertaque omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem invenisset, priusquam
Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus
quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.
[40] Iam eo fama pugnae adversae castrorumque
desertorum perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato
magis quam publico luctu, Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto
stationem ante portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab
dubiis quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor
urbem peruaderet gratulantium saluos victoresque redisse equites, et ex maestis
paulo ante domibus quae conclamauerant suos, procurreretur in vias, pauidaeque
matres ac coniuges, oblitae prae gaudio decoris, obviam agmini occurrerent, in
suos quaeque simul corpore atque animo, vix prae gaudio compotes, effusae.
Tribunis plebi qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Veios
eorum opera male pugnatum esset, occasio visa est per recens odium Semproni
consulis renouandae in eos invidiae. Itaque advocata contione cum proditam
Veiis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia illis impune fuerit,
in Volscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites,
deserta foede castra vociferati essent, C. Iunius, unus ex tribunis, Tempanium
equitem vocari iussit coramque ei "Sex. Tempani" inquit, "quaero
de te arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut
firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio; et tune ipse,
victis legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxeris
restituerisque pugnam; excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num
aut consul ipse subuenerit aut miserit praesidium; postero denique die ecquid
praesidii usquam habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute
perruperitis; ecquem in castris consulem, ecquem exercitum inueneritis an
deserta castra, relictos saucios milites. Haec pro virtute tua fideque, qua una
hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C.
Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem
exercitumque; victi denique simus an vicerimus."
[41] Adversus haec Tempani oratio incompta
fuisse dicitur, ceterum militariter grauis, non suis uana laudibus, non crimine
alieno laeta: quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis
de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis
consulem legeret. Itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes
exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; sed
quod viderit referre posse. Vidisse autem se priusquam ab acie intercluderetur
consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque
hostium versantem. Postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et
clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen; nec ad tumulum quem ipse
tenuerat prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse. Exercitus ubi
esset se nescire; arbitrari, velut ipse in re trepida loci praesidio se suosque
sit tutatus, sic consulem seruandi exercitus causa loca tutiora castris
cepisse; nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam
noctemque omnia erroris mutui implesse. Precantemque deinde ne se fessum labore
ac volneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis
dimissum. Cum haec agerentur, iam consul via Labicana ad fanum Quietis erat. Eo
missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac via
nocturna excepere. Paulo post in urbem est ingressus consul, non ab se magis
enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens. Maestae civitati
ab re male gesta et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus
militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris grauis damnatur. T.
Quinctium collegam eius, quia et in Volscis consul auspicio dictatoris Postumi
Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere
gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem
omnes tribus absolverunt. Profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur,
venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius, suppliciter
orans ne se, breui reliquo vitae spatio, tam tristem nuntium ferre ad
Cincinnatum paterentur.
[42] Plebs tribunos plebi absentes Sex.
Tempanium M. Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro
centurionibus sibi praefecerant Tempanio auctore equites. Senatus cum odio
Semproni consulare nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate
creari iussit. Creati sunt L. Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L.
Papirius Mugillanus. Principio statim anni L. Hortensius tribunus plebis C.
Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. Quem cum quattuor collegae
inspectante populo Romano orarent ne imperatorem suum innoxium, in quo nihil
praeter fortunam reprehendi posset, vexaret, aegre Hortensius pati,
temptationem eam credens esse perseuerantiae suae, nec precibus tribunorum,
quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum. Itaque modo ad eum
conuersus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae
animus esset quaerebat; sub tribunicia umbra consularem virum delituisse; modo
ad collegas: "Vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi
ius populo et euersuri tribuniciam potestatem?" Cum illi et de Sempronio
et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent, nec se iudicium
populi tollere aut velle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi
parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, tum Hortensius
"Non videbit" inquit, "plebs Romana sordidatos tribunos suos. C.
Sempronium nihil moror, quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus esset
militibus". Nec pietas quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad
iustas preces ingenium pariter plebi patribusque gratius fuit. Non diutius
fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam victoriam Volscorum pro sua amplexi
fuerant.
[43] Proximo anno Num. Fabio Vibulano T.
Quinctio Capitolini filio Capitolino consulibus ductu Fabii, cui sorte ea
prouincia euenerat, nihil dignum memoratu actum. Cum trepidam tantum
ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur, haud magno consulis decore.
Itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis leuatam ignominiam ut
ouans urbem intraret concessum est. Quemadmodum bellum minore quam timuerant
dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles
discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum
numero. Quam rem—praeter duos urbanos ut crearentur alii quaestores duo qui
consulibus ad ministeria belli praesto essent—a consulibus relatam cum et
patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt ut pars
quaestorum—nam ad id tempus patricii creati erant—ex plebe fieret. Adversus
quam actionem primo et consules et patres summa ope adnisi sunt concedendo
deinde ut quemadmodum in tribunis consulari potestate creandis, sic in
quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum proficerent, totam rem
de augendo quaestorum numero omittunt. Excipiunt omissam tribuni, aliaeque
subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt; propter
quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet, neque posset per
intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, res publica a consulibus ad
interregnum, neque id ipsum—nam coire patricios tribuni prohibebant—sine
certamine ingenti, redit. Cum pars maior insequentis anni per novos tribunos
plebi et aliquot interreges certaminibus extracta esset, modo prohibentibus
tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modo interregem
interpellantibus ne senatus consultum de comitiis consularibus faceret,
postremo L. Papirius Mugillanus proditus interrex, castigando nunc patres, nunc
tribunos plebi, desertam omissamque ab hominibus rem publicam, deorum
prouidentia curaque exceptam memorabat Veientibus indutiis et cunctatione
Aequorum stare. Unde si quid increpet terroris, sine patricio magistratu placere
rem publicam opprimi? Non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? An
bello intestino bellum externum propulsaturos? Quae si in unum conveniant, vix
deorum opibus quin obruatur Romana res resisti posse. Quin illi, remittendo de
summa quisque iuris mediis consiliis copularent concordiam, patres patiendo
tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo quo minus
quattuor quaestores promisce de plebe ac patribus libero suffragio populi
fierent?
[44] Tribunicia primum comitia sunt habita.
Creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus
tertium L. Furius Medullinus iterum M. Manlius A. Sempronius Atratinus. Hoc
tribuno comitia quaestorum habente, petentibusque inter aliquot plebeios filio
A. Antisti tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili, nec
potestas nec suffragatio horum valuit quin quorum patres auosque consules
viderant eos nobilitate praeferrent. Furere omnes tribuni plebi, ante omnes
Pompilius Antistiusque, repulsa suorum accensi. Quidnam id rei esset? Non suis
beneficiis, non patrum iniuriis, non denique usurpandi libidine, cum liceat
quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem
quemquam ex plebe factum. Non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre
preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctae, ad auxilium libertatis
creatae. Fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis
adhibuisse quam fidei. Eius iniuria queri suos honore deiectos. Itaque cum in
ipsum, et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non
posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam
Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere. Subinde ab iisdem
tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper
acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa
leuiorem futurum apud patres reum aut perseuerantem sub iudicii tempus plebem
offensurum. Adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae deesse,
stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura in trium gratiam
tribunorum, fieret; nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque
subiturum eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se ciuem aut quemquam
alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat. Nihilo demissiore
animo, cum dies venit causa ipse pro se dicta, nequiquam omnia expertis
patribus ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur. Eodem anno
Postumia virgo vestalis de incestu causam dixit, crimine innoxia, ab suspicione
propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius quam virginem decet parum
abhorrens. Eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex
maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit. Eodem anno a Campanis
Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur. Insequens annus tribunos
militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium
Tricipitinum Sp. Nautium Rutulum,
[45] Annus, felicitate populi Romani,
periculo potius ingenti quam clade insignis. Seruitia urbem ut incenderent
distantibus locis coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento
ut arcem Capitoliumque armati occuparent. Auertit nefanda consilia Iuppiter,
indicioque duorum comprehensi sontes poenas dederunt. Indicibus dena milia
grauis aeris, quae tum divitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas
praemium fuit. Bellum inde ab Aequis reparari coeptum; et novos hostes
Labicanos consilia cum veteribus iungere, haud incertis auctoribus Romam est
allatum. Aequorum iam velut anniuersariis armis adsueuerat civitas; Labicos
legati missi cum responsa inde rettulissent dubia, quibus nec tum bellum parari
nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis negotium datum adverterent
animos ne quid novi tumultus Labicis oreretur. Ad insequentis anni tribunos
militum consulari potestate, inito magistratu, legati ab Tusculo venerunt, L.
Sergium Fidenatem M. Papirium Mugillanum C. Seruilium Prisci filium, quo
dictatore Fidenae captae fuerant. Nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et
cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.
Tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto ut duo ex tribunis ad
bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter tribunos
exortum; se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam
ignobilemque aspernari. Cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi
patres conspicerent, Q. Seruilius "quando nec ordinis huius ulla"
inquit, "nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem
istam dirimet. Filius meus extra sortem urbi praeerit. Bellum utinam, qui
adpetunt, consideratius concordiusque quam cupiunt gerant".
[46] Dilectum haberi non ex toto passim
populo placuit; decem tribus sorte ductae sunt; ex iis scriptos iuniores duo
tribuni ad bellum duxere. Coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem
imperii multo impensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia
pugnare; sua consilia velle, sua imperia sola rata esse; contemnere in vicem et
contemni, donec castigantibus legatis tandem ita comparatum est ut alternis
diebus summam imperii haberent. Quae cum allata Romam essent, dicitur Q.
Seruilius, aetate et usu doctus, precatus ab dis immortalibus ne discordia
tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Veios fuisset, et velut haud
dubia clade imminente, institisse filio ut milites scriberet et arma pararet.
Nec falsus uates fuit. Nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo
sub hostium castris, cum quia simulato metu receperat se hostis ad vallum, spes
uana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam
vallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique;
castraque eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus
per auersam portam fuga turpi deseruntur. Duces legatique et quod circa signa
roboris de exercitu fuit Tusculum petiere: palati alii per agros passim multis
itineribus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt. Minus
trepidationis fuit, quod euentus timori hominum congruens fuerat, et quod
subsidia quae respicerent in re trepida praeparata erant ab tribuno militum.
Iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu, speculatores
propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco
non movisse. Et quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto
dictus Q. Seruilius Priscus, vir cuius prouidentiam in re publica cum multis
aliis tempestatibus ante experta civitas erat, tum euentu eius belli, quod uni
certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat. Magistro equitum
creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo—ut tradidere
quidam; nam alii Ahalam Seruilium magistrum equitum eo anno fuisse
scribunt,—nouo exercitu profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo
milia passuum ab hoste locum castris cepit.
[47] Transierat ex re bene gesta superbia
neglegentiaque ad Aequos, quae in Romanis ducibus fuerat. Itaque primo statim
proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum
inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem
occidit. Tantus ardor ad dimicandum fuit ut impetum Aequi non tulerint;
victique acie cum fuga effusa petissent castra, breuior tempore et certamine
minor castrorum oppugnatio fuit quam proelium fuerat. Captis direptisque
castris cum praedam dictator militi concessisset, secutique fugientem ex
castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos, magnam partem
Aequorum Labicos confugisse, postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque
corona circumdata scalis captum ac direptum est. Dictator exercitu victore
Romam reducto, die octauo quam creatus erat, magistratu se abdicavit; et
opportune senatus priusquam ab tribunis plebi agrariae seditiones mentione
inlata de agro Labicano dividendo fierent, censuit frequens coloniam Labicos
deducendam. Coloni ab urbe mille et quingenti missi bina iugera acceperunt.
Captis Labicis, ac deinde tribunis militum consulari potestate Agrippa Menenio
Lanato et C. Seruilio Structo et P. Lucretio Tricipitino, iterum omnibus his,
et Sp. Rutilio Crasso, et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium, et
duobus iterum, M. Papirio Mugillano et Sp. Nautio Rutulo, biennium tranquillae
externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.
[48] Turbatores volgi erant Sp. Maecilius
quartum et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati. Ei cum
rogationem promulgassent ut ager ex hostibus captus viritim divideretur,
magnaeque partis nobilium eo plebiscito publicarentur fortunae—nec enim ferme
quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod
venisset adsignatumue publice esset praeterquam plebs habebat,—atrox plebi
patribusque propositum videbatur certamen. Nec tribuni militum, nunc in senatu,
nunc conciliis privatis principum cogendis, viam consilii inveniebant, cum Ap.
Claudius, nepos eius qui decemuir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex
patrum concilio, dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre;
proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendae
tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem. Facile homines novos
auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam
maiestatis memor adhibeatur oratio. Pro fortuna illis animos esse; ubi videant
collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum
in ea relictum sibi, haud gravate acclinaturos se ad causam senatus, per quam
cum universo ordini, tum primoribus se patrum concilient. Adprobantibus cunctis
et ante omnes Q. Seruilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia,
conlaudante iuvenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio
tribunorum ad intercessionem perlicerent. Misso senatu, prensantur ab
principibus tribuni. Suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis
privatim, gratum universo senatui fore, sex ad intercessionem comparavere.
Posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam
Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a
primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi
suppetere diceret, nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in
tribunicio auxilio; in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam
privatum inopem, confugere; praeclarum ipsis potestatique esse, non ad vexandum
senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse quam ad
resistendum improbis collegis. Fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex
omnibus patribus curiae tribuni appellarentur. Tum silentio facto ii qui
praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam
senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt.
Gratiae intercessoribus ab senatu actae. Latores rogationis contione advocata
proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci
oratione in collegas inuecti, actionem deposuere.
[49] Duo bella insequens annus habuisset, quo
P. Cornelius Cossus C. Valerius Potitus Q. Quinctius Cincinnatus Num. Fabius
Vibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt, ni Veiens bellum religio
principum distulisset, quorum agros Tiberis super ripas effusus maxime ruinis
villarum vastavit. Simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis,
suae gentis populo, praesidium ferre. Excursiones inde in confinem agrum
Labicanum factae erant novisque colonis bellum inlatum. Quam noxam cum se
consensu omnium Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis, ne memorabili
quidem bello, per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere.
Temptatum ab L. Decio tribuno plebis ut rogationem ferret qua Bolas quoque,
sicut Labicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum qui nullum
plebi scitum nisi ex auctoritate senatus passuros se perferri ostenderunt,
discussum est. Bolis insequente anno receptis Aequi coloniaque eo deducta novis
viribus oppidum firmarunt, tribunis militum Romae consulari potestate Cn.
Cornelio Cosso L. Valerio Potito Q. Fabio Vibulano iterum M. Postumio
Regillensi. Huic bellum adversus Aequos permissum est, pravae mentis homini,
quam tamen victoria magis quam bellum ostendit. Nam exercitu impigre scripto
ductoque ad Bolas cum leuibus proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in
oppidum inrupit. Deinde ab hostibus in ciues certamen vertit et cum inter
oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem mutavit. Eam
magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse, quam quod in urbe nuper
direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit. Auxit eam
iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem
revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio
tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut mitterentur coloni
laturum se dicenti—dignum enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque
Bolanum esse—"Malum quidem militibus meis" inquit, "nisi
quieuerint." Quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit. Et
tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum
ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret
voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universo ordini essent,
neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem
trahebat. Tum vero secundum tam saevum atque inhumanum dictum
"Auditis" inquit, "Quirites, sicut seruis malum minantem
militibus? Tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur quam qui vos
urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae
prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque
adversarios depugnant? Incipite deinde mirari cur pauci iam vestram suscipiant
causam. Quid ut a vobis sperent? An honores, quos adversariis vestris potius
quam populi Romani propugnatoribus datis? Ingemuistis modo voce huius audita.
Quid id refert? Iam si suffragium detur, hunc qui malum vobis minatur, iis qui
agros sedesque ac fortunas stabilire volunt praeferetis".
[50] Perlata haec vox Postumi ad milites
multo in castris maiorem indignationem movit: praedaene interceptorem
fraudatoremque etiam malum minari militibus? Itaque cum fremitus aperte esset,
et quaestor P. Sestius eadem violentia coerceri putaret seditionem posse qua
mota erat, misso ad vociferantem quendam militem lictore cum inde clamor et
iurgium oreretur, saxo ictus turba excedit, insuper increpante qui volnerauerat
habere quaestorem quod imperator esset militibus minatus. Ad hunc tumultum
accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus
suppliciis. Postremo cum modum irae nullum faceret, ad vociferationem eorum
quos necari sub crate iusserat concursu facto, ipse ad interpellantes poenam
vecors de tribunali decurrit. Ibi cum submoventes passim lictores
centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit ut tribunus militum ab
exercitu suo lapidibus cooperiretur. Quod tam atrox facinus postquam est Romam
nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones
decernentibus tribuni plebis intercedebant. Sed ea contentio ex certamine alio
pendebat quod cura incesserat patres ne metu quaestionum plebs iraque tribunos
militum ex plebe crearet, tendebantque summa ope ut consules crearentur. Cum
senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent
consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. Victoria deinde penes patres
fuit.
[51] Q. Fabio Vibulano interrege comitia
habente consules creati sunt A. Cornelius Cossus L. Furius Medullinus. His
consulibus principio anni senatus consultum factum est, ut de quaestione
Postumianae caedis tribuni primo quoque tempore ad plebem ferrent, plebesque
praeficeret quaestioni quem vellet. A plebe consensu populi consulibus negotium
mandatur; qui, summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos
sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, nequivere
tamen consequi ut non aegerrime id plebs ferret: iacere tam diu inritas
actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio
suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere. Aptissimum tempus
erat, vindicatis seditionibus, delenimentum animis Bolani agri divisionem
obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae possesso per
iniuriam agro publico patres pellebat; tunc haec ipsa indignitas angebat
animos: non in retinendis modo publicis agris quos vi teneret pertinacem
nobilitatem esse, sed ne uacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum plebi
dividere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae. Eodem anno adversus Volscos
populantes Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non
invenissent, Ferentinum quo magna multitudo Volscorum se contulerat cepere.
Minus praedae quam sperauerant fuit, quod Volsci postquam spes tuendi exigua
erat sublatis rebus nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum
capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.
[52] Annum modestia tribunorum quietum
excepti tribunus plebis L. Icilius, Q. Fabio Ambusto C. Furio Paculo
consulibus. Is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque,
seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, pestilentia coorta, minacior
tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis
ad domum curamque corporum nutriendorum auertit; minusque eam damnosam fuisse
quam seditio futura fuerit credunt. Defuncta civitate plurimorum morbis,
perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum,
ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus. Iam
fames quam pestilentia tristior erat, ni, dimissis circa omnes populos legatis
qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae foret
subuentum. Superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti
commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus
summo Etruriae studio Tiberis deuexit. Solitudinem in civitate aegra experti
consules sunt, cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes
coacti sunt binos equites adicere. Praeterquam ab morbo annonaque nihil eo
biennio intestini externiue incommodi fuit. At ubi eae sollicitudines
discessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris
bellum exortum.
[53] M. Aemilio C. Valerio Potito consulibus
bellum Aequi parabant, Volscis, quamquam non publico consilio capessentibus arma,
voluntariis mercede secutis militiam. Ad quorum famam hostium—iam enim in
Latinum Hernicumque transcenderant agrum—dilectum habentem valerium consulem M.
Menenius tribunus plebis legis agrariae lator cum impediret auxilioque tribuni
nemo invitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Caruentanam ab
hostibus occupatam esse. Ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio
fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis
agrariae, praebuit iustiorem causam resistendi collegae. Itaque cum res diu
ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus quidquid
ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam acceptum esset aut immineret culpam
penes Menenium fore qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante, si iniusti
domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto
interposito novem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaueruntque ex collegii
sententia: C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus
intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti,
auxilio futuros esse. Hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus
tribunum collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. Ductus exercitus ad
Caruentanam arcem, quamquam inuisus infestusque consuli erat, impigre primo
statim adventu deiectis qui in praesidio erant arcem recipit; praedatores ex
praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem aperuere ad invadendum. Praedae
ex adsiduis populationibus, quod omnia in locum tutum congesta erant, fuit
aliquantum. Venditum sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit,
tum praedicans participem praedae fore exercitum cum militiam non abnuisset.
Auctae inde plebis ac militum in consulem irae. Itaque cum ex senatus consulto
urbem ouans introiret, alternis inconditi versus militari licentia iactati
quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum ad omnem
mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque et adsensu cum vocibus
militum certaret. Plusque ea res quam prope sollemnis militum lascivia in
consulem curae patribus iniecit; et tamquam haud dubius inter tribunos militum
honos Meneni si peteret consularibus comitiis est exclusus.
[54] Creati consules sunt Cn. Cornelius
Cossus L. Furius Medullinus iterum. Non alias aegrius plebs tulit tribunicia
comitia sibi non commissa. Eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et
ulta est tunc primum plebeiis quaestoribus creatis, ita ut in quattuor creandis
uni patricio, K. Fabio Ambusto, relinqueretur locus, tres plebeii, Q. Silius P.
Aelius P. Papius, clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur. Auctores
fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima
patribus tres in eum annum tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum
molem auidissimo ad ea populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos si
ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque
reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id quod tam diu vellent et per
leges liceret. Pro ingenti itaque victoria id fuit plebi, quaesturamque eam non
honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad consulatum ac triumphos
locus novis hominibus videbatur. Patres contra non pro communicatis sed pro
amissis honoribus fremere; negare, si ea ita sint, liberos tollendos esse, qui
pulsi maiorum loco cernentesque alios in possessione dignitatis suae, salii
flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro populo sine imperiis ac
potestatibus relinquantur. Inritatis utriusque partis animis cum et spiritus
plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi nominis haberet duces,
patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret similia fore
cernentes, tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua essent: Icilii
contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando impertiendos plebi
honores.
[55] Sed nulla erat consularis actio quam
impediendo id quod petebant exprimerent, cum mira opportunitate Volscos et
Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur. Ad
quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare
tunc enixe tribuni, sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes. Tres erant,
et omnes acerrimi viri generosique iam, ut inter plebeios. Duo singuli singulos
sibi consules adseruandos adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc
detinenda, nunc concienda plebs. Nec dilectum consules nec comitia quae
petebant tribuni expediebant. Inclinante deinde se fortuna ad causam plebis,
nuntii veniunt arcem Caruentanam, dilapsis ad praedam militibus qui in
praesidio erant, Aequos interfectis paucis custodibus arcis invasisse; alios
recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos. Ea adversa civitati res
vires tribuniciae actioni adiecit. Nequiquam enim temptati ut tum denique
desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae tempestati nec
suae invidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de tribunis militum
creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus
plebis esset, neue quis reficeretur in annum tribunus plebis, haud dubie
Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum
insimulabant. Tum dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari
coeptum. Consules ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia
habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt; illa pro certo habenda,
in quibus non dissentiunt, ab arce Caruentana, cum diu nequiquam oppugnata
esset, recessum, verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque
et praedas et in Aequis et in Volsco agro ingentes factas.
[56] Romae sicut plebis victoria fuit in eo
ut quae mallent comitia haberent, ita euentu comitiorum patres vicere; namque
tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati
sunt, C. Iulius Iulus P. Cornelius Cossus C. Seruilius Ahala. Artem adhibitam
ferunt a patriciis, cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam
indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam
insignium populum a plebeiis auertissent. Volscos deinde et Aequos, seu
Caruentana arx retenta in spem seu verrugine amissum praesidium ad iram cum
impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum coortos; caput rerum Antiates
esse; eorum legatos utriusque gentis populos circumisse, castigantes ignaviam quod
abditi intra muros populabundos in agris uagari Romanos priore anno et opprimi
verruginis praesidium passi essent. Iam non exercitus modo armatos sed colonias
etiam in suos fines mitti; nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed
Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse. Ad haec cum inflammarentur
animi, ut ad quosque ventum erat, numerus iuniorum conscribebatur. Ita omnium
populorum iuventus Antium contracta castris positis hostem opperiebantur. Quae
ubi tumultu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod
in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit. Quam rem
aegre passos Iulium Corneliumque ferunt, magnoque certamine animorum rem actam,
cum primores patrum, nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus
tribunos militum, postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus
quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi,
laeti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent, quibus non
civium, non denique hominum numero essent: si quando promiscui honores,
communicata res publica esset, tum se animadversuros ne qua superbia
magistratuum inrita senatus consulta essent: interim patricii soluti legum
magistratuumque viverent verecundia, per se quoque tribuni agerent.
[57] Haec contentio minime idoneo tempore,
cum tantum belli in manibus esset, occupauerat cogitationes hominum, donec ubi
diu alternis Iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi satis idonei duces
essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere, tum
Ahala Seruilius, tribunus militum, tacuisse se tam diu ait, non quia incertus
sententiae fuerit—quem enim bonum ciuem secernere sua a publicis consilia?—sed
quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem
adversus se implorari paterentur. Tum quoque si res sineret, libenter se
daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum
belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum
gratia rem publicam fore, et si maneat in sententia senatus, dictatorem nocte
proxima dicturum; ac si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore
contentum. Quo facto cum haud immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset,
dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit
collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non
cupientibus essent. Bellum haud memorabile fuit. Uno atque eo facili proelio
caesi ad Antium hostes; victor exercitus depopulatus Volscum agrum. Castellum
ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta, ceteris
Volscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros. Dictator bello ita
gesto ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior
in urbem redit magistratuque se abdicavit. Tribuni militum, mentione nulla
comitiorum consularium habita, credo, ob iram dictatoris creati, tribunorum
militum comitia edixerunt. Tum vero grauior cura patribus incessit, quippe cum
prodi causam ab suis cernerent. Itaque sicut priore anno per indignissimos ex
plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum
primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca
obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. Quattuor creati sunt, omnes iam functi
eo honore, L. Furius Medullinus C. Valerius Potitus Num. Fabius Vibulanus C.
Seruilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ab alias virtutes, tum ob
recentem favorem unica moderatione partum.
[58] Eo anno quia tempus indutiarum cum
Veiente populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. Quibus
venientibus ad finem legatio Veientium obvia fuit. Petiere ne priusquam ipsi
senatum Romanum adissent, Veios iretur. Ab senatu impetratum, quia discordia
intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex
incommodo alieno sua occasio peteretur. Et in Volscis accepta clades amisso
verrugine praesidio; ubi tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem
militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri si maturatum esset
potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede palati
ad praedandum hostes opprimerentur. Tarditatis causa non in senatu magis fuit
quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitauerunt nulla
virtute superari humanarum virium modum. Fortissimi milites non tamen nec vivi
nec post mortem inulti fuere. Insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis Num.
Fabio Ambusto L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate, Veiens
bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus
res, ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius
dedisset responderi iussit. Id patres aegre passi decreuere ut tribuni militum
de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. Quod ubi
primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse;
modo duo praesidia occidione occisa, cetera cum periculo retineri; nullum annum
esse quo non acie dimicetur; et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum
finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.
Haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt; maximum bellum
patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria vexandam militia
trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi
per otium memor libertatis coloniarum aut agri publici aut suffragii libere
ferendi consilia agitet. Prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera
ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova
volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset
rogitantes. Haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes
auertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam
si subiecta invidiae esset antiquari apparebat.
[59] Interim tribunos militum in Volscum
agrum ducere exercitum placuit; Cn. Cornelius unus Romae relictus. Tres
tribuni, postquam nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio
apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere. Valerius Antium petit,
Cornelius Ecetras; quacumque incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut
distinerent Volscos; Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine
ulla populatione accessit. Anxur fuit, quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona in
paludes. Ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit; circummissae quattuor
cohortes cum C. Seruilio Ahala cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco
altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia
invasere. Ad quem tumultum obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam
tuebantur locum dedere scalas admovendi, plenaque hostium cuncta erant, et
immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium
fuit. Cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire,
cum pronuntiatum repente ne quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem
multitudinem voluntariam exuit armis, quorum ad duo milia et quingenti vivi
capiuntur. A cetera praeda Fabius militem abstinuit, donec collegae venirent,
ab illis quoque exercitibus captum Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a
praesidio eius loci auertissent. Qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna
opulentum tres exercitus diripuere; eaque primum benignitas imperatorum plebem
patribus conciliavit. Additum deinde omnium maxime tempestiuo principum in
multitudinem munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumue decerneret
senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id tempus de suo
quisque functus eo munere esset.
[60] Nihil acceptum unquam a plebe tanto
gaudio traditur. Concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus
et patres vere appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica
patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. Cum
commoditas iuvaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus
addictum atque operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset,
non a tribunis plebis unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id
efficiebat multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis,
communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare, tam id laetum
patribus civibus universis nec prosperum fore quam ipsi crederent. Consilium
specie prima melius fuisse quam usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici
posse nisi tributo populo indicto? Ex alieno igitur aliis largitos. Neque id
etiamsi ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent,
meliore condicione alios militare quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia
impensas fecisse et in aliorum facere. His vocibus moverunt partem plebis;
postremo, indicto iam tributo, edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros si
quis in militare stipendium tributum non contulisset. Patres bene coeptam rem
perseueranter tueri; conferre ipsi primi; et quia nondum argentum signatum
erat, aes graue plaustris quidam ad aerarium conuehentes speciosam etiam
conlationem faciebant. Cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores
plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt. Quos cum et a patribus
conlaudari et a militari aetate tamquam bonos ciues conspici volgus hominum
vidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est ortum. Et
lege perlata de indicendo Veientibus bello, exercitum magna ex parte voluntarium
novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.
[61] Fuere autem tribuni T. Quinctius
Capitolinus Q. Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L.
Furius Medullinus tertium M". Aemilius Mamercus. Ab iis primum circumsessi
Veii sunt; sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum
voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis
universae tuendi Veientes essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit,
parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum. Tribunos militum
consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium M".
Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cornelium Cossum C. Fabium
Ambustum Sp. Nautium Rutulum iterum. Cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram
signis conlatis dimicatum; Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde,
Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. Inde inter eruptionem temptatam
compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem
cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem
caesi captique multi mortales. Arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat,
quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis, omni
publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem conuecto; taedioque recessum
inde foret ni seruus arcem Romanis prodidisset. Ab eo milites per locum arduum
accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo repentino
pauore oppressa in deditionem venit. Diruta et arce et urbe Artena, reductae
legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conuersa est. Proditori praeter
libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Seruius Romanus vocitatus.
Sunt qui Artenam Veientium, non Volscorum fuisse credant. Praebet errorem quod
eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit; sed eam reges Romani
deleuere, Caeretumque, non Veientium fuerat; altera haec nomine eodem in Volsco
agro fuit, cuius excidium est dictum.
Liber V
[1] Pace alibi parta Romani Veiique in armis
erant tanta ira odioque ut uictis finem adesse appareret. Comitia utriusque
populi longe diuersa ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum
consulari potestate numerum; octo, quot nunquam antea, creati, M'. Aemilius
Mamercus iterum L. Valerius Potitus tertium Ap. Claudius Crassus M. Quinctilius
Varus L. Iulius Iulus M. Postumius M. Furius Camillus M. Postumius Albinus.
Veientes contra taedio annuae ambitionis quae interdum discordiarum causa erat,
regem creauere. Offendit ea res populorum Etruriae animos, non maiore odio
regni quam ipsius regis. Grauis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque,
quia sollemnia ludorum quos intermitti nefas est uiolenter diremisset, cum ob
iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset,
artifices, quorum magna pars ipsius serui erant, ex medio ludicro repente
abduxit. Gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus quod
excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum donec sub rege essent
decreuit; cuius decreti suppressa fama est Veiis propter metum regis qui a quo
tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe, non uani sermonis
auctore habebat. Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia
omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant ut ancipitia
munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones uersa, aliis
frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur.
[2] Cum spes maior imperatoribus Romanis in
obsidione quam in oppugnatione esset, hibernacula etiam, res noua militi
Romano, aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare bellum. Quod
postquam tribunis plebis, iam diu nullam nouandi res causam inuenientibus,
Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc
illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec se fefellisse
id donum inimicorum ueneno inlitum fore. Venisse libertatem plebis; remotam in
perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem
aut tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas. Quam putarent
continuatae militiae causam esse? Nullam profecto aliam inuenturos quam ne quid
per frequentiam iuuenum eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de
commodis eorum posset. Vexari praeterea et subigi multo acrius quam Veientes;
quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis muris situque naturali
urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore, niuibus pruinisque obrutum,
sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quae omnium bellorum terra marique
sit quies arma deponentem. Hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem
creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque
importunos decemuiros iniunxisse seruitutis, ut perennem militiam facerent
[quod tribuni militum in plebe Romana regnum exercerent]. Quidnam illi consules
dictatoresue facturi essent, qui proconsularem imaginem tam saeuam ac trucem
fecerint? Sed id accidere haud immerito. Non fuisse ne in octo quidem tribunis
militum locum ulli plebeio. Antea trina loca cum contentione summa patricios
explere solitos: nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba
quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat collegas,
liberos et ciues eorum, non seruos militare, quos hieme saltem in domos ac
tecta reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges
inuisere et usurpare libertatem et creare magistratus. Haec taliaque
uociferantes aduersarium haud imparem nacti sunt Ap. Claudium, relictum a
collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, uirum imbutum iam ab iuuenta
certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est
per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissoluendae.
[3] Is tum iam non promptus ingenio tantum,
sed usu etiam exercitatus, talem orationem habuit: "si unquam dubitatum
est, Quirites, utrum tribuni plebis uestra an sua causa seditionum semper
auctores fuerint, id ego hoc anno desisse dubitari certum habeo; et cum laetor
tandem longi erroris uobis finem factum esse, tum, quod secundis potissimum
uestris rebus hic error est sublatus, et uobis et propter uos rei publicae
gratulor. An est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte
aliquando fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus
constituta sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse? Quid illos aliud
aut tum timuisse creditis aut hodie turbare uelle nisi concordiam ordinum, quam
dissoluendae maxime tribuniciae potestatis rentur esse? Sic hercule, tamquam
artifices improbi, opus quaerunt qui [et] semper aegri aliquid esse in re
publica uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis adhibeantur. Vtrum enim
defenditis an impugnatis plebem? Vtrum militantium aduersarii estis an causam
agitis? Nisi forte hoc dicitis: "quidquid patres faciunt displicet, siue
illud pro plebe siue contra plebem est," et quemadmodum seruis suis uetant
domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac
maleficio abstineri aequum censent, sic uos interdicitis patribus commercio
plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra prouocemus plebem, nec plebs
nobis dicto audiens atque oboediens sit. Quanto tandem, si quicquam in uobis,
non dico ciuilis, sed humani esset, fauere uos magis et quantum in uobis esset
indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit? Quae si
perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter
finitimos breui futurum esse?
[4] Atqui ego, quam hoc consilium collegarum
meorum, quo abducere infecta re a Veiis exercitum noluerunt, non utile solum
sed etiam necessarium fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere
militantium libet; quam orationem non apud uos solum sed etiam in castris si
habeatur, ipso exercitu disceptante, aequam arbitror uideri posse. In qua si
mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset, aduersariorum certe
orationibus contentus essem. Negabant nuper danda esse aera militibus, quia
nunquam data essent. Quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid
noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro portione iniungi?
Nusquam nec opera sine emolumento nec emolumentum ferme sine impensa opera est.
Labor uoluptasque, dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt
iuncta. Moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae praebere;
gaudebat idem partem anni se agrum suum colere, quaerere unde domi militiaeque
se ac suos tueri posset: gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse, et laetus
stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se [ab domo] ab re familiari,
cui grauis impensa non est, paulo diutius abesse. An si ad calculos eum res
publica uocet, non merito dicat: "annua aera habes, annuam operam ede: an
tu aequum censes militia semestri solidum te stipendium accipere?" Inuitus
in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mercennario
milite utuntur; nos tamquam cum ciuibus agere uolumus, agique tamquam cum
patria nobiscum aequum censemus. Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro
dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. Perficietur autem si
urgemus obsessos, si non ante abscedimus quam spei nostrae finem captis Veiis
imposuerimus. Si hercules nulla alia causa, ipsa indignitas perseuerantiam
imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab
uniuersa Graecia, quam procul ab domo? Quot terras, quot maria distans? Nos
intra uicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem
perferre piget. Scilicet quia leuis causa belli est nec satis quicquam iusti
doloris est quod nos ad perseuerandum stimulet. Septiens rebellarunt; in pace
nunquam fida fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere
a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt; auctores fuere contra ius
caedis impiae legatorum nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos concitare
uoluerunt, hodieque id moliuntur; res repetentes legatos nostros haud procul
afuit quin uiolarent.
[5] Cum his molliter et per dilationes bellum
geri oportet? Si nos tam iustum odium nihil mouet, ne illa quidem, oro uos,
mouent? Operibus ingentibus saepta urbs est quibus intra muros coercetur
hostis; agrum non coluit, et culta euastata sunt bello; si reducimus exercitum,
quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed etiam
necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint agrum nostrum
inuasuros? Non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros
accipimus. Quid? Illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni
plebis tum stipendium extorquere uoluerunt, nunc consultum repente uolunt,
quale est? Vallum fossamque, ingentis utrumque operis, per tantum spatii
duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt;
munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes si qua auxilia
ueniant, opposuere; quid turres, quid uineas testudinesque et alium
oppugnandarum urbium apparatum loquar? Cum tantum laboris exhaustum sit et ad
finem iam operis tandem peruentum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem
rursus nouus de integro his instituendis exsudetur labor? Quanto est minus
opera tueri facta et instare ac perseuerare defungique cura? Breuis enim
profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per intermissiones has
interuallaque lentiorem spem nostram facimus. Loquor de operae et de temporis
iactura; quid? Periculi, quod differendo bello adimus, num obliuisci nos haec
tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? Vt nunc res
se habet, irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere
Veios licet. Quis est qui spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea
fore, cum si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura sit, cum id
quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veiis, mutari spatio interposito
possit uel consensu ciuitatis ut eo reconcilient Etruriae animos, uel ipsius
uoluntate regis qui obstare regnum suum saluti ciuium nolit? Videte, quot res,
quam inutiles sequantur illam uiam consilii, iactura operum tanto labore
factorum, uastatio imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente
concitatum. Haec sunt, tribuni, consilia uestra, non hercule dissimilia ac si
quis aegro qui curari se fortiter passus extemplo conualescere possit, cibi
gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan insanabilem morbum
efficiat.
[6] Si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil
pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat, insuescere
militem nostrum non solum parata uictoria frui, sed si etiam res lentior sit,
pati taedium et quamuis serae spei exitum exspectare et si non sit aestate
perfectum bellum, hiemem opperiri nec sicut aestiuas aues statim autumno tecta
ac recessum circumspicere. Obsecro uos, uenandi studium ac uoluptas homines per
niues ac pruinas in montes siluasque rapit: belli necessitatibus eam patientiam
non adhibebimus quam uel lusus ac uoluptas elicere solet? Adeone effeminata
corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam
durare in castris, abesse ab domo non possint? Vt, tamquam nauale bellum
tempestatibus captandis et obseruando tempore anni gerant, non aestus, non
frigora pati possint? Erubescant profecto, si quis eis haec obiciat,
contendantque et animis et corporibus suis uirilem patientiam inesse, et se
iuxta hieme atque aestate bella gerere posse, nec se patrocinium mollitiae
inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra
nec in tectis maiores suos creasse. Haec uirtute militum uestrorum, haec Romano
nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri quod instat, sed
famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere. An mediocre
discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum
Romanum eum esse putent cuius si qua urbs primum illum breuissimi temporis
sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri ut
exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non uis hiemis ab urbe
circumsessa semel amouere possit, nec finem ullum alium belli quam uictoriam
nouerit, nec impetu potius bella quam perseuerantia gerat? Quae in omni quidem
genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum
plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus
ipsum uincit atque expugnat,—sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus
tribuni plebis fuerint, et Romae inuenerint praesidia Veientes quae nequiquam
in Etruria quaerunt. An est quicquam quod Veientibus optatum aeque contingere
possit quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde uelut ex contagione
castra impleantur? At hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis
taedio, non denique regni, quicquam apud eos nouatum sit, non negata auxilia ab
Etruscis inritauerint animos; morietur enim extemplo quicumque erit seditionis
auctor, nec cuiquam dicere ea licebit quae apud uos impune dicuntur. Fustuarium
meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit: auctores signa relinquendi
et deserendi castra non uni aut alteri militi sed uniuersis exercitibus palam
in contione audiuntur; adeo, quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae
patriae dissoluendae rei publicae est, adsuestis, Quirites, audire et dulcedine
potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera latere sinitis. Reliquum est ut
quae hic uociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus
corrumpant ducibusque parere non patiantur, quoniam ea demum Romae libertas
est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta
patrum, non disciplinam uereri militiae."
[7] Par iam etiam in contionibus erat Appius
tribunis plebis, cum subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud
Veios et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad
obsidendos pertinacius Veios fecit. nam cum agger promotus ad urbem uineaeque
tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius
quam nocte custodiuntur, patefacta repente porta ingens multitudo facibus
maxime armata ignes coniecit, horaeque momento simul aggerem ac uineas, tam
longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem
ferentes ferro ignique absumpti sunt. Quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam
omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne tum uero sustineri nec in urbe
seditio nec in castris posset et tribuni plebis uelut ab se uictae rei publicae
insultarent, cum repente quibus census equester erat, equi publici non erant
adsignati, concilio prius inter sese habito, senatum adeunt factaque dicendi
potestate, equis se suis stipendia facturos promittunt. Quibus cum amplissimis
uerbis gratiae ab senatu actae essent famaque ea forum atque urbem peruasisset,
subito ad curiam concursus fit plebis; pedestris ordinis aiunt nunc esse operam
rei publicae extra ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere uelint; si
Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse. Tum
uero iam superfundenti se laetitiae uix temperatum est; non enim, sicut
equites, dato magistratibus negotio laudari iussi, neque aut in curiam uocati
quibus responsum daretur, aut limine curiae continebatur senatus; sed pro se
quisque ex superiore loco ad multitudinem in comitio stantem uoce manibusque
significare publicam laetitiam, beatam urbem Romanam et inuictam et aeternam
illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus
ferre, uictam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. Certatim patribus
plebique manare gaudio lacrimae, donec reuocatis in curiam patribus senatus
consultum factum est ut tribuni militares contione aduocata peditibus
equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent
senatum fore; placere autem omnibus his uoluntariam extra ordinem professis
militiam aera procedere; et equiti certus numerus aeris est adsignatus. Tum
primum equis suis merere equites coeperunt. Voluntarius ductus exercitus Veios
non amissa modo restituit opera, sed noua etiam instituit. Ab urbe commeatus
intentiore quam antea subuehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum
deesset.
[8] Insequens annus tribunos militum
consulari potestate habuit C. Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L.
Verginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum M'. Sergium iterum. His tribunis, dum
cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium
uacationibus militum et Volscos mercatores uolgo receptando, proditis repente
portarum custodibus oppressum est. Minus militum periit, quia praeter aegros
lixarum in modum omnes per agros uicinasque urbes negotiabantur. Nec Veiis
melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces
Romani plus inter se irarum quam aduersus hostes animi habuerunt, et auctum est
bellum aduentu repentino Capenatium atque Faliscorum. Hi duo Etruriae populi,
quia proximi regione erant, deuictis Veiis bello quoque Romano se proximos fore
credentes, Falisci propria etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea
immiscuerant, per legatos ultro citroque missos iure iurando inter se obligati,
cum exercitibus necopinato ad Veios accessere. Forte ea regione qua M'. Sergius
tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere,
quia Etruriam omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani crediderant. Eadem
opinio Veientes in urbe concitauit. Ita ancipiti proelio castra Romana
oppugnabantur; concursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec
Veientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere uim ac
tueri se ab exteriore poterant hoste. Vna spes erat, si ex maioribus castris
subueniretur, ut diuersae legiones aliae aduersus Capenatem ac Faliscum, aliae
contra eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Verginius,
priuatim Sergio inuisus infestusque. Is cum pleraque castella oppugnata,
superatas munitiones, utrimque inuehi hostem nuntiaretur, in armis milites
tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum. Huius
adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne quam opem ab inimico
uideretur petisse, uinci ab hoste quam uincere per ciuem maluit. Diu in medio
caesi milites; postremo desertis munitionibus, perpauci in maiora castra, pars
maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt. Vbi cum omnem culpam in collegam
inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit. Acta
deinde in senatu res est certatumque inter collegas maledictis. Pauci rei
publicae, [plerique] huic atque illi ut quosque studium priuatim aut gratia
occupauerat adsunt.
[9] Primores patrum siue culpa siue
infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset censuere non
exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo nouos tribunos militum
creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum occiperent. In quam sententiam
cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere; at enimuero
Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum
apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto,
negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore
abituros esse. Inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque
rebus ciuitatis inuiti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis
militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in uincla eos duci iussuros
esse. Tum C. Seruilius Ahala tribunus militum: "quod ad uos attinet,
tribuni plebis, minasque uestras, ne ego libenter experirer quam non plus in
iis iuris quam in uobis animi esset; sed nefas est tendere aduersus auctoritatem
senatus. Proinde et uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae
quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut si pertinacius
tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu cogat." cum
omnium adsensu comprobata oratio esset, gauderentque patres sine tribuniciae
potestatis terriculis inuentam esse aliam uim maiorem ad coercendos
magistratus, uicti consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui
kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu
abdicauere.
[10] L. Valerio Potito quartum M. Furio
Camillo iterum M'. Aemilio Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K. Fabio
Ambusto L. Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi
militiaeque gesta; nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad
Capenam et ad Falerios et in Volscis ut Anxur ab hostibus reciperaretur, et
Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis
plebi cooptandis contentio fuit, et haud paruum motum duo iudicia eorum qui
paulo ante consulari potestate fuerant exciuere. Omnium primum tribunis militum
fuit, dilectum haberi; nec iuniores modo conscripti sed seniores etiam coacti
nomina dare ut urbis custodiam agerent. Quantum autem augebatur militum
numerus, tanto maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo
conferebatur, inuitis conferentibus qui domi remanebant, quia tuentibus urbem
opera quoque militari laborandum seruiendumque rei publicae erat. Haec per se
grauia indigniora ut uiderentur tribuni plebis seditiosis contionibus
faciebant, ideo aera militibus constituta esse arguendo ut plebis partem
militia partem tributo conficerent. unum bellum annum iam tertium trahi et
consulto male geri ut diutius gerant. In quattuor deinde bella uno dilectu
exercitus scriptos, et pueros quoque ac senes extractos. Iam non aestatis nec
hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit; quae nunc etiam
uectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore uolneribus postremo
aetate corpora rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi
inuenerint, tributum ex adfecta re familiari pendant aeraque militaria, uelut
fenore accepta, multiplicia rei publicae reddant. Inter dilectum tributumque et
occupatos animos maiorum rerum curis, comitiis tribunorum plebis numerus
expleri nequiit. Pugnatum inde in loca uacua ut patricii cooptarentur. Postquam
obtineri non poterat, tamen labefactandae legis [tribuniciae] causa effectum
est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie
patriciorum opibus
[11] Fors ita tulit ut eo anno tribunus
plebis Cn. Trebonius esset, qui nomini ac familiae debitum praestare uideretur
Treboniae legis patrocinium. Is quod petissent patres quondam primo incepto
repulsi, tandem tribunos militum expugnasse uociferans, legem Treboniam
sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio
patriciorum; eo reuolui rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi
tribuni plebis sint; eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem;
id fraude patriciorum, scelere ac proditione collegarum factum arguere. Cum
arderent inuidia non patres modo sed etiam tribuni plebis, cooptati pariter et
qui cooptauerant, tum ex collegio tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius,
trepidi rerum suarum, in Sergium Verginiumque, prioris anni tribunos militares,
incurrunt; in eos ab se iram plebis inuidiamque die dicta auertunt. Quibus
dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit
grauis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis, fratribus,
propinquis, adfinibus lugubres domos habeant, his publici priuatique doloris
exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant.
Omnium namque malorum in Sergio Verginioque causas esse; nec id accusatorem
magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in alterum causam
conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini. Quorum
adeo incredibilem amentiam fuisse ut multo ueri similius sit compecto eam rem
et communi fraude patriciorum actam. Ab his et prius datum locum Veientibus ad
incendenda opera belli trahendi causa, et nunc proditum exercitum, tradita
Faliscis Romana castra. Omnia fieri ut consenescat ad Veios iuuentus, nec de
agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque
urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.
Praeiudicium iam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum
collegio factum esse; nam et senatus consulto eos ab re publica remotos esse,
et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab collegis coercitos
esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus Decembribus, die
sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia stare
diutius res publica his manentibus in magistratu non posset; et tamen eos, tot
iudiciis confossos praedamnatosque, uenire ad populi iudicium et existimare
defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius priuati
facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse,
non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum imperium qui certe nihil
deliquissent. Illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta
habuissent, cum fuga trepidum, plenum uolnerum ac pauoris incidentem portis
exercitum uiderint, non fortunam aut quemquam deorum sed hos duces accusantem.
Pro certo se habere neminem in contione stare qui illo die non caput domum
fortunasque L. Vergini ac M'. Sergi sit exsecratus detestatusque. Minime
conuenire quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum
liceat et oporteat, non uti. nunquam deos ipsos admouere nocentibus manus;
satis esse, si occasione ulciscendi laesos arment.
[12] His orationibus incitata plebs denis
milibus aeris grauis reos condemnat, nequiquam Sergio Martem communem belli
fortunamque accusante, Verginio deprecante ne infelicior domi quam militiae
esset. In hos uersa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra legem
Treboniam factae memoriam obscuram fecit. Victores tribuni ut praesentem
mercedem iudicii plebes haberet legem agrariam promulgant, tributumque conferri
prohibent, cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militia ita prospere
gererentur ut nullo bello ueniretur ad exitum spei. Namque Veiis castra quae
amissa erant reciperata castellis praesidiisque firmantur; praeerant tribuni
militum M'. Aemilius et K. Fabius. A M. Furio in Faliscis, a Cn. Cornelio in
Capenate agro hostes nulli extra moenia inuenti; praedae actae incendiisque
uillarum ac frugum uastati fines; oppida oppugnata nec obsessa sunt. At in
Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum, loco alto situm et postquam
uis inrita erat uallo fossaque obsideri coeptum; Valerio Potito Volsci
prouincia euenerat. Hoc statu militarium rerum, seditio intestina maiore mole
coorta quam bella tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos non
posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret
miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione
turbarentur. Inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud
tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad
plebeios uiros fortes ac strenuos transferendi summi honoris, non tamen ultra
processum est quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Caluus tribunus
militum consulari potestate crearetur: ceteri patricii creati, P. Manilius L.
Titinius P. Maelius L. Furius Medullinus L. Publilius Volscus. Ipsa plebes
mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo qui creatus erat, uir nullis
ante honoribus usus, uetus tantum senator et aetate iam grauis; nec satis
constat cur primus ac potissimus ad nouum delibandum honorem sit habitus. Alii
Cn. Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque
stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii
orationem ipsum tempestiuam de concordia ordinum patribus plebique gratam
habuisse. Hac uictoria comitiorum exsultantes tribuni plebis quod maxime rem
publicam impediebat de tributo remiserunt. Conlatum oboedienter missumque ad
exercitum est.
[13] Anxur in Volscis breui receptum est,
neglectis die festo custodiis urbis. Insignis annus hieme gelida ac niuosa
fuit, adeo ut uiae clausae, Tiberis innauigabilis fuerit. Annona ex ante
conuecta copia nihil mutauit. Et quia P. Licinius ut ceperat haud tumultuose
magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit,
dulcedo inuasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. Vnus M.
Veturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum
consulari potestate omnes fere centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium
Voleronem Publilium Cn. Genucium L. Atilium. Tristem hiemem siue ex intemperie
caeli, raptim mutatione in contrarium facta, siue alia qua de causa grauis
pestilensque omnibus animalibus aestas excepit; cuius insanabili perniciei
quando nec causa nec finis inueniebatur, libri Sibyllini ex senatus consulto
aditi sunt. Duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe Romana
facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium atque
Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placauere.
priuatim quoque id sacrum celebratum est. Tota urbe patentibus ianuis
promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim
aduenas in hospitium ductos ferunt, et cum inimicis quoque benigne ac comiter
sermones habitos; iurgiis ac litibus temperatum; uinctis quoque dempta in eos
dies uincula; religioni deinde fuisse quibus eam opem di tulissent uinciri.
Interim ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis conlatis. Namque
eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates Faliscique subsidio
uenissent, aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. Ante omnia
adiuuit memoria damnationis Sergi ac Vergini. Itaque [e] maioribus castris,
unde antea cessatum fuerat, breui spatio circumductae copiae Capenates in
uallum Romanum uersos ab tergo adgrediuntur; inde pugna coepta et Faliscis
intulit terrorem, trepidantesque eruptio ex castris opportune facta auertit.
Repulsos deinde insecuti uictores ingentem ediderunt caedem; nec ita multo post
iam [palantes ueluti] forte oblati populatores Capenatis agri reliquias pugnae
absumpsere. Et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum prae
metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum exclusere.
[14] Haec eo anno acta; et iam comitia
tribunorum militum aderant, quorum prope maior patribus quam belli cura erat,
quippe non communicatum modo cum plebe sed prope amissum cernentibus summum
imperium. Itaque clarissimis uiris ex composito praeparatis ad petendum quos
praetereundi uerecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi perinde ac si omnes
candidati essent cuncta experientes non homines modo sed deos etiam exciebant,
in religionem uertentes comitia biennio habita: priore anno intolerandam hiemem
prodigiisque diuinis similem coortam, proximo non prodigia sed iam euentus:
pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia ira deum, quos pestis eius
arcendae causa placandos esse in libris fatalibus inuentum sit; comitiis
auspicato quae fierent indignum dis uisum honores uolgari discriminaque gentium
confundi. Praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines
patricios omnes, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos militum consulari
potestate creauere, L. Valerium Potitum quintum M. Valerium Maximum M. Furium
Camillum iterum L. Furium Medullinum tertium Q. Seruilium Fidenatem iterum Q.
Sulpicium Camerinum iterum. His tribunis ad Veios nihil admodum memorabile
actum est; tota uis in populationibus fuit. Duo summi imperatores, Potitus a
Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere, nulla incolumi relicta re
cui ferro aut igni noceri posset.
[15] Prodigia interim multa nuntiari, quorum
pleraque et quia singuli auctores erant parum credita spretaque, et quia,
hostibus Etruscis, per quos ea procurarent haruspices non erant: in unum omnium
curae uersae sunt quod lacus in Albano nemore, sine ullis caelestibus aquis
causaue qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam creuit.
Quidnam eo di portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad Delphicum
oraculum. Sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter
cauillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque
uaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret
nunquam potiturum Veiis Romanum. quod primo uelut temere iactum sperni, agitari
deinde sermonibus coeptum est donec unus ex statione Romana percontatus
proximum oppidanorum, iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto,
quisnam is esset qui per ambages de lacu Albano iaceret, postquam audiuit
haruspicem esse, uir haud intacti religione animi, causatus de priuati portenti
procuratione si operae illi esset consulere uelle, ad conloquium uatem elicuit.
cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praeualens
iuuenis Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam
tumultuantibus Etruscis ad suos transtulit. Qui cum perductus ad imperatorem,
inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de
lacu Albano docuisset, respondit profecto iratos deos Veienti populo illo
fuisse die quo sibi eam mentem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet.
Itaque quae tum cecinerit diuino spiritu instinctus, ea se nec ut indicta sint
reuocare posse, et tacendo forsitan quae di immortales uolgari uelint haud
minus quam celanda effando nefas contrahi. Sic igitur libris fatalibus, sic
disciplina Etrusca traditum esse, [ut] quando aqua Albana abundasset, tum si eam
Romanus rite emisisset uictoriam de Veientibus dari; antequam id fiat deos
moenia Veientium deserturos non esse. exsequebatur inde quae sollemnis
deriuatio esset; sed auctorem leuem nec satis fidum super tanta re patres rati
decreuere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.
[16] Priusquam a Delphis oratores redirent
Albaniue prodigii piacula inuenirentur, noui tribuni militum consulari
potestate, L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum L. Sergius Fidenas A.
Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A. Manlius magistratum
inierunt. Eo anno Tarquinienses noui hostes exorti. Qui quia multis simul
bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos,
qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veientique et Falisco et Capenati
bello occupatos uidebant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse
certaminibus patrum ac plebis, inter haec locum iniuriae rati esse, praedatum
in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam
iniuriam Romanos ne nouo bello se onerarent, aut exiguo eoque parum ualido
exercitu persecuturos. Romanis indignitas maior quam cura populationis
Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res est.
A. Postumius et L. Iulius, non iusto dilectu—etenim ab tribunis plebis
impediebantur—sed prope uoluntariorum quos adhortando incitauerant coacta manu,
per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a populationibus
grauesque praeda Tarquinienses oppressere. Multos mortales obtruncant, omnes exuunt
impedimentis, et receptis agrorum suorum spoliis Romam reuertuntur. Biduum ad
recognoscendas res datum dominis; tertio incognita—erant autem ea pleraque
hostium ipsorum—sub hasta ueniere quodque inde redactum militibus est diuisum.
Cetera bella maximeque Veiens incerti exitus erant. Iamque Romani desperata ope
humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis uenerunt, sortem oraculi
adferentes congruentem responso captiui uatis: "Romane, aquam Albanam caue
lacu contineri, caue in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros
rigabis dissipatamque riuis exstingues; tum tu insiste audax hostium muris,
memor quam per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis
uictoriam datam. Bello perfecto donum amplum uictor ad mea templa portato,
sacraque patria, quorum omissa cura est, instaurata ut adsolet facito."
[17] Ingens inde haberi captiuus uates
coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii
Albani procurationem ac deos rite placandos coepere; inuentumque tandem est ubi
neglectas caerimonias intermissumue sollemne di arguerent: nihil profecto aliud
esse quam magistratus uitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non rite
concepisse; unam expiationem eorum esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu,
auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur. Ea ita facta sunt ex
senatus consulto. Interreges tres deinceps fuere, L. Valerius, Q. Seruilius
Fidenas, M. Furius Camillus. Nunquam desitum interim turbari, comitia
interpellantibus tribunis plebis donec conuenisset prius ut maior pars
tribunorum militum ex plebe crearetur. Quae dum aguntur, concilia Etruriae ad
fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Veios
communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent,
responsum est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non petissent
super tanta re auxilium petere non deberent; nunc iam pro se fortunam suam
illis negare. Maxima iam in parte Etruriae gentem inuisitatam, nouos accolas
[Gallos] esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. Sanguini
tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui
iuuentutis suae uoluntate ad id bellum eant non impediant. Eum magnum aduenisse
hostium numerum fama Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae metu
communi, ut fit, coeptae.
[18] Haud inuitis patribus P. Licinium Caluum
praerogatiua tribunum militum non petentem creant, moderationis expertae in
priore magistratu uirum, ceterum iam tum exactae aetatis; omnesque deinceps ex
collegio eiusdem anni refici apparebat, L. Titinium P. Maenium Cn. Genucium L.
Atilium. Qui priusquam renuntiarentur iure uocatis tribubus, permissu
interregis P. Licinius Caluus ita uerba fecit: "omen concordiae, Quirites,
rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri magistratus uos his comitiis
petere in insequentem annum uideo. Sed collegas eosdem reficitis, etiam usu
meliores factos: me iam non eundem sed umbram nomenque P. Licini relictum
uidetis. Vires corporis adfectae, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria
labat, uigor animi obtunsus. En uobis" inquit, "iuuenem", filium
tenens, "effigiem atque imaginem eius quem uos antea tribunum militum ex
plebe primum fecistis. Hunc ego institutum disciplina mea uicarium pro me rei
publicae do dicoque, uosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic
petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis." datum id petenti patri
filiusque eius P. Licinius tribunus militum consulari potestate cum iis quos
supra scripsimus declaratus. Titinius Genuciusque tribuni militum profecti
aduersus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore animo gerunt quam consilio,
praecipitauere se in insidias. Genucius morte honesta temeritatem luens ante
signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa trepidatione
militibus collectis aciem restituit; nec se tamen aequo loco hosti commisit.
Plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem
uertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo multiplex fama peruenerat, sed
in castris quoque fuit ad Veios. Aegre ibi miles retentus a fuga est cum
peruasisset castra rumor ducibus exercituque caeso uictorem Capenatem ac
Faliscum Etruriaeque omnem iuuentutem haud procul inde abesse. His
tumultuosiora Romae, iam castra ad Veios oppugnari, iam partem hostium tendere
ad urbem agmine infesto, crediderant; concursumque in muros est et matronarum,
quas ex domo conciuerat publicus pauor, obsecrationes in templis factae,
precibusque ab dis petitum ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus
Romanis arcerent Veiosque eum auerterent terrorem, si sacra renouata rite, si
procurata prodigia essent.
[19] Iam ludi Latinaeque instaurata erant,
iam ex lacu Albano aqua emissa in agros, Veiosque fata adpetebant. Igitur
fatalis dux ad excidium illius urbis seruandaeque patriae, M. Furius Camillus,
dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium Scipionem dixit. Omnia repente
mutauerat imperator mutatus; alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque
alia urbis uideri. Omnium primum in eos qui a Veiis in illo pauore fugerant
more militari animaduertit, effecitque ne hostis maxime timendus militi esset.
Deinde indicto dilectu in diem certam, ipse interim Veios ad confirmandos
militum animos intercurrit; inde Romam ad scribendum nouum exercitum redit, nullo
detractante militiam. Peregrina etiam iuuentus, Latini Hernicique, operam suam
pollicentes ad id bellum uenere; quibus cum gratias in senatu egisset dictator,
satis iam omnibus ad id bellum paratis, ludos magnos ex senatus consulto uouit
Veiis captis se facturum aedemque Matutae Matris refectam dedicaturum, iam ante
ab rege Ser. Tullio dedicatam. Profectus cum exercitu ab urbe exspectatione
hominum maiore quam spe, in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus
signa confert. Omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit,
secuta est. Non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit
ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est,
haud ita multum militi datum. Inde ad Veios exercitus ductus, densioraque
castella facta, et a procursationibus quae multae temere inter murum ac uallum
fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites traducti. Operum fuit
omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in arcem hostium agi coeptus.
Quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem conficeret,
in partes sex munitorum numerum diuisit; senae horae in orbem operi attributae
sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam in arcem uiam facerent.
[20] Dictator cum iam in manibus uideret uictoriam
esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in
unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate
praedae partitae aut inuidiam apud patres ex prodiga largitione caperet,
litteras ad senatum misit, deum immortalium benignitate suis consiliis
patientia militum Veios iam fore in potestate populi Romani; quid de praeda
faciendum censerent? Duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini, quem
primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui
particeps esse praedae uellet in castra Veios iret, altera Ap. Claudi, qui
largitionem nouam prodigam inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas
ducerent captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor
erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes
conferret; eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non
auidas in direptiones manus otiosorum urbanorum bellatorum praerepturas fortium
praemia esse, cum ita ferme eueniat ut segnior sit praedator ut quisque laboris
periculique praecipuam petere partem soleat. Licinius contra suspectam et
inuisam semper eam pecuniam fore aiebat, causasque criminum ad plebem,
seditionum inde ac legum nouarum praebituram; satius igitur esse reconciliari
eo dono plebis animos, exhaustis atque exinanitis tributo tot annorum succurri,
et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope consenuerint. Gratius id
fore laetiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum rettulerit quam si
multiplex alterius arbitrio accipiat. Ipsum dictatorem fugere inuidiam ex eo
criminaque; eo delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se
permittere plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit. Haec tutior
uisa sententia est quae popularem senatum faceret. Edictum itaque est ad
praedam Veientem quibus uideretur in castra ad dictatorem proficiscerentur.
[21] Ingens profecta multitudo repleuit
castra. Tum dictator auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent,
"tuo ductu" inquit, "Pythice Apollo, tuoque numine instinctus
pergo ad delendam urbem Veios, tibique hinc decimam partem praedae uoueo. Te
simul, Iuno regina, quae nunc Veios colis, precor, ut nos uictores in nostram
tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum
accipiat". Haec precatus, superante multitudine ab omnibus locis urbem
adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Veientes
ignari se iam a suis uatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem
praedae suae uocatos deos, alios uotis ex urbe sua euocatos hostium templa
nouasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere, nihil minus timentes
quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in muros pro se
quisque armati discurrunt, mirantes quidnam id esset quod cum tot per dies nemo
se ab stationibus Romanus mouisset, tum uelut repentino icti furore improuidi
currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: immolante rege Veientium uocem
haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset, ei uictoriam dari,
exauditam in cuniculo mouisse Romanos milites ut adaperto cuniculo exta
raperent et ad dictatorem ferrent. Sed in rebus tam antiquis si quae similia
ueri sint pro ueris accipiantur, satis habeam: haec ad ostentationem scenae gaudentis
miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque refellere est operae
pretium. Cuniculus delectis militibus eo tempore plenus, in aedem Iunonis quae
in Veientana arce erat armatos repente edidit, et pars auersos in muris
inuadunt hostes, pars claustra portarum reuellunt, pars cum ex tectis saxa
tegulaeque a mulieribus ac seruitiis iacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia
uariis terrentium ac pauentium uocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu
complet. Momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis
cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus
impletur; omnibus locis pugnatur; deinde multa iam edita caede senescit pugna,
et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi abstineatur. Is finis sanguinis
fuit. Dedi inde inermes coepti et ad praedam miles permissu dictatoris
discurrit. Quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior
maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse
ut si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani uideretur, ut
eam inuidiam lenire quam minimo suo priuato incommodo publicoque populi Romani
liceret. Conuertentem se inter hanc uenerationem traditur memoriae prolapsum
cecidisse; idque omen pertinuisse postea euentu rem coniectantibus uisum ad
damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis Romanae, quod post paucos
accidit annos, cladem. Atque ille dies caede hostium ac direptione urbis
opulentissimae est consumptus:
[22] Postero die libera corpora dictator sub
corona uendidit. Ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis;
et quod rettulere secum praedae, nec duci, qui ad senatum malignitatis auctores
quaerendo rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex
qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor
fuisset, acceptum referebant. Cum iam humanae opes egestae a Veiis essent,
amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo,
coepere. namque delecti ex omni exercitu iuuenes, pure lautis corporibus,
candida ueste, quibus deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, uenerabundi
templum iniere, primo religiose admouentes manus, quod id signum more Etrusco
nisi certae gentis sacerdos attractare non esset solitus. Dein cum quidam, seu spiritu
diuino tactus seu iuuenali ioco, "uisne Romam ire, Iuno?" Dixisset,
adnuisse ceteri deam conclamauerunt. Inde fabulae adiectum est uocem quoque
dicentis uelle auditam; motam certe sede sua parui molimenti adminiculis,
sequentis modo accepimus leuem ac facilem tralatu fuisse, integramque in
Auentinum aeternam sedem suam quo uota Romani dictatoris uocauerant perlatam,
ubi templum ei postea idem qui uouerat Camillus dedicauit. Hic Veiorum occasus
fuit, urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam uel ultima clade
indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas circumsessa cum plus
aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam fato quoque urgente,
operi bus tamen, non ui expugnata est.
[23] Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam
et prodigia procurata fuerant et uatum responsa et Pythicae sortes notae, et
quantum humanis adiuuari consiliis potuerat res ducem M. Furium, maximum
imperatorum omnium, legerant, tamen quia tot annis uarie ibi bellatum erat
multaeque clades acceptae, uelut ex insperato immensum gaudium fuit, et
priusquam senatus decerneret plena omnia templa Romanarum matrum grates dis
agentium erant. Senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello,
supplicationes decernit. Aduentus quoque dictatoris omnibus ordinibus obuiam
effusis celebratior quam ullius unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum
honorandi diei illius modum aliquantum excessit. Maxime conspectus ipse est,
curru equis albis iuncto urbem inuectus, parumque id non ciuile modo sed
humanum etiam uisum. Iouis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem
etiam trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam gratior fuit.
Tum Iunoni reginae templum in Auentino locauit, dedicauitque Matutae Matris;
atque his diuinis humanisque rebus gestis dictatura se abdicauit. Agi deinde de
Apollinis dono coeptum. Cui se decimam uouisse praedae partem cum diceret
Camillus, pontifices soluendum religione populum censerent, haud facile
inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum
secerneretur. tandem eo quod lenissimum uidebatur decursum est, ut qui se
domumque religione exsoluere uellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam,
decimae pretium partis in publicum deferret, ut ex eo donum aureum, dignum
amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi Romani fieret. Ea quoque
conlatio plebis animos a Camillo alienauit. Inter haec pacificatum legati a
Volscis et Aequis uenerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam diutino bello
adquiesceret ciuitas quam quod digni peterent.
[24] Veiis captis, sex tribunos militum
consulari potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et
Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium L. Furium
Medullinum quintum Q. Seruilium tertium. Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac
Seruilio Capenas sorte euenit. Ab iis non urbes ui aut operibus temptatae, sed
ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil
frugiferum in agro relictum. Ea clades Capenatem populum subegit; pax
petentibus data; in Faliscis bellum restabat. Romae interim multiplex seditio
erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia ciuium
Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumuirique ad id creati terna
iugera et septunces uiritim diuiserant. Ea largitio sperni coepta, quia spei
maioris auertendae solatium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in
Volscos cum pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior
ampliorque Romano agro? Vrbem quoque urbi Romae uel situ uel magnificentia
publicorum priuatorumque tectorum ac locorum praeponebant. Quin illa quoque
actio mouebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit,
transmigrandi Veios. Ceterum partem plebis, partem senatus habitando
destinabant [Veios,] duasque urbes communi re publica incoli a populo Romano
posse. Aduersus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius
dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; quippe
nunc in una urbe tantum dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore?
Victamne ut quisquam uictrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam
captis esse Veiis quam incolumibus fuerit? Postremo se relinqui a ciuibus in
patria posse: ut relinquant patriam atque ciues nullam uim unquam subacturam,
et T. Sicinium—is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat—conditorem
Veios sequantur, relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae;
[25] —haec cum foedis certaminibus
agerentur—nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant—,
nulla res alia manibus temperare plebem cogebat quam quod, urbi rixae
committendae causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae
offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. Ab horum aetatibus
dignitatibusque et honoribus uiolandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes
conatus uerecundia irae obstabat. Camillus identidem omnibus locis
contionabatur: haud mirum id quidem esse, furere ciuitatem quae damnata uoti
omnium rerum potiorem curam quam religione se exsoluendi habeat. Nihil de
conlatione dicere, stipis uerius quam decumae, quando ea se quisque priuatim
obligauerit, liberatus sit populus. Enimuero illud se tacere suam conscientiam
non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum mouentium sit decuma designetur: urbis
atque agri capti, quae et ipsa uoto contineatur, mentionem nullam fieri. cum ea
disceptatio, anceps senatui uisa, delegata ad pontifices esset, adhibito
Camillo uisum collegio, quod eius ante conceptum uotum Veientium fuisset et
post uotum in potestatem populi Romani uenisset, eius partem decimam Apollini
sacram esse. Ita in aestimationem urbs agerque uenit. Pecunia ex aerario
prompta, et tribunis militum consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium
datum. Cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad eam rem consultandam
habitis communi decreto pollicitae tribunis militum aurum et omnia ornamenta
sua, in aerarium detulerunt. Grata ea res ut quae maxime senatui unquam fuit;
honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque,
carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri accepto
aestimatoque ut pecuniae soluerentur, crateram auream fieri placuit quae donum
Apollini Delphos portaretur. Simul ab religione animos remiserunt, integrant
seditionem tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios
in Camillum: eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum
redegisse. Absentes ferociter increpant; praesentium, cum se ultro iratis
offerrent, uerecundiam habent. Simul extrahi rem ex eo anno uiderunt, tribunos
plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem de
intercessoribus legis adnisi; ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.
[26] Comitiis tribunorum militum patres summa
ope euicerunt ut M. Furius Camillus crearetur. Propter bella simulabant parari
ducem; sed largitioni tribuniciae aduersarius quaerebatur. Cum Camillo creati
tribuni militum consulari potestate L. Furius Medullinus sextum C. Aemilius L.
Valerius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum. principio anni tribuni
plebis nihil mouerunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum
mandatum erat, proficisceretur. Differendo deinde elanguit res, et Camillo quem
aduersarium maxime metuerant gloria in Faliscis creuit. Nam cum primo moenibus se
hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis
uillarum coegit eos egredi urbe. Sed timor longius progredi prohibuit; mille
fere passuum ab oppido castra locant, nulla re alia fidentes ea satis tuta esse
quam difficultate aditus, asperis confragosisque circa, et partim artis, partim
arduis uiis. Ceterum Camillus, captiuum indidem ex agris secutus ducem, castris
multa nocte motis, prima luce aliquanto superioribus locis se ostendit.
Trifariam Romani muniebant; alius exercitus proelio intentus stabat. Ibi
impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pauoris Faliscis
iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem
peterent. Multi caesi uulneratique priusquam pauentes portis inciderent; castra
capta; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira; sed seueritate
imperii uicti eandem uirtutem et oderant et mirabantur. Obsidio inde urbis et
munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in Romanas stationes
proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum
copiaeque aliae ex ante conuecto largius obsessis quam obsidentibus
suppeterent. Videbaturque aeque diuturnus futurus labor ac Veiis fuisset, ni
fortuna imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis specimen
[et] maturam uictoriam dedisset.
[27] Mos erat Faliscis eodem magistro
liberorum et comite uti, simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia
manet, unius curae demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui
scientia uidebatur praecellere erudiebat. Is cum in pace instituisset pueros
ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli tempus
intermisso, [dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a
porta, lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi res dedit progressus,
inter stationes eos hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum
perduxit. Ibi scelesto facinori scelestiorem sermonem addit, Falerios se in
manus Romanis tradidisse, quando eos pueros quorum parentes capita ibi rerum
sint in potestatem dediderit. Quae ubi Camillus audiuit, "non ad
similem" inquit, "tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum
scelesto munere uenisti. Nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non
est: quam ingenerauit natura utrisque est eritque. Sunt et belli, sicut pacis,
iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere. Arma habemus non
aduersus eam aetatem cui etiam captis urbibus parcitur, sed aduersus armatos et
ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, castra Romana ad Veios oppugnarunt.
Eos tu quantum in te fuit nouo scelere uicisti: ego Romanis artibus, uirtute
opere armis, sicut Veios uincam". Denudatum deinde eum manibus post tergum
inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, uirgasque eis quibus proditorem
agerent in urbem uerberantes dedit. Ad quod spectaculum concursu populi primum
facto, deinde a magistratibus de re noua uocato senatu, tanta mutatio animis
est iniecta ut qui modo efferati odio iraque Veientium exitum paene quam
Capenatium pacem mallent, apud eos pacem uniuersa posceret ciuitas. Fides
Romana, iustitia imperatoris in foro et curia celebrantur; consensuque omnium
legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli Romam ad senatum, qui
dederent Falerios proficiscuntur. Introducti ad senatum ita locuti traduntur:
"patres conscripti, uictoria cui nec deus nec homo quisquam inuideat uicti
a uobis et imperatore uestro, dedimus nos uobis, rati, quo nihil uictori
pulchrius est, melius nos sub imperio uestro quam legibus nostris uicturos.
Euentu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt: uos fidem
in bello quam praesentem uictoriam maluistis; nos fide prouocati uictoriam
ultro detulimus. Sub dicione uestra sumus; mittite qui arma, qui obsides, qui
urbem patentibus portis accipiant. Nec uos fidei nostrae nec nos imperii uestri
paenitebit." Camillo et ab hostibus et a ciuibus gratiae actae. Faliscis
in stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo uacaret, pecunia
imperata. Pace data exercitus Romam reductus.
[28] Camillus meliore multo laude quam cum
triumphantem albi per urbem uexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus
uictis cum in urbem redisset, taciti eius uerecundiam non tulit senatus quin
sine mora uoti liberaretur; crateramque auream donum Apollini Delphos legati
qui ferrent, L. Valerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una naue, haud
procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti deuehuntur Liparas. Mos erat
ciuitatis uelut publico latrocinio partam praedam diuidere. Forte eo anno in
summo magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis uir similior quam suis; qui
legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam ueritus ipse
multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae
impleuit, adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam nauium
Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit. Hospitium cum eo senatus
consulto est factum donaque publice data. Eodem anno in Aequis uarie bellatum,
adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae uicissent uictine
essent. Imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius Sp. Postumius.
primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio
Verruginem obtinere placuit, Postumium fines uastare. Ibi eum incomposito
agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in
proximos compulere tumulos; pauorque inde Verruginem etiam ad praesidium
alterum est perlatus. Postumius suis in tutum receptis cum contione aduocata
terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignauissimo ac fugacissimo hoste,
conclamat uniuersus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium,
sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore. poscentes
ut confestim inde ad castra hostium duceret—et in conspectu erant, posita in
plano—nihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent. Conlaudatos
corpora curare paratosque esse quarta uigilia iubet. Et hostes nocturnam fugam
ex tumulo Romanorum ut ab ea uia quae ferebat Verruginem excluderent, fuere
obuii; proeliumque ante lucem—sed luna pernox erat—commissum est. [Et] haud
incertius diurno proelium fuit; sed clamor Verruginem perlatus, cum castra
Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pauoris ut nequiquam retinente atque
obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent. Inde fama Romam perlata est
Postumium exercitumque occisum. Qui ubi prima lux metum insidiarum effuse
sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit
ardoris ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. Caedes inde fugientium, qualis
ubi ira magis quam uirtute res geritur, ad perniciem hostium facta est;
tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita ciuitate litterae a Postumio
laureatae sequuntur, uictoriam populi Romani esse, Aequorum exer citum deletum.
[29] Tribunorum plebis actiones quia nondum
inuenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et patres
reficere intercessores legis adnisi sunt; sed plus suis comitiis plebs ualuit;
quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut consules, inuisus plebi
magistratus, crearentur. Annum post quintum decimum creati consules L.
Lucretius Flauus Ser. Sulpicius Camerinus. Principio huius anni ferociter quia
nemo ex collegio intercessurus erat coortis ad perferendam legem tribunis
plebis nec segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique ciuitate in
unam eam curam conuersa, Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi
expugnant. Colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum
captum liberam per auersa urbis fugam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio
consuli ea prouincia euenit. Is cum exercitu profectus acie hostes uicit,
uictorque Romam ad maius aliquanto certamen redit. Dies dicta erat tribunis
plebis biennii superioris A. Verginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum
consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut uitae ullo crimine
alio aut gesti magistratus quisquam arguebat praeterquam quod gratificantes
patribus rogationi tribuniciae intercessissent. Vicit tamen gratiam senatus
plebis ira et pessimo exemplo innoxii denis milibus grauis aeris condemnati
sunt. Id aegre passi patres; Camillus palam sceleris plebem arguere quae iam in
suos uersa non intellegeret se prauo iudicio de tribunis intercessionem
sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem euertisse; nam quod
illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos.
Si tribunicia uis tribunicio auxilio repelli nequeat, aliud telum patres
inuenturos esse; consulesque increpabat quod fide publica decipi tribunos eos
taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. Haec propalam
contionabundus in dies magis augebat iras hominum:
[30] Senatum uero incitare aduersus legem
haud desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum dies ferendae legis
uenisset, quam ut qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac
solo in quo nati essent dimicandum fore. Nam quod ad se priuatim attineat, si
suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum
quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriae
suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes
uestigiis laudum suarum; sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis
immortalibus incoli urbem, et in captiuo solo habitare populum Romanum et
uictrice patria uictam mutari. His adhortationibus principes concitati [patres]
senes iuuenesque cum ferretur lex agmine facto in forum uenerunt, dissipatique
per tribus, suos quisque tribules prensantes, orare cum lacrimis coepere ne eam
patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum dimicassent
desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes;
ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac dis penatibus in hostium
urbem agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi Veios, ne Roma
desereretur. Quia non ui agebant sed precibus, et inter preces multa deorum
mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures tribus
antiquarunt quam iusserunt. Adeoque ea uictoria laeta patribus fuit, ut postero
die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri Veientani septena
iugera plebi diuiderentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo
liberorum capitum ratio haberetur, uellentque in eam spem liberos tollere.
[31] Eo munere delenita plebe nihil certatum
est quo minus consularia comitia haberentur. Creati consules L. Valerius
Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. Hi consules magnos
ludos fecere, quos M. Furius dictator uouerat Veienti bello. Eodem anno aedes
Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello uota dedicatur, celebratamque
dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. Bellum haud memorabile in
Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus
consererent. Valerio quod perseuerantior cedentes [insequi] [in fuga] fuit,
triumphus, Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est. Eodem anno nouum
bellum cum Volsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro
Romano ex siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit. Ob quae
Volsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos
incursauere; bellum inde duobus populis indictum. C. Iulius censor decessit; in
eius locum M. Cornelius suffectus;—quae res postea religioni fuit quia eo
lustro Roma est capta; nec deinde unquam in demortui locum censor
sufficitur;—consulibusque morbo implicitis, placuit per interregnum renouari
auspicia. itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent,
interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L.
Valerium Potitum interregem prodidit. Ab eo creati sex tribuni militum
consulari potestate ut etiamsi cui eorum incommoda ualetudo fuisset, copia
magistratuum rei publicae esset.
[32] Kalendis Quintilibus magistratum
occepere L. Lucretius Ser. Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septimum
Agrippa Furius C. Aemilius iterum. ex his L. Lucretio et C. Aemilio
Volsinienses prouincia euenit, Sappinates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio.
Prius cum Volsiniensibus pugnatum est. Bellum numero hostium ingens, certamine
haud sane asperum fuit. Fusa concursu primo acies; in fuga milia octo armatorum
ab equitibus interclusa positis armis in deditionem uenerunt. Eius belli fama
effecit ne se pugnae committerent Sappinates; moenibus armati se tutabantur. Romani
praedas passim et ex Sappinati agro et ex Volsiniensi, nullo eam uim arcente,
egerunt; donec Volsiniensibus fessis bello, ea condicione ut res populo Romano
redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent, in uiginti annos
indutiae datae. Eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiauit tribunis se in Noua
uia, ubi nunc sacellum est supra aedem Vestae, uocem noctis silentio audisse
clariorem humana, quae magistratibus dici iuberet Gallos aduentare. Id ut fit
propter auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque ignotior gens
erat. Neque deorum modo monita ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem,
quae una erat, M. Furium ab urbe amouere. Qui die dicta ab L. Apuleio tribuno
plebis propter praedam Veientanam, filio quoque adulescente per idem tempus
orbatus, cum accitis domum tribulibus clientibusque quae magna pars plebis
erat, percontatus animos eorum responsum tulisset se conlaturos quanti damnatus
esset, absoluere eum non posse, in exsilium abiit, precatus ab dis immortalibus
si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui ciuitati
ingratae facerent. Absens quindecim milibus grauis aeris damnatur.
[33] Expulso ciue quo manente, si quicquam
humanorum certi est, capi Roma non potuerat, aduentante fatali urbi clade legati
ab Clusinis ueniunt auxilium aduersus Gallos petentes. Eam gentem traditur fama
dulcedine frugum maximeque uini noua tum uoluptate captam Alpes transisse
agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse; et inuexisse in Galliam uinum
inliciendae gentis causa Arruntem Clusinum ira corruptae uxoris ab Lucumone cui
tutor is fuerat, praepotente iuuene et a quo expeti poenae, nisi externa uis
quaesita esset, nequirent; hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium
oppugnandi fuisse. Equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio
Clusino adductos; sed eos qui oppugnauerint Clusium non fuisse qui primi Alpes
transierint satis constat. Ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent
urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt; nec cum his primum
Etruscorum sed multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant
saepe exercitus Gallici pugnauere. Tuscorum ante Romanum imperium late terra
marique opes patuere. Mari supero inferoque quibus Italia insulae modo
cingitur, quantum potuerint nomina sunt argumento, quod alterum Tuscum communi
uocabulo gentis, alterum Hadriaticum [mare] ab Hatria, Tuscorum colonia,
uocauere Italicae gentes, Graeci eadem Tyrrhenum atque Adriaticum uocant. Ei in
utrumque mare uergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum
ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant,
coloniis missis, quae trans Padum omnia loca,—excepto Venetorum angulo qui
sinum circumcolunt maris,—usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus
haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex
antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum retinerent.
[34] De transitu in Italiam Gallorum haec
accepimus: Prisco Tarquinio Romae regnante, Celtarum quae pars Galliae tertia
est penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is
fuit, uirtute fortunaque cum sua, tum publica praepollens, quod in imperio eius
Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo uix regi
uideretur posse. Hic magno natu ipse iam exonerare praegrauante turba regnum
cupiens, Bellouesum ac Segouesum sororis filios impigros iuuenes missurum se
esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit; quantum ipsi uellent numerum
hominum excirent ne qua gens arcere aduenientes posset. Tum Segoueso sortibus
dati Hercynei saltus; Belloueso haud paulo laetiorem in Italiam uiam di dabant.
Is quod eius ex populis abundabat, Bituriges, Aruernos, Senones, Haeduos,
Ambarros, Carnutes, Aulercos exciuit. Profectus ingentibus peditum equitumque
copiis in Tricastinos uenit. Alpes inde oppositae erant; quas inexsuperabiles
uisas haud equidem miror, nulladum uia, quod quidem continens memoria sit, nisi
de Hercule fabulis credere libet, superatas. Ibi cum uelut saeptos montium altitudo
teneret Gallos, circumspectarentque quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem
terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est aduenas quaerentes
agrum ab Saluum gente oppugnari. Massilienses erant ii, nauibus a Phocaea
profecti. Id Galli fortunae suae omen rati, adiuuere ut quem primum in terram
egressi occupauerant locum patientibus Saluis communirent. Ipsi per Taurinos
saltus [saltum]que Duriae Alpes transcenderunt; fusisque acie Tuscis haud
procul Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari
audissent cognominem Insubribus pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci
condidere urbem; Mediolanium appellarunt.
[35] Alia subinde manus Cenomanorum Etitouio
duce uestigia priorum secuta eodem saltu fauente Belloueso cum transcendisset
Alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt locos tenuere. Libui considunt post
hos Salluuiique, prope antiquam gentem Laeuos Ligures incolentes circa Ticinum
amnem. Poenino deinde Boii Lingonesque transgressi cum iam inter Padum atque
Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos modo sed etiam
Vmbros agro pellunt; intra Appenninum tamen sese tenuere. Tum Senones,
recentissimi aduenarum, ab Vtente flumine usque ad Aesim fines habuere. Hanc
gentem Clusium Romamque inde uenisse comperio: id parum certum est, solamne an
ab omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam. Clusini nouo bello exterriti,
cum multitudinem, cum formas hominum inuisitatas cernerent et genus armorum,
audirentque saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam
aduersus Romanos nullum eis ius societatis amicitiaeue erat, nisi quod Veientes
consanguineos aduersus populum Romanum non defendissent, legatos Romam qui
auxilium ab senatu peterent misere. De auxilio nihil impetratum; legati tres M.
Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine agerent cum
Gallis ne a quibus nullam iniuriam accepissent socios populi Romani atque
amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque si res cogat tuendos esse; sed
melius uisum bellum ipsum amoueri si posset, et Gallos nouam gentem pace potius
cognosci quam armis.
[36] Mitis legatio, ni praeferoces legatos
Gallisque magis quam Romanis similes habuisset. Quibus postquam mandata
ediderunt in concilio [Gallorum] datur responsum, etsi nouum nomen audiant Romanorum,
tamen credere uiros fortes esse quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit
imploratum; et quoniam legatione aduersus se maluerint quam armis tueri socios,
ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem
latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant; aliter pacem
impetrari non posse. Et responsum coram Romanis accipere uelle et si negetur
ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent quantum Galli
uirtute ceteros mortales praestarent. Quodnam id ius esset agrum a
possessoribus petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria
rei Gallis esset, cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium uirorum esse
ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur et proelium
conseritur. Ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius gentium
arma capiunt. Nec id clam esse potuit cum ante signa Etruscorum tres
nobilissimi fortissimique Romanae iuuentutis pugnarent; tantum eminebat
peregrina uirtus. quin etiam Q. Fabius, euectus extra aciem equo, ducem
Gallorum, ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem, per latus transfixum
hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli agnouere, perque totam aciem
Romanum legatum esse signum datum est. Omissa inde in Clusinos ira, receptui
canunt minantes Romanis. Erant qui extemplo Romam eundum censerent; uicere
seniores, ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro
iure gentium uiolato Fabii dederentur. Legati Gallorum cum ea sicut erant
mandata exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum et ius postulare
barbari uidebantur; sed ne id quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis
uiris ambitio obstabat. Itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico
bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt; ubi
tanto plus gratia atque opes ualuere ut quorum de poena agebatur tribuni
militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto haud
secus quam dignum erat infensi Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt.
Tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Seruilius
quartum P. Cornelius Maluginensis.
[37] Cum tanta moles mali instaret—adeo
occaecat animos fortuna, ubi uim suam ingruentem refringi non uolt—ciuitas quae
aduersus Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima
experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus dixisset, ea tunc inuisitato
atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum ciente, nihil
extraordinarii imperii aut auxilii quaesiuit. Tribuni quorum temeritate bellum
contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad
media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
Interim Galli postquam accepere ultro honorem habitum uiolatoribus iuris humani
elusamque legationem suam esse, flagrantes ira cuius impotens est gens,
confestim signis conuolsis citato agmine iter ingrediuntur. Ad quorum
praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma concurrerent
fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant quacumque
ibant, equis uirisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed
antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum,
plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus uelut
tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua
flumen Allia, Crustuminis montibus praealto defluens alueo, haud multum infra
uiam Tiberino amni miscetur. Iam omnia contra circaque hostium plena erant et nata
in uanos tumultus gens truci cantu clamoribusque uariis horrendo cuncta
compleuerant sono.
[38] Ibi tribuni militum non loco castris
ante capto, non praemunito uallo quo receptus esset, non deorum saltem si non
hominum memores, nec auspicato nec litato, instruunt aciem, diductam in cornua
ne circumueniri multitudine hostium possent; nec tamen aequari frontes poterant
cum extenuando infirmam et uix cohaerentem mediam aciem haberent. Paulum erat
ab dextera editi loci quem subsidiariis repleri placuit, eaque res ut initium
pauoris ac fugae, sic una salus fugientibus fuit. Nam Brennus regulus Gallorum
in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum
ut ubi Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in auersos
transuersosque impetum darent, ad subsidiarios signa conuertit, si eos loco
depulissit haud dubius facilem in aequo campi tantum superanti multitudine
uictoriam fore. Adeo non fortuna modo sed ratio etiam cum barbaris stabat. In
altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat. Pauor
fugaque occupauerat animos et tanta omnium obliuio, ut multo maior pars Veios
in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac
liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliqua acie
simul est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem
prius paene quam uiderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore
quidem reddito integri intactique fugerunt; nec ulla caedes pugnantium fuit; terga
caesa suomet ipsorum certamine in turba impedientium fugam. Circa ripam Tiberis
quo armis abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est,
multosque imperitos nandi aut inualidos, graues loricis aliisque tegminibus,
hausere gurgites; maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo
praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus. Ab dextro
cornu quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et
ne clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt.
[39] Gallos quoque uelut obstupefactos
miraculum uictoriae tam repentinae tenuit, et ipsi pauore defixi primum
steterunt, uelut ignari quid accidisset; deinde insidias uereri; postremo
caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coaceruare; tum
demum postquam nihil usquam hostile cernebatur uiam ingressi, haud multo ante
solis occasum ad urbem Romam perueniunt. Vbi cum praegressi equites non portas
clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris
rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit; noctemque ueriti et
ignotae situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis
circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in perdita re consilia essent.
Romani cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse
quemquam praeter eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter
uiui mortuique totam prope urbem lamentis impleuerunt. priuatos deinde luctus
stupefecit publicus pauor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus
cantusque dissonos uagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant. omne
inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram ut identidem iam
in urbem futurus uideretur impetus; primo aduentu, quia accesserant ad
urbem,—mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret,—deinde sub
occasum solis, quia haud multum diei supererat,—ante noctem [enim] [rati se]
inuasuros;—tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pauoris inferrent.
Postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens
fuit cum signa infesta portis sunt inlata. Nequaquam tamen ea nocte neque
insequenti die similis illi quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas fuit. Nam
cum defendi urbem posse tam parua relicta manu spes nulla esset, placuit cum
coniugibus ac liberis iuuentutem militarem senatusque robur in arcem
Capitoliumque concedere, armisque et frumento conlato, ex loco inde munito deos
hominesque et Romanum nomen defendere; flaminem sacerdotesque Vestales sacra
publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam
non superessent qui colerent. si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus,
caput publici consilii, si militaris iuuentus superfuerit imminenti ruinae
urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique periturae turbae.
Et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales
consularesque simul se cum illis palam dicere obituros, nec his corporibus,
quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.
[40] Haec inter seniores morti destinatos
iactata solacia. Versae inde adhortationes ad agmen iuuenum quos in Capitolium
atque in arcem prosequebantur, commendantes uirtuti eorum iuuentaeque urbis per
trecentos sexaginta annos omnibus bellis uictricis quaecumque reliqua esset
fortuna. Digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui
captae urbis non superesse statuerant exitio, cum ipsa res speciesque
miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos, nunc illos
sequentium rogitantiumque uiros natosque cui se fato darent, nihil quod humani
superesset mali relinquebant. Magna pars tamen earum in arcem suos persecutae
sunt, nec prohibente ullo nec uocante, quia quod utile obsessis ad minuendam
imbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia maxime plebis turba, quam
nec capere tam exiguus collis nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex
urbe effusa uelut agmine iam uno petiit Ianiculum. Inde pars per agros dilapsi,
pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam quisque spem,
sua consilia communibus deploratis exsequentes. Flamen interim Quirinalis
uirginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda,
quae quia uires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes,
quisue ea locus fideli adseruaturus custodia esset, optimum ducunt condita in
doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio
est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt uia quae sublicio ponte
ducit ad Ianiculum. In eo cliuo eas cum L. Albinius de plebe Romana homo
conspexisset plaustro coniugem ad liberos uehens inter ceteram turbam quae
inutilis bello urbe excedebat, saluo etiam tum discrimine diuinarum
humanarumque rerum religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani
pedibus ire ferrique, se ac suos in uehiculo conspici, descendere uxorem ac
pueros iussit, uirgines sacraque in plaustrum imposuit et Caere quo iter
sacerdotibus erat peruexit.
[41] Romae interim satis iam omnibus, ut in
tali re, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum domos regressi aduentum
hostium obstinato ad mortem animo exspectabant. Qui eorum curules gesserant
magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque aut uirtutis insignibus
morerentur, quae augustissima uestis est tensas ducentibus triumphantibusue, ea
uestiti medio aedium eburneis sellis sedere. Sunt qui M. Folio pontifice maximo
praefante carmen deuouisse eos se pro patria Quiritibusque Romanis tradant.
Galli et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos et quod
nec in acie ancipiti usquam certauerant proelio nec tum impetu aut ui capiebant
urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente
Collina porta in forum perueniunt, circumferentes oculos ad templa deum
arcemque solam belli speciem tenentem. inde, modico relicto praesidio ne quis
in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad praedam uacuis
occursu hominum uiis, pars in proxima quaeque tectorum agmine ruunt, pars
ultima, uelut ea demum intacta et referta praeda, petunt; inde rursus ipsa
solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis uagos exciperet, in forum ac
propinqua foro loca conglobati redibant; ubi eos, plebis aedificiis obseratis,
patentibus atriis principum, maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa
inuadendi; adeo haud secus quam uenerabundi intuebantur in aedium uestibulis
sedentes uiros, praeter ornatum habitumque humano augustiorem, maiestate etiam
quam uoltus grauitasque oris prae se ferebat simillimos dis. ad eos uelut
simulacra uersi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam
suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput
incusso iram mouisse, atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis
trucidatos; post principium caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta,
exhaustis inici ignes.
[42] Ceterum, seu non omnibus delendi urbem
libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam
incendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedum suarum
obsessi possent, et non omnia concremari tecta ut quodcumque superesset urbis,
id pignus ad flectendos hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in
capta urbe primo die aut passim aut late uagatus est ignis. Romani ex arce
plenam hostium urbem cernentes uagosque per uias omnes cursus, cum alia atque
alia parte noua aliqua clades oreretur, non mentibus solum concipere sed ne
auribus quidem atque oculis satis constare poterant. Quocumque clamor hostium,
mulierum puerorumque ploratus, sonitus flammae et fragor ruentium tectorum
auertisset, pauentes ad omnia animos oraque et oculos flectebant, uelut ad
spectaculum a fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum relicti
praeterquam corporum uindices, tanto ante alios miserandi magis qui unquam
obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in
hostium potestate. Nec tranquillior nox diem tam foede actum excepit; lux
deinde noctem inquieta insecuta est, nec ullum erat tempus quod a nouae semper
cladis alicuius spectaculo cessaret. Nihil tamen tot onerati atque obruti malis
flexerunt animos quin etsi omnia flammis ac ruinis aequata uidissent, quamuis
inopem paruumque quem tenebant collem liberati relictum uirtute defenderent; et
iam cum eadem cottidie acciderent, uelut adsueti malis abalienauerant ab sensu
rerum suarum animos, arma tantum ferrumque in dextris uelut solas reliquias
spei suae intuentes.
[43] Galli quoque per aliquot dies in tecta
modo urbis nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis
nihil superesse praeter armatos hostes uiderent, nec quicquam tot cladibus
territos nec flexuros ad deditionem animos ni uis adhiberetur, experiri ultima
et impetum facere in arcem statuunt. Prima luce signo dato multitudo omnis in
foro instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt. aduersus quos
Romani nihil temere nec trepide; ad omnes aditus stationibus firmatis, qua
signa ferri uidebant ea robore uirorum opposito scandere hostem sinunt, quo
successerit magis in arduum eo pelli posse per procliue facilius rati. Medio
fere cliuo restitere; atque inde ex loco superiore qui prope sua sponte in
hostem inferebat impetu facto, strage ac ruina fudere Gallos; ut nunquam postea
nec pars nec uniuersi temptauerint tale pugnae genus. Omissa itaque spe per uim
atque arma subeundi obsidionem parant, cuius ad id tempus immemores et quod in
urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos
dies raptum omne Veios erat. Igitur exercitu diuiso partim per finitimos
populos praedari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum
populatores agrorum praeberent. Proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam
experiendam uirtutem fortuna ipsa Ardeam ubi Camillus exsulabat duxit; qui
maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis senesceret,
indignando mirandoque ubi illi uiri essent qui secum Veios Faleriosque
cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, repente
audit Gallorum exercitum aduentare atque de eo pauidos Ardeates consultare. Nec
secus quam diuino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset,
abstinere suetus ante talibus conciliis,
[44] "Ardeates" inquit,
"ueteres amici, noui etiam ciues mei, quando et uestrum beneficium ita
tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo uestrum condicionis meae oblitum me huc
processisse putet; sed res ac periculum commune cogit quod quisque possit in re
trepida praesidii in medium conferre. Et quando ego uobis pro tantis uestris in
me meritis gratiam referam, si nunc cessauero? Aut ubi usus erit mei uobis, si
in bello non fuerit? Hac arte in patria steti et inuictus bello, in pace ab
ingratis ciuibus pulsus sum. Vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro
tantis populi Romani pristinis beneficiis quanta ipsi meministis—nec enim
exprobranda ea apud memores sunt —gratiae referendae et huic urbi decus ingens
belli ex hoste communi pariendi. Qui effuso agmine aduentant gens est cui
natura corpora animosque magna magis quam firma dederit; eo in certamen omne
plus terroris quam uirium ferunt. Argumento sit clades Romana. Patentem cepere
urbem: ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu: iam obsidionis taedio
uicti abscedunt uagique per agros palantur. Cibo uinoque raptim hausto repleti,
ubi nox adpetit, prope riuos aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis
passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab secundis rebus magis etiam solito
incauti. Si uobis in animo est tueri moenia uestra nec pati haec omnia Galliam
fieri, prima uigilia capite arma frequentes, me sequimini ad caedem, non ad
pugnam. Nisi uinctos somno uelut pecudes trucidandos tradidero, non recuso
eundem Ardeae rerum mearum exitum quem Romae habui".
[45] Aequis iniquisque persuasum erat tantum
bello uirum neminem usquam ea tempestate esse. Contione dimissa, corpora
curant, intenti quam mox signum daretur. Quo dato, primae silentio noctis ad
portas Camillo praesto fuere. Egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat,
castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore
inuadunt. Nusquam proelium, omnibus locis caedes est; nuda corpora et soluta
somno trucidantur. Extremos tamen pauor cubilibus suis excitos, quae aut unde
uis esset ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improuidos tulit. Magna
pars in agrum Antiatem delati incursione ab oppidanis in palatos facta circumueniuntur.
Similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope
quadringentensimum annum uicinae, oppressae ab hoste inuisitato, inaudito, adeo
nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent,
plenique praedae Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in
animo habuerint oppugnare. Viderant eos milites Romani uagantes per agros et
congregato agmine praedam prae se agentes, et castra cernebant haud procul
Veiis posita. Inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex ea ira
animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se auertissent,
ludibrio esse clades suas? Vix temperauere animis quin extemplo impetum
facerent; compressi a Q. Caedicio centurione quem sibimet ipsi praefecerant,
rem in noctem sustinuere. Tantum par Camillo defuit auctor: cetera eodem ordine
eodemque fortunae euentu gesta. Quin etiam ducibus captiuis qui caedi nocturnae
superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas profecti, nocte insequenti ex
improuiso maiorem caedem edidere, duplicique uictoria ouantes Veios redeunt.
[46] Romae interim plerumque obsidio segnis
et utrimque silentium esse, ad id tantum intentis Gallis ne quis hostium
euadere inter stationes posset, cum repente iuuenis Romanus admiratione in se
ciues hostesque conuertit. Sacrificium erat statum in Quirinali colle genti
Fabiae. Ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino [cinctus in] cinctus sacra
manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes
egressus nihil ad uocem cuiusquam terroremue motus in Quirinalem collem
peruenit; ibique omnibus sollemniter peractis, eadem reuertens similiter
constanti uoltu graduque, satis sperans propitios esse deos quorum cultum ne
mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit, seu
attonitis Gallis miraculo auda ciae seu religione etiam motis cuius haudquaquam
neglegens gens est. Veiis interim non animi tantum in dies sed etiam uires
crescebant. Nec Romanis solum eo conuenientibus ex agris qui aut proelio
aduerso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio uoluntariis
confluentibus ut in parte praedae essent, maturum iam uidebatur repeti patriam
eripique ex hostium manibus; sed corpori ualido caput deerat. Locus ipse
admonebat Camilli, et magna pars militum erat qui ductu auspicioque eius res
prospere gesserant; et Caedicius negare se commissurum cur sibi aut deorum aut
hominum quisquam imperium finiret potius quam ipse memor ordinis sui posceret
imperatorem. Consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed antea
consulto senatu qui Romae esset: adeo regebat omnia pudor discriminaque rerum
prope perditis rebus seruabant. Ingenti periculo transeundum per hostium
custodias erat. Ad eam rem Pontius Cominus impiger iuuenis operam pollicitus,
incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur. Inde qua proximum fuit a
ripa, per praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum in Capitolium
euadit, et ad magistratus ductus mandata exercitus edit. Accepto inde senatus
consulto uti comitiis curiatis reuocatus de exsilio iussu populi Camillus
dictator extemplo diceretur militesque haberent imperatorem quem uellent, eadem
degressus nuntius Veios contendit; missique Ardeam legati ad Camillum Veios eum
perduxere, seu quod magis credere libet, non prius profectum ab Ardea quam
compererit legem latam, quod nec iniussu populi mutari finibus posset nec nisi
dictator dictus auspicia in exercitu habere—lex curiata lata est dictatorque
absens dictus.
[47] Dum haec Veiis agebantur, interim arx
Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit. Namque Galli, seu uestigio notato
humano qua nuntius a Veiis peruenerat seu sua sponte animaduerso ad Carmentis
saxo in adscensum aequo, nocte sublustri cum primo inermem qui temptaret uiam
praemisissent, tradentes inde arma ubi quid iniqui esset, alterni innixi
subleuantesque in uicem et trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto
silentio in summum euasere ut non custodes solum fallerent, sed ne canes
quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non
fefellere quibus sacris Iunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur. Quae
res saluti fuit; namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui
triennio ante consul fuerat, uir bello egregius, armis arreptis simul ad arma
ceteros ciens uadit et dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summo
constiterat umbone ictum deturbat. Cuius casus prolapsi cum proximos sterneret,
trepidantes alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus amplexos
trucidat. Iamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare
hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri. Sedato deinde tumultu
reliquum noctis, quantum in turbatis mentibus poterat cum praeteritum quoque
periculum sollicitaret, quieti datum est. Luce orta uocatis classico ad
concilium militibus ad tribunos, cum et recte et perperam facto pretium
deberetur, Manlius primum ob uirtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum
militum sed consensu etiam militari; cui uniuersi selibras farris et quartarios
uini ad aedes eius quae in arce erant contulerunt,—rem dictu paruam, ceterum
inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, cum se quisque uictu suo
fraudans detractum corpori atque usibus necessariis ad honorem unius uiri
conferret. Tum uigiles eius loci qua fefellerat adscendens hostis citati; et cum
in omnes more militari se animaduersurum Q. Sulpicius tribunus militum
pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum uigilem conicientium culpam
deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus
cunctis de saxo deiecit. Inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud
Gallos, quia uolgatum erat inter Veios Romamque nuntios commeare, et apud
Romanos ab nocturni periculi memoria.
[48] Sed ante omnia obsidionis bellique mala
fames utrimque exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente
inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et uaporis pleno
cineremque non puluerem modo ferente cum quid uenti motum esset. Quorum
intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et angore uexati
uolgatis uelut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi
promisce aceruatos cumulos hominum urebant, bustorumque inde Gallicorum nomine
insignem locum fecere. Indutiae deinde cum Romanis factae et conloquia permissu
imperatorum habita; in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque
necessitate ad deditionem uocarent, dicitur auertendae eius opinionis causa
multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes. Sed iam
neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. itaque dum dictator dilectum
per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a Veiis adducere exercitum
iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim
Capitolinus exercitus, stationibus uigiliis fessus, superatis tamen humanis
omnibus malis cum famem unam natura uinci non sineret, diem de die prospectans
ecquod auxilium ab dictatore appareret, postremo spe quoque iam non solum cibo
deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus
armis, uel dedi uel redimi se quacumque pactione possint iussit, iactantibus
non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
Tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum ut paciscerentur. Inde
inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum conloquio
transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi
factum. Rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis allata
iniqua et tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius,
auditaque intoleranda Romanis uox, uae uictis.
[49] Sed dique et homines prohibuere
redemptos uiuere Romanos. nam forte quadam priusquam infanda merces
perficeretur, per altercationem nondum omni auro adpenso, dictator interuenit,
auferrique aurum de medio et Gallos submoueri iubet. cum illi renitentes pactos
dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse quae postquam ipse dictator
creatus esset iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset,
denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. Suos in aceruum conicere
sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare patriam iubet, in
conspectu habentes fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme
belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit. Instruit deinde
aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura inaequali,
et omnia quae arte belli secunda suis eligi praeparariue poterant prouidit.
Galli noua re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos
incurrunt. Iam uerterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam
adiuuabant. Igitur primo concursu haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad
Alliam uicerant. Iustiore altero deinde proelio ad octauum lapidem Gabina uia,
quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli uincuntur. Ibi
caedes omnia obtinuit; castra capiuntur et ne nuntius quidem cladis relictus.
Dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit, interque
iocos militares quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque
alter urbis haud uanis laudibus appellabatur. Seruatam deinde bello patriam
iterum in pace haud dubie seruauit cum prohibuit migrari Veios, et tribunis rem
intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id
consilium; eaque causa fuit non abdicandae post triumphum dictaturae, senatu
obsecrante ne rem publicam in incerto relinqueret statu.
[50] Omnium primum, ut erat diligentissimus
religionum cultor, quae ad deos immortales pertinebant rettulit et senatus
consultum facit: fana omnia, quoad ea hostis possedisset, restituerentur
terminarentur expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumuiros
quaereretur; cum Caeretibus hospitium publice fieret quod sacra populi Romani
ac sacerdotes recepissent beneficioque eius populi non intermissus honos deum
immortalium esset; ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam
sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset; collegiumque ad
eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis qui in Capitolio atque arce
habitarent. Expiandae etiam uocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum
Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum in Noua uia
Aio Locutio fieri. Aurum quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis
inter trepidationem in Iouis cellam conlatum cum in quae referri oporteret
confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iouis sella poni iussum.
iam ante in eo religio ciuitatis apparuerat quod cum in publico deesset aurum
ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant
ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae honosque additus ut earum
sicut uirorum post mortem sollemnis laudatio esset. His peractis quae ad deos
pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis
plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem paratam Veios
transmigrarent, in contionem uniuerso senatu prosequente escendit atque ita
uerba fecit.
[51] "Adeo mihi acerbae sunt, Quirites,
contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim,
quoad Ardeae uixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec
non si miliens senatus consulto populique iussu reuocaretis, rediturus unquam
fuerim. Nec nunc me ut redirem mea uoluntas mutata sed uestra fortuna perpulit;
quippe ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patria
essem. Et nunc quiescerem ac tacerem libenter nisi haec quoque pro patria
dimicatio esset; cui deesse, quoad uita suppetat, aliis turpe, Camillo etiam
nefas est. Quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si
reciperatam ipsi deserimus? Et cum uictoribus Gallis capta tota urbe Capitolium
tamen atque arcem dique et homines Romani tenuerint, uictoribus Romanis
reciperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur et plus uastitatis huic urbi
secunda nostra fortuna faciet quam aduersa fecit? Equidem si nobis cum urbe
simul positae traditaeque per manus religiones nullae essent, tamen tam euidens
numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut omnem neglegentiam diuini cultus
exemptam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps annorum uel secundas
res uel aduersas; inuenietis omnia prospera euenisse sequentibus deos, aduersa
spernentibus. Iam omnium primum, Veiens bellum—per quot annos, quanto labore
gestum. —non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa
est. Quid haec tandem urbis nostrae clades noua? Num ante exorta est quam
spreta uox caelo emissa de aduentu Gallorum, quam gentium ius ab legatis
nostris uiolatum, quam a nobis cum uindicari deberet eadem neglegentia deorum
praetermissum? Igitur uicti captique ac redempti tantum poenarum dis
hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento essemus. Aduersae deinde res
admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad deos, ad sedem Iouis optimi
maximi; sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celauimus, alia auecta in
finitimas urbes amouimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis
hominibusque tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam et uictoriam et
antiquum belli decus amissum, et in hostes qui caeci auaritia in pondere auri
foedus ac fidem fefellerunt, uerterunt terrorem fugamque et caedem.
[52] Haec culti neglectique numinis tanta
monumenta in rebus humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum uixdum
e naufragiis prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas? Vrbem auspicato
inauguratoque conditam habemus; nullus locus in ea non religionum deorumque est
plenus; sacrificiis sollemnibus non dies magis stati quam loca sunt in quibus
fiant. Hos omnes deos publicos priuatosque, Quirites, deserturi estis? Quam par
uestrum factum [ei] est quod in obsidione nuper in egregio adulescente, C.
Fabio, non minore hostium admiratione quam uestra conspectum est, cum inter
Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit?
An gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos
deos etiam in pace deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores
publicarum religionum esse quam priuatus in sollemni gentis fuerit? Forsitan
aliquis dicat aut Veiis ea nos facturos aut huc inde missuros sacerdotes
nostros qui faciant; quorum neutrum fieri saluis caerimoniis potest. Et ne
omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iouis epulo num alibi quam
in Capitolio puluinar suscipi potest? Quid de aeternis Vestae ignibus signoque
quod imperii pignus custodia eius templi tenetur loquar? Quid de ancilibus
uestris, Mars Gradiue tuque, Quirine pater? Haec omnia in profano deseri placet
sacra, aequalia urbi, quaedam uetustiora origine urbis? Et uidete quid inter
nos ac maiores intersit. Illi sacra quaedam in monte Albano Lauiniique nobis
facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra
religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Veios transferemus?
Recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio
ritu neglegentia casuue praetermissum est. Modo quae res post prodigium Albani
lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque renouatio adfectae Veienti bello
rei publicae remedio fuit? At etiam, tamquam ueterum religionum memores, et
peregrinos deos transtulimus Romam et instituimus nouos. Iuno regina transuecta
a Veiis nuper in Auentino quam insigni ob excellens matronarum studium
celebrique dedicata est die". Aio Locutio templum propter caelestem uocem
exauditam in Noua uia iussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis
addidimus collegiumque ad id nouum auctore senatu condidimus; quid horum opus
fuit suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non
uoluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu
retenti sumus? De sacris loquimur et de templis; quid tandem de sacerdotibus?
Nonne in mentem uenit quantum piaculi committatur? Vestalibus nempe una illa
sedes est, ex qua eas nihil unquam praeterquam urbs capta mouit; flamini Diali
noctem unam manere extra urbem nefas est. hos Veientes pro Romanis facturi
estis sacerdotes, et Vestales tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre
habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet?
Quid alia quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui obliuioni aut
neglegentiae damus? Comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia
centuriata, quibus consules tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi
ubi adsolent, fieri possunt? Veiosne haec transferemus? An comitiorum causa
populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis hominibusque urbem conueniet?
[53] At enim apparet quidem pollui omnia nec
ullis piaculis expiari posse; sed res ipsa cogit uastam incendiis ruinisque
relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem
plebem uexare. Hanc autem iactari magis causam quam ueram esse, ut ego non
dicam, apparere uobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum aduentum,
saluis tectis publicis priuatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem rem actam
esse ut Veios transmigraremus. Et uidete quantum inter meam sententiam
uestramque intersit, tribuni. Vos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc
utique faciendum putatis: ego contra—nec id mirati sitis, priusquam quale sit
audieritis—etiamsi tum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas
relinquendas non censerem. Quippe tum causa nobis in urbem captam migrandi
uictoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis
misera ac turpis, Gallis gloriosa est. Non enim reliquisse uictores, sed
amisisse uicti patriam uidebimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc
circumsessum Capitolium necessitas imposuisse ut desereremus penates nostros
exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus quem tueri non possemus.
Et Galli euertere potuerunt Romam quam Romani restituere non uidebuntur
potuisse? Quid restat nisi ut, si iam nouis copiis ueniant—constat enim uix
credibilem multitudinem esse—et habitare in capta ab se, deserta a uobis hac
urbe uelint, sinatis? Quid? Si non Galli hoc sed ueteres hostes uestri, Aequi
Volsciue, faciant ut commigrent Romam, uelitisne illos Romanos, uos Veientes
esse? An malitis hanc solitudinem uestram quam urbem hostium esse? Non equidem
uideo quid magis nefas sit. Haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora
pati parati estis? Si tota urbe nullum melius ampliusue tectum fieri possit
quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque
habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire?
Maiores nostri, conuenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter siluas
paludesque esset, nouam urbem tam breui aedificarunt: nos Capitolio, arce
incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa piget? Et, quod singuli
facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio uniuersi
recusamus facere?
[54] Quid tandem? Si fraude, si casu Veiis
incendium ortum sit, uentoque ut fieri potest diffusa flamma magnam partem
urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamue quam urbem quaesituri sumus quo
transmigremus? Adeo nihil tenet solum patriae nec haec terra quam matrem
appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet?
Equidem—fatebor uobis, etsi minus iniuriae uestrae [quam meae calamitatis]
meminisse iuuat—cum abessem, quotienscumque patria in mentem ueniret, haec
omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc
caelum sub quo natus educatusque essem; quae uos, Quirites, nunc moueant potius
caritate sua ut maneatis in sede uestra quam postea, cum reliqueritis eam,
macerent desiderio. Non sine causa di hominesque hunc urbi condendae locum
elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis
fruges deuehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mari uicinum ad
commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum,
regionum Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum. argumento est
ipsa magnitudo tam nouae urbis. Trecentensimus sexagensimus quintus annus urbis,
Quirites, agitur; inter tot ueterrimos populos tam diu bella geritis, cum
interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam
ualida oppida, non uniuersa Etruria, tantum terra marique pollens atque inter
duo maria latitudinem obtinens Italiae, bello uobis par est. Quod cum ita sit
quae, malum, ratio est [haec] expertis alia experiri, cum iam ut uirtus uestra
transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit? Hic
Capitolium est, ubi quondam capite humano inuento responsum est eo loco caput
rerum summamque imperii fore; hic cum augurato liberaretur Capitolium, Iuuentas
Terminusque maximo gaudio patrum uestrorum moueri se non passi; hic Vestae
ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus uobis di."
[55] Mouisse eos Camillus cum alia oratione,
tum ea quae ad religiones pertinebat maxime dicitur; sed rem dubiam decreuit
uox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia
Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis reuertentes forte agmine forum
transirent, centurio in comitio exclamauit: "signifer, statue signum; hic
manebimus optime". Qua uoce audita, et senatus accipere se omen ex curia
egressus conclamauit et plebs circumfusa adprobauit. Antiquata deinde lege, promisce
urbs aedificari coepta. Tegula publice praebita est; saxi materiaeque caedendae
unde quisque uellet ius factum, praedibus acceptis eo anno aedificia
perfecturos. Festinatio curam exemit uicos dirigendi, dum omisso sui alienique
discrimine in uacuo aedificant. Ea est causa ut ueteres cloacae, primo per
publicum ductae, nunc priuata passim subeant tecta, formaque urbis sit
occupatae magis quam diuisae similis.
Liber VI
[1] Quae ab condita urbe Roma ad captam
eandem Romani sub regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus
decemuirisque ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones,
quinque libris exposui, res cum uetustate nimia obscuras uelut quae magno ex
interuallo loci uix cernuntur, tum quid rarae per eadem tempora litterae fuere,
una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod, etiam si quae in
commentariis pontificum aliisque publicis priuatisque erant monumentis, incensa
urbe pleraeque interiere. Clariora deinceps certioraque ab secunda origine
uelut ab stirpibus laetius feraciusque renatae urbis gesta domi militiaeque
exponentur. Ceterum primo quo adminiculo erecta erat eodem innixa M. Furio
principe stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno circumacto passi
sunt. Comitia in insequentem annum tribunos habere quorum in magistratu capta
urbs esset, non placuit; res ad interregnum rediit. Cum ciuitas in opere ac
labore assiduo reficiendae urbis teneretur, interim Q. Fabio, simul primum
magistratu abiit, ab Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in
Gallos—ad quos missus erat orator—contra ius gentium pugnasset; cui iudicio eum
mors, adeo opportuna ut uoluntariam magna pars crederet, subtraxit. Interregnum
initum: P. Cornelius Scipio interrex et post eum M. Furius Camillus [iterum].
Is tribunos militum consulari potestate creat L. Valerium Publicolam iterum L.
Verginium P. Cornelium A. Manlium L. Aemilium L. Postumium. Hi ex interregno
cum extemplo magistratum inissent, nulla de re prius quam de religionibus
senatum consuluere. In primis foedera ac leges—erant autem eae duodecim tabulae
et quaedam regiae leges—conquiri, quae comparerent, iusserunt; alia ex eis
edita etiam in uolgus: quae autem ad sacra pertinebant a pontificibus maxime ut
religione obstrictos haberent multitudinis animos suppressa. Tum de diebus religiosis
agitari coeptum, diemque a. D. XV Kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo
die ad Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Alliam cum exitio urbis foede
pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt, + insignemque rei nullius
publice priuatimque agendae + fecerunt. Quidam, quod postridie Idus Quintiles
non litasset Sulpicius tribunus militum neque inuenta pace deum post diem
tertium obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie Idus rebus
diuinis supersederi iussum, inde, ut postridie Kalendas quoque ac Nonas eadem
religio esset, traditum putant.
[2] Nec diu licuit quietis consilia erigendae
ex tam graui casu rei publicae secum agitare. Hinc Volsci, ueteres hostes, ad
exstinguendum nomen Romanum arma ceperant: hinc Etruriae principum ex omnibus
populis coniurationem de bello ad fanum Voltumnae factam mercatores adferebant.
Nouus quoque terror accesserat defectione Latinorum Hernicorumque, qui post
pugnam ad lacum Regillum factam per annos prope centum nunquam ambigua fide in
amicitia populi Romani fuerant. Itaque cum tanti undique terrores circumstarent
appareretque omnibus non odio solum apud hostes sed contemptu etiam inter
socios nomen Romanum laborare, placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam
cuius reciperata esset dictatoremque dici M. Furium Camillum. Is dictator C.
Seruilium Ahalam magistrum equitum dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum
habuit ita ut seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in uerba sua
iuratos centuriaret. Exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit: partem
unam in agro Veiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem castra locare
iussit; tribuni militum his A. Manlius, illis quia aduersus Etruscos
mittebantur L. Aemilius praepositus; tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec
procul a Lanuuio—ad Mecium is locus dicitur—castra oppugnare est adortus.
Quibus ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem
crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris
intulerat ut uallo se ipsi, uallum congestis arboribus saepirent, ne qua
intrare ad munimenta hostis posset. Quod ubi animaduertit Camillus, ignem in
obiectam saepem coici iussit; et forte erat uis magna uenti uersa in hostem;
itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in castra tendentibus uapore
etiam ac fumo crepituque uiridis materiae flagrantis ita consternauit hostes,
ut minor moles superantibus uallum militibus munitum in castra Volscorum
Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio absumptam fuerat. Fusis
hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator, praedam militi dedit,
quo minus speratam minime largitore duce, eo militi gratiorem. Persecutus
deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem
Volscos septuagesimo demum anno subegit. Victor ex Volscis in Aequos transiit
et ipsos bellum molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra modo
sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.
[3] Cum in ea parte in qua caput rei Romanae
Camillus erat ea fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat:
Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani, obsidebat; quorum
legati opem rebus adfectis orantes cum senatum adissent, decretum tulere ut
dictator primo quoque tempore auxilium Sutrinis ferret. Cuius spei moram cum
pati fortuna obsessorum non potuisset confectaque paucitas oppidanorum opere,
uigiliis, uolneribus, quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus
tradita inermis cum singulis emissa uestimentis miserabili agmine penates
relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu Romano interuenit. Cui cum
se maesta turba ad pedes prouoluisset principumque orationem necessitate ultima
expressam fletus mulierum ac puerorum qui exsilii comites trahebantur
excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit: Etruscis se luctum lacrimasque
ferre. Sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico praesidio relicto,
arma secum militem ferre iubet. Ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id
quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis inuenit, nullam stationem
ante moenia, patentes portas, uictorem uagum praedam ex hostium tectis
egerentem. Iterum igitur eodem die Sutrium capitur; uictores Etrusci passim
trucidantur ab nouo hoste, neque se conglobandi coeundique in unum aut arma
capiundi datur spatium. Cum pro se quisque tenderent ad portas, si qua forte se
in agros eicere possent, clausas—id enim primum dictator imperauerat—portas
inueniunt. Inde alii arma capere, alii, quos forte armatos tumultus
occupauerat, conuocare suos ut proelium inirent; quod accensum ab desperatione
hostium fuisset, ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi
iussissent nec praeter armatos quemquam uiolari. Tum etiam quibus animi in spe
ultima obstinati ad decertandum fuerant, postquam data spes uitae est, iactare
passim arma inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti offerre. Magna
multitudo in custodias diuisa; oppidum ante noctem redditum Sutrinis inuiolatum
integrumque ab omni clade belli, quia non ui captum sed traditum per
condiciones fuerat.
[4] Camillus in urbem triumphans rediit,
trium simul bellorum uictor. Longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum
duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum aeris redactum est ut, pretio pro
auro matronis persoluto, ex eo quod supererat tres paterae aureae factae sint,
quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella constat
ante pedes Iunonis positas fuisse. Eo anno in ciuitatem accepti qui Veientium
Capenatiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his
nouis ciuibus adsignatus. Reuocati quoque in urbem senatus consulto a Veiis qui
aedificandi Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Veios se contulerant. Et
primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies deinde praestituta capitalisque
poena, qui non remigrasset Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo
quemque, oboedientes fecit; et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul
exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuuante et aedilibus uelut
publicum exigentibus opus et ipsis priuatis—admonebat enim desiderium
usus—festinantibus ad effectum operis; intraque annum noua urbs stetit. Exitu
anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita. Creati T. Quinctius
Cincinnatus Q. Seruilius Fidenas quintum L. Iulius Iulus L. Aquilius Coruus L.
Lucretius Tricipitinus Ser. Sulpicius Rufus exercitum alterum in Aequos, non ad
bellum—uictos namque se fatebantur—sed ab odio ad peruastandos fines, ne quid
ad noua consilia relinqueretur uirium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem;
ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra ui capta. Ad Cortuosam nihil
certaminis fuit: improuiso adorti primo clamore atque impetu cepere; direptum
oppidum atque incensum est. Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit,
laborque continuus non die, non nocte remissus subegit eos. Cum in sex partes diuisus
exercitus Romanus senis horis in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem
integro semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem locusque
inuadendi urbem Romanis datus est. Publicari praedam tribunis placebat; sed
imperium quam consilium segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda erat
nec nisi per inuidiam adimi poterat. Eodem anno, ne priuatis tantum operibus
cresceret urbs, Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus uel in
hac magnificentia urbis conspiciendum.
[5] Iam et tribuni plebis ciuitate
aedificando occupata contiones suas frequentare legibus agrariis conabantur.
Ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a Camillo
Volscorum res possessionis haud ambiguae. Criminabantur multo eum infestiorem agrum
ab nobilitate esse quam a Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad uires et
arma habuerint, incursiones eo factas; nobiles homines in possessionem agri
publici grassari nec, nisi antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi
plebi fore. Haud magno opere plebem mouerunt et infrequentem in foro propter
aedificandi curam et eodem exhaustam impensis eoque agri immemorem, ad quem
instruendum uires non essent. In ciuitate plena religionum, tunc etiam ab
recenti clade superstitiosis principibus, ut renouarentur auspicia res ad
interregnum rediit. Interreges deinceps M. Manlius Capitolinus Ser. Sulpicius
Camerinus L. Valerius Potitus; hic demum tribunorum militum consulari potestate
comitia habuit. L. Papirium Cn. + Sergium L. Aemilium iterum Licinium + Menenium
L. Valerium Publicolam tertium creat; ii ex interregno magistratum occepere. Eo
anno aedis Martis Gallico bello uota dedicata est a T. Quinctio duumuiro sacris
faciendis. Tribus quattuor ex nouis ciuibus additae, Stellatina Tromentina
Sabatina Arniensis; eaeque uiginti quinque tribuum numerum expleuere.
[6] De agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno
plebis actum ad frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri
quam fuerat. Et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris belli
cura, quod Etruria in armis erat, dilata est. Res ad Camillum tribunum militum
consulari potestate rediit; collegae additi quinque, Ser. Cornelius
Maluginensis Q. Seruilius Fidenas sextum L. Quinctius Cincinnatus L. Horatius
Puluillus P. Valerius. Principio anni auersae curae hominum sunt a bello
Etrusco, quod fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem
attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuuentutem suam summisisse
ad id bellum, eo abnuentes publicum fuisse consilium quod non prohibitos
tantummodo uoluntarios dicerent militare ubi uellent. Desierant iam ulla
contemni bella. Itaque senatus dis agere gratias quod Camillus in magistratu
esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse si priuatus esset; et collegae
fateri regimen omnium rerum, ubi quid bellici terroris ingruat, in uiro uno
esse sibique destinatum in animo esse Camillo summittere imperium nec quicquam
de maiestate sua detractum credere quod maiestati eius uiri concessissent.
Conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus confusus animo gratias egit.
Ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se [dictatorem] iam quartum
creasset, magnum ab senatu talibus de se iudiciis [eius ordinis], maximum tam
honoratorum collegarum obsequio iniungi; itaque si quid laboris uigiliarumque
adici possit, certantem secum ipsum adnisurum ut tanto de se consensu ciuitatis
opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat. Quod ad bellum atque
Antiates attineat, plus ibi minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil
timendi, sic nihil contemnendi auctorem esse. Circumsederi urbem Romanam ab
inuidia et odio finitimorum; itaque et ducibus pluribus et exercitibus
administrandam rem publicam esse. 'Te' inquit, 'P. Valeri, socium imperii
consiliique legiones mecum aduersus Antiatem hostem ducere placet; te, Q.
Seruili, altero exercitu instructo paratoque in urbe castra habere, intentum
siue Etruria se interim, ut nuper, siue noua haec cura, Latini atque Hernici
mouerint; pro certo habeo ita rem gesturum ut patre auo teque ipso ac sex tribunatibus
dignum est. Tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio
scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit. L. Horatius arma, tela,
frumentum, quaeque alia [belli] tempora poscent prouideat. Te, Ser. Corneli,
praesidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum
omnium urbanarum, collegae facimus.' Cunctis in partes muneris sui benigne
pollicentibus operam Valerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium sibi
pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum; proinde, quam opinionem de
unico imperatore, eam spem de bello haberent. Se uero bene sperare patres et de
bello et de pace uniuersaque re publica erecti gaudio fremunt nec dictatore
unquam opus fore rei publicae, si tales uiros in magistratu habeat, tam concordibus
iunctos animis, parere atque imperare iuxta paratos laudemque conferentes
potius in medium quam ex communi ad se trahentes.
[7] Iustitio indicto dilectuque habito Furius
ac Valerius ad Satricum profecti, quo non Volscorum modo iuuentutem Antiates ex
noua subole lectam sed ingentem Latinorum Hernicorumque [uim] conciuerant ex
integerrimis diutina pace populis. Itaque nouus hostis ueteri adiunctus
commouit animos militis Romani. Quod ubi aciem iam instruenti Camillo
centuriones renuntiauerunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma capta,
cunctabundosque et resistentes egressos castris esse, quin uoces quoque auditas
cum centenis hostibus singulos pugnaturos et aegre inermem tantam multitudinem,
nedum armatam, sustineri posse, in equum insilit et ante signa obuersus in
aciem ordines interequitans: 'Quae tristitia, milites, haec, quae insolita
cunctatio est? hostem an me an uos ignoratis? hostis est quid aliud quam
perpetua materia uirtutis gloriaeque uestrae? uos contra me duce, ut Falerios
Veiosque captos et in capta patria Gallorum legiones caesas taceam, modo
trigeminae uictoriae triplicem triumphum ex his ipsis Volscis et Aequis et ex
Etruria egistis. An me, quod non dictator uobis sed tribunus signum dedi, non
agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia in uos desidero, et uos in me nihil
praeter me ipsum intueri decet; neque enim dictatura mihi unquam animos fecit,
ut ne exsilium quidem ademit. Iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in
hoc bellum adferamus quae in priora attulimus, eundem euentum belli
exspectemus. Simul concurreritis, quod quisque didicit ac consueuit faciet: uos
uincetis, illi fugient.'
[8] Dato deinde signo ex equo desilit et
proximum signiferum manu arreptum secum in hostem rapit 'infer, miles'
clamitans, 'signum.' Quod ubi uidere, ipsum Camillum, iam ad munera corporis
senecta inualidum, uadentem in hostes, procurrunt pariter omnes clamore sublato
'sequere imperatorem' pro se quisque clamantes. Emissum etiam signum Camilli
iussu in hostium aciem ferunt idque ut repeteretur concitatos antesignanos; ibi
primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem sed etiam ad
subsidiarios perlatum. Nec uis tantum militum mouebat, excitata praesentia
ducis, sed quod Volscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli
forte oblata species; ita quocumque se intulisset uictoriam secum haud dubiam
trahebat. Maxime id euidens fuit, cum in laeuum cornu prope iam pulsum arrepto
repente equo cum scuto pedestri aduectus conspectu suo proelium restituit,
ostentans uincentem ceteram aciem. Iam inclinata res erat, sed turba hostium et
fuga impediebatur et longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat,
cum repente ingentibus procellis fusus imber certam magis uictoriam quam
proelium diremit. Signo deinde receptui dato nox insecuta quietis Romanis
perfecit bellum; Latini namque et Hernici relictis Volscis domos profecti sunt,
malis consiliis pares adepti euentus; Volsci ubi se desertos ab eis uidere
quorum fiducia rebellauerant, relictis castris moenibus Satrici se includunt;
quos primo Camillus uallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est
adortus. Quae postquam nulla eruptione impediri uidet, minus esse animi ratus
in hoste quam ut in eo tam lentae spei uictoriam exspectaret, cohortatus
milites ne tamquam Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent,
uictoriam in manibus esse, ingenti militum alacritate moenia undique adgressus
scalis oppidum cepit. Volsci abiectis armis sese dediderunt.
[9] Ceterum animus ducis rei maiori, Antio,
imminebat: id caput Volscorum, eam fuisse originem proximi belli. Sed magno
apparatu tormentis machinisque tam ualida quia nisi urbs capi non poterat,
relicto ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad excidendum
Antium hortaretur. Inter sermonem eius—credo rem Antiatem diuturniorem manere
dis cordi fuisse—legati ab Nepete ac Sutrio auxilium aduersus Etruscos petentes
ueniunt, breuem occasionem esse ferendi auxilii memorantes. Eo uim Camilli ab
Antio fortuna auertit. Namque cum ea loca opposita Etruriae et uelut claustra
inde portaeque essent, et illis occupandi ea cum quid noui molirentur et
Romanis reciperandi tuendique cura erat. Igitur senatui cum Camillo agi placuit
ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet; legiones urbanae quibus Quinctius
praefuerat ei decernuntur. Quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio qui
in Volscis erat mallet, nihil recusauit; Valerium tantummodo imperii socium
depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi.
Profecti ab urbe Sutrium Furius et Valerius partem oppidi iam captam ab
Etruscis inuenere, ex parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos uim
hostium ab se arcentes. Cum Romani auxilii aduentus tum Camilli nomen
celeberrimum apud hostes sociosque et in praesentia rem inclinatam sustinuit et
spatium ad opem ferendam dedit. Itaque diuiso exercitu Camillus collegam in eam
partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tanta
spe scalis capi urbem posse quam ut auersis eo hostibus et oppidanis iam
pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia
haberet. Quod simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos
circumstaret, et moenia summa ui oppugnari et intra moenia esse hostem [ut]
uiderunt, porta se, quae una forte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.
Magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta: plures a Furianis
intra moenia caesi, Valeriani expeditiores ad persequendos fuere, nec ante
noctem, quae conspectum ademit, finem caedendi fecere. Sutrio recepto restitutoque
sociis Nepete exercitus ductus, quod per deditionem acceptum iam totum Etrusci
habebant.
[10] Videbatur plus in ea urbe recipienda
laboris fore, non eo solum quod tota hostium erat sed etiam quod parte
Nepesinorum prodente ciuitatem facta erat deditio; mitti tamen ad principes
eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis fidemque quam implorassent ab
Romanis ipsi praestarent. Vnde cum responsum allatum esset nihil suae
potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo
populationibus agri terror est oppidanis admotus; deinde, postquam deditionis
quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis
ductus ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae et clamore primo
impetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum ut arma ponant parcique
iussum inermi: Etrusci pariter armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque
auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae res
oppidumque cum praesidio relictum. Ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis
uictorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. Eodem anno ab
Latinis Hernicisque res repetitae quaesitumque cur per eos annos militem ex
instituto non dedissent. Responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec
culpam in eo publicam nec consilium fuisse quod suae iuuentutis aliqui apud
Volscos militauerint; eos tamen ipsos praui consilii poenam habere nec quemquam
ex his reducem esse; militis autem non dati causam terrorem assiduum a Volscis
fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis
exhauriri nequisse. Quae relata patribus magis tempus quam causam non uisa
belli habere.
[11] Insequenti anno, A. Manlio P. Cornelio
T. Et L. Quinctiis Capitolinis L. Papirio Cursore [iterum C. Sergio] iterum
tribunis consulari potestate, graue bellum foris, grauior domi seditio exorta,
bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione, seditio, unde
minime timeri potuit, a patriciae gentis uiro et inclitae famae, M. Manlio
Capitolino. Qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni inuideret
eximio simul honoribus atque uirtutibus, M. Furio, aegre ferebat solum eum in
magistratibus, solum apud exercitus esse; tantum iam eminere ut iisdem
auspiciis creatos non pro collegis sed pro ministris habeat; cum interim, si
quis uere aestimare uelit, a M. Furio reciperari patria ex obsidione hostium
non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx seruata esset; et ille inter
aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis Gallos adgressus sit, ipse
armatos capientesque arcem depulerit; illius gloriae pars uirilis apud omnes
milites sit qui simul uicerint: suae uictoriae neminem omnium mortalium socium
esse. His opinionibus inflato animo, ad hoc uitio quoque ingenii uehemens et
impotens, postquam inter patres non quantum aequum censebat excellere suas opes
animaduertit, primus omnium ex patribus popularis factus cum plebeiis
magistratibus consilia communicare; criminando patres, alliciendo ad se plebem
iam aura non consilio ferri famaeque magnae malle quam bonae esse. Et non
contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis plebi seditionum
fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui
non egestatem modo atque ignominiam minentur sed neruo ac uinculis corpus
liberum territent. Et erat aeris alieni magna uis re damnosissima etiam
diuitibus, aedificando, contracta. Bellum itaque Volscum, graue per se,
oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in speciem causae iactatum ut
maior potestas quaereretur; sed noua consilia Manli magis compulere senatum ad
dictatorem creandum. Creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T.
Quinctium Capitolinum.
[12] Dictator etsi maiorem dimicationem
propositam domi quam foris cernebat, tamen, seu quia celeritate ad bellum opus
erat, seu uictoria triumphoque dictaturae ipsi uires se additurum ratus,
dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum indictum audierat,
pergit.—non dubito praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum Volscis
gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi percensenti propiores
temporibus harum rerum auctores miraculo fuit unde totiens uictis Volscis et
Aequis suffecerint milites. quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit,
cuius tandem ego rei praeter opinionem, quae sua cuique coniectanti esse
potest, auctor sim? simile ueri est aut interuallis bellorum, sicut nunc in
dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella instauranda
totiens usos esse aut non ex iisdem semper populis exercitus scriptos, quamquam
eadem semper gens bellum intulerit, aut innumerabilem multitudinem liberorum
capitum in eis fuisse locis quae nunc uix seminario exiguo militum relicto
seruitia Romana ab solitudine uindicant. ingens certe, quod inter omnes
auctores conueniat, quamquam nuper Camilli ductu atque auspicio accisae res
erant, Volscorum exercitus fuit; ad hoc Latini Hernicique accesserant et
Circeiensium quidam et coloni etiam a Velitris Romani. dictator castris eo die
positis, postero cum auspicato prodisset hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus
ad milites iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima
capientes processit. 'nostra uictoria est, milites' inquit, 'si quid di
uatesque eorum in futurum uident. itaque, ut decet certae spei plenos et cum
imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras
armemus. ne procurri quidem ab acie uelim sed obnixos uos stabili gradu impetum
hostium excipere. ubi illi uana iniecerint missilia et effusi stantibus uobis
se intulerint, tum micent gladii et ueniat in mentem unicuique deos esse qui
Romanum adiuuent deos qui secundis auibus in proelium miserint. tu, T. Quincti,
equitem intentus ad primum initium moti certaminis teneas; ubi haerere iam
aciem conlato pede uideris, tum terrorem equestrem occupatis alio pauore infer
inuectusque ordines pugnantium dissipa.' sic eques, sic pedes, ut praeceperat,
pugnant; nec dux legiones nec fortuna fefellit ducem.
[13] Multitudo hostium nulli rei praeterquam
numero freta et oculis utramque metiens aciem temere proelium iniit, temere
omisit; clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox gladios
et conlatum pedem et uoltum hostis ardore animi micantem ferre non potuit.
impulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum terrorem intulit
eques; rupti inde multis locis ordines motaque omnia et fluctuanti similis
acies erat. dein postquam cadentibus primis iam ad se quisque peruenturam
caedem cernebat, terga uertunt. instare Romanus; et donec armati confertique
abibant, peditum labor in persequendo fuit: postquam iactari arma passim
fugaque per agros spargi aciem hostium animaduersum est, tum equitum turmae
emissae, dato signo ne in singulorum morando caede spatium ad euadendum interim
multitudini darent: satis esse missilibus ac terrore impediri cursum obequitandoque
agmen teneri dum adsequi pedes et iusta caede conficere hostem posset. fugae
sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac direpta eodem die
castra Volscorum praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.
pars maxima captiuorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec hominum de plebe, ut
credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuuentutis inuenti,
manifesta fides publica ope Volscos hostes adiutos. Circeiensium quoque quidam
cogniti et coloni a Velitris; Romamque omnes missi percontantibus primoribus
patrum eadem quae dictatori defectionem sui quisque populi haud perplexe
indicauere.
[14] Dictator exercitum in statiuis tenebat,
minime dubius bellum cum iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta
moles coegit acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis
metuendam auctor faciebat. non enim iam orationes modo M. Manli sed facta,
popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent intuenda erant.
centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum duci uidisset,
medio foro cum caterua sua accurrit et manum iniecit; uociferatusque de
superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, uirtutibus eius
uiri fortunaque, 'tum uero ego' inquit 'nequiquam hac dextra Capitolium
arcemque seruauerim, si ciuem commilitonemque meum tamquam Gallis uictoribus
captum in seruitutem ac uincula duci uideam.' inde rem creditori palam populo
soluit libraque et aere liberatum emittit, deos atque homines obtestantem ut M.
Manlio, liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant. acceptus
extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas
Veienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans: se militantem, se
restituentem euersos penates, multiplici iam sorte exsoluta, mergentibus semper
sortem usuris, obrutum fenore esse; uidere lucem, forum, ciuium ora M. Manli
opera; omnia parentum beneficia ab illo se habere; illi deuouere corporis
uitaeque ac sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum patria penatibus publicis
ac priuatis iuris fuerit, id cum uno homine esse. his uocibus instincta plebes
cum iam unius hominis esset, addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii
res. fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi, 'ne quem uestrum'
inquit, 'Quirites, donec quicquam in re mea supererit, iudicatum addictumue
duci patiar.' id uero ita accendit animos, ut per omne fas ac nefas secuturi
uindicem libertatis uiderentur. ad hoc domi contionantis in modum sermones
pleni criminum in patres; inter quos [cum] omisso discrimine uera an uana
iaceret, thesauros Gallici auri occultari a patribus iecit nec iam possidendis
publicis agris contentos esse nisi pecuniam quoque publicam auertant; ea res si
palam fiat, exsolui plebem aere alieno posse. quae ubi obiecta spes est,
enimuero indignum facinus uideri, cum conferendum ad redimendam ciuitatem a
Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum
in paucorum praedam cessisse. itaque exsequebantur quaerendo ubi tantae rei
furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti
ceteris omissis eo uersae erant omnium curae apparebatque nec ueri indicii
gratiam mediam nec falsi offensionem fore.
[15] Ita suspensis rebus dictator accitus ab
exercitu in urbem uenit. postero die senatu habito, cum satis periclitatus
uoluntates hominum discedere senatum ab se uetuisset, stipatus ea multitudine
sella in comitio posita uiatorem ad M. Manlium misit; qui dictatoris iussu
uocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal
uenit. hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, uelut in acie
constiterant. tum dictator silentio facto, 'utinam' inquit, 'mihi patribusque
Romanis ita de ceteris rebus cum plebe conueniat, quemadmodum, quod ad te
attinet eamque rem quam de te sum quaesiturus conuenturum satis confido. spem
factam a te ciuitati uideo fide incolumi ex thesauris Gallicis, quos primores
patrum occultent, creditum solui posse. cui ego rei tantum abest ut impedimento
sim ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes fenore plebem Romanam et istos
incubantes publicis thesauris ex praeda clandestina euoluas. quod nisi facis,
siue ut et ipse in parte praedae sis siue quia uanum indicium est, in uincla te
duci iubebo nec diutius patiar a te multitudinem fallaci spe concitari.' ad ea
Manlius nec se fefellisse ait non aduersus Volscos, totiens hostes quotiens
patribus expediat, nec aduersus Latinos Hernicosque, quos falsis criminibus in
arma agant, sed aduersus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse; iam
omisso bello quod simulatum sit, in se impetum fieri; iam dictatorem profiteri
patrocinium feneratorum aduersus plebem; iam sibi ex fauore multitudinis crimen
et perniciem quaeri. 'offendit' inquit, 'te, A. Corneli, uosque, patres
conscripti, circumfusa turba lateri meo? quin eam diducitis a me singuli
uestris beneficiis, intercedendo, eximendo de neruo ciues uestros, prohibendo
iudicatos addictosque duci, ex eo quod afluit opibus uestris sustinendo
necessitates aliorum? sed quid ego uos de uestro impendatis hortor? sortem
reliquam ferte: de capite deducite quod usuris pernumeratum est; iam nihilo mea
turba quam ullius conspectior erit. at enim quid ita solus ego ciuium curam
ago? nihilo magis quod respondeam habeo quam si quaeras quid ita solus
Capitolium arcemque seruauerim. et tum uniuersis quam potui opem tuli et nunc
singulis feram. nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura
facilem difficilem interrogatio facit. cur enim quaeritis quod scitis? cur quod
in sinu uestro est excuti iubetis potius quam ponatis, nisi aliqua fraus
subest? quo magis argui praestigias iubetis uestras, eo plus uereor ne
abstuleritis obseruantibus etiam oculos. itaque non ego uobis ut indicem
praedas uestras, sed uos id cogendi estis ut in medium proferatis.'
[16] Cum mittere ambages dictator iuberet et
aut peragere uerum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine
senatus oblataeque uani furti inuidiae, negantem arbitrio inimicorum se
locuturum in uincla duci iussit. arreptus a uiatore 'Iuppiter' inquit, 'optime
maxime Iunoque regina ac Minerua ceterique di deaeque, qui Capitolium arcemque
incolitis, sicine uestrum militem ac praesidem sinitis uexari ab inimicis? haec
dextra, qua Gallos fudi a delubris uestris, iam in uinclis et catenis erit?'
nullius nec oculi nec aures indignitatem ferebant; sed inuicta sibi quaedam
patientissima iusti imperii ciuitas fecerat, nec aduersus dictatoriam uim aut
tribuni plebis aut ipsa plebs attollere oculos aut hiscere audebant. coniecto
in carcerem Manlio satis constat magnam partem plebis uestem mutasse, multos
mortales capillum ac barbam promisisse, obuersatamque uestibulo carceris
maestam turbam. dictator de Volscis triumphauit, inuidiaeque magis triumphus
quam gloriae fuit; quippe domi non militiae partum eum actumque de ciue non de
hoste fremebant: unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante
currum sit ductus. iamque haud procul seditione res erat; cuius leniendae causa
postulante nullo largitor uoluntarius repente senatus factus Satricum coloniam
duo milia ciuium Romanorum deduci iussit. bina iugera et semisses agri
adsignati; quod cum et paruum et paucis datum et mercedem esse prodendi M.
Manli interpretarentur, remedio inritatur seditio. et iam magis insignis et
sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum
abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberauerat hominum.
[17] Audiebantur itaque propalam uoces
exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum
fauore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat: sic Sp. Cassium in
agros plebem uocantem, sic Sp. Maelium ab ore ciuium famem suis impensis
propulsantem oppressos, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem
ciuitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis; saginare plebem
populares suos ut iugulentur. hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris
non responderit uir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse
quod tum responderet; cui seruo unquam mendacii poenam uincula fuisse? non
obuersatam esse memoriam noctis illius quae paene ultima atque aeterna nomini
Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis? non
ipsius M. Manli, qualem eum armatum, plenum sudoris ac sanguinis ipso paene
Ioue erepto ex hostium manibus uidissent? selibrisne farris gratiam seruatori
patriae relatam? et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolino Ioui parem
fecerint eum pati uinctum in carcere, in tenebris obnoxiam carnificis arbitrio
ducere animam? adeo in uno omnibus satis auxilii fuisse, nullam opem in tam
multis uni esse? iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur
refracturosque carcerem minabantur, cum remisso quod erepturi erant ex senatus
consulto Manlius uinculis liberatur; quo facto non seditio finita sed dux
seditioni datus est. per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis
Circeiensibus et a Velitris, purgantibus se Volsci crimine belli captiuosque
repetentibus ut suis legibus in eos animaduerterent, tristia responsa reddita,
tristiora colonis quod ciues Romani patriae oppugnandae nefanda consilia
inissent. non negatum itaque tantum de captiuis sed, in quo ab sociis tamen
temperauerant, denuntiatum senatus uerbis facesserent propere ex urbe ab ore
atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius externo, non ciui
comparatum tegeret.
[18] Recrudescente Manliana seditione sub
exitum anni comitia habita creatique tribuni militum consulari potestate Ser.
Cornelius Maluginensis iterum P. Valerius Potitus iterum M. Furius Camillus
quintum Ser. Sulpicius Rufus iterum C. Papirius Crassus T. Quinctius
Cincinnatus iterum. cuius principio anni et patribus et plebi peropportune
externa pax data: plebi, quod non auocata dilectu spem cepit, dum tam potentem
haberet ducem, fenoris expugnandi: patribus, ne quo externo terrore auocarentur
animi ab sanandis domesticis malis. igitur cum pars utraque acrior aliquanto
coorta esset, iam propinquum certamen aderat. et Manlius aduocata domum plebe
cum principibus nouandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior
aliquanto animorum irarumque quam antea fuerat. iram accenderat ignominia
recens in animo ad contumeliam inexperto: spiritus dabat, quod nec ausus esset
idem in se dictator quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et
uinculorum suorum inuidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset sed
ne senatus quidem sustinere potuisset. his simul inflatus exacerbatusque iam
per se accensos incitabat plebis animos. 'quousque tandem ignorabitis uires
uestras, quas natura ne beluas quidem ignorare uoluit? numerate saltem quot
ipsi sitis, quot aduersarios habeatis. quot enim clientes circa singulos
fuistis patronos, tot nunc aduersus unum hostem eritis. si singuli singulos
adgressuri essetis, tamen acrius crederem uos pro libertate quam illos pro
dominatione certaturos. ostendite modo bellum; pacem habebitis. uideant uos
paratos ad uim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid uniuersis aut omnia
singulis patienda. quousque me circumspectabitis? ego quidem nulli uestrum
deero; ne fortuna mea desit uidete. ipse uindex uester, ubi uisum inimicis est,
nullus repente fui, et uidistis in uincula duci uniuersi eum qui a singulis
uobis uincula depuleram. quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum
Cassi Maelique exspectem? bene facitis quod abominamini. di prohibebunt haec;
sed nunquam propter me de caelo descendent; uobis dent mentem oportet ut
prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque ut uos a barbaris hostibus, a
superbis defenderem ciuibus. tam paruus animus tanti populi est ut semper uobis
auxilium aduersus inimicos satis sit nec ullum, nisi quatenus imperari uobis
sinatis, certamen aduersus patres noritis? nec hoc natura insitum uobis est,
sed usu possidemini. cur enim aduersus externos tantum animorum geritis ut
imperare illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare,
aduersus hos temptare magis quam tueri libertatem. tamen, qualescumque duces
habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc quantacumque petistis
obtinuistis, seu ui seu fortuna uestra. tempus est etiam maiora conari. experimini
modo et uestram felicitatem et me, ut spero, feliciter expertum; minore negotio
qui imperet patribus imponetis quam qui resisterent imperantibus imposuistis.
solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere Romana plebes
possit. proinde adeste; prohibete ius de pecuniis dici. ego me patronum
profiteor plebis, quod mihi cura mea et fides nomen induit: uos si quo insigni
magis imperii honorisue nomine uestrum appellabitis ducem, eo utemini
potentiore ad obtinenda ea quae uoltis.' inde de regno agendi ortum initium
dicitur; sed nec cum quibus nec quem ad finem consilia peruenerint, satis
planum traditur.
[19] At in parte altera senatus de secessione
in domum priuatam plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole
libertate agitat. magna pars uociferantur Seruilio Ahala opus esse, qui non in
uincla duci iubendo inritet publicum hostem sed unius iactura ciuis finiat
intestinum bellum. decurritur ad leniorem uerbis sententiam, uim tamen eandem
habentem, ut uideant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res
publica detrimenti capiat. tum tribuni consulari potestate tribunique plebi—nam
et [ei], quia eundem [et] suae potestatis, quem libertatis omnium, finem
cernebant, patrum auctoritati se dediderant—hi tum omnes quid opus facto sit
consultant. cum praeter uim et caedem nihil cuiquam occurreret, eam autem
ingentis dimicationis fore appareret, tum M. Menenius et Q. Publilius tribuni
plebis: 'quid patrum et plebis certamen facimus, quod ciuitatis esse aduersus
unum pestiferum ciuem debet? quid cum plebe adgredimur eum quem per ipsam
plebem tutius adgredi est ut suis ipse oneratus uiribus ruat? diem dicere ei
nobis in animo est. nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa
non secum certari uiderint et ex aduocatis iudices facti erunt et accusatores
de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam
libertati fauebunt suae.'
[20] Adprobantibus cunctis diem Manlio
dicunt. quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum
reum uiderunt nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut
adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem nunquam
usu uenisset, ut in tanto discrimine non et proximi uestem mutarent: Ap.
Claudio in uincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem
sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem uirum, quod primus a patribus ad
plebem defecisset. cum dies uenit, quae praeter coetus multitudinis
seditiosasque uoces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad
regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem inuenio;
nec dubito haud parua fuisse, cum damnandi mora plebi non in causa sed in loco
fuerit. illud notandum uidetur, ut sciant homines quae et quanta decora foeda
cupiditas regni non ingrata solum sed inuisa etiam reddiderit: homines prope
quadringentos produxisse dicitur, quibus sine fenore expensas pecunias
tulisset, quorum bona uenire, quos duci addictos prohibuisset; ad haec decora
quoque belli non commemorasse tantum sed protulisse etiam conspicienda, spolia
hostium caesorum ad triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus
insignes duas murales coronas, ciuicas octo; ad hoc seruatos ex hostibus ciues
[produxit], inter quos C. Seruilium magistrum equitum absentem nominatum; et
cum ea quoque quae bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam
magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne
cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium spectans Iouem deosque
alios deuocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse ut, quam mentem
sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam
populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos uniuersosque ut
Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales uersi de se iudicarent.
in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad Capitolium manus
tendens ab hominibus ad deos preces auertisset, apparuit tribunis, nisi oculos
quoque hominum liberassent tanti memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis
beneficio animis uero crimini locum. ita prodicta die in Petelinum lucum extra
portam Flumentanam, unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi
indictum est. ibi crimen ualuit et obstinatis animis triste iudicium inuisumque
etiam iudicibus factum. sunt qui per duumuiros, qui de perduellione anquirerent
creatos, auctores sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt locusque
idem in uno nomine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimae fuit.
adiectae mortuo notae sunt: publica una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc
aedes atque officina Monetae est, latum ad populum est ne quis patricius in
arce aut Capitolio habitaret; gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto
cautum est ne quis deinde M. Manlius uocaretur. hunc exitum habuit uir, nisi in
libera ciuitate natus esset, memorabilis. populum breui, postquam periculum ab
eo nullum erat, per se ipsas recordantem uirtutes desiderium eius tenuit.
pestilentia etiam breui consecuta nullis occurrentibus tantae cladis causis ex
Manliano supplicio magnae parti uideri orta: uiolatum Capitolium esse sanguine
seruatoris nec dis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo
sua templa erepta e manibus hostium essent.
[21] Pestilentiam inopia frugum et uolgatam
utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Valerio
quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lucretio L. Aemilio tertium
M. Trebonio tribunis militum consulari potestate. hostes noui praeter Volscos,
uelut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque
et Velitras colonias, iam diu molientes defectionem, et suspectum Latium
Lanuuini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti. id patres rati
contemptu accidere, quod Veliternis ciuibus suis tam diu impunita defectio
esset, decreuerunt ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis
indicendo. ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino
agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae creauerunt. tum, ut
bellum iuberent, latum ad populum est et nequiquam dissuadentibus tribunis
plebis omnes tribus bellum iusserunt. apparatum eo anno bellum est, exercitus
propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis spatium dederat
deprecandi senatum; et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam
mitteretur inclinabat, ni priuato, ut fit, periculo publicum implicitum esset
auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae
Romanorum dederentur, auertissent colonias a consiliis pacis. neque in senatu
solum per eos legatio impedita est sed magna pars plebis incitata ut praedatum
in agrum Romanum exirent. haec noua iniuria exturbauit omnem spem pacis. de
Praenestinorum quoque defectione eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos
Tusculanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum erat, ita
placide ab senatu responsum est ut minus credi de criminibus, quia nollent ea
uera esse, appareret.
[22] Insequenti anno Sp. et L. Papirii noui
tribuni militum consulari potestate Velitras legiones duxere, quattuor collegis
Ser. Cornelio Maluginensi tertium Q. Seruilio C. Sulpicio L. Aemilio quartum
tribunis ad praesidium urbis et si qui ex Etruria noui motus nuntiarentur—omnia
enim inde suspecta erant—relictis. ad Velitras aduersus maiora paene auxilia
Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est
ita ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga
receptaculum esset. oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat
nec in perniciem coloniae pugnandum censebant. litterae Romam ad senatum cum
uictoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Veliternum hostem missae.
itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum; qui
coniuncti Volscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani,
pertinaciter a colonis defensam, ui expugnarunt foedeque in captis exercuere
uictoriam. eam rem aegre passi Romani M. Furium Camillum sextum tribunum
militum creauere. additi collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum
L. Lucretio et M. Fabio Ambusto. Volscum bellum M. Furio extra ordinem
decretum; adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica quam
ut collegae materia ad omnem laudem esset et publice, quod rem temeritate eius
prolapsam restituit et priuatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam
suam gloriam petiit. exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare
parato in uerba excusandae ualetudini solita consensus populi restiterat; sed
uegetum ingenium in uiuido pectore uigebat uirebatque integris sensibus, et
ciuiles iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant. quattuor legionibus
quaternum milium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram
diem ad Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi,
fidentes militum numero quo aliquantum praestabant, opperiebantur. postquam
appropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt nihil dilaturi
quin periculum summae rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes
imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.
[23] Idem ardor et in Romano exercitu erat et
in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius
uiri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuuandarum ratione
uirium trahendo bello quaerebat. eo magis hostis instare nec iam pro castris
tantum suis explicare aciem sed procedere in medium campi et uallo prope
hostium signa inferendo superbam fiduciam uirium ostentare. id aegre patiebatur
Romanus miles, multo aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, ferox cum
aetate et ingenio, tum multitudinis ex incertissimo sumentis animos spe
inflatus. hic per se iam milites incitatos insuper instigabat eleuando, qua una
poterat, aetate auctoritatem collegae, iuuenibus bella data dictitans et cum
corporibus uigere et deflorescere animos; cunctatorem ex acerrimo bellatore
factum et, qui adueniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum
residem intra uallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumue hostium
uiribus sperantem? quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruentem
locum? frigere ac torpere senis consilia. sed Camillo cum uitae satis tum
gloriae esse; quid attinere cum mortali corpore uno ciuitatis quam immortalem
esse deceat pati consenescere uires? his sermonibus tota in se auerterat
castra; et cum omnibus locis posceretur pugna, 'sustinere' inquit, 'M. Furi,
non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam
minime toleranda superbia insultat; cede unus omnibus et patere te uinci consilio
ut maturius bello uincas'. ad ea Camillus, quae bella suo unius auspicio gesta
ad eam diem essent, negare in eis neque se neque populum Romanum aut consilii
sui aut fortunae paenituisse; nunc scire se collegam habere iure imperioque
parem, uigore aetatis praestantem; itaque se quod ad exercitum attineat, regere
consuesse, non regi: collegae imperium se non posse impedire. dis bene
iuuantibus ageret quod e re publica duceret: aetati suae se ueniam etiam petere
ne in prima acie esset. quae senis munia in bello sint, iis se non defuturum:
id a dis immortalibus precari ne qui casus suum consilium laudabile efficiat.
nec ab hominibus salutaris sententia nec a dis tam piae preces auditae sunt.
primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat ualidamque
stationem pro castris opponit; ipse edito loco spectator intentus in euentum
alieni consilii constitit.
[24] Simul primo concursu concrepuere arma,
hostis dolo non metu pedem rettulit. lenis ab tergo cliuus erat inter aciem et
castra; et, quod multitudo suppeditabat, aliquot ualidas cohortes in castris
armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi uallo
appropinquasset hostis, erumperent. Romanus cedentem hostem effuse sequendo in
locum iniquum pertractus opportunus huic eruptioni fuit; uersus itaque in
uictorem terror et nouo hoste et supina ualle Romanam inclinauit aciem. instant
Volsci recentes qui e castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam qui
simulata cesserant fuga. iam non recipiebat se Romanus miles sed immemor
recentis ferociae ueterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu
castra repetebat, cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim
subsidiis oppositis 'haec est' inquit, 'milites, pugna quam poposcistis? quis
homo, quis deus est, quem accusare possitis? uestra illa temeritas, uestra
ignauia haec est. secuti alium ducem sequimini nunc Camillum et quod ductu meo
soletis uincite. quid uallum et castra spectatis? neminem uestrum illa nisi
uictorem receptura sunt'. pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa
obuertique aciem uiderunt in hostem et dux, praeterquam quod tot insignis
triumphis, etiam aetate uenerabilis inter prima signa ubi plurimus labor
periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio
in uicem totam alacri clamore peruasit aciem. neque alter tribunus rei defuit
sed missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando—ad
quam rem leuiorem auctorem eum culpae societas fecerat—sed ab imperio totus ad
preces uersus orare singulos uniuersosque ut se reum fortunae eius diei crimine
eximerent: 'abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium
quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque uestra fortuna suam gloriam
uidet; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum est, fortunam cum omnibus,
infamiam solus sentiam.' optimum uisum est in fluctuante acie tradi equos et
pedestri pugna inuadere hostem. eunt insignes armis animisque qua premi parte
maxime peditum copias uident. nihil neque apud duces neque apud milites
remittitur a summo certamine animi. sensit ergo euentus uirtutis enixae opem et
Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in ueram fugam effusi, magna pars
et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris quae capta eodem
impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.
[25] Vbi in recensendis captiuis cum
Tusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur
percontantibusque fassi publico consilio se militasse. cuius tam uicini belli
metu Camillus motus extemplo se Romam captiuos ducturum ait, ne patres ignari
sint Tusculanos ab societate descisse: castris exercituique interim, si
uideatur, praesit collega. documento unus dies fuerat, ne sua consilia
melioribus praeferret; nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis placato
animo Camillus laturus culpam eius uidebatur, qua data in tam praecipitem casum
res publica esset; et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum
uaria fortuna in Volscis gesta res esset, aduersae pugnae fugaeque in L. Furio culpam,
secundae decus omne penes M. Furium esse. introductis in senatum captiuis cum
bello persequendos Tusculanos patres censuissent Camilloque id bellum
mandassent, adiutorem sibi ad eam rem unum petit, permissoque ut ex collegis
optaret quem uellet contra spem omnium L. Furium optauit; qua moderatione animi
cum collegae leuauit infamiam tum sibi gloriam ingentem peperit. nec fuit cum
Tusculanis bellum: pace constanti uim Romanam arcuerunt quam armis non
poterant. intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis,
non cultus agrorum intermissus; patentibus portis urbis togati obuiam
frequentes imperatoribus processere; commeatus exercitui comiter in castra ex
urbe et ex agris deuehitur. Camillus castris ante portas positis, eademne forma
pacis quae in agris ostentaretur etiam intra moenia esset scire cupiens,
ingressus urbem ubi patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia in
medio uidit intentosque opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere
discentium uocibus ac repletas semitas inter uolgus aliud puerorum et mulierum
huc atque illuc euntium qua quemque suorum usuum causae ferrent, nihil usquam
non pauidis modo sed ne mirantibus quidem simile, circumspiciebat omnia,
inquirens oculis ubinam bellum fuisset; adeo nec amotae rei usquam nec oblatae
ad tempus uestigium ullum erat sed ita omnia constanti tranquilla pace ut eo
uix fama belli perlata uideri posset.
[26] Victus igitur patientia hostium senatum
eorum uocari iussit. 'soli adhuc' inquit, 'Tusculani, uera arma uerasque uires
quibus ab ira Romanorum uestra tutaremini inuenistis. ite Romam ad senatum;
aestimabunt patres utrum plus ante poenae an nunc ueniae meriti sitis. non
praecipiam gratiam publici beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis;
precibus euentum uestris senatus quem uidebitur dabit.' postquam Romam
Tusculani uenerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum maestus in uestibulo
curiae est conspectus, moti extemplo patres uocari eos iam tum hospitaliter
magis quam hostiliter iussere. dictator Tusculanus ita uerba fecit: 'quibus
bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut nunc uidetis nos
stantes in uestibulo curiae uestrae, ita armati paratique obuiam imperatoribus
legionibusque uestris processimus. hic noster, hic plebis nostrae habitus fuit
eritque semper, nisi si quando a uobis proque uobis arma acceperimus. gratias
agimus et ducibus uestris et exercitibus, quod oculis magis quam auribus
crediderunt et ubi nihil hostile erat ne ipsi quidem fecerunt. pacem, quam nos
praestitimus, eam a uobis petimus; bellum eo, sicubi est, auertatis precamur;
in nos quid arma polleant uestra, si patiendo experiundum est, inermes
experiemur. haec mens nostra est—di immortales faciant—tam felix quam pia. quod
ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi reuicta rebus uerbis
confutare nihil attinet, tamen, etiamsi uera sint, uel fateri nobis ea, cum tam
euidenter paenituerit, tutum censemus. peccetur in uos, dum digni sitis quibus
ita satisfiat'. tantum fere uerborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia
nec ita multo post ciuitatem etiam impetrauerunt. ab Tusculo legiones reductae.
[27] Camillus, consilio et uirtute in Volsco
bello, felicitate in Tusculana expeditione, utrobique singulari aduersus
collegam patientia et moderatione insignis, magistratu abiit creatis tribunis
militaribus in insequentem annum L. et P. Valeriis—Lucio quintum, Publio
tertium—[et] C. Sergio tertium Licinio~ Menenio iterum P. Papirio Ser. Cornelio
Maluginense. censoribus quoque eguit annus, maxime propter incertam famam aeris
alieni, adgrauantibus summam etiam inuidiae eius tribunis plebis, cum ab iis
eleuaretur quibus fide magis quam fortuna debentium laborare creditum uideri
expediebat. creati censores C. Sulpicius Camerinus Sp. Postumius Regillensis,
coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori religio erat,
interpellata est. igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii
uitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari uelut dis non
accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit. eam uero ludificationem
plebis tribuni ferendam negabant: fugere senatum testes tabulas publicas census
cuiusque, quia nolint conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit
demersam partem a parte ciuitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari aliis
atque aliis hostibus; passim iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio
Satricum, ab Satrico Velitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis Hernicis
Praenestinis iam intentari arma ciuium magis quam hostium odio, ut in armis
terant plebem nec respirare in urbe aut per otium libertatis meminisse sinant
aut consistere in contione, ubi aliquando audiant uocem tribuniciam de leuando
fenore et finem aliarum iniuriarum agentem. quod si sit animus plebi memor
patrum libertatis, se nec addici quemquam ciuem Romanum ob creditam pecuniam
passuros neque dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione
minuendi eius sciat unus quisque quid sui, quid alieni sit, supersit sibi
liberum corpus an id quoque neruo debeatur. merces seditionis proposita confestim
seditionem excitauit. nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli
nouas legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul auxilio
tribunicio et consensu plebis impediri coepta; nam neque duci addictos tribuni
sinebant neque iuniores nomina dabant. cum patribus minor [in] praesens cura
creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset —quippe iam a Praeneste
profectos hostes in agro Gabino consedisse nuntiabatur—interim tribunos plebis
fama ea ipsa inritauerat magis ad susceptum certamen quam deterruerat neque
aliud ad seditionem exstinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis
bellum ualuit.
[28] Nam cum esset Praenestinis nuntiatum
nullum exercitum conscriptum Romae, nullum ducem certum esse, patres ac plebem
in semet ipsos uersos, occasionem rati duces eorum raptim agmine facto,
peruastatis protinus agris ad portam Collinam signa intulere. ingens in urbe
trepidatio fuit. conclamatum 'ad arma', concursumque in muros adque portas est;
tandemque ab seditione ad bellum uersi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum
creauere. is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi auditum
est—tantus eius magistratus terror erat—simul hostes a moenibus recessere et
iuniores Romani ad edictum sine retractatione conuenere. dum conscribitur Romae
exercitus, castra interim hostium haud procul Allia flumine posita; inde agrum
late populantes, fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant;
similem pauorem inde ac fugam fore ac bello Gallico fuerit; etenim si diem contactum
religione insignemque nomine eius loci timeant Romani, quanto magis Alliensi
die Alliam ipsam, monumentum tantae cladis, reformidaturos? species profecto
iis ibi truces Gallorum sonumque uocis in oculis atque auribus fore. has
inanium rerum inanes ipsas uoluentes cogitationes fortunae loci delegauerant
spes suas. Romani contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse
quem ad Regillum lacum deuictum centum annorum pace obnoxia tenuerint: locum
insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam memoriam dedecoris
quam ut timorem faciat, ne qua terra sit nefasta uictoriae suae; quin ipsi sibi
Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnauerint in
repetenda patria ut postero die ad Gabios, tunc cum effecerint ne quis hostis
qui moenia Romana intrasset nuntium secundae aduersaeque fortunae domum
perferret.
[29] His utrimque animis ad Alliam uentum
est. dictator Romanus, postquam in conspectu hostes erant instructi intentique,
'uidesne tu' inquit, 'A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad Alliam
constitisse? nec illis di immortales certioris quicquam fiduciae maiorisue quod
sit auxilii dederint. at tu, fretus armis animisque, concitatis equis inuade
mediam aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam signa.
adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas simul uobis uiolatis
nobisque per uestrum numen deceptis.' non equitem, non peditem sustinuere
Praenestini. primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt dein, postquam
nullo loco constabat acies, terga uertunt consternatique et praeter castra
etiam sua pauore praelati non prius se ab effuso cursu sistunt quam in
conspectu Praeneste fuit. ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere
communirent capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager
depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur. sed postquam direptis ad Alliam
castris uictor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum; et uix moenia
tuta rati oppido se Praeneste includunt. octo praeterea oppida erant sub
dicione Praenestinorum. ad ea circumlatum bellum deincepsque haud magno
certamine captis Velitras exercitus ductus; eae quoque expugnatae. tum ad caput
belli Praeneste uentum. id non ui sed per deditionem receptum est. T.
Quinctius, semel acie uictor, binis castris hostium, nouem oppidis ui captis,
Praeneste in deditionem accepto Romam reuertit triumphansque signum Praeneste
deuectum Iouis Imperatoris in Capitolium tulit. dedicatum est inter cellam
Iouis ac Mineruae tabulaque sub eo fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme
incisa litteris fuit: 'Iuppiter atque diui omnes hoc dederunt ut T. Quinctius
dictator oppida nouem caperet'. die uicesimo quam creatus erat dictatura se
abdicauit.
[30] Comitia inde habita tribunorum militum
consulari potestate, quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus. ex
patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C. Sextilium M. Albinium
L. Antistium dedit. Manliis, quod genere plebeios, gratia Iulium anteibant,
Volsci prouincia sine sorte, sine comparatione, extra ordinem data; cuius et
ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit. inexplorato pabulatum cohortes
misere; quibus uelut circumuentis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio
ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adseruato qui eos hostis Latinus
pro milite Romano frustratus erat ipsi in insidias praecipitauere. ibi dum
iniquo loco sola uirtute militum restantes caedunt caedunturque, castra interim
Romana iacentia in campo ab altera parte hostes inuasere. ab ducibus utrobique
proditae temeritate atque inscitia res; quidquid superfuit Fortunae populi
Romani, id militum etiam sine rectore stabilis uirtus tutata est. quae ubi
Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat; deinde, postquam quietae
res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos uictoria et tempore uti,
reuocati etiam inde exercitus ac duces; otiumque inde, quantum a Volscis,
fuisset; id modo extremo anno tumultuatum quod Praenestini concitatis Latinorum
populis rebellarunt. eodem anno Setiam ipsis querentibus penuriam hominum noui
coloni adscripti; rebusque haud prosperis bello domestica quies, quam
tribunorum militum ex plebe gratia maiestasque inter suos obtinuit, solacium
fuit.
[31] Insequentis anni principia statim
seditione ingenti arsere tribunis militum consulari potestate Sp. Furio Q.
Seruilio iterum Licinio~ Menenio tertium P. Cloelio M. Horatio L. Geganio. erat
autem et materia et causa seditionis aes alienum; cuius noscendi gratia Sp.
Seruilius Priscus Q. Cloelius Siculus censores facti ne rem agerent bello
impediti sunt; namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones
Volscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum attulere. in qua
trepidatione tantum afuit ut ciuilia certamina terror externus cohiberet, ut
contra eo uiolentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, donec
condiciones impositae patribus ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret
aut ius de pecunia credita diceret. eo laxamento plebi sumpto mora dilectui non
est facta. legionibus nouis scriptis placuit duos exercitus in agrum Volscum
legionibus diuisis duci. Sp. Furius M. Horatius dextrorsus [in] maritimam oram
atque Antium, Q. Seruilius et L. Geganius laeua ad montes [et] Ecetram pergunt.
neutra parte hostis obuius [fuit]. populatio itaque non illi uagae similis quam
Volscus latrocinii more, discordiae hostium fretus et uirtutem metuens, per
trepidationem raptim fecerat sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio
quoque temporis grauior. quippe a Volscis timentibus ne interim exercitus ab
Roma exiret incursiones in extrema finium factae erant; Romano contra etiam in
hostico morandi causa [erat], ut hostem ad certamen eliceret. itaque omnibus
passim tectis agrorum uicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera,
non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum
pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
[32] Paruo interuallo ad respirandum
debitoribus dato, postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro
iuris dictio et tantum abesse spes ueteris leuandi fenoris, ut tributo nouum
fenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum; cui
succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant
tribuni plebis. tribunos etiam militares patricios omnes coacta principum
opibus fecit, L. Aemilium P. Valerium quartum C. Veturium Ser. Sulpicium L. et
C. Quinctios Cincinnatos. iisdem opibus obtinuere ut aduersus Latinos
Volscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, nullo
impediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent:
unum ad praesidium urbis: alterum qui, si qui alibi motus exstitisset, ad
subita belli mitti posset: tertium longe ualidissimum P. Valerius et L.
Aemilius ad Satricum duxere. ubi cum aciem instructam hostium loco aequo
inuenissent, extemplo pugnatum; et ut nondum satis claram uictoriam, sic
prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit. postero die
iterata pugna; et aliquamdiu aequa uirtute fortunaque Latinae maxime legiones
longa societate militiam Romanam edoctae restabant. sed eques immissus ordines
turbauit; turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se inuexit acies,
tantum hostes gradu demoti; et ut semel inclinauit pugna, iam intolerabilis
Romana uis erat. fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non
castra peterent, ab equite maxime caesi: castra capta direptaque. ab Satrico
nocte quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum
Romanus exercitus prope uestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira
celeritatis habuit. prius itaque moenia intrauere hostes quam Romanus extrema
agminis carpere aut morari posset. inde aliquot dies uastando agro absumpti nec
Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad
subeundum pugnae casum.
[33] Seditio tum inter Antiates Latinosque
coorta, cum Antiates uicti malis subactique bello in quo et nati erant et
consenuerant deditionem spectarent, Latinos ex diutina pace noua defectio
recentibus adhuc animis ferociores ad perseuerandum in bello faceret. finis
certaminis fuit postquam utrisque apparuit nihil per alteros stare quo minus
incepta persequerentur. Latini profecti, ab societate pacis, ut rebantur,
inhonestae sese uindicauerunt; Antiates incommodis arbitris salutarium
consiliorum remotis urbem agrosque Romanis dedunt. ira et rabies Latinorum,
quia nec Romanos bello laedere nec Volscos in armis retinere potuerant, eo
erupit ut Satricum urbem, quae receptaculum primum eis aduersae pugnae fuerat,
igni concremarent. nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces pariter sacris
profanisque inicerent, quam Matris Matutae templum; inde eos nec sua religio
nec uerecundia deum arcuisse dicitur sed uox horrenda edita templo cum
tristibus minis ni nefandos ignes procul delubris amouissent. incensos ea rabie
impetus Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio Latinorum non in
societatem modo Romanam sed etiam in ciuitatem se dedissent. patentibus portis
cum improuiso incidissent, primo clamore oppidum praeter arcem captum est. in
arcem oppidani refugere cum coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui
certiorem de suo casu senatum facerent, misere. haud segnius quam fide populi
Romani dignum fuit exercitus Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius
tribuni militum duxere. clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium
atque obsessorum animo hinc moenia [Tusculi] tueri uident, illinc arcem
oppugnare, terrere una ac pauere. aduentus Romanorum mutauerat utriusque partis
animos: Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope
certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se
ipsis spem uerterat. tollitur ex arce clamor ab Tusculanis; excipit aliquanto
maior ab exercitu Romano. utrimque urgentur Latini: nec impetus Tusculanorum
decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia
molientesque obices portarum arcere possunt. scalis prius moenia capta, inde
effracta claustra portarum; et cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret
nec ad pugnam ulla uis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi ad
unum omnes. reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
[34] Quanto magis prosperis eo anno bellis
tranquilla omnia foris erant, tanto in urbe uis patrum in dies miseriaeque
plebis crescebant, cum eo ipso, quod necesse erat solui, facultas soluendi
impediretur. itaque cum iam ex re nihil dari posset, fama et corpore iudicati
atque addicti creditoribus satisfaciebant poenaque in uicem fidei cesserat.
adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum sed principes etiam
plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter patricios petendum, quod tanta
ui ut liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem magistratus capessendos
petendosque ulli uiro acri experientique animus esset, possessionemque honoris
usurpati modo a plebe per paucos annos reciperasse in perpetuum patres
uiderentur. ne id nimis laetum parti alteri esset, parua, ut plerumque solet,
rem ingentem moliundi causa interuenit. M. Fabi Ambusti, potentis uiri cum
inter sui corporis homines tum etiam ad plebem, quod haudquaquam inter id genus
contemptor eius habebatur, filiae duae nuptae, Ser. Sulpicio maior, minor C.
Licinio Stoloni erat, illustri quidem uiro tamen plebeio; eaque ipsa adfinitas
haud spreta gratiam Fabio ad uolgum quaesierat. forte ita incidit ut in Ser.
Sulpici tribuni militum domo sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus
tempus tererent, lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut
mos est, uirga percuteret. cum ad id moris eius insueta expauisset minor Fabia,
risui sorori fuit miranti ignorare id sororem; ceterum is risus stimulos paruis
mobili rebus animo muliebri subdidit. frequentia quoque prosequentium
rogantiumque num quid uellet credo fortunatum matrimonium ei sororis uisum
suique ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri uolt,
paenituisse. confusam eam ex recenti morsu animi cum pater forte uidisset,
percontatus 'satin salue?' auertentem causam doloris, quippe nec satis piam
aduersus sororem nec admodum in uirum honorificam, elicuit comiter sciscitando,
ut fateretur eam esse causam doloris, quod iuncta impari esset, nupta in domo
quam nec honos nec gratia intrare posset. consolans inde filiam Ambustus bonum
animum habere iussit: eosdem propediem domi uisuram honores quos apud sororem
uideat. inde consilia inire cum genero coepit, adhibito L. Sextio, strenuo
adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium deesset.
[35] Occasio uidebatur rerum nouandarum
propter ingentem uim aeris alieni, cuius leuamen mali plebes nisi suis in summo
imperio locatis nullum speraret: accingendum ad eam cogitationem esse; conando
agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, peruenire
ad summa et patribus aequari tam honore quam uirtute possent. in praesentia
tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu sibimet ipsi uiam ad ceteros
honores aperirent; creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgauere
leges omnes aduersus opes patriciorum et pro commodis plebis: unam de aere
alieno, ut deducto eo de capite quod usuris pernumeratum esset id quod superesset
triennio aequis portionibus persolueretur; alteram de modo agrorum, ne quis
plus quingenta iugera agri possideret; tertiam, ne tribunorum militum comitia
fierent consulumque utique alter ex plebe crearetur; cuncta ingentia et quae
sine certamine maximo obtineri non possent. omnium igitur simul rerum, quarum
immodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae, honorum discrimine
proposito conterriti patres, cum trepidassent publicis priuatisque consiliis,
nullo remedio alio praeter expertam multis iam ante certaminibus intercessionem
inuento collegas aduersus tribunicias rogationes comparauerunt. qui ubi tribus
ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque uiderunt, stipati patrum
praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum
plebi fieri passi sunt. iamque frustra saepe concilio aduocato, cum pro
antiquatis rogationes essent, 'bene habet' inquit Sextius; 'quando quidem
tantum intercessionem pollere placet, isto ipso telo tutabimur plebem. agitedum
comitia indicite, patres, tribunis militum creandis; faxo ne iuuet uox ista
ueto, qua nunc concinentes collegas nostros tam laeti auditis.' haud inritae
cecidere minae: comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita.
Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules magistratus creari
passi sunt; eaque solitudo magistratuum et plebe reficiente duos tribunos et
iis comitia tribunorum militum tollentibus per quinquennium urbem tenuit.
[36] Alia bella opportune quieuere: Veliterni
coloni gestientes otio quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum
aliquotiens incursauere et Tusculum oppugnare adorti sunt; eaque res
Tusculanis, ueteribus sociis, nouis ciuibus, opem orantibus uerecundia maxime
non patres modo sed etiam plebem mouit. remittentibus tribunis plebis comitia
per interregem sunt habita; creatique tribuni militum L. Furius A. Manlius Ser.
Sulpicius Ser. Cornelius P. et C. Valerii. haudquaquam tam oboedientem in
dilectu quam in comitiis plebem habuere; ingentique contentione exercitu
scripto profecti non ab Tusculo modo summouere hostem sed intra suamet ipsum
moenia compulere; obsidebanturque haud paulo ui maiore Velitrae quam Tusculum
obsessum fuerat. nec tamen ab eis, a quibus obsideri coeptae erant, expugnari
potuere; ante noui creati sunt tribuni militum, Q. Seruilius C. Veturius A. et
M. Cornelii Q. Quinctius M. Fabius. nihil ne ab his quidem tribunis ad Velitras
memorabile factum. in maiore discrimine domi res uertebantur. nam praeter
Sextium Liciniumque latores legum, iam octauum tribunos plebis refectos, Fabius
quoque tribunus militum, Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum
suasorem se haud dubium ferebat; et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo
intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis
desciscunt, capti et stupentes animi uocibus alienis id modo quod domi
praeceptum erat intercessioni suae praetendebant: Velitris in exercitu plebis
magnam partem abesse; in aduentum militum comitia differri debere, ut uniuersa
plebes de suis commodis suffragium ferret. Sextius Liciniusque cum parte
collegarum et uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu
tractandi animos plebis, primores patrum productos interrogando de singulis,
quae ferebantur ad populum, fatigabant: auderentne postulare ut, cum bina
iugera agri plebi diuiderentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret ut
singuli prope trecentorum ciuium possiderent agros, plebeio homini uix ad
tectum necessarium aut locum sepulturae suus pateret ager? an placeret fenore
circumuentam plebem, [ni] potius quam sortem [creditum] soluat, corpus in
neruum ac supplicia dare et gregatim cottidie de foro addictos duci et repleri
uinctis nobiles domus et, ubicumque patricius habitet, ibi carcerem priuatum
esse?
[37] Haec indigna miserandaque auditu cum
apud timentes sibimet ipsos maiore audientium indignatione quam sua
increpuissent, atqui nec agros occupandi modum nec fenore trucidandi plebem
alium patribus unquam fore, adfirmabant, nisi alterum ex plebe consulem,
custodem suae libertatis, [plebi] fecissent. contemni iam tribunos plebis,
quippe quae potestas iam suam ipsa uim frangat intercedendo. non posse aequo
iure agi ubi imperium penes illos, penes se auxilium tantum sit; nisi imperio
communicato nunquam plebem in parte pari rei publicae fore. nec esse quod
quisquam satis putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur; nisi
alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem fore. an iam
memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam consules creari
placuisset ut et plebeiis pateret summus honos, quattuor et quadraginta annis
neminem ex plebe tribunum militum creatum esse? qui crederent duobus nunc in
locis sua uoluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis
militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum uiam fieri passuros,
qui tribunatum saeptum tam diu habuerint? lege obtinendum esse quod comitiis
per gratiam nequeat, et seponendum extra certamen alterum consulatum ad quem
plebi sit aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper potentioris
futurus sit. nec iam posse dici id quod antea iactare soliti sint, non esse in
plebeiis idoneos uiros ad curules magistratus. numqui enim socordius aut
segnius rem publicam administrari post P. Licini Calui tribunatum, qui primus
ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios
nemo tribunus militum fuerit? quin contra patricios aliquot damnatos post
tribunatum, neminem plebeium. quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis
ante annis ex plebe coeptos creari nec ullius eorum populum Romanum
paenituisse. consulatum superesse plebeiis; eam esse arcem libertatis, id
columen. si eo peruentum sit, tum populum Romanum uere exactos ex urbe reges et
stabilem libertatem suam existimaturum; quippe ex illa die in plebem uentura
omnia quibus patricii excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus,
nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis relinquenda. huius generis
orationes ubi accipi uidere, nouam rogationem promulgant, ut pro duumuiris
sacris faciundis decemuiri creentur ita ut pars ex plebe, pars ex patribus
fiat; omniumque earum rogationum comitia in aduentum eius exercitus differunt
qui Velitras obsidebat.
[38] Prius circumactus est annus quam a
Velitris reducerentur legiones; ita suspensa de legibus res ad nouos tribunos
militum dilata; nam plebis tribunos eosdem, duos utique quia legum latores
erant, plebes reficiebat. tribuni militum creati T. Quinctius Ser. Cornelius
Ser. Sulpicius Sp. Seruilius L. Papirius L. Veturius. principio statim anni ad
ultimam dimicationem de legibus uentum; et cum tribus uocarentur nec
intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima
auxilia, summum imperium summumque ad ciuem decurrunt. dictatorem dici placet;
dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat. legum
quoque latores aduersus tantum apparatum aduersariorum et ipsi causam plebis
ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium
uocant. cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque consedisset
atque ageretur res solito primum certamine inter se tribunorum plebi ferentium
legem intercedentiumque et, quanto iure potentior intercessio erat, tantum
uinceretur fauore legum ipsarum latorumque et 'uti rogas' primae tribus
dicerent, tum Camillus 'quando quidem' inquit, 'Quirites, iam uos tribunicia
libido, non potestas regit et intercessionem, secessione quondam plebis partam,
uobis eadem ui facitis inritam qua peperistis, non rei publicae magis uniuersae
quam uestra causa dictator intercessioni adero euersumque uestrum auxilium
imperio tutabor. itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum
cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis; si aduersus
intercessionem tamquam captae ciuitati leges imponere tendent, uim tribuniciam
a se ipsa dissolui non patiar.' aduersus ea cum contemptim tribuni plebis rem
nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio
plebem emouerent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes
iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum. terrorem ingentem
incusserat plebi: ducibus plebis accendit magis certamine animos quam minuit.
sed re neutro inclinata magistratu se abdicauit, seu quia uitio creatus erat,
ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis tulerunt ad plebem idque plebs
sciuit, ut, si M. Furius pro dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa
esset; sed auspiciis magis quam noui exempli rogatione deterritum ut potius
credam, cum ipsius uiri facit ingenium, tum quod ei suffectus est extemplo P.
Manlius dictator quem quid creari attinebat ad id certamen quo M. Furius
uictus esset?—et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus habuit, haud
sine pudore certe fractum priore anno in se imperium repetiturum; simul quod eo
tempore quo promulgatum de multa eius traditur aut et huic rogationi, qua se in
ordinem cogi uidebat, obsistere potuit aut ne illas quidem propter quas et haec
lata erat impedire; et quod usque ad memoriam nostram tribuniciis
consularibusque certatum uiribus est, dictaturae semper altius fastigium fuit.
[39] Inter priorem dictaturam abdicatam
nouamque a Manlio initam ab tribunis uelut per interregnum concilio plebis
habito apparuit quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent. nam
de fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule antiquabant; et
perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem
dixissent. P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinauit C.
Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe dicto. id aegre
patres passos accipio: dictatorem propinqua cognatione Licini se apud patres
excusare solitum, simul negantem magistri equitum maius quam tribuni consularis
imperium esse. Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta
comitia essent, ita se gerere ut negando iam sibi uelle continuari honorem
acerrime accenderent ad id quod dissimulando petebant plebem: nonum se annum
iam uelut in acie aduersus optimates maximo priuatim periculo, nullo publice
emolumento stare. consenuisse iam secum et rogationes promulgatas et uim omnem
tribuniciae potestatis. primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum
esse, deinde ablegatione iuuentutis ad Veliternum bellum; postremo dictatorium
fulmen in se intentatum. iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare,
quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo
dederit: se ipsam plebem et commoda morari sua. liberam urbem ac forum a
creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si uelit, habere
posse. quae munera quando tandem satis grato animo aestimaturos, si inter
accipiendas de suis commodis rogationes spem honoris latoribus earum incidant?
non esse modestiae populi Romani id postulare ut ipse fenore leuetur et in
agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea consecutus sit
senes tribunicios non sine honore tantum sed etiam sine spe honoris relinquat.
proinde ipsi primum statuerent apud animos quid uellent; deinde comitiis
tribuniciis declararent uoluntatem. si coniuncte ferre ab se promulgatas
rogationes uellent, esse quod eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos
enim quae promulgauerint: sin quod cuique priuatim opus sit id modo accipi
uelint, opus esse nihil inuidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum nec
illos ea quae promulgata sint habituros.
[40] Aduersus tam obstinatam orationem
tribunorum cum prae indignitate rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum
defixisset, Ap. Claudius Crassus, nepos decemuiri, dicitur odio magis iraque
quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere sententiam esse:
'neque nouum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum familiae
nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id nunc ego quoque audiam,
Claudiae gentis iam inde ab initio nihil antiquius in re publica patrum
maiestate fuisse, semper plebis commodis aduersatos esse. quorum alterum neque
nego neque infitias eo—nos, ex quo adsciti sumus simul in ciuitatem et patres,
enixe operam dedisse ut per nos aucta potius quam imminuta maiestas earum gentium
inter quas nos esse uoluistis dici uere posset: illud alterum pro me
maioribusque meis contendere ausim, Quirites, nisi, quae pro uniuersa re
publica fiant, ea plebi tamquam aliam incolenti urbem aduersa quis putet, nihil
nos neque priuatos neque in magistratibus quod incommodum plebi esset scientes
fecisse nec ullum factum dictumue nostrum contra utilitatem uestram, etsi
quaedam contra uoluntatem fuerint, uere referri posse. an hoc, si Claudiae
familiae non sim nec ex patricio sanguine ortus sed unus Quiritium quilibet,
qui modo me duobus ingenuis ortum et uiuere in libera ciuitate sciam, reticere
possim L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos, si dis placet, tribunos,
tantum licentiae nouem annis quibus regnant sumpsisse, ut uobis negent
potestatem liberam suffragii non in comitiis, non in legibus iubendis se
permissuros esse? '"sub condicione" inquit, "nos reficietis
decimum tribunos." quid est aliud dicere "quod petunt alii, nos adeo
fastidimus ut sine mercede magna non accipiamus"? sed quae tandem ista
merces est qua uos semper tribunos plebis habeamus? "ut rogationes"
inquit, "nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles
sunt, omnes coniunctim accipiatis." obsecro uos, Tarquinii tribuni plebis,
putate me ex media contione unum ciuem succlamare "bona uenia uestra
liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare
alias." "non" inquit, "licebit tu de fenore atque agris
quod ad uos omnes pertinet iubeas et hoc portenti non fiat in urbe Romana uti
L. Sextium atque hunc C. Licinium consules, quod indignaris, quod abominaris,
uideas; aut omnia accipe, aut nihil fero"; ut si quis ei quem urgeat fames
uenenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod uitale sit iubeat aut
mortiferum uitali admisceat. ergo si esset libera haec ciuitas, non tibi
frequentes succlamassent "abi hinc cum tribunatibus ac rogationibus
tuis"? quid? si tu non tuleris quod commodum est populo accipere, nemo
erit qui ferat? illud si quis patricius, si quis, quod illi uolunt inuidiosius esse,
Claudius diceret "aut omnia accipite, aut nihil fero", quis uestrum,
Quirites, ferret? nunquamne uos res potius quam auctores spectabitis sed omnia
semper quae magistratus ille dicet secundis auribus, quae ab nostrum quo
dicentur aduersis accipietis? at hercule sermo est minime ciuilis; quid?
rogatio qualis est, quam a uobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites,
simillima. "consules" inquit, "rogo ne uobis quos uelitis facere
liceat." an aliter [rogat] qui utique alterum ex plebe fieri consulem
iubet nec duos patricios creandi potestatem uobis permittit? si hodie bella
sint, quale Etruscum fuit cum Porsenna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo
cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum
hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne
ferre Sextium haud pro dubio consulem esse, Camillum de repulsa dimicare?
hocine est in commune honores uocare, ut duos plebeios fieri consules liceat,
duos patricios non liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex
patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam consortio est? parum
est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit, in partem eius uenis, nisi partem
petendo totum traxeris? "timeo" inquit, "ne, si duos licebit
creari patricios, neminem creetis plebeium." quid est dicere aliud
"quia indignos uestra uoluntate creaturi non estis, necessitatem uobis
creandi quos non uoltis imponam"? quid sequitur, nisi ut ne beneficium
quidem debeat populo, si cum duobus patriciis unus petierit plebeius et lege se
non suffragio creatum dicat?
[41] Quomodo extorqueant, non quomodo petant
honores, quaerunt; et ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem
debeant; et occasionibus potius quam uirtute petere honores malunt. est
aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter
dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio uestro eximat, qui
uestra necessaria suffragia pro uoluntariis et serua pro liberis faciat. omitto
Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in
Capitolio numeratis: quis est hodie in ciuitate tam humilis cui non uia ad
consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac liberis nostris
fiat, si quidem nos ne cum uolueritis quidem creare interdum poteritis, istos
etiam si nolueritis necesse sit? de indignitate satis dictum est etenim
dignitas ad homines pertinet—: quid de religionibus atque auspiciis—quae
propria deorum immortalium contemptio atque iniuria est—loquar? auspiciis hanc
urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis
est qui ignoret? penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes
patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur; nobis adeo
propria sunt auspicia, ut non solum quos populus creat patricios magistratus
non aliter quam auspicato creet sed nos quoque ipsi sine suffragio populi
auspicato interregem prodamus et priuatim auspicia habeamus, quae isti ne in
magistratibus quidem habent. quid igitur aliud quam tollit ex ciuitate auspicia
qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert?
eludant nunc licet religiones: "quid enim est, si pulli non pascentur, si
ex cauea tardius exierint, si occecinerit auis?" parua sunt haec; sed
parua ista non contemnendo maiores uestri maximam hanc rem fecerunt; nunc nos,
tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. uolgo ergo
pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem Dialem,
dummodo homo sit imponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam,
quibus nefas est; non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur; nec
centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius
tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia
agros dono dant. tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem
uenit altera lege solitudines uastas in agris fieri pellendo finibus dominos,
altera fidem abrogari cum qua omnis humana societas tollitur? omnium rerum
causa uobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis deos uelim
fortunare.'
[42] Oratio Appi ad id modo ualuit ut tempus
rogationum iubendarum proferretur. refecti decumum iidem tribuni, Sextius et
Licinius, de decemuiris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere.
creati quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam uia facta ad consulatum
uidebatur. hac uictoria contenta plebes cessit patribus ut in praesentia
consulum mentione omissa tribuni militum crearentur. creati A. et M. Cornelii
iterum M. Geganius P. Manlius L. Veturius P. Valerius sextum. cum praeter
Velitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res
Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit ciuitatem ut M.
Furius dictator quintum diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum
dixit. bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius
inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum cum quo prouocatus manus
conseruit in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliauit, tum pugnatam.
pluribus auctoribus magis adducor ut credam decem haud minus post annos ea
acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa
conlata. nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli terrorem
memoria pristinae cladis attulerant, uictoria fuit. multa milia barbarorum in
acie, multa captis castris caesa; palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga
[se] longinqua tum quod passim eos simul pauor errorque distulerant, ab hoste
sese tutati sunt. dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus.
uixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit, et per ingentia
certamina dictator senatusque uictus, ut rogationes tribuniciae acciperentur;
et comitia consulum aduersa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus
consul factus. et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii se auctores
futuros negabant, prope secessionem plebis res terribilesque alias minas
ciuilium certaminum uenit cum tandem per dictatorem condicionibus sedatae
discordiae sunt concessumque ab nobilitate plebi de consule plebeio, a plebe
nobilitati de praetore uno qui ius in urbe diceret ex patribus creando. ita ab
diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus, cum dignam eam rem senatus
censeret esse meritoque id, si quando unquam alias, deum immortalium [causa
libenter facturos] fore ut ludi maximi fierent et dies unus ad triduum
adiceretur, recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis est
iuuenibus se id honoris deum immortalium causa libenter facturos [ut aediles
fierent]. quibus cum ab uniuersis gratiae actae essent, factum senatus
consultum, ut, duumuiros aediles ex patribus dictator populum rogaret, patres
auctores omnibus eius anni comitiis fierent.
Liber VII
[1] Annus hic erit insignis noui hominis consulatu,
insignis nouis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate; hos sibi
patricii quaesiuere honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes
consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio
M. Filio Camillo, aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni,
suarum gentium uiris, gratia campestri ceperunt. L. Sextio collega ex patribus
datus L. Aemilius Mamercus. Principio anni et de Gallis, quos primo palatos per
Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio.
Cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur,
silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit, nisi quod non patientibus
tacitum tribunis quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus
curulibus sellis praetextatos tamquam consules sedentes nobilitas sibi
sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque
iisdem auspiciis creatum, uerecundia inde imposita est senatui ex patribus
iubendi aediles curules creari. Primo ut alternis annis ex plebe fierent
conuenerat: postea promiscuum fuit. Inde L. Genucio et Q. Seruilio consulibus
et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis
uacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, aedilem curulem, tres tribunos
plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse;
maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura tam acerba M. Furi fecit.
Fuit enim uere uir unicus in omni fortuna, princeps pace belloque priusquam
exsulatum iret, clarior in exsilio, uel desiderio ciuitatis quae capta absentis
implorauit opem uel felicitate qua restitutus in patriam secum patriam ipsam
restituit; par deinde per quinque et uiginti annos—tot enim postea uixit—titulo
tantae gloriae fuit dignusque habitus quem secundum a Romulo conditorem urbis
Romanae ferrent.
[2] Et hoc et insequenti anno C. Sulpicio
Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria
actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem
lectisternium fuit. Et cum uis morbi nec humanis consiliis nec ope diuina
leuaretur, uictis superstitione animis ludi quoque scenici, noua res bellicoso
populo—nam circi modo spectaculum fuerat—inter alia caelestis irae placamina instituti
dicuntur; ceterum parua quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina
res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria
acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant.
Imitari deinde eos iuuentus, simul inconditis inter se iocularia fundentes
uersibus, coepere; nec absoni a uoce motus erant. Accepta itaque res saepiusque
usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia ister Tusco uerbo ludio
uocabatur, nomen histrionibus inditum; qui non, sicut ante, Fescennino uersu
similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant sed impletas modis
saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant. Liuius
post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam serere,
idem scilicet—id quod omnes tum erant—suorum carminum actor, dicitur, cum
saepius reuocatus uocem obtudisset, uenia petita puerum ad canendum ante
tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis uigente motu quia
nihil uocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum
diuerbiaque tantum ipsorum uoci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac
soluto ioco res auocabatur et ludus in artem paulatim uerterat, iuuentus
histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula
intexta uersibus iactitare coepit; unde exorta quae exodia postea appellata
consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt; quod genus ludorum ab Oscis
acceptum tenuit iuuentus nec ab histrionibus pollui passa est; eo institutum manet,
ut actores Atellanarum nec tribu moueantur et stipendia, tamquam expertes artis
ludicrae, faciant. Inter aliarum parua principia rerum ludorum quoque prima
origo ponenda uisa est, ut appareret quam ab sano initio res in hanc uix
opulentis regnis tolerabilem insaniam uenerit.
[3] Nec tamen ludorum primum initium
procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis leuauit;
quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso inrigatus
impedisset, id uero, uelut auersis iam dis aspernantibusque placamina irae,
terrorem ingentem fecit. Itaque Cn. Genucio L. Aemilio Mamerco iterum
consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi
adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilentiam quondam clauo ab
dictatore fixo sedatam. Ea religione adductus senatus dictatorem claui figendi
causa dici iussit; dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum
dixit. Lex uetusta est, priscis litteris uerbisque scripta, ut qui praetor
maximus sit idibus Septembribus clauum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis
Iouis optimi maximi, ex qua parte Mineruae templum est. Eum clauum, quia rarae
per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque
Mineruae templo dicatam legem quia numerus Mineruae inuentum sit.— Volsiniis
quoque clauos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae,
comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat.—M. Horatius
consul ea lege templum Iouis optimi maximi dedicauit anno post reges exactos; a
consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne claui
figendi translatum est. Intermisso deinde more digna etiam per se uisa res
propter quam dictator crearetur. Qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac
rei gerendae ac non soluendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum
adfectans dilectu acerbo iuuentutem agitauit; tandemque omnibus in eum tribunis
plebis coortis seu ui seu uerecundia uictus dictatura abiit.
[4] Neque eo minus principio insequentis
anni, Q. Seruilio Ahala L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M.
Pomponio tribuno plebis. Acerbitas in dilectu, non damno modo ciuium sed etiam
laceratione corporum lata, partim uirgis caesis qui ad nomina non
respondissent, partim in uincula ductis, inuisa erat, et ante omnia inuisum
ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi, graue liberae ciuitati, ab
ostentatione saeuitiae adscitum quam non magis in alienis quam in proximis ac
sanguine ipse suo exerceret. Criminique ei tribunus inter cetera dabat quod
filium iuuenem nullius probri compertum, extorrem urbe, domo, penatibus, foro,
luce, congressu aequalium prohibitum, in opus seruile, prope in carcerem atque
in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuuenis cotidiana
miseria disceret uere imperioso patre se natum esse. At quam ob noxam? Quia
infacundior sit et lingua impromptus; quod naturae damnum utrum nutriendum
patri, si quicquam in eo humani esset, an castigandum ac uexatione insigne
faciendum fuisse? Ne mutas quidem bestias minus alere ac fouere si quid ex progenie
sua parum prosperum sit; at hercule L. Manlium malum malo augere filii et
tarditatem ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis uigoris
sit, id exstinguere uita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.
[5] Omnium potius his criminationibus quam
ipsius iuuenis inritatus est animus; quin contra se quoque parenti causam
inuidiae atque criminum esse aegre passus, ut omnes di hominesque scirent se
parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque
agrestis animi et quamquam non ciuilis exempli, tamen pietate laudabile.
Inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum
confestim ad M. Pomponium tribunum pergit; ianitori opus esse sibi domino eius
conuento extemplo ait; nuntiaret T. Manlium L. Filium esse. Mox introductus
—etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid noui aut consilii
ad rem agendam deferre—salute accepta redditaque esse ait quae cum eo agere
arbitris remotis uelit. Procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et
super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset uerba iuraret
se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum
extemplo transfixurum minatur. Pauidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos
micare, se solum inermem, illum praeualidum iuuenem et, quod haud minus
timendum erat, stolide ferocem uiribus suis cerneret, adiurat in quae adactus
est uerba; et prae se deinde tulit ea ui subactum se incepto destitisse. Nec,
perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo
reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id
laudabilius erat quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate
auertisset. Itaque non patri modo remissa causae dictio est sed ipsi etiam
adulescenti ea res honori fuit et, cum eo anno primum placuisset tribunos
militum ad legiones suffragio fieri—nam antea, sicut nunc quos Rufulos uocant,
imperatores ipsi faciebant—, secundum in sex locis tenuit nullis domi
militiaeque ad conciliandam gratiam meritis ut qui rure et procul coetu hominum
iuuentam egisset.
[6] Eodem anno, seu motu terrae seu qua ui
alia, forum medium ferme specu uasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur;
neque eam uoraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret, expleri
potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus
posset; id enim illi loco dicandum uates canebant, si rem publicam Romanam
perpetuam esse uellent. Tum M. Curtium, iuuenem bello egregium, castigasse
ferunt dubitantes an ullum magis Romanum bonum quam arma uirtusque esset, et
silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque
intuentem et manus nunc in caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes
porrigentem, se deuouisse; equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem,
armatum se in specum immisisse; donaque ac fruges super eum a multitudine
uirorum ac mulierum congestas lacumque Curtium non ab antiquo illo T. Tati
milite Curtio Mettio sed ab hoc appellatum. Cura non deesset, si qua ad uerum
uia inquirentem ferret: nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat
uetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est. Post
tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus, cum
fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad
populum de bello indicendo Hernicis censuit populusque id bellum frequens
iussit. L. Genucio consuli ea prouincia sorte euenit. In exspectatione ciuitas
erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis auspiciis gesturus esset,
perinde ut euenisset res, ita communicatos honores pro bene aut secus consulto
habitura. Forte ita tulit casus, ut Genucius ad hostes magno conatu profectus
in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pauore fusis consul
circumuentus ab insciis quem intercepissent occideretur. Quod ubi est Romam
nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres, quantum feroces
infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: irent crearent consules
ex plebe, transferrent auspicia quo nefas esset; potuisse patres plebi scito
pelli honoribus suis: num etiam in deos immortales inauspicatam legem ualuisse?
Vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo a
quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne
deinde turbato gentium iure comitia haberentur. His uocibus curia et forum
personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate euentum
reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Seruilius
consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
[7] Priusquam dictator legionesque nouae in
Hernicos uenirent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie
est. In Hernicos morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia
expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis
militum animis eruptio est facta. Multum ab spe adeundi ualli res Hernicis
afuit; adeo turbatis inde ordinibus abscessere. Dictatoris deinde aduentu nouus
ueteri exercitus iungitur et copiae duplicantur; et pro contione dictator
laudibus legati militumque, quorum uirtute castra defensa erant, simul
audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas uirtutes
acuit. Neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris
memores neque ignari auctarum uirium hostis suas quoque uires augent. Omne
Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur; quadringenariae octo cohortes,
lecta robora uirorum, scribuntur. Hunc eximium florem iuuentutis, eo etiam quod
ut duplex acciperent stipendium decreuerant, spei animorumque impleuere;
immunes quoque operum militarium erant, ut in unum pugnae laborem reseruati
plus sibi quam pro uirili parte adnitendum scirent; extra ordinem etiam in acie
locati quo conspectior uirtus esset. Duum milium planities castra Romana ab
Hernicis dirimebat; ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. Primo
stetit ambigua spe pugna nequiquam saepe conatis equitibus Romanis impetu
turbare hostium aciem. Postquam equestris pugna effectu quam conatibus uanior
erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis,
clamore ingenti prouolant ante signa et nouam integrant pugnam; neque sustineri
poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum animorumque robore se
obiecissent.
[8] Tunc inter primores duorum populorum res
geritur; quidquid hinc aut illinc communis Mars belli aufert, multiplex quam
pro numero damnum est. Volgus aliud armatorum, uelut delegata primoribus pugna,
euentum suum in uirtute aliena ponit. Multi utrimque cadunt, plures uolnera
accipiunt; tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret
quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti
facerent? Quam tertiam exspectarent pugnam? Quid ante signa feroces
prosiluissent et alieno pugnarent loco?—his inter se uocibus concitati clamore
renouato inferunt pedem et primum gradu mouerunt hostem, deinde pepulerunt,
postremo iam haud dubie auertunt; neque, tam uires pares quae superauerit res
facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere
animos et minuere potuit. Vsque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur:
castrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere;—diu non perlitatum
tenuerat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo in noctem tractum
erat certamen.—postero die deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti
quidam inuenti; agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter moenia eorum
infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum
est. Nec Romanis incruenta uictoria fuit: quarta pars militum amissa et, ubi
haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani cecidere.
[9] Insequenti anno cum C. Sulpicius et C.
Licinius Caluus consules in Hernicos exercitum duxissent neque inuentis in agro
hostibus Ferentinum urbem eorum ui cepissent, reuertentibus inde eis Tiburtes
portas clausere. Ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro
citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti
populo indiceretur. Dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat
et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem. Macer Licinius comitiorum
habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia
bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obuiam eundum prauae
cupiditati fuerit. Quaesita ea propriae familiae laus leuiorem auctorem
Licinium facit: cum mentionem eius rei in uetustioribus annalibus nullam
inueniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat
animus. Eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria uia trans pontem Anienis
castra habuere. Dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes
iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore
ripa Anienis castra posuit. Pons in medio erat, neutris rumpentibus ne timoris
indicium esset. Proelia de occupando ponte crebra erant, nec qui potirentur
incertis uiribus satis discerni poterat. Tum eximia corporis magnitudine in
uacuum pontem Gallus processit et quantum maxima uoce potuit "quem
nunc" inquit "Roma uirum fortissimum habet, procedat agedum ad
pugnam, ut noster duorum euentus ostendat utra gens bello sit melior."
[10] Diu inter primores iuuenum Romanorum
silentium fuit, cum et abnuere certamen uererentur et praecipuam sortem
periculi petere nollent; tum T. Manlius L. Filius, qui patrem a uexatione
tribunicia uindicauerat, ex statione ad dictatorem pergit; "iniussu
tuo" inquit, "imperator, extra ordinem nunquam pugnauerim, non si
certam uictoriam uideam: si tu permittis, uolo ego illi beluae ostendere,
quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae
Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit." Tum dictator "macte
uirtute" inquit "ac pietate in patrem patriamque, T. Manli, esto. Perge
et nomen Romanum inuictum iuuantibus dis praesta." Armant inde iuuenem
aequales; pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili
pugnam. Armatum adornatumque aduersus Gallum stolide laetum et—quoniam id
quoque memoria dignum antiquis uisum est—linguam etiam ab inrisu exserentem
producunt. Recipiunt inde se ad stationem; et duo in medio armati spectaculi
magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam uisu ac specie aestimantibus
pares. Corpus alteri magnitudine eximium, uersicolori ueste pictisque et auro
caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura modicaque in armis
habilibus magis quam decoris species; non cantus, non exsultatio armorumque
agitatio uana sed pectus animorum iraeque tacitae plenum; omnem ferociam in
discrimen ipsum certaminis distulerat. Vbi constitere inter duas acies tot
circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus uelut moles superne
imminens proiecto laeua scuto in aduenientis arma hostis uanum caesim cum
ingenti sonitu ensem deiecit; Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum
perculisset totoque corpore interior periculo uolneris factus insinuasset se
inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu uentrem atque inguina hausit
et in spatium ingens ruentem porrexit hostem. Iacentis inde corpus ab omni alia
uexatione intactum uno torque spoliauit, quem respersum cruore collo
circumdedit suo. Defixerat pauor cum admiratione Gallos: Romani alacres ab
statione obuiam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem
perducunt. Inter carminum prope in modum incondita quaedam militariter
ioculantes Torquati cognomen auditum; celebratum deinde posteris etiam familiae
honori fuit. Dictator coronam auream addidit donum mirisque pro contione eam
pugnam laudibus tulit.
[11] Et hercule tanti ea ad uniuersi belli
euentum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis
trepide castris in Tiburtem agrum atque inde societate belli facta commeatuque
benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam transierit. Ea fuit causa cur
proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto
Hernici prouincia euenisset, aduersus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.
Ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in
Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;
et, cum aduersus Tiburtem hostem duce consule contenta res publica esset,
Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. Creatus Q. Seruilius Ahala T.
Quinctium magistrum equitum dixit et ex auctoritate patrum, si prospere id
bellum euenisset, ludos magnos uouit. Dictator ad continendos proprio bello
Tiburtes consulari exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante
militiam sacramento adegit. Pugnatum haud procul porta Collina est totius
uiribus urbis in conspectu parentum coniugumque ac liberorum; quae magna etiam
absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul uerecundia
misericordiaque militem accendebant. Magna utrimque edita caede auertitur
tandem acies Gallorum. Fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt; palati a
consule Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem ferendam
Tiburtibus, simul cum iis intra portas compelluntur. Egregie cum ab dictatore
tum ab consule res gesta est. Et consul alter Fabius proeliis primum paruis,
postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos
deuincit. Dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice conlaudatis
et suarum quoque rerum illis remisso honore dictatura se abdicauit. Poetelius
de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit: Fabio satis uisum ut ouans
urbem iniret. Inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim eum secum acie
conflixisse? Spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum extra portas
egressos, postquam in se quoque fieri impetum uiderint et sine discrimine
obuios caedi, recepisse se intra urbem; eam rem triumpho dignam uisam Romanis.
Ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere in hostium portis, maiorem
ipsos trepidationem ante moenia sua uisuros.
[12] Itaque insequenti anno M. Popilio
Laenate Cn. Manlio consulibus primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto
profecti ad urbem Romam uenerunt. Terrorem repente ex somno excitatis subita
res et nocturnus pauor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes
aduenissent; conclamatum tamen celeriter ad arma est et portae stationibus
murique praesidiis firmati. Et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia
neque alium quam Tiburtem hostem ostendit, duabus portis egressi consules
utrimque aciem subeuntium iam muros adgrediuntur; apparuitque occasione magis
quam uirtute fretos uenisse: adeo uix primum impetum Romanorum sustinuere. Quin
etiam bono fuisse Romanis aduentum eorum constabat orientemque iam seditionem
inter patres et plebem metu tam propinqui belli compressam. Alius aduentus hostium
fuit agris terribilior: populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua ex
parte Etruriam adiacent, peragrauere rebusque nequiquam repetitis noui consules
C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere; Fabioque ea prouincia,
Plautio Hernici euenere. Gallici quoque belli fama increbrescebat. Sed inter
multos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus data et magna uis militum
ab his ex foedere uetusto, quod multis intermiserant annis, accepta. Quo
praesidio cum fulta res Romana esset, leuius fuit quod Gallos mox Praeneste
uenisse atque inde circa Pedum consedisse auditum est. Dictatorem dici C.
Sulpicium placuit; consul ad id accitus C. Plautius dixit; magister equitum
dictatori additus M. Valerius. Hi robora militum ex duobus consularibus exercitibus
electa aduersus Gallos duxerunt. Lentius id aliquanto bellum quam parti utrique
placebat fuit. Cum primo Galli tantum auidi certaminis fuissent, deinde Romanus
miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam ferociam uinceret,
dictatori neutiquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere
aduersus hostem, quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine
praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis corporibus
animisque quorum omnis in impetu uis esset, parua eadem languesceret mora. His
consiliis dictator bellum trahebat grauemque edixerat poenam, si quis iniussu
in hostem pugnasset. Milites aegre id patientes primo in stationibus
uigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter
increpare quod non iussissent per consules geri bellum: electum esse eximium
imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum
uictoriam censeat. Eadem deinde haec interdiu propalam ac ferociora his
iactare: se iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros.
Immiscerique militibus centuriones nec in circulis modo fremere sed iam in
principiis ac praetorio in unum sermones confundi atque in contionis
magnitudinem crescere turba et uociferari ex omnibus locis ut extemplo ad
dictatorem iretur; uerba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut uirtute eius
dignum esset.
[13] Septimum primum pilum iam Tullius
ducebat neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, uir
factis nobilior. Is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique
Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis
oboedientissimum militem, "si licet, dictator" inquit,
"condemnatum se uniuersus exercitus a te ignauiae ratus et prope
ignominiae causa destitutum sine armis orauit me ut suam causam apud te agerem.
Equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede amissa obici
nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum censerem ut nos uirtute culpam
nostram corrigere et abolere flagitii memoriam noua gloria patereris. Etiam ad
Alliam fusae legiones eandem quam per pauorem amiserant patriam profectae
postea a Veiis uirtute reciperauere. Nobis deum benignitate, felicitate tua
populique Romani, et res et gloria est integra; quamquam de gloria uix dicere
ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra uallum omnibus
contumeliis eludunt, et tu imperator noster—quod aegrius patimur—exercitum tuum
sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse et, priusquam expertus nos
esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse.
Quid enim aliud esse causae credamus, cur ueteranus dux, fortissimus bello,
compressis, quod aiunt, manibus sedeas? Vtcumque enim se habet res, te de
nostra uirtute dubitasse uideri quam nos de tua uerius est. Sin autem non tuum
istuc sed publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum
bellum, nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso, ut ea quae
dicam non a militibus imperatori dicta censeas sed a plebe patribus—quae si, ut
uos uestra habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem
suscenseat?—milites nos esse non seruos uestros, ad bellum non in exsilium
missos; si quis det signum, in aciem educat, ut uiris ac Romanis dignum sit,
pugnaturos: si nihil armis opus sit, otium Romae potius quam in castris
acturos. Haec dicta sint patribus. Te, imperator, milites tui oramus ut nobis
pugnandi copiam facias; cum uincere cupimus, tum te duce uincere, tibi lauream
insignem deferre, tecum triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iouis
optimi maximi templum gratantes ouantesque adire." Orationem Tulli
exceperunt preces multitudinis et undique, ut signum daret, ut capere arma
iuberet, clamabant.
[14] Dictator quamquam rem bonam exemplo haud
probabili actam censebat tamen facturum quod milites uellent, in se recepit
Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo acta more percontatur. Tullius
magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue
imperatoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae ferme auctoribus
similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare
multitudo soleret, exsisteret; nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris
acturum. Illi quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in potestate
haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus
pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. Dum haec loquuntur, iumenta
forte pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. In
eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum
utrimque est. Iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum
certamen per centuriones esset; adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem
fides est; nec recipiente iam dilationem re, in posterum diem edicitur acie
pugnaturos. Dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus ad certamen
descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem
hostibus incuteret. Sollerti animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri
atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt: mulis strata
detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captiuis,
partim aegrorum armis ornatos imponit. His fere mille effectis centum admiscet
equites et nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare iubet
neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum. Ipse, ubi inluxit, in
radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, ut aduersus montes consisteret
hostis, instructo uani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene ueris
uiribus profuit. Primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum
Romanos; deinde, ubi degressos repente uiderunt, et ipsi auidi certaminis in
proelium ruunt priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.
[15] Acrius inuasere Galli dextro cornu;
neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex. Tullium
nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset? Vbi illi
clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros?
En ipsum imperatorem clara uoce uocare ad proelium et ire armatum ante prima
signa; ecquis sequeretur eorum qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in
acie pauidi? Vera audiebant; itaque tantos pudor stimulos admouit, ut ruerent
in hostium tela alienatis a memoria periculi animis. Hic primo impetus prope
uecors turbauit hostes, eques deinde emissus turbatos auertit. Ipse dictator,
post quam labantem una parte uidit aciem, signa in laeuum cornu confert, quo turbam
hostium congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod conuenerat
dedit. Vbi inde quoque nouus clamor ortus est et tendere obliquo monte ad
castra Gallorum uisi sunt, tum metu ne excluderentur omissa pugna est cursuque
effuso ad castra ferebantur. Vbi cum occurrisset eis M. Valerius magister
equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes
siluasque uertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque
excepti sunt; et eorum, quos pauor pertulerat in siluas, atrox caedes post
sedatum proelium fuit. Nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de
Gallis egit triumphum. Auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo
quadrato saeptum in Capitolio sacrauit. Eodem anno et a consulibus uario euentu
bellatum; nam Hernici a C. Plautio deuicti subactique sunt, Fabius collega eius
incaute atque inconsulte aduersus Tarquinienses pugnauit. Nec in acie tantum
ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos
Tarquinienses immolarunt; qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi
Romani insignitior fuit. Accessit ad eam cladem et uastatio Romani agri, quam
Priuernates, Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt. Eodem anno duae
tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi uotiui, quos M. Furius dictator
uouerat, facti; et de ambitu ab C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus
tum primum ad populum latum est; eaque rogatione nouorum maxime hominum
ambitionem, qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, compressam
credebant.
[16] Haud aeque laeta patribus insequenti
anno C. Marcio Cn. Manlio consulibus de unciario fenore a M. Duillio L. Menenio
tribunis plebis rogatio est perlata; et plebs aliquanto eam cupidius sciuit. Ad
bella noua priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti duplici crimine
quod et cum Tarquiniensibus iuuentus eorum militauerat et eos qui Falerios
perfugerant cum male pugnatum est, repetentibus fetialibus Romanis non
reddiderant. Ea prouincia Cn. Manlio obuenit. Marcius exercitum in agrum
Priuernatem, integrum pace longinqua, induxit militemque praeda impleuit. Ad
copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti
rem priuatam militi fauit. Priuernates cum ante moenia sua castris permunitis
consedissent, uocatis ad contionem militibus "castra nunc" inquit
"uobis hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini uos fortiter in
acie operam nauaturos nec praedae magis quam pugnae paratos esse." Signum
poscunt ingenti clamore celsique et spe haud dubia feroces in proelium uadunt.
Ibi ante signa Sex. Tullius, de quo ante dictum est, exclamat "adspice,
imperator" inquit, "quemadmodum exercitus tuus tibi promissa
praestet", piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
Sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu auertere hostem; fusum inde
ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus admouerent, in deditionem urbem
acceperunt. Triumphus de Priuernatibus actus. Ab altero consule nihil
memorabile gestum, nisi quod legem nouo exemplo ad Sutrium in castris tributim
de uicensima eorum qui manumitterentur tulit. Patres, quia ea lege haud paruum
uectigal inopi aerario additum esset, auctores fuerunt; ceterum tribuni plebis,
non tam lege quam exemplo moti, ne quis postea populum seuocaret, capite
sanxerunt: nihil enim non per milites iuratos in consulis uerba, quamuis
perniciosum populo, si id liceret, ferri posse. Eodem anno C. Licinius Stolo a
M. Popilio Laenate sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille
iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset.
[17] Noui consules inde, M. Fabius Ambustus
iterum et M. Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum cum
Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem compulso agros uastauit;
Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt. Inde terror
maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis
incessu furiali militem Romanum insueta turbauerunt specie. Et tum quidem uelut
lymphati et attoniti munimentis suis trepido agmine inciderunt; deinde, ubi
consul legatique ac tribuni puerorum ritu uana miracula pauentes inridebant
increpabantque, uertit animos repente pudor et in ea ipsa quae fugerant uelut
caeci ruebant. Discusso itaque uano apparatu hostium, cum in ipsos armatos se intulissent,
auerterunt totam aciem castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta
uictores reuerterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum
increpantes pauorem. Concitatur deinde omne nomen Etruscum et Tarquiniensibus
Faliscisque ducibus ad Salinas perueniunt. Aduersus eum terrorem dictator C.
Marcius Rutulus primus de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C.
Plautium dixit. Id uero patribus indignum uideri etiam dictaturam iam in
promiscuo esse; omnique ope impediebant ne quid dictatori ad id bellum
decerneretur parareturue. Eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit.
Profectus ab urbe utraque parte Tiberis, ratibus exercitu, quocumque fama
hostium ducebat, traiecto multos populatores agrorum uagos palantes oppressit;
castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium captis,
ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine auctoritate patrum populi
iussu triumphauit. Quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia
consularia haberi uolebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad
interregnum redit. Interreges deinceps Q. Seruilius Ahala M. Fabius Cn. Manlius
C. Fabius C. Sulpicius L. Aemilius Q. Seruilius M. Fabius Ambustus. In secundo
interregno orta contentio est, quod duo patricii consules creabantur,
intercedentibusque tribunis interrex Fabius aiebat in duodecim tabulis legem
esse ut, quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum
populi et suffragia esse. Cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut
differrent comitia ualuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius
Peticus tertium M. Valerius Publicola eodemque die magistratum inierunt,
[18] Quadringentesimo anno quam urbs Romana
condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum
annum a plebe consulatu [patricii consules ambo ex interregno magistratum
iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola]. Empulum eo anno ex
Tiburtibus haud memorando certamine captum, siue duorum consulum auspicio
bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium
quoque sunt uastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius aduersus Tiburtes
legiones duxit. Domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat.
Fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse, ut accepissent duo patricii
consulatum, ita ambobus patriciis mandare: quin aut toto cedendum esse ut
plebeius iam magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam
possessionem integram a patribus accepissent. Plebes contra fremit: quid se
uiuere, quid in parte ciuium censeri, si, quod duorum hominum uirtute, L. Sexti
ac C. Licini, partum sit, id obtinere uniuersi non possint? Vel reges uel
decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum esse potius quam
ambos patricios consules uideant nec in uicem pareatur atque imperetur sed pars
altera in aeterno imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruiendum
putet. Non desunt tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se omnes
uix duces eminent. Aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique
per seditiones acti comitiales dies, postremo uicit perseuerantia consulum:
plebis eo dolor erupit, ut tribunos actum esse de libertate uociferantes
relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno
patriciorum maesta sequeretur. Consules relicti a parte populi per
infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt. Creati consules ambo patricii,
M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius. In quibusdam annalibus pro T. Quinctio
M. Popilium consulem inuenio.
[19] Duo bella eo anno prospere gesta: cum
Tarquiniensibus Tiburtibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs
capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, ni uniuersa gens positis
armis in fidem consulis uenisset. Triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis
uictoria fuit. In Tarquinienses acerbe saeuitum; multis mortalibus in acie
caesis ex ingenti captiuorum numero trecenti quinquaginta octo delecti,
nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; uolgus aliud trucidatum. Nec
populus in eos qui missi Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes uirgis
caesi ac securi percussi. Id pro immolatis in foro Tarquiniensium Romanis
poenae hostibus redditum. Res bello bene gestae ut Samnites quoque amicitiam
peterent effecerunt. Legatis eorum comiter ab senatu responsum; foedere in
societatem accepti. Non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae.
Nam etsi unciario fenore facto leuata usura erat, sorte ipsa obruebantur inopes
nexumque inibant; eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam
publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum admittebat.
Consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C. Sulpicius Peticus
quartum M. Valerius Publicola iterum. In bellum Etruscum intentam ciuitatem,
quia Caeritem populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum
fama ferebat, legati Latini ad Volscos conuertere, nuntiantes exercitum
conscriptum armatumque iam suis finibus imminere; inde populabundos in agrum
Romanum uenturos esse. Censuit igitur senatus neutram neglegendam rem esse;
utroque legiones scribi consulesque sortiri prouincias iussit. Inclinauit
deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis,
cui Tarquinii prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas
salinas praedaeque partem in Caeritum fines auectam et haud dubie iuuentutem
eius populi inter praedatores fuisse. Itaque Valerium consulem, Volscis
oppositum castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde senatus
dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium dixit. Is cum sibi magistrum
equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex
auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.
[20] Tum primum Caerites, tamquam in uerbis
hostium uis maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per
populationem Romanos lacessierant, esset, uerus belli terror inuasit, et quam
non suarum uirium ea dimicatio esset cernebant; paenitebatque populationis et
Tarquinienses exsecrabantur defectionis auctores; nec arma aut bellum quisquam
apparare sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam erroris ueniam.
Legati senatum cum adissent, ab senatu reiecti ad populum deos rogauerunt,
quorum sacra bello Gallico accepta rite procurassent, ut Romanos florentes ea
sui misericordia caperet quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset;
conuersique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab se caste ac
religiose cultum inuocabant: eane meritos crederet quisquam hostes repente sine
causa factos? Aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore
lapsos fecisse, ut sua uetera beneficia, locata praesertim apud tam gratos,
nouis corrumperent maleficiis florentemque populum Romanum ac felicissimum
bello sibi desumerent hostem, cuius adflicti amicitiam cepissent? Ne
appellarent consilium, quae uis ac necessitas appellanda esset. Transeuntes
agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, cum praeter uiam nihil petissent,
traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites.
Eos seu dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio adfici, daturos
poenas. Caere, sacrarium populi Romani, deuersorium sacerdotum ac receptaculum
Romanorum sacrorum, intactum inuiolatumque crimine belli hospitio Vestalium
cultisque dis darent. Mouit populum non tam causa praesens quam uetus meritum,
ut maleficii quam beneficii potius immemores essent. Itaque pax populo Caeriti
data indutiasque in centum annos factas in senatus consultum referri placuit.
In Faliscos eodem noxios crimine uis belli conuersa est; sed hostes nusquam
inuenti. Cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium
temperatum; legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque
reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
[21] Extremo anno comitia consularia certamen
patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni
secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e
re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere. Prolatandis
igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res ad interregnum rediit.
Infestam inde patribus plebem interreges cum accepissent, ad undecimum
interregem seditionibus certatum est. Legis Liciniae patrocinium tribuni
iactabant: propior dolor plebi fenoris ingrauescentis erat curaeque priuatae in
certaminibus publicis erumpebant. Quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem
interregem concordiae causa obseruare legem Liciniam comitiis consularibus
iussere. P. Valerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutulus. Inclinatis
semel in concordiam animis noui consules fenebrem quoque rem, quae distinere
una animos uidebatur, leuare adgressi solutionem alieni aeris in publicam curam
uerterunt quinqueuiris creatis quos mensarios ab dispensatione pecuniae
appellarunt. Meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta
celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius P. Decius Mus M. Papirius Q.
Publilius et T. Aemilius. Qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti
utrique, semper certe alteri grauem cum alia moderatione tum impendio magis
publico quam iactura sustinuerunt. Tarda enim nomina et impeditiora inertia
debitorum quam facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis
dissoluit, ut populo prius caueretur, aut aestimatio aequis rerum pretiis liberauit,
ut non modo sine iniuria sed etiam sine querimoniis partis utriusque exhausta
uis ingens aeris alieni sit. Terror inde uanus belli Etrusci, cum coniurasse
duodecim populos fama esset, dictatorem dici coegit. Dictus in castris —eo enim
ad consules missum senatus consultum est— C. Iulius, cui magister equitum
adiectus L. Aemilius. Ceterum foris tranquilla omnia fuere:
[22] Temptatum domi per dictatorem, ut ambo
patricii consules crearentur, rem ad interregnum perduxit. Duo interreges, C.
Sulpicius et M. Fabius, interpositi obtinuere quod dictator frustra tetenderat,
mitiore iam plebe ob recens meritum leuati aeris alieni, ut ambo patricii
consules crearentur. Creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno
abiit, et T. Quinctius Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio
adiciunt, ad bellum ambo profecti, Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense,
nusquam acie congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo
populandoque gesserunt bella; cuius lentae uelut tabis senio uicta utriusque
pertinacia populi est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu
indutias peterent. In quadraginta annos impetrauerunt. Ita posita duorum
bellorum quae imminebant cura, dum aliqua ab armis quies esset, quia solutio
aeris alieni multarum rerum mutauerat dominos, censum agi placuit. Ceterum cum
censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C.
Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum
turbauit; quod uidebatur quidem tempore alieno fecisse, quia ambo tum forte
patricii consules erant, qui rationem eius se habituros negabant; sed et ipse
constantia inceptum obtinuit et tribuni omni ui reciperaturi ius consularibus
comitiis amissum adiuuerunt, et cum ipsius uiri maiestas nullius honoris
fastigium non aequabat, tum per eundem, qui ad dictaturam aperuisset uiam,
censuram quoque in partem uocari plebes uolebat. Nec uariatum comitiis est,
quin cum Manlio [Naeuio censor] Marcius crearetur. Dictatorem quoque hic annus
habuit M. Fabium, nullo terrore belli sed ne Licinia lex comitiis consularibus
obseruaretur. Magister equitum dictatori additus Q. Seruilius. Nec tamen
dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus comitiis fecit quam
censoriis fuerat:
[23] M. Popilius Laenas a plebe consul, a
patribus L. Cornelius Scipio datus. Fortuna quoque inlustriorem plebeium
consulem fecit; nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra
posuisse nuntiatum esset, Scipione graui morbo implicito Gallicum bellum
Popilio extra ordinem datum. Is impigre exercitu scripto, cum omnes extra
portam Capenam ad Martis aedem conuenire armatos iuniores iussisset signaque
eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus, quod
superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit, auctor patribus
scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli euentus subsidium rei
publicae esset. Ipse iam satis omnibus instructis comparatisque ad hostem
pergit; cuius ut prius nosceret uires quam periculo ultimo temptaret, in
tumulo, quem proximum castris Gallorum capere potuit, uallum ducere coepit.
Gens ferox et ingenii auidi ad pugnam cum procul uisis Romanorum signis ut
extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti
agmen uidit et cum loci altitudine tum uallo etiam tegi Romanos, perculsos
pauore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci
clamore adgreditur. Ab Romanis nec opus intermissum— triarii erant, qui
muniebant—et ab hastatis principibusque, qui pro munitoribus intenti armatique steterunt,
proelium initum. Praeter uirtutem locus quoque superior adiuuit, ut pila omnia
hastaeque non tamquam ex aequo missa uana, quod plerumque fit, caderent sed
omnia librata ponderibus figerentur; oneratique telis Galli, quibus aut corpora
transfixa aut praegrauata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in
aduersum subissent, primo incerti restitere; dein, cum ipsa cunctatio et his
animos minuisset et auxisset hosti, impulsi retro ruere alii super alios
stragemque inter se caede ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti
plures quam ferro necati.
[24] Necdum certa Romanis uictoria erat; alia
in campum degressis supererat moles. Namque multitudo Gallorum, sensum omnem
talis damni exsuperans, uelut noua rursus exoriente acie integrum militem
aduersus uictorem hostem ciebat; stetitque suppresso impetu Romanus, et quia
iterum fessis subeunda dimicatio erat et quod consul, dum inter primores
incautus agitat, laeuo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.
Iamque omissa cunctando uictoria erat, cum consul uolnere alligato reuectus ad
prima signa "quid stas, miles?" inquit; "non cum Latino
Sabinoque hoste res est, quem uictum armis socium ex hoste facias; in beluas
strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis. Propulistis a castris,
supina ualle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis;
complete eadem strage campos qua montes replestis. Nolite exspectare dum
stantes uos fugiant; inferenda sunt signa et uadendum in hostem." His
adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos Gallorum; cuneis
deinde in medium agmen perrumpunt. Inde barbari dissipati, quibus nec certa
imperia nec duces essent, uertunt impetum in suos; fusique per campos et
praeter castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales tumulos
occurrebat oculis, arcem Albanam petunt. Consul non ultra castra insecutus,
quia et uolnus degrauabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis
nolebat, praeda omni castrorum militi data uictorem exercitum opulentumque
Gallicis spoliis Romam reduxit. Moram triumpho uolnus consulis attulit eademque
causa dictatoris desiderium senatui fecit, ut esset qui aegris consulibus
comitia haberet. Dictator L. Furius Camillus dictus addito magistro equitum P.
Cornelio Scipione reddidit patribus possessionem pristinam consulatus. Ipse ob
id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap. Claudium Crassum
dixit.
[25] Prius quam inirent noui consules
magistratum, triumphus a Popilio de Gallis actus magno fauore plebis;
mussantesque inter se rogitabant num quem plebeii consulis paeniteret; simul
dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem priuata cupiditate
quam publica iniuria foediorem cepisset, ut se ipse consulem dictator crearet.
Annus multis uariisque motibus fuit insignis: Galli ex Albanis montibus, quia
hiemis uim pati nequiuerant, per campos maritimaque loca uagi populabantur;
mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque
tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi
ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli,
Graeci retro ad naues, uictos se an uictores putarent. Inter hos longe maximus
exstitit terror concilia populorum Latinorum ad lucum Ferentinae habita
responsumque haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent
imperare iis quorum auxilio egerent: Latinos pro sua libertate potius quam pro
alieno imperio laturos arma. Inter duo simul bella externa defectione etiam
sociorum senatus anxius, cum cerneret metu tenendos quos fides non tenuisset,
extendere omnes imperii uires consules dilectu habendo iussit: ciuili quippe
standum exercitu esse, quando socialis [coetus] desereret. Vndique non urbana
tantum sed etiam agresti iuuentute decem legiones scriptae dicuntur quaternum
milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum, quem nunc nouum exercitum,
si qua externa uis ingruat, hae uires populi Romani, quas uix terrarum capit
orbis, contractae in unum haud facile efficiant; adeo in quae laboramus sola
creuimus, diuitias luxuriamque. Inter cetera tristia eius anni consul alter Ap.
Claudius in ipso belli apparatu moritur; redieratque res ad Camillum, cui unico
consuli, uel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae uel ob omen
faustum ad Gallicum tumultum cognominis, dictatorem adrogari haud satis decorum
uisum est patribus. Consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L.
Pinario praetore diuisis memor paternae uirtutis Gallicum sibi bellum extra
sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus
iussit. Et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi
nulla cogente re uolebat et prohibendo populationibus quos rapto uiuere
necessitas cogeret satis domari credebat hostem, locum idoneum statiuis
delegit.
[26] Vbi cum stationibus quieti tempus
tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis; quatiensque scutum
hasta cum silentium fecisset, prouocat per interpretem unum ex Romanis qui
secum ferro decernat. M. erat Valerius tribunus militum adulescens, qui haud indigniorem
eo decore se quam T. Manlium ratus, prius sciscitatus consulis uoluntatem, in
medium armatus processit. Minus insigne certamen humanum numine interposito
deorum factum; namque conserenti iam manum Romano coruus repente in galea
consedit, in hostem uersus. Quod primo ut augurium caelo missum laetus accepit
tribunus, precatus deinde, si diuus, si diua esset qui sibi praepetem misisset,
uolens propitius adesset. Dictu mirabile, tenuit non solum ales captam semel
sedem sed, quotienscumque certamen initum est, leuans se alis os oculosque
hostis rostro et unguibus appetit, donec territum prodigii talis uisu oculisque
simul ac mente turbatum Valerius obtruncat; coruus ex conspectu elatus orientem
petit. Hactenus quietae utrimque stationes fuere; postquam spoliare corpus
caesi hostis tribunus coepit, nec Galli se statione tenuerunt et Romanorum
cursus ad uictorem etiam ocior fuit. Ibi circa iacentis Galli corpus contracto
certamine pugna atrox concitatur. Iam non manipulis proximarum stationum sed
legionibus utrimque effusis res geritur. Camillus laetum militem uictoria
tribuni, laetum tam praesentibus ac secundis dis ire in proelium iubet;
ostentansque insignem spoliis tribunum, "hunc imitare, miles" aiebat,
"et circa iacentem ducem sterne Gallorum cateruas." Di hominesque
illi adfuere pugnae depugnatumque haudquaquam certamine ambiguo cum Gallis est;
adeo duorum militum euentum, inter quos pugnatum erat, utraque acies animis
praeceperat. Inter primos, quorum concursus alios exciuerat, atrox proelium
fuit: alia multitudo, priusquam ad coniectum teli ueniret, terga uertit. Primo
per Volscos Falernumque agrum dissipati sunt; inde Apuliam ac mare inferum
petierunt. Consul contione aduocata laudatum tribunum decem bubus aureaque
corona donat; ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit
castra. Ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem
uidebantur, dictatorem comitiorum causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate
senatus dixit. Dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia
consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Coruum— id enim
illi deinde cognominis fuit—summo fauore populi, tres et uiginti natum annos,
consulem renuntiauit. Collega Coruo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul
futurus, datus est. Cum Graecis a Camillo nulla memorabilis gesta res; nec illi
terra nec Romanus mari bellator erat. Postremo cum litoribus arcerentur, aqua
etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere. Cuius populi
ea cuiusque gentis classis fuerit nihil certi est. Maxime Siciliae fuisse
tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia ea tempestate intestino fessa bello
iam Macedonum opes horrebat.
[27] Exercitibus dimissis, cum et foris pax
et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia
ciuitatem adorta coegit senatum imperare decemuiris ut libros Sibyllinos
inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit. Eodem anno Satricum ab
Antiatibus colonia deducta restitutaque urbs quam Latini diruerant. Et cum
Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum amicitiam ac societatem
petentes uenissent. Idem otium domi forisque mansit T. Manlio Torquato [L.f.]
C. Plautio consulibus. Semunciarium tantum ex unciario fenus factum et in
pensiones aequas triennii, ita ut quarta praesens esset, solutio aeris alieni
dispensata est; et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica priuatis
difficultatibus potior ad curam senatui fuit. Leuatae maxime res, quia tributo
ac dilectu supersessum. Tertium anno post Satricum restitutum a Volscis M.
Valerius Coruus iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum
esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad concitandum bellum, prius
quam plus hostium fieret Volscis arma inferre iussus, ad Satricum exercitu
infesto pergit. Quo cum Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid
ab Roma moueretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio
dimicandi facta est. Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens,
certamine uicti fuga effusa Satrici moenia petunt; et ne in muris quidem satis
firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor
milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere. Oppidum dirutum
atque incensum: ab aede tantum Matris Matutae abstinuere ignem: praeda omnis
militi data. Extra praedam quattuor milia deditorum habita; eos uinctos consul
ante currum triumphans egit; uenditis deinde magnam pecuniam in aerarium
redegit. Sunt qui hanc multitudinem captiuam seruorum fuisse scribant, idque
magis ueri simile est quam deditos uenisse.
[28] Hos consules secuti sunt M. Fabius
Dorsuo Ser. Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina populatione
coeptum; metuque ne id factum populi unius consilium omnis nominis Latini
esset, dictator—uelut aduersus armatum iam Latium—L. Furius creatus magistrum
equitum Cn. Manlium Capitolinum dixit; et cum—quod per magnos tumultus fieri
solitum erat—iustitio indicto dilectus sine uacationibus habitus esset,
legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae. Ibi praedonum magis quam
hostium animi inuenti; prima itaque acie debellatum est. Dictator tamen, quia
et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant,
deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae
uouit; cuius damnatus uoti cum uictor Romam reuertisset, dictatura se
abdicauit. Senatus duumuiros ad eam aedem pro amplitudine populi Romani
faciendam creari iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli
Capitolini fuerat. Consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex
hostibus, incautos adorti, ceperunt. Anno postquam uota erat aedes Monetae
dedicatur C. Marcio Rutulo tertium T. Manlio Torquato iterum consulibus.
Prodigium extemplo dedicationem secutum, simile uetusto montis Albani prodigio;
namque et lapidibus pluit et nox interdiu uisa intendi; librisque inspectis cum
plena religione ciuitas esset, senatui placuit dictatorem feriarum
constituendarum causa dici. Dictus P. Valerius Publicola; magister equitum ei
Q. Fabius Ambustus datus est. Non tribus tantum supplicatum ire placuit sed
finitimos etiam populos, ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus.
Iudicia eo anno populi tristia in feneratores facta, quibus ab aedilibus dicta
dies esset, traduntur; et res haud ulla insigni ad memoriam causa ad
interregnum redit. Ex interregno, ut id actum uideri posset, ambo patricii
consules creati sunt, M. Valerius Coruus tertium A. Cornelius Cossus.
[29] Maiora iam hinc bella et uiribus hostium
et vel longinquitate regionum uel temporum spatio quibus bellatum est dicentur.
Namque eo anno aduersus Samnites, gentem opibus armisque ualidam, mota arma;
Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti.
Quanta rerum moles. Quotiens in extrema periculorum uentum, ut in hanc
magnitudinem quae uix sustinetur erigi imperium posset. Belli autem causa cum
Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, extrinsecus uenit,
non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma, quia uiribus plus
poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere
Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam uires
cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro in
se deinde molem omnem belli uerterunt. Namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam
arcem finitimorum [Campanos] adorti, unde aeque facilis uictoria, praedae atque
gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo
occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque
interiacet. Ibi rursus acie dimicatum; aduersoque proelio Campani intra moenia
compulsi, cum robore iuuentutis suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti
sunt ab Romanis petere auxilium.
[30] Legati introducti in senatum maxime in
hanc sententiam locuti sunt. "Populus nos Campanus legatos ad uos, patres
conscripti, misit amicitiam in perpetuum, auxilium in praesens a uobis petitum.
Quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius, ita
infirmiore uinculo contracta esset; tunc enim, ut qui ex aequo nos uenisse in
amicitiam meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque obnoxii
uobis minus essemus; nunc, misericordia uestra conciliati auxilioque in dubiis
rebus defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati atque
omni ope diuina humanaque indigni uideamur. Neque hercule, quod Samnites
priores amici sociique uobis facti sunt, ad id ualere arbitror ne nos in
amicitiam accipiamur sed ut ii uetustate et gradu honoris nos praestent; neque
enim foedere Samnitium, ne qua noua iungeretis foedera, cautum est. Fuit quidem
apud uos semper satis iusta causa amicitiae, uelle eum uobis amicum esse qui
uos appeteret: Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non
urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam uobis cedentes,
haud parua, ut arbitror, accessio bonis rebus uestris in amicitiam uenimus
uestram. Aequis Volscisque, aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se
mouerint, ab tergo erimus, et quod uos pro salute nostra priores feceritis, id
nos pro imperio uestro et gloria semper faciemus. Subactis his gentibus quae
inter nos uosque sunt, quod propediem futurum spondet et uirtus et fortuna
uestra, continens imperium usque ad nos habebitis. Acerbum ac miserum est quod
fateri nos fortuna nostra cogit: eo uentum est, patres conscripti, ut aut
amicorum aut inimicorum Campani simus. Si defenditis, uestri, si deseritis,
Samnitium erimus; Capuam ergo et Campaniam omnem uestris an Samnitium uiribus
accedere malitis, deliberate. Omnibus quidem, Romani, uestram misericordiam,
uestrum auxilium aequum est patere, iis tamen maxime, qui ea implorantibus
aliis auxilium dum supra uires suas praestant, [ante] omnes ipsi in hanc
necessitatem uenerunt. Quamquam pugnauimus uerbo pro Sidicinis, re pro nobis,
cum uideremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti et, ubi
conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud incendium esse. Nec enim
nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites sed quia gaudent oblatam sibi esse
causam, oppugnatum nos ueniunt. An, si ultio irae haec et non occasio
cupiditatis explendae esset, parum fuit quod semel in Sidicino agro, iterum in
Campania ipsa legiones nostras cecidere? Quae est ista tam infesta ira quam per
duas acies fusus sanguis explere non potuerit? Adde huc populationem agrorum,
praedas hominum atque pecudum actas, incendia uillarum ac ruinas, omnia ferro
ignique uastata. Hiscine ira expleri non potuit? Sed cupiditas explenda est. Ea
ad oppugnandam Capuam rapit; aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere
uolunt. Sed uos potius, Romani, beneficio uestro occupate eam quam illos habere
per maleficium sinatis. Non loquor apud recusantem iusta bella populum; sed
tamen, si ostenderitis auxilia uestra, ne bello quidem arbitror uobis opus
fore. Vsque ad nos contemptus Samnitium peruenit, supra non ascendit; itaque
umbra uestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid deinde habuerimus,
quidquid ipsi fuerimus, uestrum id omne existimaturi. Vobis arabitur ager
Campanus, uobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum
immortalium numero nobis eritis; nulla colonia uestra erit, quae nos obsequio
erga uos fideque superet. Adnuite, patres conscripti, nutum numenque uestrum
inuictum Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram. Qua frequentia
omnium generum multitudinis prosequente creditis nos illinc profectos? Quam
omnia uotorum lacrimarumque plena reliquisse? In qua nunc exspectatione senatum
populumque Campanum, coniuges liberosque nostros esse? Stare omnem multitudinem
ad portas uiam hinc ferentem prospectantes certum habeo. Quid illis nos, patres
conscripti, sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis? Alterum
responsum salutem uictoriam lucem ac libertatem; alterum—ominari horreo quae
ferat. Proinde ut aut de uestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis
futuris nobis consulite."
[31] Semmotis deinde legatis, cum consultus
senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae,
uberrimus ager marique propinquus ad uarietates annonae horreum populi Romani
fore uidebatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit responditque ita ex
auctoritate senatus consul. "Auxilio uos, Campani, dignos censet senatus;
sed ita uobiscum amicitiam institui par est, ne qua uetustior amicitia ac
societas uioletur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt; itaque arma, deos
prius quam homines uiolatura, aduersus Samnites uobis negamus; legatos, sicut
fas iusque est, ad socios atque amicos precatum mittemus, ne qua uobis uis
fiat." Ad ea princeps legationis sic enim domo mandatum
attulerant—"quando quidem" inquit, "nostra tueri aduersus uim
atque iniuria iusta ui non uoltis, uestra certe defendetis; itaque populum
Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum, diuina humanaque omnia in
uestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde
patiemur dediticii uestri passuri". Sub haec dicta omnes, manus ad
consules tendentes, pleni lacrimarum in uestibulo curiae procubuerunt. Commoti
patres uice fortunarum humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria
superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi petissent, adeo
infractos gereret animos, ut se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.
Tum iam fides agi uisa deditos non prodi; nec facturum aequa Samnitium populum
censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent.
Legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit. Data mandata, ut preces
Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo
factam Samnitibus exponerent; peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis
suis parcerent neque in eum agrum qui populi Romani factus esset hostilia arma
inferrent; si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus populi
Romani senatusque uerbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent. Haec
legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter responsum, ut non
solum gesturos se esse dicerent id bellum sed magistratus eorum e curia egressi
stantibus legatis praefectos cohortium uocarent iisque clara uoce imperarent ut
praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.
[32] Hac legatione Romam relata, positis
omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis,
belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto, decreuerunt ut primo
quoque tempore de ea re ad populum ferretur; iussuque populi consules ambo cum
duobus exercitibus profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille
ad montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. Priori Valerio Samnitium
legiones—eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant— occurrunt; simul
in Campanos stimulabat ira tam promptos nunc ad ferenda, nunc ad accersenda
aduersus se auxilia. Vt uero castra Romana uiderunt, ferociter pro se quisque
signum duces poscere, adfirmare eadem fortuna Romanum Campano laturum opem qua
Campanus Sidicino tulerit. Valerius leuibus certaminibus temptandi hostis causa
haud ita multos moratus dies signum pugnae proposuit, paucis suos adhortatus ne
nouum bellum eos nouusque hostis terreret: quidquid ab urbe longius proferrent
arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire. Ne Sidicinorum
Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent uirtutem; qualescumque inter se
certauerint, necesse fuisse alteram partem uinci. Campanos quidem haud dubie
magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque sua quam ui hostium uictos esse.
Quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium aduersus tot
decora populi Romani, qui triumphos paene plures quam annos ab urbe condita
numeret; qui omnia circa se, Sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos Volscos
Auruncos, domita armis habeat; qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare
ac naues fuga compulerit? Cum gloria belli ac uirtute sua quemque fretos ire in
aciem debere, tum etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum
qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, uerbis tantum ferox, operum
militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, uersari
media in mole pugnae sciat. "Facta mea, non dicta uos, milites"
inquit, "sequi uolo, nec disciplinam modo sed exemplum etiam a me petere.
Non factionibus [modo] nec per coitiones usitatas nobilibus sed hac dextra mihi
tres consulatus summamque laudem peperi. Fuit cum hoc dici poterat: patricius
enim eras et a liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista
consulatum quo urbs haec consulem habuit: nunc iam nobis patribus uobisque
plebei promiscuus consulatus patet nec generis, ut ante, sed uirtutis est
praemium. Proinde summum quodque spectate, milites, decus. Non, si mihi nouum
hoc Coruini cognomen dis auctoribus homines dedistis, Publicolarum uetustum
familiae nostrae cognomen memoria excessit; semper ego plebem Romanam militiae
domique, priuatus, in magistratibus paruis magnisque, aeque tribunus ac consul,
eodem tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui. Nunc, quod instat,
dis bene iuuantibus nouum atque integrum de Samnitibus triumphum mecum
petite."
[33] Non alias militi familiarior dux fuit
omnia inter infimos militum haud grauate munia obeundo. In ludo praeterea
militari, cum uelocitatis uiriumque inter se aequales certamina ineunt, comiter
facilis; uincere ac uinci uoltu eodem nec quemquam aspernari parem qui se
offerret; factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam
suae dignitatis memor; et, quo nihil popularius est, quibus artibus petierat
magistratus, iisdem gerebat. Itaque uniuersus exercitus incredibili alacritate
adhortationem prosecutus ducis castris egreditur. Proelium, ut quod maxime
unquam, pari spe utrimque, aequis uiribus, cum fiducia sui sine contemptu
hostium commissum est. Samnitibus ferociam augebant nouae res gestae et paucos
ante dies geminata uictoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et
conditae urbi aequalis uictoria; utrisque tamen nouus hostis curam addebat.
Pugna indicio fuit quos gesserint animos; namque ita conflixerunt ut aliquamdiu
in neutram partem inclinarent acies. Tum consul trepidationem iniciendam ratus,
quando ui pelli non poterant, equitibus immissis turbare prima signa hostium
conatur. Quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo uoluere turmas uidit
nec posse aperire in hostes uiam, reuectus ad antesignanos legionum, cum
desiluisset ex equo, "nostrum" inquit, "peditum illud, milites,
est opus; agitedum, ut me uideritis, quacumque incessero in aciem hostium,
ferro uiam facientem, sic pro se quisque obuios sternite; illa omnia, qua nunc
erectae micant hastae, patefacta strage uasta cernetis." Haec dicta
dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in cornua legionibusque in
mediam aciem aperiunt uiam. Primus omnium consul inuadit hostem et cum quo
forte contulit gradum obtruncat. Hoc spectaculo accensi dextra laeuaque ante se
quisque memorandum proelium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura
accipiunt quam inferunt uolnera. Aliquamdiu iam pugnatum erat; atrox caedes
circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat: adeo morte sola uinci
destinauerant animis. Itaque Romani cum et fluere iam lassitudine uires
sentirent et diei haud multum superesse, accensi ira concitant se in hostem.
Tum primum referri pedem atque inclinari rem in fugam apparuit; tum capi,
occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox uictoriam magis quam proelium
diremisset. Et Romani fatebantur nunquam cum pertinaciore hoste conflictum, et
Samnites, cum quaereretur quaenam prima causa tam obstinatos mouisset in fugam,
oculos sibi Romanorum ardere uisos aiebant uesanosque uoltus et furentia ora;
inde plus quam ex alia ulla re terroris ortum. Quem terrorem non pugnae solum
euentu sed nocturna profectione confessi sunt. Postero die uacuis hostium
castris Romanus potitur, quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda
effudit.
[34] Ceterum hoc gaudium magna prope clade in
Samnio foedatum est. Nam ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum
incaute in saltum caua ualle peruium circaque insessum ab hoste induxit nec
prius quam recipi tuto signa non poterant imminentem capiti hostem uidit. Dum
id morae Samnitibus est quoad totum in uallem infimam demitteret agmen, P.
Decius tribunus militum conspicit unum editum in saltu collem, imminentem
hostium castris, aditu arduum impedito agmini, expeditis haud difficilem.
Itaque consuli territo animi "uidesne tu" inquit, "A. Corneli,
cacumen illud supra hostem? Arx illa est spei salutisque nostrae, si eam,
quoniam caeci reliquere Samnites, impigre capimus. Ne tu mihi plus quam unius
legionis principes hastatosque dederis; cum quibus ubi euasero in summum, perge
hinc omni liber metu, teque et exercitum serua; neque enim moueri hostis,
subiectus nobis ad omnes ictus, sine sua pernicie poterit. Nos deinde aut
fortuna populi Romani aut nostra uirtus expediet." Conlaudatus ab consule
accepto praesidio uadit occultus per saltum; nec prius ab hoste est uisus quam
loco quem petebat appropinquauit. Inde admiratione pauentibus cunctis, cum
omnium in se uertisset oculos, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen in
aequiorem locum et ipse in summo constitit uertice. Samnites dum huc illuc
signa uertunt utriusque rei amissa occasione neque insequi consulem nisi per
eandem uallem, in qua paulo ante subiectum eum telis suis habuerant, possunt,
nec erigere agmen in captum super se ab Decio tumulum; sed cum ira in hos
magis, qui fortunam gerendae rei eripuerant, tum propinquitas loci atque ipsa
paucitas incitat; et nunc circumdare undique collem armatis uolunt, ut a
consule Decium intercludant, nunc uiam patefacere, ut degressos in uallem
adoriantur. Incertos quid agerent nox oppressit. Decium primum spes tenuit cum
subeuntibus in aduersum collem ex superiore loco se pugnaturum; deinde
admiratio incessit quod nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio iniquitate
loci deterrentur, opere se ualloque circumdarent. Tum centurionibus ad se
uocatis: "Quaenam illa inscitia belli ac pigritia est? Aut quonam modo
isti ex Sidicinis Campanisque uictoriam pepererunt? Huc atque illuc signa
moueri ac modo in unum conferri modo educi uidetis; opus quidem incipit nemo,
cum iam circumdati uallo potuerimus esse. Tum uero nos similes istorum simus,
si diutius hic moremur quam commodum sit. Agitedum ite mecum ut, dum lucis
aliquid superest, quibus locis praesidia ponant, qua pateat hinc exitus,
exploremus." Haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item
manipularium militum habitu ductis? Ne ducem circumire hostes notarent,
perlustrauit.
[35] Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus
tesseram dari iubet, ubi secundae uigiliae bucina datum signum esset, armati
cum silentio ad se conuenirent. Quo ubi, sicut edictum erat, taciti
conuenerunt, "hoc silentium, milites," inquit, "omisso militari
adsensu in me audiendo seruandum est. Vbi sententiam meam uobis peregero, tum
quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior
erit, eo stabitur consilio. Nunc quae mente agitem audite. Non fuga delatos nec
inertia relictos hic uos circumuenit hostis: uirtute cepistis locum, uirtute
hinc oportet euadatis. Veniendo huc exercitum egregium populo Romano seruastis:
erumpendo hinc uosmet ipsos seruate; digni estis qui pauci pluribus opem
tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis. Cum eo hoste res est, qui hesterno
die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam
opportunum collem imminentem capiti suo non ante uiderit quam captum a nobis,
nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes
locum, cum diei tantum superesset, uallo circumdederit. Quem uidentem ac
uigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est; in eo
enim loco res sunt nostrae ut uobis ego magis necessitas uestrae index quam
consilii auctor sim. Neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest,
cum praeter arma et animos armorum memores nihil uobis fortuna reliqui fecerit
fameque et siti moriendum sit, si plus quam uiros ac Romanos decet ferrum
timeamus. Ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut interdiu aut
nocte faciamus oportet. Ecce autem aliud minus dubium; quippe, si lux
exspectetur, quae spes est non uallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem,
qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut uidetis, collem? Atqui
si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora
est. Signo secundae uigiliae conuenistis, quod tempus mortales somno altissimo
premit; per corpora sopita uadetis uel silentio incautos fallentes uel
sentientibus clamore subito pauorem iniecturi. Me modo sequimini, quem secuti estis;
ego eandem quae duxit huc sequar fortunam. Quibus haec salutaria uidentur,
agitedum in dextram partem pedibus transite."
[36] Omnes transierunt; uadentemque per
intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. Iam euaserant media castra, cum
superscandens uigilum strata somno corpora miles offenso scuto praebuit
sonitum; quo excitatus uigil cum proximum mouisset erectique alios concitarent,
ignari ciues an hostes essent, praesidium erumperet an consul castra cepisset,
Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno
insuper pauore exanimat, quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere
nec insequi poterant. Inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium
Romanum obuiis custodibus caesis ad castra consulis peruadit. Aliquantum
supererat noctis iamque in tuto uidebantur esse, cum Decius "macte
uirtute" inquit, "milites Romani, este; uestrum iter ac reditum omnia
saecula laudibus ferent; sed ad conspiciendam tantam uirtutem luce ac die opus
est, nec uos digni estis quos cum tanta gloria in castra reduces silentium ac
nox tegat; hic lucem quieti opperiamur." Dictis obtemperatum; atque ubi
primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti gaudio concitantur;
et tessera data incolumes reuerti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio
periculo obiecissent, pro se quisque obuiam effusi laudant, gratulantur,
singulos uniuersos seruatores suos uocant, dis laudes gratesque agunt, Decium
in caelum ferunt. Hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra
cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni honore tribunum
consuli aequantibus. Vbi ad praetorium uentum est, consul classico ad contionem
conuocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio distulit contionem;
qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut
hostes et nocturno pauore attonitos et circa collem castellatim dissipatos
adgrederetur: credere etiam aliquos ad se sequendum emissos per saltum uagari.
Iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per exploratores notior
iam saltus esset, uia patentiore ad hostem ducuntur; quem incautum improuiso
adortae, cum palati passim Samnitium milites, plerique inermes, nec coire in
unum nec arma capere nec recipere intra uallum se possent, pauentem primum
intra castra compellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt.
Perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque praesidiis. Ita magna
pars absenti hosti cessit: quos intra uallum egerat pauor—fuere autem ad
triginta milia—omnes caesi, castra direpta.
[37] Ita rebus gestis consul aduocata
contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas noua uirtute laudes
peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus
eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat. Milites, qui in praesidio
simul fuerant, duplici frumento in perpetuum, in praesentia bubus priuis
binisque tunicis donati. Secundum consulis donationem legiones gramineam
coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt; altera corona,
eiusdem honoris index, a praesidio suo imposita est. His decoratus insignibus
bouem eximium Marti immolauit, centum boues militibus dono dedit qui secum in
expeditione fuerant. Iisdem militibus legiones libras farris et sextarios uini
contulerunt; omniaque ea ingenti alacritate per clamorem militarem, indicem
omnium adsensus, gerebantur. Tertia pugna ad Suessulam commissa est; quia
fugatus a M. Valerio Samnitium exercitus, omni robore iuuentutis domo accito,
certamine ultimo fortunam experiri statuit. Ab Suessula nuntii trepidi Capuam,
inde equites citati ad Valerium consulem opem oratum ueniunt. Confestim signa
mota relictisque impedimentis castrorum cum ualido praesidio raptim agitur
agmen; nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos ceterorum
iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit. Samnitium exercitus, uelut
haud ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit; deinde, postquam nemo
obuius ibat, infestis signis ad castra hostium succedit. Ibi ut militem in
uallo uidit missique ab omni parte exploratum quam in exiguum orbem contracta
castra essent—paucitatem inde hostium colligentes—rettulerunt, fremere omnis
acies complendas esse fossas scindendumque uallum et in castra inrumpendum;
transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent impetum
militum. Ceterum, quia multitudo sua commeatibus grauis et prius sedendo ad
Suessulam et tum certaminis mora haud procul ab rerum omnium inopia esset,
placuit, dum inclusus paueret hostis, frumentatum per agros militem duci:
interim quieto Romano, qui expeditus quantum umeris inter arma geri posset
frumenti secum attulisset, defutura omnia. Consul palatos per agros cum
uidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad
castra oppugnanda ducit. Quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus
hostium in tentoriis suis quam in portis ualloque caesis signa captiua in unum
locum conferri iussit; relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii
causa, graui edicto monitis ut, donec ipse reuertisset, praeda abstinerent,
profectus agmine instructo, cum praemissus eques uelut indagine dissipatos
Samnites ageret, caedem ingentem fecit. Nam neque quo signo coirent inter se
neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare
poterat; tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia scutorum
nequaquam tot caesis—et signa militaria cum iis quae in castris capta erant ad
centum septuaginta ad consulem deferrentur. Tum in castra hostium reditum
ibique omnis praeda militi data.
[38] Huius certaminis fortuna et Faliscos,
cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam
exercitibus comparatis ab Romano in Paelignum uertit bellum. Neque ita rei
gestae fama Italiae se finibus tenuit sed Carthaginienses quoque legatos
gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iouis
cella poneretur; fuit pondo uiginti quinque. Consules ambo de Samnitibus
triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari
ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset. Campanorum deinde
Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum ut praesidium eo in
hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur. Iam tum minime
salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium uoluptatium delenitos
militum animos auertit a memoria patriae, inibanturque consilia in hibernis
eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus
ademissent: neque immerito suum ipsorum exemplum in eos uersurum; cur autem potius
Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari
possent, quam uictor exercitus haberet qui suo sudore ac sanguine inde Samnites
depulisset? An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate
perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari
aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati? Haec agitata
occultis coniurationibus necdum uolgata in omnes consilia inuenit nouus consul
C. Marcius Rutulus, cui Campania sorte prouincia euenerat, Q. Seruilio collega
ad urbem relicto. Itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta
haberet, et aetate et usu doctus quippe qui iam quartum consul esset
dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque
uellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in
iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura—diuisa enim erant per
Campaniae urbes manauerantque a Capua consilia in exercitum omnem. Eo laxamento
cogitationibus dato quieuit in praesentia seditio.
[39] Consul educto in aestiua milite, dum
quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum
instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graues iam aetate aut
uiribus parum ualidos; auidam in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde
et cohortes quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis hibernassent; per
speciem etiam militarium usuum, cum alii alio mitterentur, magna pars ablegati.
Quam multitudinem consul alter Romae praetorque alias ex aliis fingendo moras
retinebat. Et primo quidem ignari ludificationis minime inuiti domos
reuisebant; postquam neque reuerti ad signa primos nec ferme alium quam qui in
Campania hibernassent praecipueque ex his seditionis auctores mitti uiderunt,
primum admiratio, deinde haud dubius timor incessit animos consilia sua
emanasse: iam quaestiones, iam indicia, iam occulta singulorum supplicia
impotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum passuros. Haec qui in
castris erant occultis sermonibus serunt, neruos coniurationis electos arte
consulis cernentes. Cohors una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu
angusto inter mare ac montes consedit ad excipiendos quos consul aliis atque
aliis, ut ante dictum est, causis mittebat. Iam ualida admodum numero manus
erat nec quicquam ad iusti exercitus formam praeter ducem deerat. Incompositi
itaque praedantes in agrum Albanum perueniunt et sub iugo Albae Longae castra
uallo cingunt. Perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo
sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes: quem autem ab Roma
posse exciri? Quem patrum aut plebis esse qui aut se tanto periculo sciens
offerat aut cui ex iniuria insanientis exercitus causa recte committatur?
Postero die cum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus uagis quidam
compertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum colere, urbis honorumque
immemorem. Patriciae hic uir gentis erat; cui cum militiae magna cum gloria
actae finem pes alter ex uolnere claudus fecisset, ruri agere uitam procul
ambitione ac foro constituit. Nomine audito extemplo agnouere uirum et, quod
bene uerteret, acciri iusserunt. Sed parum spei erat uoluntate quicquam
facturum; uim adhiberi ac metum placuit. Itaque silentio noctis cum tectum
uillae qui ad id missi erant intrassent, somno grauem Quinctium oppressum,
nihil medium aut imperium atque honorem aut ubi restitaret mortem ni sequeretur
denuntiantes, in castra pertraxerunt. Imperator extemplo adueniens appellatus,
insigniaque honoris exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere
iubent. Suo magis inde impetu quam consilio ducis conuolsis signis infesto
agmine ad lapidem octauum uiae, quae nunc Appia est, perueniunt; issentque
confestim ad urbem, ni uenire contra exercitum dictatoremque aduersus se M. Valerium
Coruum dictum audissent et magistrum equitum L. Aemilium Mamercum.
[40] Vbi primum in conspectum uentum est [et]
arma signaque agnouere, extemplo omnibus memoria patriae iras permulsit. Nondum
erant tam fortes ad sanguinem ciuilem nec praeter externa nouerant bella,
ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque iam duces, iam milites
utrimque congressus quaerere ac conloquia: Quinctius, quem armorum etiam pro
patria satietas teneret nedum aduersus patriam, Coruinus omnes caritate ciues,
praecipue milites, et ante alios suum exercitum complexus. [Is] ad conloquium
processit. Cognito ei extemplo haud minore ab aduersariis uerecundia quam ab
suis silentium datum. "Deos" inquit "immortales, milites,
uestros meosque ab urbe proficiscens ita adoraui ueniamque supplex poposci ut
mihi de uobis concordiae partae gloriam non uictoriam darent. Satis fuit
eritque unde belli decus pariatur: hinc pax petenda est. Quod deos immortales
inter nuncupanda uota expoposci, eius me compotem uoti uos facere potestis, si
meminisse uoltis non uos in Samnio nec in Volscis sed in Romano solo castra
habere, si illos colles quos cernitis patriae uestrae esse, si hunc exercitum
ciuium uestrorum, si me consulem uestrum, cuius ductu auspicioque priore anno
bis legiones Samnitium fudistis, bis castra ui cepistis. Ego sum M. Valerius
Coruus, milites, cuius uos nobilitatem beneficiis erga uos non iniuriis
sensistis, nullius superbae in uos legis, nullius crudelis senatus consulti
auctor, in omnibus meis imperiis in me seuerior quam in uos. Ac si cui genus,
si cui sua uirtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere spiritus
potuerunt, iis eram natus, id specimen mei dederam, ea aetate consulatum
adeptus eram, ut potuerim tres et uiginti annos natus consul patribus quoque
ferox esse non solum plebi. Quod meum factum dictumue consulis grauius quam
tribuni audistis? Eodem tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec
imperiosa dictatura geretur; ut neque in hos meos et patriae meae milites [sim]
mitior quam in uos—horreo dicere—hostes. Ergo uos prius in me strinxeritis
ferrum quam in uos ego; istinc signa canent, istinc clamor prius incipiet atque
impetus, si dimicandum est. Inducite in animum quod non induxerunt patres
auique uestri, non illi qui in Sacrum montem secesserunt, non hi qui postea
Auentinum insederunt. Exspectate, dum uobis singulis, ut olim Coriolano, matres
coniugesque crinibus passis obuiae ab urbe ueniant. Tum Volscorum legiones,
quia Romanum habebant ducem, quieuerunt: uos, Romanus exercitus, ne destiteritis
impio bello. T. Quincti, quocumque istic loco seu uolens seu inuitus
constitisti, si dimicandum erit, tum tu in nouissimos te recipito; fugeris
etiam honestius tergumque ciui dederis quam pugnaueris contra patriam. Nunc ad
pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et conloquii huius
salutaris interpres fueris. Postulate aequa et ferte; quamquam uel iniquis
standum est potius quam impias inter nos conseramus manus." T. Quinctius
plenus lacrimarum ad suos uersus "me quoque" inquit, "milites,
si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem. Non enim illa
modo Volscus aut Samnis sed Romanus uerba fecit, uester consul, uester
imperator, milites, cuius auspicia pro uobis experti nolite aduersus uos uelle
experiri. Qui pugnarent uobiscum infestius, et alios duces senatus habuit: qui
maxime uobis, suis militibus, parceret, cui plurimum uos, imperatori uestro,
crederetis, eum elegit. Pacem etiam qui uincere possunt uolunt: quid nos uelle
oportet? Quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos nostraque
omnia cognitae permittimus fidei?"
[41] Approbantibus clamore cunctis T.
Quinctius ante signa progressus in potestate dictatoris milites fore dixit;
orauit ut causam miserorum ciuium susciperet susceptamque eadem fide qua rem
publicam administrare solitus esset tueretur: sibi se priuatim nihil cauere;
nolle alibi quam in innocentia spem habere; militibus cauendum, quod apud
patres semel plebi, iterum legionibus cautum sit ne fraudi secessio esset.
Quinctio conlaudato, ceteris bonum animum habere iussis, dictator equo citato
ad urbem reuectus auctoribus patribus tulit ad populum in luco Petelino ne cui
militum fraudi secessio esset. Orauit etiam bona uenia Quirites ne quis eam rem
ioco serioue cuiquam exprobraret. Lex quoque sacrata militaris lata est ne
cuius militis scripti nomen nisi ipso uolente deleretur; additumque legi ne
quis, ubi tribunus militum fuisset, postea ordinum ductor esset. Id propter P.
Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus
militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant. Huic infensi
milites erant, quod semper aduersatus nouis consiliis fuisset et, ne particeps
eorum esset, [qui] ab Lautulis fugisse[n]t. Itaque cum hoc unum propter
Salonium ab senatu non impetraretur, tum Salonius obtestatus patres conscriptos
ne suum honorem pluris quam concordiam ciuitatis aestimarent, perpulit ut id
quoque ferretur. Aeque impotens postulatum fuit ut de stipendio
equitum—merebant autem triplex ea tempestate—aera demerentur, quod aduersati
coniurationi fuissent.
[42] Praeter haec inuenio apud quosdam L.
Genucium tribunum plebis tulisse ad plebem ne fenerare liceret; item aliis
plebi scitis cautum ne quis eundem magistratum intra decem annos caperet neu
duos magistratus uno anno gereret utique liceret consules ambos plebeios
creari. Quae si omnia concessa sunt plebi, apparet haud paruas uires
defectionem habuisse. Aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium
dictum sed per consules omnem rem actam neque antequam Romam ueniretur sed
Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse nec in T. Quincti
uillam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eumque a coniuratis
comprehensum ut dux fieret; inde ad quartum lapidem profectos loco munito
consedisse; nec ab ducibus mentionem concordiae ortam sed repente, eum in aciem
armati exercitus processissent, salutationem factam et permixtos dextras
iungere ac complecti inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules,
cum uiderent auersos a dimicatione militum animos, rettulisse ad patres de
concordia reconcilianda. Adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque
compositam inter antiquos rerum auctores constat. Et huius fama seditionis et
susceptum cum Samnitibus graue bellum aliquot populos ab Romana societate auertit,
et praeter Latinorum infidum iam diu foedus Priuernates etiam Norbam atque
Setiam, finitimas colonias Romanas, incursione subita depopulati sunt.
Liber VIII
[1] Iam consules erant C. Plautius iterum L.
Aemilius Mamercus, cum Setini Norbanique Romam nuntii defectionis Priuernatium
cum querimoniis acceptae cladis uenerunt. Volscorum item exercitum duce Antiati
populo consedisse ad Satricum allatum est. utrumque bellum Plautio sorte
euenit. prius ad Priuernum profectus extemplo acie conflixit; haud magno certamine
deuicti hostes; oppidum captum redditumque Priuernatibus praesidio ualido
imposito; agri partes duae ademptae. inde uictor exercitus Satricum contra
Antiates ductus. ibi magna utrimque caede atrox proelium fuit; et cum tempestas
eos neutro inclinata spe dimicantes diremisset, Romani nihil eo certamine tam
ambiguo fessi in posterum diem proelium parant. Volscis recensentibus quos
uiros in acie amisissent haudquaquam idem animus ad iterandum periculum fuit;
nocte pro uictis Antium agmine trepido sauciis ac parte impedimentorum relicta
abierunt. armorum magna uis cum inter caesa hostium corpora tum in castris
inuenta est. ea Luae Matri dare se consul dixit finesque hostium usque ad oram
maritimam est depopulatus. alteri consuli Aemilio ingresso Sabellum agrum non
castra Samnitium, non legiones usquam oppositae; ferro ignique uastantem agros
legati Samnitium pacem orantes adeunt. a quo reiecti ad senatum, potestate
facta dicendi, positis ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius
aduersus Sidicinos petierunt: quae se eo iustius petere, quod et in amicitiam
populi Romani secundis suis rebus, non aduersis ut Campani, uenissent, et
aduersus Sidicinos sumerent arma, suos semper hostes, populi Romani nunquam
amicos, qui nec ut Samnites in pace amicitiam nec ut Campani auxilium in bello
petissent, nec in fide populi Romani nec in dicione essent. cum de postulatis
Samnitium.
[2] T. Aemilius praetor senatum consuluisset
reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec,
quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per populum Romanum stetisse nec
contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit,
amicitia de integro reconcilietur; quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi
quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit. foedere icto cum
domum reuertissent extemplo inde exercitus Romanus deductus annuo stipendio et
trium mensum frumento accepto, quod pepigerat consul ut tempus indutiis daret
quoad legati redissent. Samnites copiis iisdem, quibus usi aduersus Romanum
bellum fuerant, contra Sidicinos profecti haud in dubia spe erant mature urbis
hostium potiundae, cum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est.
dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur,
ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est. ne Campani quidem + adeo
iniuriae Samnitium quam beneficii Romanorum memoria praesentior erat + his se
armis abstinuere. ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines
Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit; et
quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inuiti, ne saepius
dimicandum foret, agro hostium excessere. id spatium Samnitibus datum est Romam
legatos mittendi; qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati
quae hostes essent passi, precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani
uictoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent; ne uinci
etiam se ab ignauissimis populis sinerent; Latinos Campanosque, si sub dicione
populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro: sin imperium
abnuerent, armis coercerent. aduersus haec responsum anceps datum, quia fateri
pigebat in potestate sua Latinos iam non esse timebantque ne arguendo
abalienarent: Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere sed per
deditionem in fidem uenissent; itaque Campanos, seu uelint seu nolint,
quieturos; in foedere Latinos nihil esse quod bellare cum quibus ipsi uelint
prohibeant.
[3] Quod responsum sicut dubios Samnites
quidnam facturum Romanum censerent dimisit, ita Campanos metu abalienauit,
Latinos uelut nihil iam non concedentibus Romanis ferociores fecit. itaque per
speciem aduersus Samnites belli parandi crebra concilia indicentes omnibus
consultationibus inter se principes occulte Romanum coquebant bellum. huic
quoque aduersus seruatores suos bello Campanos aderat. sed quamquam omnia de
industria celabantur + priusquam mouerentur Romani tolli ab tergo Samnitem
hostem uolebant + tamen per quosdam priuatis hospitiis necessitudinibusque
coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt; iussisque ante tempus
consulibus abdicare se magistratu, quo maturius noui consules aduersus tantam
molem belli crearentur, religio incessit ab eis quorum imminutum imperium esset
comitia haberi. itaque interregnum initum. duo interreges fuere, M. Valerius ac
M. Fabius. creauit consules T. Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem. eo
anno Alexandrum Epiri regem in Italiam classem appulisse constat; quod bellum,
si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos peruenisset. eadem
aetas rerum magni Alexandri est, quem sorore huius ortum in alio tractu orbis,
inuictum bellis, iuuenem fortuna morbo exstinxit. ceterum Romani, etsi defectio
sociorum nominisque Latini haud dubia erat, tamen tamquam de Samnitibus non de
se curam agerent, decem principes Latinorum Romam euocauerunt, quibus
imperarent quae uellent. praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum
et L. Numisium Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam
Velitrasque et ipsas colonias Romanas Volsci etiam exciti ad arma erant; eos
nominatim euocari placuit. haud cuiquam dubium erat super qua re accirentur;
itaque concilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur euocatos se
ab senatu docent Romano et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea
responderi placeat, referunt.
[4] Cum aliud alii censerent, tum Annius:
'quamquam ipse ego rettuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam
rerum nostrarum pertinere arbitror quid agendum nobis quam quid loquendum sit.
facile erit explicatis consiliis accommodare rebus uerba. nam si etiam nunc sub
umbra foederis aequi seruitutem pati possumus, quid abest quin proditis
Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque dicto pareamus
respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint, posituros arma? sin autem tandem
libertatis desiderium remordet animos, si foedus [est], si societas aequatio
iuris est, si consanguineos nos Romanorum esse, quod olim pudebat, nunc
gloriari licet, si socialis illis exercitus is est quo adiuncto duplicent uires
suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque
nolint, cur non omnia aequantur? cur non alter ab Latinis consul datur? ubi
pars uirium, ibi et imperii pars est. est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum
quippe concedentibus Romam caput Latio esse; sed ut amplum uideri posset,
diuturna patientia fecimus. atqui si quando unquam consociandi imperii,
usurpandae libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest et uirtute uestra et
deum benignitate uobis datum. tempestatis patientiam negando militem; quis
dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solueremus?
pertulerunt tamen hunc dolorem. bellum nostro nomine cum Paelignis gessimus;
qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant, nihil
intercesserunt. Sidicinos in fidem receptos, Campanos ab se ad nos descisse,
exercitus nos parare aduersus Samnites, foederatos suos, audierunt nec mouerunt
se ab urbe. unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia uirium et nostrarum
et suarum? idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum
ab senatu Romano esse, ut facile appareret ne ipsos quidem iam postulare ut
Latium sub Romano imperio sit. usurpate modo postulando quod illi uobis taciti
concedunt. si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo
Romano modo senatuque sed Ioue ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me
dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse uelint, consulem alterum ab
nobis senatusque partem accipiant.' haec ferociter non suadenti solum sed
pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque quae e re
publica nominis Latini fideque sua uiderentur.
[5] Vbi est Romam uentum, in Capitolio eis
senatus datus est. ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate
patrum ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, Annius, tamquam uictor armis
Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus loqueretur, 'tempus erat'
inquit, 'T. Manli uosque patres conscripti, tandem iam uos nobiscum nihil pro imperio
agere, cum florentissimum deum benignitate [nunc] Latium armis uirisque,
Samnitibus bello uictis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Volscis
adiunctis, uideretis; colonias quoque uestras Latinum Romano praetulisse
imperium. sed quoniam uos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in
animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem,
consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque,
quoniam uires quoque aequari dis immortalibus placuit. consulem alterum Roma,
alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse,
unum populum, unam rem publicam fieri; et ut imperii eadem sedes sit idemque
omnibus nomen, quoniam ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque
bene uertat, sit haec sane patria potior et Romani omnes uocemur'. forte ita
accidit, ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui
adeo non tenuit iram ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset ut ab
Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum uenturum se esse
palam diceret et quemcumque in curia Latinum uidisset sua manu interempturum.
et conuersus ad simulacrum Iouis, 'audi, Iuppiter, haec scelera' inquit;
'audite, Ius Fasque. peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo,
Iuppiter, augurato templo captus atque ipse oppressus uisurus es? haecine
foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus uestris, Latini, haec L.
Tarquinius uobiscum postea fecit? non uenit in mentem pugna apud Regillum
lacum? adeo et cladium ueterum uestrarum et beneficiorum nostrorum erga uos
obliti estis?'
[6] Cum consulis uocem subsecuta patrum
indignatio esset, proditur memoriae aduersus crebram implorationem deum, quos
testes foederum saepius inuocabant consules, uocem Anni spernentis numina Iouis
Romani auditam. certe, cum commotus ira se a uestibulo templi citato gradu
proriperet, lapsus per gradus capite grauiter offenso impactus imo ita est saxo
ut sopiretur. exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in
incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore
caeli procellam effusam; nam et uera esse et apte ad repraesentandam iram deum
ficta possunt. Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos, cum iacentem
Annium uidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita uox pariter sit:
'bene habet; di pium mouere bellum. est caeleste numen; es, magne Iuppiter;
haud frustra te patrem deum hominum hac sede sacrauimus. quid cessatis,
Quirites uosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas
legiones Latinorum dabo, quemadmodum legatum iacentem uidetis.' adsensu populi
excepta uox consulis tantum ardoris animis fecit ut legatos proficiscentes cura
magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira
impetuque hominum tegeret. consensit et senatus bellum; consulesque duobus
scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium
exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique conuenerant, castra locant. ibi in
quiete utrique consuli eadem dicitur uisa species uiri maioris quam pro humano
habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem, ex altera exercitum
Deis Manibus Matrique Terrae deberi; utrius exercitus imperator legiones
hostium superque eas se deuouisset, eius populi partisque uictoriam fore. hos
ubi nocturnos uisus inter se consules contulerunt, placuit auerruncandae deum
irae uictimas caedi; simul ut, si extis eadem quae somnio uisa fuerant
portenderentur, alter uter consulum fata impleret. ubi responsa haruspicum
insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis
tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors uoluntaria consulis
exercitum in acie terreret, comparant inter se ut, ab utra parte cedere Romanus
exercitus coepisset, inde se consul deuoueret pro populo Romano Quiritibusque.
agitatum etiam in consilio est ut, si quando unquam seuero ullum imperio bellum
administratum esset, tunc uti disciplina militaris ad priscos redigeretur
mores. curam acuebat quod aduersus Latinos bellandum erat, lingua, moribus,
armorum genere, institutis ante omnia militaribus congruentes: milites
militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque
iisdem [in] praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant. per haec ne
quo errore milites caperentur, edicunt consules ne quis extra ordinem in hostem
pugnaret.
[7] Forte inter ceteros turmarum praefectos
qui exploratum in omnes partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius super
castra hostium cum suis turmalibus euasit, ita ut uix teli iactu ab statione
proxima abesset. ibi Tusculani erant equites; praeerat Geminus Maecius, uir cum
genere inter suos tum factis clarus. is ubi Romanos equites insignemque inter
eos praecedentem consulis filium + nam omnes inter se, utique illustres uiri,
noti erant + cognouit, 'unane' ait 'turma Romani cum Latinis sociisque bellum
gesturi estis? quid interea consules, quid duo exercitus consulares agent?'
'aderunt in tempore' Manlius inquit, 'et cum illis aderit Iuppiter ipse,
foederum a uobis uiolatorum testis, qui plus potest polletque. si ad Regillum
lacum ad satietatem uestram pugnauimus, hic quoque efficiemus profecto ne nimis
acies uobis et conlata signa nobiscum cordi sint.' ad ea Geminus paulum ab suis
equo prouectus: 'uisne igitur, dum dies ista uenit qua magno conatu exercitus
moueatis, interea tu ipse congredi mecum, ut nostro duorum iam hinc euentu
cernatur quantum eques Latinus Romano praestet?' mouet ferocem animum iuuenis
seu ira seu detractandi certaminis pudor seu inexsuperabilis uis fati. oblitus itaque
imperii patrii consulumque edicti, praeceps ad id certamen agitur, quo uinceret
an uinceretur haud multum interesset. equitibus ceteris uelut ad spectaculum
submotis, spatio, quod uacui interiacebat campi, aduersos concitant equos; et
cum infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam hostis, Maeci
trans ceruicem equi elapsa est. circumactis deinde equis, cum prior ad
iterandum ictum Manlius consurrexisset, spiculum inter aures equi fixit. ad
cuius uolneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis magna ui caput
quateret, excussit equitem, quem cuspide parmaque innixum attollentem se ab
graui casu Manlius ab iugulo, ita ut per costas ferrum emineret, terrae
adfixit; spoliisque lectis ad suos reuectus cum ouante gaudio turma in castra atque
inde ad praetorium ad patrem tendit, ignarus fati futurique, laus an poena
merita esset. 'ut me omnes' inquit, 'pater, tuo sanguine ortum uere ferrent,
prouocatus equestria haec spolia capta ex hoste caeso porto.' quod ubi audiuit
consul, extemplo filium auersatus contionem classico aduocari iussit.
[8] Quae ubi frequens conuenit, 'quandoque'
inquit, 'tu, T. Manli, neque imperium consulare neque maiestatem patriam
ueritus, aduersus edictum nostrum extra ordinem in hostem pugnasti et, quantum
in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc diem Romana res, soluisti
meque in eam necessitatem adduxisti, ut aut rei publicae mihi aut mei [meorum]
obliuiscendum sit, nos potius nostro delicto plectemur quam res publica tanto
suo damno nostra peccata luat; triste exemplum sed in posterum salubre
iuuentuti erimus. me quidem cum ingenita caritas liberum tum specimen istud
uirtutis deceptum uana imagine decoris in te mouet; sed cum aut morte tua
sancienda sint consulum imperia aut impunitate in perpetuum abroganda, nec te
quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam, quin disciplinam
militarem culpa tua prolapsam poena restituas + i, lictor, deliga ad palum'.
exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter quam in se quisque destrictam
cernentes securem metu magis quam modestia quieuere. itaque uelut demerso ab
admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam ceruice
caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae uoces sunt, ut neque
lamentis neque exsecrationibus parceretur spoliisque contectum iuuenis corpus,
quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra
uallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed
exempli etiam tristis in posterum essent. fecit tamen atrocitas poenae
oboedientiorem duci militem; et praeterquam quod custodiae uigiliaeque et ordo
stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum
descensum in aciem est, ea seueritas profuit. fuit autem ciuili maxime bello
pugna similis; adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos
erat. clipeis antea Romani usi sunt, dein, postquam stipendiarii facti sunt,
scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges similes Macedonicis, hoc
postea manipulatim structa acies coepit esse: postremi in plures ordines
instruebantur [ordo sexagenos milites, duos centuriones, uexillarium unum
habebat]. prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter se
modicum spatium; manipulus leues uicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat;
leues autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, uocabantur. haec prima frons
in acie florem iuuenum pubescentium ad militiam habebat. robustior inde aetas
totidem manipulorum, quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati
omnes, insignibus maxime armis. hoc triginta manipulorum agmen antepilanos
appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus
ordo unusquisque tres partes habebat + earum unam quamque primam pilum
uocabant. tribus ex uexillis constabat ordo; sexagenos milites, duos
centuriones, uexillarium unum habebat uexillum; centum octoginta sex homines
erant. primum uexillum triarios ducebat, ueteranum militem spectatae uirtutis,
secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium accensos, minimae
fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur. ubi his ordinibus
exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. si hastati
profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in interualla
ordinum principes recipiebant. tum principum pugna erat; hastati sequebantur;
triarii sub uexillis considebant, sinistro crure porrecto, scuta innixa umeris,
hastas suberecta cuspide in terra fixas, haud secus quam uallo saepta
inhorreret acies, tenentes. si apud principes quoque haud satis prospere esset
pugnatum a prima acie ad triarios se sensim referebant; inde rem ad triarios
redisse, cum laboratur, prouerbio increbruit. triarii consurgentes, ubi in
interualla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, extemplo
compressis ordinibus uelut claudebant uias unoque continenti agmine, iam nulla
spe post relicta, in hostem incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum
uelut uictos insecuti nouam repente aciem exsurgentem, auctam numero,
cernebant. scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum,
equitibus in singulas legiones trecenis. alterum tantum ex Latino dilectu
adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine
instruxerant aciem; nec uexilla cum uexillis tantum, uniuersi hastati cum
hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si
ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat. duo primi pili ex
utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis ualidus,
ceterum strenuus uir peritusque militiae, Latinus uiribus ingens bellatorque
primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerunt. Romano haud
satis fidenti uiribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem
sibi quem uellet legeret qui tutaretur eum ab uno destinato hoste; isque
iuuenis in acie oblatus ex centurione Latino uictoriam tulit. pugnatum est haud
procul radicibus Vesuuii~ montis, qua uia ad Veserim ferebat.
[9] Romani consules, priusquam educerent in
aciem, immolauerunt. Decio caput iocineris a familiari parte caesum haruspex
dicitur ostendisse: alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse.
'atqui bene habet' inquit Decius, 'si ab collega litatum est.' instructis,
sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem; Manlius dextro, Decius
laeuo cornu praeerat. primo utrimque aequis uiribus, eodem ardore animorum
gerebatur res; deinde ab laeuo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem
Latinorum, se ad principes recepere. in hac trepidatione Decius consul M.
Valerium magna uoce inclamat. 'deorum' inquit, 'ope, M. Valeri, opus est;
agedum, pontifex publicus populi Romani, praei uerba quibus me pro legionibus
deuoueam.' pontifex eum togam praetextam sumere iussit et uelato capite, manu
subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic
dicere: 'Iane, Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, Diui Nouensiles,
Di Indigetes, Diui, quorum est potestas nostrorum hostiumque, Dique Manes, uos
precor ueneror, ueniam peto feroque, uti populo Romano Quiritium uim uictoriam
prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore formidine morteque
adficiatis. sicut uerbis nuncupaui, ita pro re publica [populi Romani]
Quiritium, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium, legiones
auxiliaque hostium mecum Deis Manibus Tellurique deuoueo.' haec ita precatus
lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se deuotum pro exercitu
nuntiare; ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in
medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano
uisu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae qui pestem ab suis auersam
in hostes ferret. ita omnis terror pauorque cum illo latus signa primo
Latinorum turbauit, deinde in totam penitus aciem peruasit. euidentissimum id
fuit quod, quacumque equo inuectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere
icti pauebant; ubi uero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae
cohortes Latinorum fugam ac uastitatem late fecerunt. simul et Romani exsolutis
religione animis, uelut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt;
nam et rorarii procurrerant inter antepilanos addiderantque uires hastatis ac
principibus et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum
exspectabant.
[10] Procedente deinde certamine cum aliis
partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito euentu collegae,
cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus
tam memorabilem mortem esset, paulisper addubitauit an consurgendi iam triariis
tempus esset; deinde melius ratus integros eos ad ultimum discrimen seruari,
accensos ab nouissima acie ante signa procedere iubet. qui ubi subiere,
extemplo Latini, tamquam idem aduersarii fecissent, triarios suos excitauerunt;
qui aliquamdiu pugna atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut
praefregissent aut hebetassent, pellerent [ui] tamen hostem, debellatum iam
rati peruentumque ad extremam aciem, tum consul triariis 'consurgite nunc'
inquit, 'integri aduersus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac
liberorum, memores consulis pro uestra uictoria morte occubantis'. ubi triarii
consurrexerunt integri refulgentibus armis, noua ex improuiso exorta acies,
receptis in interualla ordinum antepilanis, clamore sublato principia Latinorum
perturbant hastisque ora fodientes primo robore uirorum caeso per alios
manipulos uelut inermes prope intacti euasere tantaque caede perrupere cuneos
ut uix quartam partem relinquerent hostium. Samnites quoque sub radicibus
montis procul instructi praebuere terrorem Latinis. ceterum inter omnes ciues
sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit, quorum alter omnes
minas periculaque ab deis superis inferisque in se unum uertit, alter ea
uirtute eoque consilio in proelio fuit ut facile conuenerit inter Romanos
Latinosque, qui eius pugnae memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T.
Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse uictoriam. Latini ex fuga
se Minturnas contulerunt. castra secundum proelium capta multique mortales ibi
uiui oppressi, maxime Campani. Decii corpus ne eo die inueniretur, nox
quaerentes oppressit; postero die inuentum inter maximum hostium stragem,
coopertum telis, funusque ei par morti celebrante collega factum est. illud
adiciendum uidetur licere consuli dictatorique et praetori, cum legiones hostium
deuoueat, non utique se sed quem uelit ex legione Romana scripta ciuem
deuouere; si is homo qui deuotus est moritur, probe factum uideri; ni moritur,
tum signum septem pedes altum aut maius in terram defodi et piaculum [hostia]
caedi; ubi illud signum defossum erit, eo magistratum Romanum escendere fas non
esse. sin autem sese deuouere uolet, sicuti Decius deuouit, ni moritur, neque
suum neque publicum diuinum pure faciet, siue hostia siue quo alio uolet. qui
sese deuouerit, Volcano arma siue cui alii diuo uouere uolet ius est. telo,
super quod stans consul precatus est, hostem potiri fas non est; si potiatur,
Marti suouetaurilibus piaculum fieri. haec,
[11] Etsi omnis diuini humanique moris
memoria aboleuit noua peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud
ab re duxi uerbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre. Romanis
post proelium demum factum Samnites uenisse subsidio exspectato euentu pugnae
apud quosdam auctores inuenio. Latinis quoque ab Lauinio auxilium, dum deliberando
terunt tempus, uictis demum ferri coeptum; et, cum iam portis prima signa et
pars agminis esset egressa, nuntio allato de clade Latinorum cum conuersis
signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse
ferunt pro paulula uia magnam mercedem esse Romanis soluendam. qui Latinorum
pugnae superfuerant, multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent,
Vescia urbs eis receptaculum fuit. ibi in conciliis Numisius imperator eorum,
adfirmando communem uere Martem belli utramque aciem pari caede prostrauisse
uictoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro uictis fortunam et
illos gerere; funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum
consulis deuoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque,
stragem et ante signa et post signa factam; triarios postremo rem restituisse.
Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento uel Latium
propius esse uel Volscos quam Romam; itaque si uideatur eis, se ex Latinis et
ex Volscis populis iuuentute propere excita rediturum infesto exercitu Capuam
esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato aduentu
perculsurum. fallacibus litteris circa Latium nomenque Volscum missis, quia qui
non interfuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius
undique exercitus raptim conscriptus conuenit. huic agmini Torquatus consul ad
Trifanum + inter Sinuessam Minturnasque is locus est + occurrit. priusquam
castris locus caperetur, sarcinis utrimque in aceruum coniectis pugnatum
debellatumque est; adeo enim accisae res sunt ut consuli uictorem exercitum ad
depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam
Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati. Latinus ager Priuernati
addito agro et Falernus, qui populi Campani fuerat, usque ad Volturnum flumen
plebi Romanae diuiditur. bina in Latino iugera ita ut dodrante ex Priuernati
complerent data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate
adiectis. extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia
non desciuerant; cum Laurentibus renouari foedus iussum renouaturque ex eo
quotannis post diem decimum Latinarum. equitibus Campanis ciuitas Romana data,
monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. uectigal
quoque eis Campanus populos iussus pendere in singulos quotannis + fuere autem
mille et sexcenti + denarios nummos quadringenos quinquagenos.
[12] Ita bello gesto, praemiis poenaque pro
cuiusque merito persolutis T. Manlius Romam rediit; cui uenienti seniores
tantum obuiam exisse constat, iuuentutem et tunc et omni uita deinde auersatam
eum exsecratamque. Antiates in agrum Ostiensem Ardeatem Solonium incursiones
fecerunt. Manlius consul quia ipse per ualetudinem id bellum exsequi nequierat,
dictatorem L. Papirium Crassum, qui tum forte erat praetor, dixit; ab eo
magister equitum L. Papirius Cursor dictus. nihil memorabile aduersus Antiates
ab dictatore gestum est, cum aliquot menses statiua in agro Antiati habuisset.
anno insigni uictoria de tot ac tam potentibus populis, ad hoc consulum
alterius nobili morte, alterius sicut truci ita claro ad memoriam imperio,
successere consules Ti. Aemilius Mamercinus Publilius Philo, neque in similem
materiam rerum, et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica magis quam
patriae memores. Latinos ob iram agri amissi rebellantes in campis Fenectanis
fuderunt castrisque exuerunt. ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae
erant, in deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi iuuentus caesa
erat, Aemilius ad Pedum exercitum duxit. Pedanos tuebatur Tiburs Praenestinus
Veliternusque populus; uenerant et ab Lanuuio Antioque auxilia. ubi cum
proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum
populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret, bello infecto
repente omisso consul, quia collegae decretum triumphum audiuit, ipse quoque
triumphi ante uictoriam flagitator Romam rediit. qua cupiditate offensis
patribus negantibusque nisi Pedo capto aut dedito triumphum, hinc alienatus ab
senatu Aemilius seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit. nam
neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres destitit, collega
haudquaquam aduersante quia et ipse de plebe erat + materiam autem praebebat
criminibus ager in Latino Falernoque agro maligne plebei diuisus + et postquam
senatus finire imperium consulibus cupiens dictatorem aduersus rebellantes
Latinos dici iussit, Aemilius, [tum] cuius fasces erant, collegam dictatorem
dixit; ab eo magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura popularis et
orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges secundissimas plebei,
aduersas nobilitati tulit: unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent;
alteram, ut legum quae comitiis centuriatis ferrentur ante initum suffragium
patres auctores fierent; tertiam, ut alter utique ex plebe + cum eo uentum sit
ut utrumque plebeium fieri liceret + censor crearetur. plus eo anno domi
acceptum cladis ab consulibus ac dictatore quam ex uictoria eorum bellicisque
rebus foris auctum imperium patres credebant.
[13] Anno insequenti, L. Furio Camillo C.
Maenio consulibus, quo insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli,
exprobraretur, Pedum armis uirisque et omni ui expugnandum ac delendum senatus
fremit coactique noui consules omnibus eam rem praeuerti proficiscuntur. iam
Latio is status erat rerum ut neque bellum neque pacem pati possent; ad bellum
opes deerant; pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur. mediis consiliis
standum uidebatur ut oppidis se tenerent + ne lacessitus Romanus causam belli
haberet + et, si cuius oppidi obsidio nuntiata esset, undique ex omnibus
populis auxilium obsessis ferretur. neque tamen nisi admodum a paucis populis
Pedani adiuti sunt. Tiburtes Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum peruenere;
Aricinos Lanuuinosque et Veliternos Antiatibus Volscis se coniungentes ad
Asturae flumen Maenius improuiso adortus fudit. Camillus ad Pedum cum
Tiburtibus, maxime ualido exercitu, maiore mole quamquam aeque prospero euentu
pugnat. tumultum maxime repentina inter proelium eruptio oppidanorum fecit; in
quos parte exercitus conuersa Camillus non compulit solum eos intra moenia sed
eodem etiam die, cum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit.
placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad
perdomandum Latium uictorem circumducere exercitum; nec quieuere antequam
expugnando aut in deditionem accipiendo singulas urbes Latium omne subegere.
praesidiis inde dispositis per recepta oppida Romam ad destinatum omnium consensu
triumphum decessere. additus triumpho honos ut statuae equestres eis, rara illa
aetate res, in foro ponerentur. priusquam comitiis in insequentem annum
consules rogarent, Camillus de Latinis populis ad senatum rettulit atque ita
disseruit: 'patres conscripti, quod bello armisque in Latio agendum fuit, id
iam deum benignitate ac uirtute militum ad finem uenit. caesi ad Pedum
Asturamque sunt exercitus hostium; oppida Latina omnia et Antium ex Volscis aut
ui capta aut recepta in deditionem praesidiis tenentur uestris. reliqua
consultatio est, quoniam rebellando saepius nos sollicitant, quonam modo
perpetua pace quietos obtineamus. di immortales ita uos potentes huius consilii
fecerunt ut, sit Latium deinde an non sit, in uestra manu posuerint; itaque pacem
uobis, quod ad Latinos attinet, parare in perpetuum uel saeuiendo uel
ignoscendo potestis. uoltis crudeliter consulere in deditos uictosque? licet
delere omne Latium, uastas inde solitudines facere, unde sociali egregio
exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis. uoltis exemplo maiorum
augere rem Romanam uictos in ciuitatem accipiendo? materia crescendi per summam
gloriam suppeditat. certe id firmissimum longe imperium est quo oboedientes
gaudent. sed maturato opus est quidquid statuere placet; tot populos inter spem
metumque suspensos animi habetis; et uestram itaque de eis curam quam primum
absolui et illorum animos, dum exspectatione stupent, seu poena seu beneficio
praeoccupari oportet. nostrum fuit efficere ut omnium rerum uobis ad consulendum
potestas esset; uestrum est decernere quod optimum uobis reique publicae sit.'
[14] Principes senatus relationem consulis de
summa rerum laudare sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse
consilium dicere, [si] ut pro merito cuiusque statueretur, [si] de singulis
nominatim referrent populis. relatum igitur de singulis decretumque. Lanuuinis
ciuitas data sacraque sua reddita, cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis
communis Lanuuinis municipibus cum populo Romano esset. Aricini Nomentanique et
Pedani eodem iure quo Lanuuini in ciuitatem accepti. Tusculanis seruata ciuitas
quam habebant crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores uersum.
in Veliternos, ueteres ciues Romanos, quod totiens rebellassent, grauiter
saeuitum: et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim
habitare, ut eius qui cis Tiberim deprehensus esset usque ad mille pondo assium
clarigatio esset nec priusquam aere persoluto is qui cepisset extra uincula
captum haberet. in agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem
antiquae frequentiae Velitrae receperunt. et Antium noua colonia missa, cum eo
ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni uellent; naues inde
longae abactae interdictumque mari Antiati populo est et ciuitas data. Tiburtes
Praenestinique agro multati neque ob recens tantum rebellionis commune cum
aliis Latinis crimen sed quod taedio imperii Romani cum Gallis, gente efferata,
arma quondam consociassent. ceteris Latinis populis conubia commerciaque et
concilia inter se ademerunt. Campanis equitum honoris causa, quia cum Latinis
rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta
pacataque semper fuisset uia, ciuitas sine suffragio data. Cumanos
Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit. naues
Antiatium partim in naualia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum
suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.
[15] C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto
consulibus, cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona
pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum. Aurunci, T. Manlio
consule in deditionem accepti, nihil deinde mouerant; eo petendi auxilii ab
Romanis causa iustior fuit. sed priusquam consules ab urbe + iusserat enim
senatus defendi Auruncos + exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu
oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse,
quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis
deletam. ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii
essent, dictatorem dici iussit. dictus C. Claudius Inregillensis magistrum
equitum C. Claudium Hortatorem dixit. religio inde iniecta de dictatore et, cum
augures uitio creatum uideri dixissent, dictator magisterque equitum se
magistratu abdicarunt. eo anno Minucia Vestalis, suspecta primo propter
mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice seruo, cum
decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere,
facto iudicio uiua sub terram ad portam Collinam dextra uiam stratam defossa
Scelerato campo; credo ab incesto id ei loco nomen factum. eodem anno Q.
Publilius Philo praetor primum de plebe aduersante Sulpicio consule, qui
negabat rationem eius se habiturum, est factus senatu, cum in summis imperiis
id non obtinuisset, minus in praetura tendente.
[16] Insequens annus, L. Papirio Crasso K.
Duillio consulibus, Ausonum magis nouo quam magno bello fuit insignis. ea gens
Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat; unoque proelio
haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus, propinquitate urbium et
ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit. nec tamen omissa eius belli cura
patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi mouerant bellum aut mouentibus
auxilium tulerant aut causa armorum fuerant. itaque omni ope adnisi sunt, ut
maximum ea tempestate imperatorem M. Valerium Coruum consulem quartum facerent;
collega additus Coruo M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum
ab consulibus ut extra sortem Corui ea prouincia esset. exercitu uictore a
superioribus consulibus accepto ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus,
cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria pauidos clamore atque impetu
primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus. et militum quidem is erat
ardor ut iam inde cum scalis succedere ad muros uellent euasurosque
contenderent; Coruus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam
periculo peragere inceptum uoluit. itaque aggerem et uineas egit turresque muro
admouit, quarum usum forte oblata opportunitas praeuertit. namque M. Fabius,
captiuus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die uinculis ruptis per
murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, manibus
se demisisset, perpulit imperatorem ut uino epulisque sopitos hostes
adgrederetur; nec maiore certamine capti cum urbe Ausones sunt quam acie fusi
erant. praeda capta ingens est praesidioque imposito Calibus reductae Romam
legiones. consul ex senatus consulto triumphauit et, ne Atilius expers gloriae
esset, iussi ambo consules aduersus Sidicinos ducere exercitum. dictatorem ante
ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium
Mamercinum; is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit. dictatore comitia
habente consules creati sunt T. Veturius Sp. Postumius. etsi belli pars cum
Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praeuenirent desiderium plebis, de
colonia deducenda Cales rettulerunt; factoque senatus consulto ut duo milia
quingenti homines eo scriberentur, tres uiros coloniae deducendae agroque
diuidundo creauerunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.
[17] Noui deinde consules a ueteribus
exercitu accepto ingressi hostium fines populando usque ad moenia atque urbem
peruenerunt. ibi quia ingenti exercitu comparato Sidicini et ipsi pro extrema
spe dimicaturi enixe uidebantur et Samnium fama erat conciri ad bellum,
dictator ab consulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus,
magister equitum M. Antonius. religio deinde incessit uitio eos creatos
magistratuque se abdicauerunt; et quia pestilentia insecuta est, uelut omnibus
eo uitio contactis auspiciis res ad interregnum rediit. ab interregno inito per
quintum demum interregem, M. Valerium Coruum, creati consules A. Cornelius
iterum et Cn. Domitius. tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu ualuit
ut dictatorem dici placeret; dictus M. Papirius Crassus et magister equitum P.
Valerius Publicola. a quibus cum dilectus intentius quam aduersus finitima
bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia apud Gallos esse.
Samnium quoque iam alterum annum turbari nouis consiliis suspectum erat; eo ex
agro Sidicino exercitus Romanus non deductus. ceterum Samnites bellum Alexandri
Epirensis in Lucanos traxit; qui duo populi aduersus regem escensionem a Paesto
facientem signis conlatis pugnauerunt. eo certamine superior Alexander +
incertum qua fide culturus, si perinde cetera processissent + pacem cum Romanis
fecit. eodem anno census actus nouique ciues censi. tribus propter eos additae
Maecia et Scaptia; censores addiderunt Q. Publilius Philo Sp. Postumius. Romani
facti Acerrani lege ab L. Papirio praetore lata, qua ciuitas sine suffragio
data. haec eo anno domi militiaeque gesta.
[18] Foedus insequens annus seu intemperie
caeli seu humana fraude fuit, M. Claudio Marcello C. Valerio consulibus. +
Flaccum Potitumque uarie in annalibus cognomen consulis inuenio; ceterum in eo
parui refert quid ueri sit +. illud peruelim + nec omnes auctores sunt +
proditum falso esse uenenis absumptos quorum mors infamem annum pestilentia
fecerit; sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogauerim, exponenda
est. cum primores ciuitatis similibus morbis eodemque ferme omnes euentu
morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se
causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud
futurum noxae indicium. Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum
referunt consensusque ordinis fides indici data. tum patefactum muliebri fraude
ciuitatem premi matronasque ea uenena coquere et, si sequi extemplo uelint,
manifesto deprehendi posse. secuti indicem et coquentes quasdam medicamenta et
recondita alia inuenerunt; quibus in forum delatis et ad uiginti matronis, apud
quas deprehensa erant, per uiatorem accitis duae ex eis, Cornelia ac Sergia,
patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab
confutante indice bibere iussae ut se falsum commentam arguerent, spatio ad
conloquendum sumpto, cum submoto populo [in conspectu omnium] rem ad ceteras
rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto [in conspectu omnium]
medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt. comprehensae extemplo earum
comites magnum numerum matronarum indicauerunt; ex quibus ad centum septuaginta
damnatae; neque de ueneficiis ante eam diem Romae quaesitum est. prodigii ea
res loco habita captisque magis mentibus quam consceleratis similis uisa;
itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clauum ab
dictatore fixum alienatas[que] discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui
fecisse, dictatorem claui figendi causa creari placuit. creatus Cn. Quinctilius
magistrum equitum L. Valerium dixit, qui fixo clauo magistratu se abdicauerunt.
[19] Creati consules L. Papirius Crassus iterum
L. Plautius Venox; cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani
Romam uenerunt, orantes ut in fidem reciperentur: si a Samnitium armis defensi
essent, se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros. missi
tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus, ut eorum populorum finibus uim
abstinerent; ualuitque ea legatio, non tam quia pacem uolebant Samnites quam
quia nondum parati erant ad bellum.
Eodem anno Priuernas bellum initum, cuius
socii Fundani, dux etiam fuit Fundanus, Vitruuius Vaccus, uir non domi solum
sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio eius, quae Vacci prata diruto
aedificio publicatoque solo appellata. aduersus hunc uastantem effuse Setinum
Norbanumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud procul castris eius
consedit. Vitruuio nec ut uallo se teneret aduersus ualidiorem hostem sana
constare mens, nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere; uix tota
extra portam castrorum explicata acie, fugam magis retro quam proelium aut
hostem spectante milite, sine consilio, sine audacia depugnat. ut et leui
momento nec ambigue est uictus, ita breuitate ipsa loci facilique receptu in
tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede est tutatus; nec fere
quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, cum in castra
ruerent, caesi; primisque tenebris Priuernum inde petitum agmine trepido, ut
muris potius quam uallo sese tutarentur. a Priuerno Plautius alter consul
peruastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.
ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant se pro Vitruuio sectamque
eius secutis precatum uenisse sed pro Fundano populo; quem extra culpam belli
esse ipsum Vitruuium iudicasse, cum receptaculum fugae Priuernum habuerit non
patriam [Fundanos]. Priuerni igitur hostes populi Romani quaerendos
persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis utriusque patriae
immemores defecerint: Fundis pacem esse et animos Romanos et gratam memoriam
acceptae ciuitatis. orare se consulem ut bellum ab innoxio populo abstineat;
agros, urbem, corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in potestate
populi Romani esse futuraque. conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam
missis in officio Fundanos esse ad Priuernum flexit iter. prius animaduersum in
eos qui capita coniurationis fuerant a consule scribit Claudius: ad trecentos
quinquaginta ex coniuratis uinctos Romam missos eamque deditionem ab senatu non
acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi uelle Fundanum populum
censuerint. Priuernum.
[20] Duobus consularibus exercitibus cum
obsideretur, alter consul comitiorum causa Romam reuocatus. carceres eo anno in
circo primum statuti. nondum perfunctos cura Priuernatis belli tumultus Gallici
fama atrox inuasit, haud ferme unquam neglecta patribus. extemplo igitur
consules noui, L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius, eo ipso die, Kalendis
Quinctilibus, quo magistratum inierunt, comparare inter se prouincias iussi,
Mamercinus, cui Gallicum bellum euenerat, scribere exercitum sine ulla
uacationis uenia; quin opificum quoque uolgus et sellularii, minime militiae
idoneum genus, exciti dicuntur; Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde
obuiam Gallis iretur; longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem
incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius
quiete a Gallis Priuernum omnis conuersa uis. duplex inde fama est: alii ui
captam urbem Vitruuiumque uiuum in potestatem uenisse: alii priusquam ultima
adhiberetur uis, ipsos se in deditionem consuli caduceum praeferentes
permisisse auctores sunt Vitruuiumque ab suis traditum. senatus de Vitruuio
Priuernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priuerni muris
praesidioque ualido imposito ad triumphum accersit: Vitruuium in carcere
adseruari iussit quoad consul redisset, tum uerberatum necari: aedes eius, quae
essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda. quodque
aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus
aduersus aedem Quirini. de senatu Priuernate ita decretum, ut qui senator
Priuerni post defectionem ab Romanis mansisset trans Tiberim lege eadem qua
Veliterni habitaret. his ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de
Priuernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruuio sociisque eius noxae
apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Priuernatibus ratus,
'quoniam auctores defectionis' inquit, 'meritas poenas et ab dis immortalibus
et a uobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri?
equidem, etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen,
cum uideam Priuernates uicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima
pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui uelim'.
[21] Cum ipsa per se res anceps esset, prout
cuiusque ingenium erat atrocius mitiusue suadentibus, tum incertiora omnia unus
ex Priuernatibus legatis fecit, magis condicionis in qua natus esset quam
praesentis necessitatis memor; qui interrogatus a quodam tristioris sententiae
auctore quam poenam meritos Priuernates censeret, 'eam' inquit 'quam merentur
qui se libertate dignos censent'. cuius cum feroci responso infestiores factos
uideret consul eos qui ante Priuernatium causam impugnabant, ut ipse benigna
interrogatione mitius responsum eliceret, 'quid si poenam' inquit, 'remittimus
uobis, qualem nos pacem uobiscum habituros speremus?' 'si bonam dederitis,'
inquit 'et fidam et perpetuam; si malam, haud diuturnam.' tum uero minari nec
id ambigue Priuernatem quidam et illis uocibus ad rebellandum incitari pacatos
populos; pars melior senatus ad molliora responsa trahere et dicere uiri et
liberi uocem auditam: an credi posse ullum populum aut hominem denique in ea
condicione, cuius eum paeniteat, diutius quam necesse sit mansurum? ibi pacem
esse fidam ubi uoluntarii pacati sint, neque eo loco ubi seruitutem esse uelint
fidem sperandam esse. in hanc sententiam maxime consul ipse inclinauit animos,
identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus,
dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui
Romani fiant. itaque et in senatu causam obtinuere et ex auctoritate patrum
latum ad populum est ut Priuernatibus ciuitas daretur. eodem anno Anxur
trecenti in coloniam missi sunt; bina iugera agri acceperunt.
[22] Secutus est annus nulla re belli domiue
insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod
Fregellas + Segninorum is ager, deinde Volscorum fuerat + colonia deducta et
populo uisceratio data a M. Flauio in funere matris. erant qui per speciem
honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum
die dicta ab aedilibus crimine stupratae matrisfamiliae absoluisset. data
uisceratio in praeteritam iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit
tribunatuque plebei proximis comitiis absens petentibus praefertur. Palaepolis
fuit haud procul inde ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem
habitabat. Cumis erant oriundi; Cumani Chalcide Euboica originem trahunt.
classe, qua aduecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius quod accolunt
potuere, primo [in] insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in
continentem ausi sedes transferre. haec ciuitas cum suis uiribus tum Samnitium
infidae aduersus Romanos societati freta, siue pestilentiae quae Romanam urbem
adorta nuntiabatur fidens, multa hostilia aduersus Romanos agrum Campanum
Falernumque incolentes fecit. igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone
iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis cum relatum
esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex
auctoritate patrum populus Palaepolitanis bellum fieri iussit. inter consules
prouinciis comparatis bello Graeci persequendi Publilio euenerunt; Cornelius
altero exercitu Samnitibus, si qua se mouerent, oppositus + fama autem erat
defectioni Campanorum imminentes admoturos castra + ; ibi optimum uisum
Cornelio statiua habere.
[23] Ab utroque consule exiguam spem pacis
cum Samnitibus esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum militum
et quattuor Samnitium magis Nolanis cogentibus quam uoluntate Graecorum recepta
Palaepoli; [miserat; Romae compertum,] Cornelius dilectum indictum a
magistratibus uniuersumque Samnium erectum ac uicinos populos, Priuernatem
Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari. ob haec cum legatos mitti
placuisset prius ad Samnites quam bellum fieret, responsum redditur ab
Samnitibus ferox. ultro incusabant iniurias Romanorum, neque eo neglegentius ea
quae ipsis obicerentur purgabant: haud ullo publico consilio auxilioue iuuari
Graecos nec Fundanum Formianumue a se sollicitatos; quippe minime paenitere se
uirium suarum, si bellum placeat. ceterum non posse dissimulare aegre pati
ciuitatem Samnitium quod Fregellas ex Volscis captas dirutasque ab se
restituerit Romanus populus coloniamque in Samnitium agro imposuerint, quam
coloni eorum Fregellas appellent; eam se contumeliam iniuriamque, ni sibi ab
iis qui fecerint dematur, ipsos omni ui depulsuros esse. cum Romanus legatus ad
disceptandum eos ad communes socios atque amicos uocaret, 'quid perplexe
agimus?' inquit; 'nostra certamina, Romani, non uerba legatorum nec hominum
quisquam disceptator sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et arma et
communis Mars belli decernet. proinde inter Capuam Suessulamque castra castris
conferamus et Samnis Romanusne imperio Italiam regat decernamus.' legati
Romanorum cum se non quo hostis uocasset sed quo imperatores sui duxissent
ituros esse respondissent * * * * iam Publilius inter Palaepolim
Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui
qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant. itaque cum et
comitiorum dies instaret et Publilium imminentem hostium muris auocari ab spe
capiendae in dies urbis haud e re publica esset, actum cum tribunis est ad
populum ferrent ut, cum Q. Publilius Philo consulatu abisset, pro consule rem
gereret quoad debellatum cum Graecis esset. L. Cornelio, quia ne eum quidem in
Samnium iam ingressum reuocari ab impetu belli placebat, litterae missae ut
dictatorem comitiorum causa diceret. dixit M. Claudium Marcellum; ab eo
magister equitum dictus Sp. Postumius. nec tamen ab dictatore comitia sunt
habita, quia uitione creatus esset in disquisitionem uenit. consulti augures
uitiosum uideri dictatorem pronuntiauerunt. eam rem tribuni suspectam
infamemque criminando fecerunt: nam neque facile fuisse id uitium nosci, cum
consul oriens de nocte silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam
publice priuatimue de ea re scriptum esse nec quemquam mortalium exstare qui se
uidisse aut audisse quid dicat quod auspicium dirimeret, neque augures diuinare
Romae sedentes potuisse quid in castris consuli uitii obuenisset; cui non
apparere, quod plebeius dictator sit, id uitium auguribus uisum? haec aliaque
ab tribunis nequiquam iactata; tamen ad interregnum res redit, dilatisque alia
atque alia de causa comitiis quartus decimus demum interrex L. Aemilius
consules creat C. Poetelium L. Papirium Mugillanum; Cursorem in aliis annalibus
inuenio.
[24] Eodem anno Alexandream in Aegypto proditum
conditam Alexandrumque Epiri regem ab exsule Lucano interfectum sortes Dodonaei
Iouis euentu adfirmasse. accito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat,
caueret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem: ibi fatis eius terminum dari.
eoque ocius transmisit in Italiam ut quam maxime procul abesset urbe Pandosia
in Epiro et Acheronte amni, quem ex Molosside fluentem in Stagna Inferna
accipit Thesprotius sinus. ceterum ut ferme fugiendo in media fata ruitur, cum
saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam, Tarentinorum coloniam,
ex Lucanis Sipontumque, Bruttiorum Consentiam ac Terinam, alias inde
Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes et trecentas familias illustres in
Epirum quas obsidum numero haberet misisset, haud procul Pandosia urbe, imminente
Lucanis ac Bruttiis finibus, tres tumulos aliquantum inter se distantes
insedit, ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis faceret; et
ducentos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius
generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem. imbres continui
campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter
se auxilio, duo praesidia quae sine rege erant improuiso hostium aduentu
opprimuntur; deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes conuersi. inde ab
Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt pactoque reditu promissum est regem
aut uiuum aut mortuum in potestatem daturos. ceterum cum delectis ipse egregium
facinus ausus per medios erumpit hostes et ducem Lucanorum comminus congressum obtruncat;
contrahensque suos ex fuga palatos peruenit ad amnem ruinis recentibus pontis,
quem uis aequae abstulerat, indicantem iter. quem cum incerto uado transiret
agmen, fessus metu ac labore miles, increpans nomen abominandum fluminis, 'iure
Acheros uocaris' inquit. quod ubi ad aures accidit regis, adiecit extemplo
animum fatis suis substititque dubius an transiret. tum Sotimus, minister ex
regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans
indicat Lucanos insidiis quaerere locum. quos ubi respexit rex procul grege
facto uenientes, stringit gladium et per medium amnem transmittit equum; iamque
in uadum egressum eminus ueruto Lucanus exsul transfigit. lapsum inde cum
inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia. ibi foeda
laceratio corporis facta. namque praeciso medio partem Consentiam misere, pars
ipsis retenta ad ludibrium; quae cum iaculis saxisque procul incesseretur,
mulier una ultra humanarum irarum fidem saeuienti turbae immixta, ut parumper
sustinerent precata, flens ait uirum sibi liberosque captos apud hostes esse;
sperare corpore regio utcumque mulcato se suos redempturam. is finis
laceratione fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum reliquum fuit cura
mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes remissa, inde Epirum deuecta ad
Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem, quarum mater magni Alexandri altera,
soror altera fuit. haec de Alexandri Epirensis tristi euentu, quamquam Romano
bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in Italia bella gessit, paucis dixisse
satis sit.
[25] Eodem anno lectisternium Romae quinto
post conditam urbem iisdem quibus ante placandis habitum est dies. noui deinde
consules iussu populi cum misissent qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi
maiore conatu quam aduersus Graecos cuncta parabant; et alia noua nihil tum
animo tale agitantibus accesserunt auxilia. Lucani atque Apuli, quibus gentibus
nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem uenerunt, arma uirosque ad
bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore etiam in
Samnio res prospere gesta. tria oppida in potestatem uenerunt, Allifae,
Callifae, Rufrium, aliusque ager primo aduentu consulum longe lateque est
peruastatus. hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello quo Graeci
obsidebantur iam finis aderat. nam praeterquam quod intersaeptis munimentis
hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis quibus
hostis territabat patiebantur et uelut capti a suismet ipsis praesidiis indigna
iam liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt
[patiebantur]. itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset noua auxilia
uentura, Samnitium plus quam uellent intra moenia esse rebantur, Tarentinorum
iuuentutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut
Romanis hostibus resisterent, exspectabant. postremo leuissimum malorum deditio
ad Romanos uisa: Charilaus et Nymphius principes ciuitatis communicato inter se
consilio partes ad rem agendam diuisere, ut alter ad imperatorem Romanorum
transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem.
Charilaus fuit qui ad Publilium Philonem uenit et, quod bonum faustum felix
Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse. eo
facto utrum ab se prodita an seruata patria uideatur, in fide Romana positum
esse. sibi priuatim nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam
pacisci magis ut, si successisset inceptum, cogitaret populus Romanus potius
cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset quam qua stultitia
et temeritate de officio decessum. conlaudatus ab imperatore tria milia militum
ad occupandam eam partem urbis quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei
L. Quinctius tribunus militum praepositus.
[26] Eodem tempore et Nymphius praetorem
Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut
circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumuehi ad Romanum
agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum; sed ut
falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naues deducendas. quod quo
maturius fieret, omnis iuuentus Samnitium praeter necessarium urbis praesidium
ad litus missa. ubi dum Nymphius in tenebris et multitudine semet ipsa
impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus, Charilaus ex
composito ab sociis in urbem receptus, cum summa urbis Romano milite implesset,
tolli clamorem iussit; ad quem Graeci signo accepto a principibus quieuere,
Nolani per auersam partem urbis uia Nolam ferente effugiunt. Samnitibus
exclusis ab urbe ut expeditior in praesentia fuga, ita foedior postquam
periculo euaserunt uisa, quippe qui inermes nulla rerum suarum non relicta
inter hostes, ludibrium non externis modo sed etiam popularibus, spoliati atque
egentes domos rediere. haud ignarus opinionis alterius, qua haec proditio ab
Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est,
tum foedus Neapolitanum + eo enim deinde summa rei Graecorum uenit + similius
uero facit ipsos in amicitiam redisse. Publilio triumphus decretus, quod satis
credebatur obsidione domitos hostes in fidem uenisse. duo singularia haec ei
uiro primum contigere, prorogatio imperii non ante in ullo facta et acto honore
triumphus.
[27] Aliud subinde bellum cum alterius orae
Graecis exortum. namque Tarentini cum rem Palaepolitanam uana spe auxilii
aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos accepere, uelut
destituti ac non qui ipsi destituissent, increpare Palaepolitanos, ira atque
inuidia in Romanos furere, eo etiam quod Lucanos et Apulos + nam utraque eo
anno societas coepta est + in fidem populi Romani uenisse allatum est: quippe
propemodum peruentum ad se esse iamque in eo rem fore ut Romani aut hostes aut
domini habendi sint. discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium
euentuque eius uerti; eam solam gentem restare nec eam ipsam satis ualidam,
quando Lucanus defecerit; quem reuocari adhuc impellique ad abolendam
societatem Romanam posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur. haec
consilia cum apud cupidos rerum nouandarum ualuissent, ex iuuentute quidam
Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares quam honesti, inter se
mulcati ipsi uirgis, cum corpora nuda intulissent in ciuium coetum, uociferati
sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a consulibus uirgis caesos ac
prope securi percussos esse. deformis suapte natura res cum speciem iniuriae
magis quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore suo
magistratus senatum uocare; et alii circumstantes concilium bellum in Romanos
poscunt, alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt,
tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur ut societas cum
Samnitibus renouaretur, legatique ad eam rem mittuntur. repentina res quia quam
causam nullam tam ne fidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare
et praesidia in loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt.
dilucere deinde breui fraus coepit postquam criminum falsorum auctores Tarentum
commigrauere; sed amissa omni de se potestate nihil ultra quam ut paeniteret
frustra restabat.
[28] Eo anno plebi Romanae uelut aliud
initium libertatis factum est quod necti desierunt; mutatum autem ius ob unius
feneratoris simul libidinem, simul crudelitatem insignem. L. Papirius is fuit,
cui cum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset, quae aetas
formaque misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum
accenderunt. [ut] florem aetatis eius fructum aduenticium crediti ratus, primo
perlicere adulescentem sermone incesto est conatus; dein, postquam aspernabantur
flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae; postremo,
cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis memorem uideret, nudari
iubet uerberaque adferri. quibus laceratus iuuenis cum se in publicum
proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens feneratoris, ingens uis
hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae
condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad
curiam concurrit; et cum consules tumultu repentino coacti senatum uocarent,
introeuntibus in curiam patribus laceratum iuuenis tergum procumbentes ad
singulorum pedes ostentabant. uictum eo die ob impotentem iniuriam unius ingens
uinculum fidei iussique consules ferre ad populum ne quis, nisi qui noxam meruisset,
donec poenam lueret in compedibus aut in neruo teneretur; pecuniae creditae
bona debitoris, non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cautumque in
posterum ne necterentur.
[29] Eodem anno cum satis per se ipsum
Samnitium bellum et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis Tarentini
sollicitos haberent patres, accessit ut et Vestinus populus Samnitibus sese
coniungeret. quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata
quam in publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, L. Furio
Camillo iterum Iunio Bruto Scaeuae, nulla prior potiorque uisa est de qua ad
senatum referrent. et quamquam [non] noua res erat, tamen tanta cura patres
incessit ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut impunitas eorum
lasciuia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira
concirent finitimos populos; et erat genus omne abunde bello Samnitibus par,
Marsi Paelignique et Marrucini, quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos
hostes. uicit tamen pars quae in praesentia uideri potuit maioris animi quam
consilii; sed euentus docuit fortes fortunam iuuare. bellum ex auctoritate
patrum populus aduersus Vestinos iussit. prouincia ea Bruto, Samnium Camillo
sorte euenit. exercitus utroque ducti et cura tuendorum finium hostes prohibiti
coniungere arma. ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum
imposita erat, morbo graui implicitum fortuna bello subtraxit; iussusque
dictatorem dicere rei gerendae causa longe clarissimum bello ea tempestate
dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum
est dictus, par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua
prope ad ultimum dimicationis uentum est, nobilius. ab altero consule in
Vestinis multiplex bellum nec usquam uario euentu gestum est. nam et
peruastauit agros et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem
inuitos extraxit; et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen
incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes sed iam ne uallo
quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se
defensuri. postremo oppida quoque ui expugnare adortus, primo Cutinam ingenti
ardore militum a uolnerum ira quod haud fere quisquam integer proelio
excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam. utriusque urbis praedam militibus,
quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.
[30] In Samnium incertis itum auspiciis est;
cuius rei uitium non in belli euentum, quod prospere gestum est, sed in rabiem
atque iras imperatorum uertit. namque Papirius dictator a pullario monitus cum
ad auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiauit ut
sese loco teneret neu absente se cum hoste manum consereret. Q. Fabius cum post
profectionem dictatoris per exploratores comperisset perinde omnia soluta apud
hostes ac si nemo Romanus in Samnio esset, seu ferox adulescens indignitate
accensus quod omnia in dictatore uiderentur reposita esse seu occasione bene
gerendae rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium +
ita uocant locum + acie cum Samnitibus conflixit. ea fortuna pugnae fuit ut
nihil relictum sit quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non
dux militi, non miles duci defuit. eques etiam auctore L. Cominio tribuno
militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen,
detraxit frenos equis atque ita concitatos calcaribus permisit ut sustinere eos
nulla uis posset; per arma, per uiros late stragem dedere; secutus pedes
impetum equitum turbatis hostibus intulit signa. uiginti milia hostium caesa eo
die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa conlata dictatore absente,
bis rem egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una haec pugna inuenitur;
in quibusdam annalibus tota res praetermissa est. magister equitum ut ex tanta
caede multis potitus spoliis congesta in ingentem aceruum hostilia arma subdito
igne concremauit, seu uotum id deorum cuipiam fuit seu credere libet Fabio
auctori eo factum ne suae gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi
scriberet aut spolia in triumpho ferret. litterae quoque de re prospere gesta
ad senatum non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo
communicantis laudes. ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis
uictoria parta prae se ferret iram tristitiamque. misso itaque repente senatu
se ex curia proripuit, tum uero non Samnitium magis legiones quam maiestatem
dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum uictam et euersam
dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset. itaque plenus minarum iraeque
profectus in castra, cum maximis itineribus isset, non tamen praeuenire famam
aduentus sui potuit; praecucurrerant enim ab urbe qui nuntiarent dictatorem
auidum poenae uenire, alternis paene uerbis T. Manli factum laudantem.
[31] Fabius contione extemplo aduocata
obtestatus milites est ut, qua uirtute rem publicam ab infestissimis hostibus
defendissent, eadem se cuius ductu auspicioque uicissent ab impotenti
crudelitate dictatoris tutarentur: uenire amentem inuidia, iratum uirtuti
alienae felicitatique; furere quod se absente res publica egregie gesta esset;
malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos uictoriam esse;
imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente pugnari uetuerit qua
pugnatum doleat. et tunc inuidia impedire uirtutem alienam uoluisse
cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moueri possent;
et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci
milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.
quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis,
aduersa pugna euenisset, qui sibi deuictis hostibus, re publica bene gesta ita
ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum
tunc uictori minetur? neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis
militum, quam centurionibus, quam militibus esse. si posset, in omnes
saeuiturum fuisse: quia id nequeat, in unum saeuire. etenim inuidiam tamquam
ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; si se simul cum
gloria rei gestae exstinxisset, [tunc uictorem] uelut in capto exercitu
dominantem quidquid licuerit in magistro equitum in militibus ausurum. proinde
adessent in sua causa omnium libertati. si consensum exercitus eundem qui in proelio
fuerit in tuenda uictoria uideat et salutem unius omnibus curae esse,
inclinaturum ad clementiorem sententiam animum. postremo se uitam fortunasque
suas illorum fidei uirtutique permittere.
[32] Clamor e tota contione ortus, uti bonum
animum haberet: neminem illi uim allaturum saluis legionibus Romanis. haud
multo post dictator aduenit classicoque extemplo ad contionem aduocauit. tum
silentio facto praeco Q. Fabium magistrum equitum citauit; qui simul ex
inferiore loco ad tribunal accessit, tum dictator 'quaero' inquit 'de te, Q.
Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia
potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas
necne magistrum equitum dicto audientem esse; itemque illud interrogo, cum me
incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis religionibus
res publica in discrimen committenda fuerit an auspicia repetenda ne quid
dubiis dis agerem; simul illud, quae dictatori religio impedimento ad rem
gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse. sed
quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad uoluntatis
interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit? quin tu respondes
uetuerimne te quicquam rei me absente agere, uetuerimne signa cum hostibus
conferre? quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus,
aduersus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum
hoste confligere. ad haec quae interrogatus es responde; at extra ea caue uocem
mittas. accede, lictor.' aduersus [quae] singula cum respondere haud facile
esset, et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo
uitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse uociferaretur
purgaretque se in uicem atque ultro accusaret, tunc Papirius redintegrata ira
spoliari magistrum equitum ac uirgas et secures expediri iussit. Fabius fidem
militum implorans lacerantibus uestem lictoribus ad triarios tumultum iam [in
contione] miscentes sese recepit. inde clamor in totam contionem est perlatus;
alibi preces, alibi minae audiebantur. qui proximi forte tribunali steterant,
quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant ut parceret
magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret; extrema contio et circa Fabium
globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant. ne
tribunal quidem satis quietum erat; legati circumstantes sellam orabant ut rem
in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret: satis
castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam uictoriam; ne ad extremum
finem supplicii tenderet neu unico iuueni neu patri eius, clarissimo uiro, neu
Fabiae genti eam iniungeret ignominiam. cum parum precibus, parum causa
proficerent, intueri saeuientem contionem iubebant: ita inritatis militum
animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae
eius; neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam uitio uersurum sed dictatori,
si occaecatus ira infestam multitudinem in se prauo certamine mouisset. postremo,
ne id se gratiae dare Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non
uideri e re publica in Q. Fabium eo tempore animaduerti.
[33] His uocibus cum in se magis incitarent
dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere
legati; et silentio nequiquam per praeconem temptato, prae strepitu ac tumultu
[cum] nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius uox audiretur, nox uelut in
proelio certamini finem fecit. magister equitum, iussus postero die adesse, cum
omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa
exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit; et patre auctore M. Fabio, qui
ter iam consul dictatorque fuerat, uocato extemplo senatu, cum maxime
conquereretur apud patres uim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante
curiam lictorum summouentium auditur et ipse infensus aderat, postquam comperit
profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus. iteratur deinde contentio
et prendi Fabium Papirius iussit. ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque
uniuerso senatu perstaret in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius
'quando quidem' inquit 'apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui
orbitatem paras, nec uirtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati
ualet nec preces, quae saepe hostem mitigauere, quae deorum iras placant,
tribunos plebis appello et prouoco ad populum eumque tibi, fugienti exercitus
tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua
dictatura potest polletque. uidero cessurusne prouocationi sis, cui rex Romanus
Tullus Hostilius cessit.' ex curia in contionem itur. quo cum paucis dictator,
cum omni agmine principum magister equitum [cum] escendisset, deduci eum de
rostris Papirius in partem inferiorem iussit. secutus pater 'bene agis' inquit,
'cum eo nos deduci iussisti unde et priuati uocem mittere possemus.' ibi primo
non tam perpetuae orationes quam altercatio exaudiebantur; uicit deinde
strepitum uox et indignatio Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque
Papiri: se quoque dictatorem Romae fuisse nec a se quemquam, ne plebis quidem
hominem, non centurionem, non militem, uiolatum; Papirium tamquam ex hostium
ducibus, sic ex Romano imperatore uictoriam et triumphum petere. quantum
interesse inter moderationem antiquorum et nouam superbiam crudelitatemque.
dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se
ereptum non ultra saeuisse quam ut legatum eum ad exercitum pro consule
relinqueret. M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et
auctoritate foedissimo cum euentu pugnasset, non solum in praesentia moderatum
irae esse ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed cum
reuertisset potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis
optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret. nam populi quidem, penes
quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem unquam atrociorem fuisse in
eos qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent quam ut pecunia eos
multaret: capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam
diem esse. nunc ducibus populi Romani, quae ne uictis quidem bello fas fuerit,
uirgas et secures uictoribus et iustissimos meritis triumphos intentari. quid
enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus,
fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram uiolentiamque eius excessuram
fuisse quam ut uerberaret necaretque? quam conueniens esse propter Q. Fabium
ciuitatem in laetitia uictoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum
propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis
cumulentur, nudatum uirgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem
Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra aduocatos.
quo id animo exercitum, qui eius ductu auspiciisque uicisset, laturum? quem
luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore. haec simul
iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans, et complexus filium plurimis
cum lacrimis agebat.
[34] Stabat cum eo senatus maiestas, fauor
populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus; ex parte altera
imperium inuictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris
edictum pro numine semper obseruatum et Manliana imperia et posthabita filii
caritas publicae utilitati iactabantur: hoc etiam L. Brutum, conditorem Romanae
libertatis, antea in duobus liberis fecisse; nunc patres comes et senes faciles
de alieno imperio spreto, tamquam rei paruae, disciplinae militaris euersae
iuuentuti gratiam facere. se tamen perstaturum in incepto nec ei, qui aduersus
edictum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset, quicquam ex
iusta poena remissurum. maiestas imperii perpetuane esset non esse in sua
potestate: L. Papirium nihil eius deminuturum; optare ne potestas tribunicia,
inuiolata ipsa, uiolet intercessione sua Romanum imperium neu populus in se
potissimum dictatore uim et ius dictaturae exstinguat. quod si fecisset, non L.
Papirium sed tribunos, sed prauum populi iudicium nequiquam posteros
accusaturos, cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, non
centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister
equitum dictatoris pareat imperio, nemo hominum, nemo deorum uerecundiam
habeat, non edicta imperatorum, non auspicia obseruentur, sine commeatu uagi milites
in pacato, in hostico errent, immemores sacramenti licentia sua se ubi uelint
exauctorent, infrequentia deserantur signa, neque conueniatur ad edictum, nec
discernatur interdiu nocte, aequo iniquo loco, [iussu] iniussu imperatoris
pugnent, et non signa, non ordines seruent, latrocinii modo caeca et fortuita
pro sollemni et sacrata militia sit. + 'horum criminum uos reos in omnia
saecula offerte, tribuni plebi; uestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi
obicite.'
[35] Stupentes tribunos et suam iam uicem
magis anxios quam eius cui auxilium ab se petebatur, liberauit onere consensus
populi Romani ad preces et obtestationem uersus ut sibi poenam magistri equitum
dictator remitteret. tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare
dictatorem insistunt ut ueniam errori humano, ueniam adulescentiae Q. Fabi
daret; satis eum poenarum dedisse. iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius
contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris. tum
dictator silentio facto 'bene habet' inquit, 'Quirites; uicit disciplina
militaris, uicit imperii maiestas, quae in discrimine fuerunt an ulla post hanc
diem essent. non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris
pugnauit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati
precarium non iustum auxilium ferenti. uiue, Q. Fabi, felicior hoc consensu
ciuitatis ad tuendum te quam qua paulo ante insultabas uictoria; uiue, id
facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset quo fuit L.
Papirius, ueniam dedisset. mecum, ut uoles, reuerteris in gratiam; populo
Romano, cui uitam debes, nihil maius praestiteris quam si hic tibi dies satis
documenti dederit ut bello ac pace pati legitima imperia possis.' cum se nihil
morari magistrum equitum pronuntiasset, degressum eum templo laetus senatus,
laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum, hinc
dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare haud minus periculo Q.
Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli uidebatur. forte ita eo anno
euenit ut, quotienscumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in Samnio
mouerentur. ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui
castris praeerat, ne quam uim hostium magis quam trucem dictatoris iram
timeret. itaque frumentatores cum circumuenti ex insidiis caesi loco iniquo
essent, creditum uolgo est subueniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta
exhorruisset. ea quoque ira alienauit a dictatore militum animos iam ante
infensos quod implacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset,
eius populo Romano ueniam dedisset.
[36] Postquam dictator praeposito in urbe L.
Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio uetito quicquam pro magistratu agere,
in castra rediit, neque ciuibus satis laetus aduentus eius fuit nec hostibus
quicquam attulit terroris. namque postero die, seu ignari uenisse dictatorem
seu adesset an abesset parui facientes, instructa acie ad castra accesserunt.
ceterum tantum momenti in uno uiro L. Papirio fuit ut, si ducis consilia fauor
subsecutus militum foret, debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud
dubio habitum sit; ita instruxit aciem [loco ac subsidiis], ita omni arte
bellica firmauit; cessatum a milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus
ducis, impedita uictoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani
uolnerati sunt. sensit peritus dux quae res uictoriae obstaret: temperandum
ingenium suum esse et seueritatem miscendam comitati. itaque adhibitis legatis
ipse circuit saucios milites inserens in tentoria caput, singulosque ut sese
haberet rogitans curam eorum nominatim legatis tribunisque et praefectis
demandabat. rem per se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi
multo prius militum imperatori reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem
efficacius fuerit quam quod grato animo ea cura accepta est. refecto exercitu
cum hoste congressus haud dubia spe sua militumque ita fudit fugauitque
Samnites ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum dictatore fuerit.
incessit deinde qua duxit praedae spes uictor exercitus perlustrauitque hostium
agros, nulla arma, nullam uim nec apertam nec insidiis expertus. addebat
alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus; nec ira magis
publica quam priuatum compendium in hostem acuebat. his cladibus subacti
Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo pacti ut singula uestimenta
militibus et annuum stipendium darent, cum ire ad senatum iussi essent,
secuturos se dictatorem responderunt, unius eius fidei uirtutique causam suam
commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.
[37] Dictator triumphans urbem est ingressus;
et cum se dictatura abdicare uellet, iussu patrum priusquam abdicaret consules
creauit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum. Samnites infecta
pace quia de condicionibus agebatur indutias annuas ab urbe rettulerunt; nec
earum ipsarum sancta fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse magistratu
nuntiatum est, arrecti ad bellandum animi sunt. C. Sulpicio Q. Aemilio + Aulium
quidam annales habent + consulibus ad defectionem Samnitium Apulum nouum bellum
accessit. utroque exercitus missi. Sulpicio Samnites, Apuli Aemilio sorte
euenerunt. sunt qui non ipsis Apulis bellum inlatum sed socios eius gentis
populos ab Samnitium ui atque iniuriis defensos scribant; ceterum fortuna
Samnitium, uix a se ipsis eo tempore propulsantium bellum, propius ut sit uero
facit non Apulis ab Samnitibus arma inlata sed cum utraque simul gente bellum
Romanis fuisse. nec tamen res ulla memorabilis acta; ager Apulus Samniumque
euastatum; hostes nec hic nec illic inuenti. Romae nocturnus terror ita ex
somno trepidam repente ciuitatem exciuit ut Capitolium atque arx moeniaque et
portae plena armatorum fuerint; et cum concursatum clamatumque ad arma omnibus
locis esset, prima luce nec auctor nec causa terroris comparuit. eodem anno de
Tusculanis Flauia rogatione populi fuit iudicium. M. Flauius tribunus plebis
tulit ad populum ut in Tusculanos animaduerteretur, quod eorum ope ac consilio
Veliterni Priuernatesque populo Romano bellum fecissent. populus Tusculanus cum
coniugibus ac liberis Romam uenit. ea multitudo ueste mutata et specie reorum
tribus circuit genibus se omnium aduoluens; plus itaque misericordia ad poenae
ueniam impetrandam quam causa ad crimen purgandum ualuit. tribus omnes praeter
Polliam antiquarunt legem: Polliae sententia fuit puberes uerberatos necari,
coniuges liberosque sub corona lege belli uenire. memoriam eius irae Tusculanis
in poenae tam atrocis auctores mansisse ad patrum aetatem constat nec quemquam
ferme ex Pollia tribu candidatum Papiriam ferre solitum.
[38] Insequenti anno, Q. Fabio L. Fuluio
consulibus, A. Cornelius Aruina dictator et M. Fabius Ambustus magister
equitum, metu grauioris in Samnio belli + conducta enim pretio a finitimis
iuuentus dicebatur + intentiore dilectu habito egregium exercitum aduersus
Samnites duxerunt. castra in hostico incuriose ita posita tamquam procul
abesset hostis, cum subito aduenere Samnitium legiones tanta ferocia ut uallum
usque ad stationem Romanam inferrent. nox iam appetebat; id prohibuit munimenta
adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos. dictator ubi
propiorem spe dimicationem uidit, ne militum uirtuti damno locus esset, ignibus
crebris relictis qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones
educit; nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit. eques
extemplo insecutus ita institit agmini ut, donec lucesceret, proelio
abstineret; ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae. eques luce
demum ausus incursare in hostem carpendo nouissimos premendoque iniquis ad transitum
locis agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus et totis iam copiis
Samnis urgebat. tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non
poterat, eum ipsum in quo constiterat locum castris dimetari iussit. id uero
circumfuso undique equitatu + ut uallum peteretur opusque inciperet + fieri non
poterat. itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse uidet, instruit aciem
impedimentis ex agmine remotis. instruunt contra et hostes et animis et uiribus
pares. auxerat id maxime animos quod ignari loco iniquo, non hosti cessum,
uelut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant. id aliquamdiu
aequauit pugnam iam pridem desueto Samnite clamorem Romani exercitus pati; et
hercule illo die ab hora diei tertia ad octauam ita anceps dicitur certamen
stetisse ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit
neque signa promota loco retroue recepta neque recursum ab ulla sit parte. in
suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu
pugnabant; fremitus aequalis tenorque idem pugnae in defatigationem ultimam aut
noctem spectabat. iam uiris uires, iam ferro sua uis, iam consilia ducibus
deerant, cum subito Samnitium equites, cum turma una longius prouecta
accepissent impedimenta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine
munimento stare, auiditate praedae impetum faciunt. quod ubi dictatori trepidus
nuntius attulit, 'sine modo' inquit, 'sese praeda praepediant.' alii deinde
super alios diripi passim ferrique fortunas militum uociferabantur. tum magistro
equitum accito 'uides tu' inquit, 'M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam?
haerent impediti impedimentis nostris. adgredere, quod inter praedandum omni
multitudini euenit, dissipatos + raros equis insidentes, raros, quibus ferrum
in manu sit, inuenies + equosque dum praeda onerant, caede inermes cruentamque
illis praedam redde. mihi legiones peditumque pugna curae erunt; penes te
equestre sit decus.'
[39] Equitum acies qualis quae esse
instructissima potest inuecta in dissipatos impeditosque hostes caede omnia
replet. inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium
consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur.
tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paululum alis ab tergo
pedestrem aciem adoritur. clamor inde nouus accidens et Samnitium terruit
animos et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et
fluctuantem aciem uidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos
principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam uocare. nouato clamore
signa inferuntur, et quidquid progrediebantur magis magisque turbatos hostes
cernebant. eques ipse iam primis erat in conspectu et Cornelius respiciens ad
manipulos militum, quod manu, quod uoce poterat, monstrabat uexilla se suorum
parmasque cernere equitum. quod ubi auditum simul uisumque est, adeo repente
laboris per diem paene totum tolerati uolnerumque obliti sunt, ut haud secus
quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent concitauerint se in
hostem. nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque uim potuit;
partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt. pedes restantes ac
circumuentos cecidit: ab equite fugientium strages est facta, inter quos et
ipse imperator cecidit. hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut
omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si impio bello et
contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus nihil prospere
agerent: expiandum id bellum magna mercede luendumque esse; id referre tantum utrum
supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine; audebantque iam
quidam nominare auctores armorum. unum maxime nomen per consensum clamantium
Brutuli Papi exaudiebatur; uir nobilis potensque erat, haud dubie proximarum
indutiarum ruptor. de eo coacti referre praetores decretum fecerunt ut Brutulus
Papius Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captiuique ut Romam
mitterentur quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent secundum ius
fasque restituerentur. fetiales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli
exanime; ipse morte uoluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit. placuit
cum corpore bona quoque eius dedi. nihil tamen earum rerum praeter captiuos ac
si qua cognita ex praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit
deditio. dictator ex senatus consulto triumphauit.
[40] Hoc bellum a consulibus bellatum quidam
auctores sunt eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam
processisse atque inde magnas praedas egisse. nec discrepat quin dictator eo
anno A. Cornelius fuerit; id ambigitur belline gerendi causa creatus sit an ut
esset qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor graui morbo forte implicitus
erat, signum mittendis quadrigis daret functusque eo haud sane memorandi
imperii ministerio se dictatura abdicaret. nec facile est aut rem rei aut
auctorem auctori praeferre. uitiatam memoriam funebribus laudibus reor
falsisque imaginum titulis, dum familiae ad se quaeque famam rerum gestarum
honorumque fallente mendacio trahunt; inde certe et singulorum gesta et publica
monumenta rerum confusa. nec quisquam aequalis temporibus illis scriptor exstat
quo satis certo auctore stetur.
Liber IX
[1] Sequitur hunc annum nobilis clade Romana
Caudina pax T. Veturio Caluino Sp. Postumio consulibus. Samnites eo anno
imperatorem C. Pontium Herenni filium habuerunt, patre longe prudentissimo
natum, primum ipsum bellatorem ducemque. Is, ubi legati qui ad dedendas res
missi erant pace infecta redierunt, "ne nihil actum" inquit "hac
legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos
caelestium fuit. Satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad
necessitatem dedendi res quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non
fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. Quid enim
ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit quam quod nos
fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae uidebantur,
remisimus; auctores belli, quia uiuos non potuimus, perfunctos iam fato
dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam
portauimus. Quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis
debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram?
neminem, neque populum neque priuatum, fugio. Quod si nihil cum potentiore
iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos uindices intolerandae superbiae
confugiam et precabor, ut iras suas uertant in eos quibus non suae redditae
res, non alienae accumulatae satis sint; quorum saeuitiam non mors noxiorum,
non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem
exsatient, [placari nequeant] nisi hauriendum sanguinem laniandaque uiscera
nostra praebuerimus. Iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia
arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, cum rerum humanarum
maximum momentum sit quam propitiis rem, quam aduersis agant dis, pro certo
habete priora bella aduersus deos magis quam homines gessisse, hoc quod instat
ducibus ipsis dis gesturos."
[2] Haec non laeta magis quam uera
uaticinatus, exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime
locat. Inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat,
milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diuersos alium alibi haud procul
Romanis pascere iubet praesidiis; ubi inciderint in praedatores, ut idem
omnibus sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus
copiis circumsedere, nec procul abesse quin ui capiant. Iam is rumor ante de
industria uolgatus uenerat ad Romanos, sed fidem auxere captiui eo maxime quod
sermo inter omnes congruebat. Haud erat dubium quin Lucernis opem Romanus
ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem
deficeret: ea modo, qua irent, consultatio fuit. Duae ad Luceriam ferebant uiae,
altera praeter oram superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere
longior, altera per Furculas Caudinas, breuior; sed ita natus locus est: saltus
duo alti angusti siluosique sunt montibus circa perpetuis inter se iuncti.
Iacet inter eos satis patens clausus in medio campus herbidus aquosusque, per
quem medium iter est; sed antequam uenias ad eum, intrandae primae angustiae
sunt et aut eadem qua te insinuaueris retro uia repetenda aut, si ire porro
pergas, per alium saltum artiorem impeditioremque euadendum. In eum campum uia
alia per cauam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus
pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole
inuenere. Cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur.
Citati inde retro, qua uenerant, pergunt repetere uiam; eam quoque clausam sua
obice armisque inueniunt. Sistunt inde gradum sine ullius imperio stuporque
omnium animos ac uelut torpor quidam insolitus membra tenet, intuentesque alii
alios, cum alterum quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu
immobiles silent; deinde, ubi praetoria consulum erigi uidere et expedire
quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe
omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec
hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra propter aquam uallo
circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum, praeterquam quod hostes superbe
increpabant, cum miserabili confessione eludentes. Ad consules maestos, ne
aduocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset,
sua sponte legati ac tribuni conueniunt militesque ad praetorium uersi opem,
quam uix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
[3] Querentes magis quam consultantes nox
oppressit, cum pro ingenio quisque fremerent, [alius] "per obices
uiarum," alius, "per aduersa montium, per siluas, qua ferri arma
poterunt, eamus; modo ad hostem peruenire liceat quem per annos iam prope
triginta uincimus: omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem
pugnanti"; alius: "quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua
paramus? dum haec imminebunt iuga, qua tu ad hostem uenies? armati, inermes,
fortes, ignaui, pariter omnes capti atque uicti sumus; ne ferrum quidem ad bene
moriendum oblaturus est hostis; sedens bellum conficiet." his in uicem
sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox traducta est. Ne Samnitibus quidem
consilium in tam laetis suppetebat rebus; itaque uniuersi Herennium Pontium,
patrem imperatoris, per litteras consulendum censent. Iam is grauis annis non
militaribus solum sed ciuilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen
adfecto uigebat uis animi consiliique. Is ubi accepit ad Furculas Caudinas
inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii
censuit omnes inde quam primum inuiolatos dimittendos. Quae ubi spreta
sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum
omnes interficiendos. Quae ubi tam discordia inter se uelut ex ancipiti oraculo
responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris
consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium uictus est ut
ipsum in consilium acciret. Nec grauatus senex plaustro in castra dicitur
aduectus uocatusque in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiae
suae mutaret, causas tantum adiceret: priore se consilio, quod optimum duceret,
cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem
amicitiamque; altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus
exercitibus haud facile receptura uires Romana res esset, bellum differre;
tertium nullum consilium esse. Cum filius aliique principes percontando
exsequerentur, quid si media uia consilii caperetur, ut et dimitterentur
incolumes et leges iis iure belli uictis imponerentur, "ista quidem
sententia" inquit "ea est, quae neque amicos parat nec inimicos
tollit. Seruate modo quos ignominia inritaueritis; ea est Romana gens, quae
uicta quiescere nesciat. Viuet semper in pectoribus illorum quidquid istuc
praesens necessitas inusserit neque eos ante multiplices poenas expetitas a
uobis quiescere sinet." neutra sententia accepta Herennius domum e castris
est auectus.
[4] Et in castris Romanis cum frustra multi
conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset, uicti
necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem non
impetrarent, uti prouocarent ad pugnam. Tum Pontius debellatum esse respondit;
et, quoniam ne uicti quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis
uestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas uictis ac
uictoribus fore: si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis
inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere uicturum; his condicionibus
paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat, legatos
redire ad se uetuit. Haec cum legatio renuntiaretur, tantus gemitus omnium
subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non grauius accepturi
uiderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse. Cum diu
silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam
necessarium hiscere possent, L. Lentulus, qui tum princeps legatorum uirtute
atque honoribus erat, "patrem meum" inquit, "consules, saepe
audiui memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae
auro a Gallis ciuitatis, quando nec fossa ualloque ab ignauissimo ad opera ac
muniendum hoste clausi essent et erumpere, si non sine magno periculo, tamen
sine certa pernicie possent. Quod si, illis ut decurrere ex Capitolio armatis
in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in obsidentes eruperunt, ita nobis
aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi
paterni animi indoles in consilio dando deesset. Equidem mortem pro patria
praeclaram esse fateor et me uel deuouere pro populo Romano legionibusque uel
in medios me immittere hostes paratus sum; sed hic patriam uideo, hic quidquid
Romanarum legionum est; quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere uolunt, quid
habent quod morte sua seruent? tecta urbis, dicat aliquis, et moenia et eam
turbam a qua urbs incolitur. Immo hercule produntur ea omnia deleto hoc
exercitu, non seruantur. Quis enim ea tuebitur? imbellis uidelicet atque
inermis multitudo. Tam hercule quam a Gallorum impetu defendit. An a Veiis
exercitum Camillumque ducem implorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas
seruando patriam seruamus, dedendo ad necem patriam deserimus [ac prodimus]. At
foeda atque ignominiosa deditio est. Sed ea caritas patriae est ut tam ignominia
eam quam morte nostra, si opus sit, seruemus. Subeatur ergo ista, quantacumque
est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. Ite,
consules, redimite armis ciuitatem, quam auro maiores uestri redemerunt."
[5] Consules profecti ad Pontium in
conloquium, cum de foedere uictor agitaret, negarunt iniussu populi foedus
fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni. Itaque non, ut
uolgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere pax Caudina sed per sponsionem
facta est. Quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus, ubi
precatione res transigitur, per quem populum fiat quo minus legibus dictis
stetur, ut eum ita Iuppiter feriat quemadmodum a fetialibus porcus feriatur?
spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni militum, nominaque omnium
qui spoponderunt exstant, ubi, si ex foedere acta res esset, praeterquam duorum
fetialium non exstarent; et propter necessariam foederis dilationem obsides
etiam sescenti equites imperati, qui capite luerent, si pacto non staretur.
Tempus inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi mittendo.
Redintegrauit luctum in castris consulum aduentus, ut uix ab iis abstinerent
manus, quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignauia foedius
inde quam uenissent abituri: illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse;
beluarum modo caecos in foueam missos. Alii alios intueri; contemplari arma mox
tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet
ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria uictoris et uoltus superbos et per
armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem uiam per sociorum urbes,
reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes
uenissent: se solos sine uolnere, sine ferro, sine acie uictos; sibi non
stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequiquam arma,
nequiquam uires, nequiquam animos datos. Haec frementibus hora fatalis
ignominiae aduenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant
animis. Iam primum cum singulis uestimentis inermes extra uallum exire iussi;
et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. Tum a consulibus abire
lictores iussi paludamentaque detracta; tantam <id> inter eos qui paulo
ante [eos] exsecrantes dedendos lacerandosque censuerant miserationem fecit, ut
suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae maiestatis uelut
ab nefando spectaculo auerteret oculos.
[6] Primi consules prope seminudi sub iugum
missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum
deinceps singulae legiones. Circumstabant armati hostes, exprobrantes
eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et uolnerati quidam necatique,
si uoltus eorum indignitate rerum acrior uictorem offendisset. Ita traducti sub
iugum et quod paene grauius erat per hostium oculos, cum e saltu euasissent,
etsi uelut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere uisi sunt, tamen ipsa
lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit. Itaque cum ante
noctem Capuam peruenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor
praepediebat circa uiam haud procul Capua omnium egena corpora humi
prostrauerunt. Quod ubi est Capuam nuntiatum, euicit miseratio iusta sociorum
superbiam ingenitam Campanis. Confestim insignia sua consulibus, [fasces, lictores,]
arma, equos, uestimenta, commeatus militibus benigne mittunt; et uenientibus
Capuam cunctus senatus populusque obuiam egressus iustis omnibus hospitalibus
priuatisque et publicis fungitur officiis. Neque illis sociorum comitas
uoltusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere sed ne ut oculos quidem
attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant; adeo
super maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat. Postero
die cum iuuenes nobiles missi a Capua ut pro ficiscentes ad finem Campanum
prosequerentur reuertissent uocatique in curiam percontantibus maioribus natu
multo sibi maestiores et abiectiores animi uisos referrent: adeo silens ac
prope mutum agmen incessisse; iacere indolem illam Romanam ablatosque cum armis
animos; non reddere salutem, [non salutantibus dare responsum,] non hiscere
quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc ceruicibus iugum sub quod
missi essent; habere Samnites uictoriam non praeclaram solum sed etiam
perpetuam; cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo
bellicosius fuerit, Romanam uirtutem ferociamque,—
[7] Cum haec dicerentur audirenturque et
deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, dicitur
[Ofillius] A. Calauius Oui filius, clarus genere factisque, tum etiam aetate
uerendus, longe aliter se habere rem dixisse: silentium illud obstinatum
fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae
lucis ingentem molem irarum ex alto animo cientis indicia esse; aut Romana se
ignorare ingenia aut silentium illud Samnitibus flebiles breui clamores
gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis
tristiorem memoriam fore; quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque
congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. Iam et Romae sua
infamis clades erat. Obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae
pacis magis quam periculi nuntius fuit. Ad famam obsidionis dilectus haberi
coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam
foede factam acceperunt; extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in
omnem formam luctus est. Tabernae circa forum clausae iustitiumque in foro sua
sponte coeptum prius quam indictum; lati claui, anuli aurei positi; paene
maestior exercitu ipso ciuitas esse; nec ducibus solum atque auctoribus
sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe
tectisue accipiendos. Quam concitationem animorum fregit aduentus exercitus
etiam iratis miserabilis. Non enim tamquam in patriam reuertentes ex insperato
incolumes sed captorum habitu uoltuque ingressi sero in urbem ita se in suis
quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum
forum aut publicum aspicere uellet. Consules in priuato abditi nihil pro
magistratu agere nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem
dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum
magistrum equitum; quibus uitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L.
Valerius Flaccus magister equitum. Nec per eos comitia habita; et quia taedebat
populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit. Interreges Q.
Fabius Maximus M. Valerius Coruus. Is consules creauit Q. Publilium Philonem et
L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu ciuitatis, quod nulli ea
tempestate duces clariores essent.
[8] Quo creati sunt die, eo—sic enim
placuerat patribus— magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis
perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, penes quem fasces erant,
"dic, Sp. Postumi" inquit. Qui ubi surrexit, eodem illo uoltu quo sub
iugum missus erat, "haud sum ignarus" inquit, "consules,
ignominiae non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam
senatorem sed tamquam reum qua infelicis belli qua ignominiosae pacis. Ego
tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa
defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum
necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam; quae
sententia testis erit mihine an legionibus uestris pepercerim, cum me seu turpi
seu necessaria sponsione obstrinxi; qua tamen, quando iniussu populi facta est,
non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra
debentur Samnitibus. Dedamur per fetiales nudi uinctique; exsoluamus religione
populum, si qua obligauimus, ne quid diuini humaniue obstet quo minus iustum
piumque de integro ineatur bellum. Interea consules exercitum scribere, armare,
educere placet, nec prius ingredi hostium fines quam omnia iusta in deditionem
nostram perfecta erunt. Vos, di immortales, precor quaesoque, si uobis non fuit
cordi Sp. Postumium T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere,
at uos satis habeatis uidisse nos sub iugum missos, uidisse sponsione infami
obligatos, uidere nudos uinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris
capitibus excipientes; nouos consules legionesque Romanas ita cum Samnite
gerere bellum uelitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt." quae
ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque uiri incessit homines ut modo uix
crederent illum eundem esse Sp. Postumium qui auctor tam foedae pacis fuisset,
modo miserarentur quod uir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus
esset ob iram diremptae pacis. Cum omnes laudibus modo prosequentes uirum in
sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Liuio
et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolui religione populum aiebant
deditione sua, nisi omnia Samnitibus qualia apud Caudium fuissent
restituerentur, neque se pro eo quod spondendo pacem seruassent exercitum
populi Romani poenam ullam meritos esse, neque ad extremum, cum sacrosancti
essent, dedi hostibus uiolariue posse.
[9] Tum Postumius "interea dedite"
inquit "profanos nos, quos salua religione potestis; dedetis deinde et
istos sacrosanctos cum primum magistratu abierint, sed, se me audiatis,
priusquam dedantur, hic in comitio uirgis caesos, hanc iam ut intercalatae
poenae usuram habeant. Nam quod deditione nostra negant exsolui religione
populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis
adeo iuris fetialium expers est qui ignoret? neque ego infitias eo, patres
conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines apud quos
iuxta diuinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam
sanciri posse quod populum teneat. An, si eadem superbia, qua sponsionem istam
expresserunt nobis Samnites, coegissent nos uerba legitima dedentium urbes
nuncupare, deditum populum Romanum uos tribuni diceretis et hanc urbem, templa,
delubra, fines, aquas Samnitium esse? omitto deditionem, quoniam de sponsione
agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum?
si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub
regibus futurum? di meliora, inquis. Atqui non indignitas rerum sponsionis
uinculum leuat; si quid est in quo obligari populus possit, in omnia potest. Et
ne illud quidem, quod quosdam forsitan moueat, refert, consul an dictator an
praetor spoponderit. Et hoc ipsi etiam Samnites iudicauerunt, quibus non fuit
satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere
coegerunt. Nec a me nunc quisquam quaesiuerit quid ita spoponderim, cum id nec
consulis ius esset nec illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro
uobis qui nihil mandaueratis possem. Nihil ad Caudium, patres conscripti,
humanis consiliis gestum est; di immortales et uestris et hostium imperatoribus
mentem ademerunt. Nec nos in bello satis cauimus et illi male partam uictoriam
male perdiderunt, dum uix locis quibus uicerant credunt, dum quacumque
condicione arma uiris in arma natis auferre festinant. An, si sana mens
fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt,
mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? tridui
iter expeditis erat; interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut
uictoriam illis certam aut pacem adferrent. Ea demum sponsio esset quam populi
iussu spopondissemus. Sed neque uos tulissetis nec nos spopondissemus; nec fas
fuit alium rerum exitum esse quam ut illi uelut somnio laetiore quam quod
mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur, et nostrum exercitum eadem
quae impedierat fortuna expediret, uanam uictoriam uanior inritam faceret pax,
sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret. Quid enim
uobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis uos
appellare potest, quis se a uobis dicere deceptum? hostis an ciuis? hosti nihil
spopondistis, ciuem neminem spondere pro uobis iussistis. Nihil ergo uobis nec
nobiscum est quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus cum quibus nihil
egistis. Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id quod nostrum
est, in id quod praestare possumus, corpora nostra et animos; in haec saeuiant,
in haec ferrum, in haec iras acuant. Quod ad tribunos attinet, consulite utrum
praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T.
Veturi uosque ceteri, uilia haec capita, luendae sponsionis feramus et nostro
supplicio liberemus Romana arma."
[10] Mouit patres conscriptos cum causa tum
auctor, nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus dicerent
fore potestate. Magistratu inde se extemplo abdicauerunt traditique fetialibus
cum ceteris Caudium ducendi. Hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse
ciuitati uisa est. Postumius in ore erat; eum laudibus ad caelum ferebant,
deuotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant: emersisse
ciuitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et
hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare. Arma cuncti spectant et
bellum: en unquam futurum, ut congredi armatis cum Samnite liceat? in ciuitate ira
odioque ardente dilectus prope omnium uoluntariorum fuit. Rescriptae ex eodem
milite nouae legiones ductusque ad Caudium exercitus. Praegressi fetiales ubi
ad portam uenere, uestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum
uinciri. Cum apparitor uerecundia maiestatis Postumi laxe uinciret, "quin
tu" inquit "adduces lorum, ut iusta fiat deditio?" tum ubi in
coetum Samnitium et ad tribunal uentum Ponti est, A. Cornelius Aruina fetialis
ita uerba fecit. "quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium
foedus ictum iri spoponderunt atque ob eam rem noxam nocuerunt, ob eam rem quo
populus Romanus scelere impio sit solutus hosce homines uobis dedo." haec
dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat ui perculit et clara
uoce ait se Samnitem ciuem esse, illum legatum [fetialem] a se contra ius
gentium uiolatum; eo iustius bellum gesturos.
[11] Tum Pontius "nec ego istam
deditionem accipiam" inquit, "nec Samnites ratam habebunt. Quin tu,
Sp. Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas?
Samniti populo omnes quos in potestate habuit aut pro iis pax debetur. Sed quid
ego te appello, qui te captum uictori cum qua potes fide restituis? populum
Romanum appello; quem si sponsionis ad Furculas Caudinas factae paenitet, restituat
legiones intra saltum quo saeptae fuerunt. Nemo quemquam deceperit; omnia pro
infecto sint; recipiant arma quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra
sua; quidquid pridie habuerunt quam in conloquium est uentum habeant; tum
bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur. Ea fortuna,
iis locis quae ante pacis mentionem habuimus geramus bellum; nec populus
Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus. Nunquamne
causa defiet cur uicti pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis; furto eos
subduxistis. Auro ciuitatem a Gallis redemistis; inter accipiendum aurum caesi
sunt. Pacem nobiscum pepigistis ut legiones uobis captas restitueremus; eam
pacem inritam facitis. Et semper aliquam fraudi speciem iuris imponitis. Non
probat populus Romanus ignominiosa pace legiones seruatas? pacem sibi habeat,
legiones captas uictori restituat; hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus
caerimoniis dignum erat. Vt quidem tu quod petisti per pactionem habeas, tot
ciues incolumes, ego pacem quam hos tibi remittendo pactus sum non habeam, hoc
tu, A. Corneli, hoc uos, fetiales, iuris gentibus dicitis? ego uero istos quos
dedi simulatis nec accipio nec dedi arbitror, nec moror quo minus in ciuitatem
oblactam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.
Gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum [fetialem] genu perculit. Ita
di credent Samnitem ciuem Postumium, non ciuem Romanum esse et a Samnite
legatum Romanum uiolatum; eo uobis iustum in nos factum esse bellum. Haec
ludibria religionum non pudere in lucem proferre et uix pueris dignas ambages
senes ac consulares fallendae fidei exquirere. I, lictor, deme uincla Romanis;
moratus sit nemo quo minus ubi uisum fuerit abeant." et illi quidem, forsitan
et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inuiolati
redierunt.
[12] Samnitibus pro superba pace
infestissimum cernentibus renatum bellum omnia quae deinde euenerunt non in
animis solum sed prope in oculis esse; et sero ac nequiquam laudare senis Ponti
utraque consilia, inter quae se medio lapsos uictoriae possessionem pace
incerta mutasse; et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis
quos potuerint in perpetuum uel inimicos tollere uel amicos facere. Adeoque
nullodum certamine inclinatis uiribus post Caudinam pacem animi mutauerant, ut
clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta uictoria inter
Samnites faceret, et geri posse bellum Romani pro uictoria certa haberent,
Samnites simul rebellasse et uicisse crederent Romanum. Inter haec Satricani ad
Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato aduentu Samnitium—fuisse
et Satricanos cum iis satis constat—nocte occupata est. Timor inde mutuus
utrosque usque ad lucem quietos tenuit; lux pugnae initium fuit, quam
aliquamdiu aequam—et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis
adiuuabat imbellis multitudo—tamen Fregellani sustinuerunt; fraus deinde rem
inclinauit, quod uocem audiri praeconis passi sunt incolumem abiturum qui arma
posuisset. Ea spes remisit a certamine animos et passim arma iactari coepta.
Pertinacior pars armata per auersam portam erupit tutiorque eis audacia fuit
quam incautus ad credendum ceteris pauor, quos circumdatos igni nequiquam deos
fidemque inuocantes Samnites concremauerunt. Consules inter se partiti
prouincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides
ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit aduersus Caudinas
legiones. Distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab
tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis
audebant. Optimum uisum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio
certamen; itaque in aciem copias educunt.
[13] Aduersus quos Publilius consul cum
dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem aduocari iussit;
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore
poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est; suus cuique animus
memor ignominiae adhortator aderat. Vadunt igitur in proelium urgentes
signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis
esset, pila uelut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem
feruntur. Nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit;
omnia ira militaris prope uesano impetu egit. Itaque non fusi modo hostes sunt
sed ne castris quidem suis fugam impedire ausi Apuliam dissipati petiere;
Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est peruentum. Romanos ira eadem, quae
per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. Ibi plus quam in acie
sanguinis ad caedis factum praedaeque pars maior ira corrupta. Exercitus alter
cum Papirio consule locis maritimis peruenerat Arpos per omnia pacata Samnitium
magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; nam Samnites, ea
tempestate in montibus uicatim habitantes, campestria et maritima loca
contempto cultorum molliore atque, ut euenit fere, locis simili genere ipsi
montani atque agrestes depopulabantur. Quae regio si fida Samnitibus fuisset,
aut peruenire Arpos exercitus Romanus nequisset aut interiecta [inter Romam et
Arpos] penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset. Tum quoque
profectos inde ad Luceriam iuxta obsidentes obsessosque inopia uexauit: omnia
ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato
stationibus uigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum
ueheret, interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare:
obsessis priusquam alter consul uictore exercitu aduenit, et commeatus ex
montibus Samnitium inuecti erant et auxilia intromissa. Artiora omnia aduentus
Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae uacuus per agros cuncta
infesta commeatibus hostium fecerat. Itaque cum spes nulla esset diutius
obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant,
undique contractis uiribus signa cum Papirio conferre.
[14] Per id tempus parantibus utrisque se ad
proelium legati Tarentini interueniunt, denuntiantes Samnitibus Romanisque ut
bellum omitterent: per utros stetisset quo minus discederetur ab armis,
aduersus eos se pro alteris pugnaturos. Ea legatione Papirius audita perinde ac
motus dictis eorum cum collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum
tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset conlocutus de re haud dubia,
signum pugnae proposuit. Agentibus diuina humanaque, quae adsolent cum acie
dimicandum est, consulibus Tarentini legati occursare responsum exspectantes;
quibus Papirius ait: "auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius nuntiat;
litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut uidetis, ad rem gerendam
proficiscimur". Signa inde ferre iussit et copias eduxit uanissimam
increpans gentem, quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus
discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret. Samnites ex
parte altera, cum omnem curam belli remisissent, quia aut pacem uere cupiebant
aut expediebat simulare ut Tarentinos sibi conciliarent, cum instructos repente
ad pugnam Romanos conspexissent, uociferari se in auctoritate Tarentinorum
manere nec descendere in aciem nec extra uallum arma ferre; deceptos potius
quodcumque casus ferat passuros quam ut spreuisse pacis auctores Tarentinos
uideantur. Accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne
uallum quidem defendant. Ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium
munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars uellerent
uallum atque in fossas proruerent, nec uirtus modo insita sed ira etiam
exulceratos ignominia stimularet animos, castra inuasere; et pro se quisque non
haec Furculas nec Caudium nec saltus inuios esse, ubi errorem fraus superbe
uicisset, sed Romanam uirtutem, quam nec uallum nec fossae arcerent, memorantes
caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, seruos liberos,
puberes impubes, homines iumentaque; nec ullum superfuisset animal, ni consules
receptui signum dedissent auidosque caedis milites e castris hostium imperio ac
minis expulissent. Itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae
confestim oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum consules
odio in hostes cessisse aut cessuros; quin duces sicut belli ita insatiabilis
supplicii futuros fuisse, ni respectus equitum sescentorum qui Luceriae obsides
tenerentur praepedisset animos, ne desperata uenia hostes caecos in supplicia
eorum ageret perdere prius quam perire optantes. Laudare ea milites laetarique
obuiam itum irae suae esse ac fateri omnia patienda potius quam proderetur
salus tot principum Romanae iuuentutis.
[15] Dimissa contione consilium habitum
omnibusne copiis Luceriam premerent an altero exercitu et duce Apuli circa,
gens dubiae ad id uoluntatis, temptarentur. Publilius consul ad peragrandam
profectus Apuliam aliquot expeditione una populos aut ui subegit aut
condicionibus in societatem accepit. Papirio quoque, qui obsessor Luceriae
restiterat, breui ad spem euentus respondit; nam insessis omnibus uiis per quas
commeatus ex Samnio subuehebantur, fame domiti Samnites qui Luceriae in
praesidio erant legatos misere ad consulem Romanum, ut receptis equitibus qui
causa belli essent absisteret obsidione. Iis Papirius ita respondit debuisse
eos Pontium Herenni filium, quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere quid
uictis patiendum censeret; ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam
in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit arma, sarcinas, iumenta,
multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent; militem se cum singulis
uestimentis sub iugum missurum, ulciscentem inlatam, non nouam inferentem
ignominiam. Nihil recusatum. Septem milia militum sub iugum missa praedaque
ingens Luceriae capta, receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa
erant et, quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis
custodiendos Luceriam Samnites dederant. Haud ferme alia mutatione subita rerum
clarior uictoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in
annalibus inuenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret
consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus. Ceterum id minus miror
obscurum esse de hostium duce dedito missoque; id magis mirabile est ambigi
Luciusne Cornelius dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad
Caudium atque inde Luceriam gesserit ultorque unicus Romanae ignominiae haud
sciam an iustissimo triumpho ad eam aetatem secundum Furium Camillum
triumphauerit an consulum—Papirique praecipuum—id decus sit. Sequitur hunc
errorem alius error Cursorne Papirius proximis comitiis cum Q. Aulio Cerretano
iterum ob rem bene gestam Luceriae continuato magistratu consul tertium creatus
sit an L. Papirius Mugillanus et in cognomine erratum sit.
[16] Conuenit iam inde per consules reliqua
belli perfecta. Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellauit urbemque
ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit.
Pari fortuna consul alter cum Satricanis, qui ciues Romani post Caudinam cladem
ad Samnites defecerant praesidiumque eorum in urbem acceperant, rem gessit. Nam
cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque missis ad pacem cum
precibus petendam triste responsum ab consule redditum esset, nisi praesidio
Samnitium interfecto aut tradito ne ad se remearent, plus ea uoce quam armis
inlatis terroris colonis iniectum. Itaque subinde exsequentes quaerendo a
consule legati quonam se pacto paucos et infirmos crederet praesidio tam ualido
et armato uim allaturos, ab iisdem consilium petere iussi quibus auctoribus
praesidium in urbem accepissent, discedunt aegreque impetrato ut de ea re
consuli senatum responsaque ad se referri sineret ad suos redeunt. Duae
factiones senatum distinebant, una cuius principes erant defectionis a populo
Romano auctores, altera fidelium ciuium; certatum ab utrisque tamen est ut ad
reconciliandam pacem consuli opera nauaretur. Pars altera, cum praesidium
Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam,
excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit qua noctis hora
quaque porta et quam in uiam egressurus hostis foret; altera, quibus inuitis
descitum ad Samnites erat, eadem nocte portam etiam consuli aperuerunt
armatosque clam hoste in urbem acceperunt. Ita duplici proditione et praesidium
Samnitium insessis circa uiam siluestribus locis necopinato oppressum est, et
ab urbe plena hostium clamor sublatus momentoque unius horae caesus Samnis,
Satricanus captus, et omnia in potestate consulis erant; qui quaestione habita
quorum opera defectio esset facta, quos sontes comperit, uirgis caesos securi
percussit praesidioque ualido imposito arma Satricanis ademit. Inde ad
triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt, qui eo duce Luceriam
receptam Samnitesque sub iugum missos auctores sunt. Et fuit uir haud dubie
dignus omni bellica laude, non animi solum uigore sed etiam corporis uiribus
excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit;
uictoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt [et] seu uirium ui seu
exercitatione multa, cibi uinique eundem capacissimum; nec cum ullo asperiorem,
quia ipse inuicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter
equitique; equites etiam aliquando ausos ab eo petere ut sibi pro re bene gesta
laxaret aliquid laboris; quibus ille "ne nihil remissum dicatis, remitto"
inquit, "ne utique dorsum demulceatis cum ex equis descendetis". Et
uis erat in eo uiro imperii ingens pariter in socios ciuesque. Praenestinus
praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum
inambulans ante tabernaculum uocari iussisset, lictorem expedire securem
iussit. Ad quam uocem exanimi stante Praenestino, "agedum, lictor, excide
radicem hanc" inquit "incommodam ambulantibus", perfusumque
ultimi supplicii metu multa dicta dimisit. Haud dubie illa aetate, qua nulla
uirtutum feracior fuit, nemo unus erat uir quo magis innixa res Romana staret.
Quin eum parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia perdomita
in Europam uertisset.—
[17] Nihil minus quaesitum a principio huius
operis uideri potest quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem
uarietatibusque distinguendo opere et legentibus uelut deuerticula amoena et
requiem animo meo quaererem; tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe
tacitus cogitationibus uolutaui animum, eas euocat in medium, ut quaerere libeat
quinam euentus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit.
Plurimum in bello pollere uidentur militum copia et uirtus, ingenia
imperatorum, fortuna per omnia humana maxime in res bellicas potens; ea et
singula intuenti et uniuersa sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc
quoque facile praestant inuictum Romanum imperium. Iam primum, ut ordiar ab
ducibus comparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed
clariorem tamen eum facit quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum,
nondum alteram fortunam expertus, decessit. Vt alios reges claros ducesque
omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus
celebrant, quid nisi longa uita, sicut Magnum modo Pompeium, uertenti praebuit fortunae?
recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium sed ipsos eos cum quibus
consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, M. Valerium Coruum, C.
Marcium Rutulum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q. Publilium Philonem, L.
Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M".
Curium? deinceps ingentes sequuntur uiri, si Punicum Romano praeuertisset
bellum seniorque in Italiam traiecisset. Horum in quolibet cum indoles eadem
quae in Alexandro erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde ab
initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum
uenerat. Ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii
Valeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuuenes
ii quibus cum Alexandro dimicandum erat senem uiderant. Militaris opera
pugnando obeunti Alexandro—nam ea quoque haud minus clarum eum
faciunt—cessisset uidelicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius
Coruus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, deuotis corporibus
in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi.
Victus esset consiliis iuuenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem
qui ex regibus constare dixit unus ueram speciem Romani senatus cepit. Id uero
erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex his quos nominaui castris
locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaueret, tempus pugnae
deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret. Non cum Dareo rem esse dixisset,
quem mulierum ac spadonum agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum
fortunae apparatibus suae, praedam uerius quam hostem, nihil aliud quam bene
ausus uana contemnere, incruentus deuicit. Longe alius Italiae quam Indiae, per
quam temulento agmine comisabundus incessit, uisus illi habitus esset, saltus
Apuliae ac montes Lucanos cernenti et uestigia recentia domesticae cladis, ubi
auunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
[18] Et loquimur de Alexandro nondum merso
secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit. Qui si ex habitu nouae fortunae
nouique, ut ita dicam, ingenii quod sibi uictor induerat spectetur, Dareo magis
similis quam Alexandro in Italiam uenisset et exercitum Macedoniae oblitum
degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset. Referre in tanto rege piget
superbam mutationem uestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam
uictis Macedonibus graues nedum uictoribus, et foeda supplicia et inter uinum
et epulas caedes amicorum et uanitatem ementiendae stirpis. Quid si uini amor
in dies fieret acrior? quid si trux ac praeferuida ira?—nec quicquam dubium
inter scriptores refero—nullane haec damna imperatoriis uirtutibus ducimus? id
uero periculum erat, quod leuissimi ex Graecis qui Parthorum quoque contra
nomen Romanum gloriae fauent dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri,
quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, sustinere non potuerit populus
Romanus; et aduersus quem Athenis, in ciuitate fracta Macedonum armis, cernente
tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines,
id quod ex monumentis orationum patet, aduersus eum nemo ex tot proceribus
Romanis uocem liberam missurus fuerit. Quantalibet magnitudo hominis
concipiatur animo; unius tamen ea magnitudo hominis erit collecta paulo plus
decem annorum felicitate; quam qui eo extollunt quod populus Romanus etsi nullo
bello multis tamen proeliis uictus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda
fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuuenis, cum populi
iam octingentesimum bellantis annum rebus conferre. Miremur si, cum ex hac
parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam
in aetate tredecim annorum fortuna uariauerit? quin tu homines cum homine, [et]
duces cum duce, fortunam cum fortuna confers? quot Romanos duces nominem quibus
nunquam aduersa fortuna pugnae fuit? paginas in annalibus magistratuumque
fastis percurrere licet consulum dictatorumque quorum nec uirtutis nec fortunae
ullo die populum Romanum paenituit. Et quo sint mirabiliores quam Alexander aut
quisquam rex, denos uicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum
consulatum gessit; ab tribunis plebis dilectus impediti sunt; post tempus ad
bella ierunt, ante tempus comitiorum causa reuocati sunt; in ipso conatu rerum
circumegit se annus; collegae nunc temeritas, nunc prauitas impedimento aut
damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala
disciplina institutum exercitum acceperunt. At hercule reges non liberi solum
impedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non
sequuntur. Inuictus ergo Alexander cum inuictis ducibus bella gessisset et
eadem fortunae pignora in discrimen detulisset; immo etiam eo plus periculi
subisset quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum
obnoxium sed etiam offerentem se, Romani multi fuissent Alexandro uel gloria
uel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine
uiueret morereturque.
[19] Restat ut copiae copiis comparentur uel
numero uel militum genere uel multitudine auxiliorum. Censebantur eius aetatis
lustris ducena quinquagena milia capitum. Itaque in omni defectione sociorum
Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones; quaterni
quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in Vmbria Gallis hostibus
adiunctis, in Samnio, in Lucanis gerebat bellum. Latium deinde omne cum Sabinis
et Volscis et Aequis et omni Campania et parte Vmbriae Etruriaeque et
Picentibus et Marsis Paelignisque ac Vestinis atque Apulis, adiuncta omni ora
Graecorum inferi maris a Thuriis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis
tenus Samnites aut socios ualidos Romanis aut fractos bello inuenisset hostes.
Ipse traiecisset mare cum ueteranis Macedonibus non plus triginta milibus
hominum et quattuor milibus equitum, maxime Thessalorum; hoc enim roboris erat.
Persas Indos aliasque si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium
traheret. Adde quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod
postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus consenuisset. Arma
clupeus sarisaeque illis; Romano scutum, maius corpori tegumentum, et pilum,
haud paulo quam hasta uehementius ictu missuque telum. Statarius uterque miles,
ordines seruans; sed illa phalanx immobilis et unius generis, Romana acies
distinctior, ex pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus
esset, facilis iungenti. Iam in opere quis par Romano miles? quis ad tolerandum
laborem melior? uno proelio uictus Alexander bello uictus esset: Romanum, quem
Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset acies? ne ille saepe,
etiamsi prima prospere euenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset
et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum
mortifero uolnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc
ipso iuuene cum sua conferentem. Equidem cum per annos quattuor et uiginti
primo Punico bello classibus certatum cum Poenis recordor, uix aetatem
Alexandri suffecturam fuisse reor ad unum bellum. Et forsitan, cum et
foederibus uetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par aduersus
communem hostem duas potentissimas armis uirisque urbes armaret, [et] simul
Punico Romanoque obrutus bello esset. Non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum
rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem aduersus Antiochum
Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo. Absit
inuidia uerbo et ciuilia bella sileant: nunquam ab equite hoste, nunquam a
pedite, nunquam aperta acie, nunquam aequis, utique nunquam nostris locis
laborauimus: equitem, sagittas, saltus impeditos, auia commeatibus loca grauis
armis miles timere potest. Mille acies grauiores quam Macedonum atque Alexandri
auertit auertetque, modo sit perpetuus huius qua uiuimus pacis amor et ciuilis
cura concordiae.—
[20] M. Folius Flaccina inde et L. Plautius
Venox consules facti. Eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere
renouando legati cum senatum humi strati mouissent, reiecti ad populum
haudquaquam tam efficaces habebant preces. Itaque de foedere negatum; indutiae
biennii, cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae. Et ex
Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus L. Plautio consuli
datis in deditionem uenerunt. Eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti
legibus ab L. Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus
discordia intestina petissent; et duae Romae additae tribus, Vfentina ac
Falerna. Inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad nouos
consules, C. Iunium Bubulcum Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum uenerunt,
pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. Id audacter
spondendo impetrauere ut foedus daretur neque ut aequo tamen foedere sed ut in
dicione populi Romani essent. Apulia perdomita—nam Forento quoque, ualido
oppido, Iunius potitus erat—in Lucanos perrectum; inde repentino aduentu Aemili
consulis Nerulum ui captum. Et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina
fama per socios uolgauit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine
magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius
coloniae patroni; nec arma modo sed iura etiam Romana late pollebant.
[21] C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius
Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M.
Popilio, ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderant; is cum L. Fuluio
magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus
dedit. Duplex inde terror inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu coacto ad
eximendos obsidione socios haud procul castris Romanorum castra posuit; hinc
Saticulani magno cum tumultu patefactis repente portis in stationes hostium
incurrerunt. Inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam uiribus freta
suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent et quamquam anceps dimicatio erat,
tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad
circumueniendum cepit et diuersa statuit signa. Infestior tamen in erumpentes
incessit nec magno certamine intra moenia compulit; tum totam aciem in Samnites
obuertit. Ibi plus certaminis fuit; uictoria sicut sera ita nec dubia nec uaria
fuit. Fusi in castra Samnites exstinctis nocte ignibus tacito agmine abeunt et
spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios Romanorum, ut parem
dolorem hosti redderent, circumsidunt.
[22] Anno circumacto bellum deinceps ab
dictatore Q. Fabio gestum est. Consules noui, sicut superiores, Romae
manserunt; Fabius ad accipiendum ab Aemilio exercitum ad Saticulam cum
supplemento uenit. Neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab
domo nouis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt
lacessentesque proelio Romanos auertere ab obsidione conabantur. Eo intentius
dictator in moenia hostium uersus id bellum tantum ducere quod urbem
oppugnabat, securior ab Samnitibus agere stationibus modo oppositis ne qua in
castra uis fieret. Eo ferocius adequitare Samnites uallo neque otium pati; et
cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore
magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum
euectus summouit hostem. Tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna
exercuit opes ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.
Prior Samnitium imperator aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde
se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iterauit; in quem
insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita
permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret. Nec, ut fit, ad ducis
casum perculsa magis quam inritata est multitudo; omnes qui circa erant in
Aulium temere inuectum per hostium turmas tela coniecerunt; fratri praecipuum
decus ulti Samnitium imperatoris <di> dederunt. Is uictorem detractum ex
equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidauit, nec multum afuit
quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur.
Sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere;
et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie
superat Romanus, reciperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia uictores
in castra referunt. Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis
uiribus, omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae
obsidionem redeunt intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem,
Plistica per uim Samnis potitur.
[23] Mutata inde belli sedes est; ad Soram ex
Samnio Apuliaque traductae legiones. Sora ad Samnites defecerat interfectis
colonis Romanorum. Quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam ciuium necem
reciperandamque coloniam magnis itineribus praeuenisset sparsi per uias
speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios
nuntiarent, obuiam itum hosti atque ad fuga alterius partis sed nox incertos
uicti uictoresne essent diremit. Inuenio apud quosdam aduersam eam pugnam
Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum. Suffectus in
locum Auli C. Fabius magister equitum cum exercitu nouo ab Roma aduenit et per
praemissos nuntios consulto dictatore ubi subsisteret quoue tempore et qua ex
parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis
consiliis. Dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra
uallum obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit et
efficacius ratus ad accendendos uirorum fortium animos nullam alibi quam in
semet ipso cuiquam relictam spem de magistro equitum nouoque exercitu militem
celauit et, tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, "locis"
inquit "angustis, milites, deprehensi, nisi quam uictoria patefecerimus
uiam nullam habemus. Statiua nostra munimento satis tuta sunt sed inopia eadem
infesta; nam et circa omnia defecerunt unde subuehi commeatus poterant et, si
homines iuuare uelint, iniqua loca sunt. Itaque non frustrabor ego uos castra
hic relinquendo, in quae infecta uictoria sicut pristino die uos recipiatis.
Armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent. Castra habeant
repetantque quibus operae est trahere bellum: nos omnium rerum respectum
praeterquam uictoriae nobis abscidamus. Ferte signa in hostem; ubi extra uallum
agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant; damna uestra, milites,
omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur." et oratione
dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi uadunt in
hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum—ita
enim iusserat dictator—ignis est subditus, haud paruum fuit inritamentum.
Itaque uelut uecordes inlati signa primo impetu hostium turbant; et in tempore,
postquam ardentia procul uidit castra magister equitum—id conuenerat
signum—hostium terga inuadit. Ita circumuenti Samnites, qua potest quisque,
fugam per diuersa petunt; ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet
ipsam turba impediens in medio caesa. Castra hostium capta direptaque, quorum
praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam
uictoria laetum quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera
contra spem salua inuenit.
[24] Ad Soram inde reditum; nouique consules
M. Poetelius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte
ueterum militum dimissa nouisque cohortibus in supplementum adductis. Ceterum
cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et
aut tempore longinqua aut praeceps periculo uictoria esset, Soranus transfuga
clam ex oppido profectus, cum ad uigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo
ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit. Visus inde, cum
quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud uana adferre,
perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido
remouerentur: fore ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac
nocturnae uigiliae essent. Ipse insequenti nocte sub oppido siluestribus locis
cohortibus insidere iussis decem milites delectos secum per ardua ac prope
inuia in arcem ducit, pluribus quam pro numero uirorum missilibus telis eo
conlatis; ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de
industria etiam quo locus tutior esset ab oppidanis congesta. Vbi cum
constituisset Romanos semitamque angustam et arduam erectam ex oppido in arcem
ostendisset, "hoc quidem ascensu" inquit, "uel tres armati
quamlibet multitudinem arcuerint; uos et decem numero et, quod plus est, Romani
Romanorumque fortissimi uiri estis. Et locus pro uobis et nox erit, quae omnia
ex incerto maiora territis ostentat. Ego iam terrore omnia implebo; uos arcem
intenti tenete". Decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu "ad
arma" et "pro uestram fidem, ciues" clamitans; "arx ab
hostibus capta est; defendite, ite." haec incidens principum foribus, haec
obuiis, haec excurrentibus in publicum pauidis increpat. Acceptum ab uno
pauorem plures per urbem ferunt. Trepidi magistratus missis ad arcem
exploratoribus cum tela et armatos tenere arcem multiplicato numero audirent,
auertunt animos a spe reciperandae arcis. Fuga cuncta complentur portaeque ab
semisomnis ac maxima parte inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium
Romanum clamore excitatum inrumpit et concursantes per uias pauidos caedit. Iam
Sora capta erat, cum consules prima luce aduenere et quos reliquos fortuna ex
nocturna caede ac fuga fecerat in deditionem accipiunt. Ex his ducentos uiginti
quinque, qui omnium consensu destinabantur et infandae colonorum caedis et
defectionis auctores, uinctos Romam deducunt; ceteram multitudinem incolumem
praesidio imposito Sorae relinquunt. Omnes qui Romam deducti erant uirgis in
foro caesi ac securi percussi summo gaudio plebis, cuius maxime intererat tutam
ubique quae passim in colonias mitteretur multitudinem esse.
[25] Consules ab Sora profecti in agros atque
urbes Ausonum bellum intulerunt. Mota namque omnia aduentu Samnitium cum apud
Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae
nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam
inquirendo uentum est. Ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in
potestatem uenit. Ausona et Minturnae et Vescia urbes erant, ex quibus
principes iuuentutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad
consules ueniunt. Docent suos iam pridem exoptantes Samnitium aduentum, simul
ad Lautulas pugnatum audierint, pro uictis Romanos habuisse, iuuentute, armis
Samnitem iuuisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace agere nec claudentes
portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere si exercitus
admoueatur; in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse. His auctoribus
mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim
armati qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis
ueste gladiis qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur. Ab his simul
custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis ut ex insidiis
concurrerent. Ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio
capta; sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus
fuit deletaque Ausonum gens uix certo defectionis crimine perinde ac si
interneciuo bello certasset.
[26] Eodem anno prodito hostibus Romano
praesidio Luceria Samnitium facta; nec diu proditoribus impunita res fuit. Haud
procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo impetu urbs sita in plano capitur.
Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi; eoque ira processit ut Romae
quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam
urbem censerent. Praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat,
longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo ciuibus inter tam
infestas gentes cogebat. Vicit tamen sententia ut mitterentur coloni; duo milia
et quingenti missi. Eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque
occultae principum coniurationes factae. De quibus cum ad senatum relatum
esset, haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae dictatoremque
quaestionibus exercendis dici placuit. C. Maenius dictus; is M. Folium
magistrum equitum dixit. Ingens erat magistratus eius terror; itaque siue
timoris seu conscientiae ui, Calauios Ouium Nouiumque —ea capita coniurationis
fuerant—priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis
conscita iudicio subtraxit. Deinde, ut quaestioni Campanae materia decessit,
uersa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae sed in uniuersum qui
usquam coissent coniurassentue aduersus rem publicam quaeri senatum iussisse et
coitiones honorum adipiscendorum causa factas aduersus rem publicam esse.
Latiorque et re et personis quaestio fieri haud abnuente dictatore sine fine
ulla quaestionis suae ius esse. Postulabantur ergo nobiles homines
appellantibusque tribunos nemo erat auxilio quin nomina reciperentur. Inde
nobilitas, nec ii modo in quos crimen intendebatur sed uniuersi, simul negare
nobilium id crimen esse quibus, si nulla obstetur fraude, pateat uia ad
honorem, sed hominum nouorum; ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos
magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse
simul magistratu abissent. Tum enimuero Maenius, iam famae magis quam imperii
memor, progressus in contionem ita uerba fecit: "et omnes ante actae uitae
uos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est
innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant
rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his
coitionibus uitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.
Sed, quoniam quidam nobiles homines—qua de causa uos existimare quam me pro
magistratu quicquam incompertum dicere melius est—primum ipsas expugnare
quaestiones omni ope adnisi sunt; dein, postquam ad id parum potentes erant, ne
causam dicerent, in praesidia aduersariorum, appellationem et tribunicium
auxilium, patricii confugerunt; postremo repulsi inde—adeo omnia tutiora quam
ut innocentiam suam purgarent uisa— in nos inruerunt, et priuatis dictatorem
poscere reum uere cundiae non fuit;—ut omnes di hominesque sciant ab illis
etiam quae non possint temptari ne rationem uitae reddant, me obuiam ire
crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico. Vos quaeso, consules,
si uobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium
quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate
honoris tutos a criminationibus istis esse." abdicat inde se dictatura et
post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules—iis enim
ab senatu mandata res est—rei facti aduersus nobilium testimonia egregie
absoluuntur. Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi
belloque gestas, ceterum inuisus nobilitati, causam dixit absolutusque est. Nec
diutius, ut fit, quam dum recens erat quaestio per clara nomina reorum uiguit:
inde labi coepit ad uiliora capita, donec coitionibus factionibusque aduersus
quas comparata erat oppressa est.
[27] Earum fama rerum, magis tamen spes
Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam uersos
rursus ad Caudium reuocauit, ut inde ex propinquo, si qui motus occasionem
aperiret, Capuam Romanis eriperent. Eo consules cum ualido exercitu uenerunt.
Et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua uia esset, cunctati sunt;
deinde Samnites per aperta loca breui circuitu in loca plana [Campanos campos]
agmen demittunt ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde
leuibus proeliis equitum saepius quam peditum utrimque periculum factum; nec
aut euentus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat.
Samnitium contra ducibus et carpi paruis cottidie damnis et senescere dilatione
belli uires suae uidebantur. Itaque in aciem procedunt equitibus in cornua
diuisis, quibus praeceptum erat intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo
uis fieret, quam ad proelium starent: aciem pedite tutam fore. Consulum
Sulpicius in dextro, Poetelius in laeuo cornu consistunt. Dextra pars, qua et
Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur
constiterant, latius patefacta stetit; sinistris, praeterquam quod confertiores
steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae uires, qui subsidiarias
cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reseruabantur, in primam
aciem extemplo emisit uniuersique hostem primo impetu uiribus impulit. Commota
pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. In hunc transuerso agmine
inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et
ordines peditum atque equitum confundit, donec uniuersam ab ea parte auertit
aciem. In eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat,
auectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius
exortum. Vnde haud dubiam uictoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum
mille ducentis uiris, dissimilem ibi fortunam inuenit, Romanos loco pulsos,
uictorem hostem signa in perculsos inferentem. Ceterum omnia mutauit repente
consulis aduentus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius
quam pro numero auxilium aduenerat fortes uiri, et partis alterius uictoria
audita mox uisa etiam proelium restituit. Tota deinde iam uincere acie Romanus
et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleuentum, cui nunc urbi
Beneuentum nomen est, perfugerunt. Ad triginta milia caesa aut capta Samnitium
proditum memoriae est.
[28] Consules egregia uictoria parta protinus
inde ad Bouianum oppugnandum legiones ducunt; ibique hiberna egerunt, donec ab
nouis consulibus, L. Papirio Cursore quintum C. Iunio Bubulco iterum nominatus
dictator C. Poetelius cum M. Folio magistro equitum exercitum accepit. Is, cum
audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Bouiano ad Fregellas
pergit; unde nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis
praesidioque ualido imposito in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis
repetendam. Eo se intra moenia sub aduentum dictatoris et Samnitium omnis
multitudo et Nolana agrestis contulerat. Dictator urbis situ circumspecto, quo
apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia—et frequenter ibi habitabatur
—circumiecta muris incendit; nec ita multo post siue a Poetelio dictatore siue
ab C. Iunio consule—nam utrumque traditur—Nola est capta. Qui captae decus
Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et Calatiam ab eodem captas,
Poetelium autem pestilentia orta claui figendi causa dictatorem dictum. Suessa
et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum fuerat; Volsci
Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant. Et Interamnam
Sucasinam ut deduceretur colonia, senatus consultum factum est; sed triumuiros
creauere ac misere colonorum quattuor milia insequentes consules M. Valerius P.
Decius.
[29] [M. Valerio P. Decio coss.] profligato
fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci
belli fama exorta est; nec erat ea tempestate gens alia, cuius secundum
Gallicos tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri tum multitudine
hominum. Itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequente P. Decius,
qui grauiter aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Iunium
Bubulcum dixit. Is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento
adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec tantis
apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro
arma Etrusci inferrent. Eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud
Etruscos fuere; neutri finibus egressi. Et censura clara eo anno Ap. Claudi et
C. Plauti fuit; memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi, quod uiam
muniuit et aquam in urbem duxit; eaque unus perfecit quia ob infamem atque
inuidiosam senatus lectionem uerecundia uictus collega magistratu se
abdicauerat, Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo
solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore Potitia gens, cuius ad Aram
Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, seruos publicos ministerii
delegandi causa sollemnia eius sacri docuerat. Traditur inde, dictu mirabile et
quod dimouendis statu suo sacris religionem facere posset, cum duodecim
familiae ea tempestate Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnes intra
annum cum stirpe exstinctos; nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem
etiam [Appium] memori deum ira post aliquot annos luminibus captum.
[30] Itaque consules, qui eum annum secuti
sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni
questi apud populum deformatum ordinem praua lectione senatus, qua potiores
aliquot lectis praeteriti essent, negauerunt eam lectionem se, quae sine recti
prauique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, obseruaturos et
senatum extemplo citauerunt eo ordine qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium
fuerat. Et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad
rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo
crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis
dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia—tulere eam rogationem tribuni
plebei L. Atilius C. Marcius—: alterum, ut duumuiros nauales classis ornandae
reficiendaeque causa idem populus iuberet; lator huius plebi sciti fuit M.
Decius tribunus plebis. Eiusdem anni rem dictu paruam praeterirem, ni ad
religionem uisa esset pertinere. Tibicines, quia prohibiti a proximis
censoribus erant in aede Iouis uesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi
Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
Eius rei religio tenuit senatum legatosque Tibur miserunt: [ut] darent operam
ut ii homines Romanis restituerentur. Tiburtini benigne polliciti primum
accitos eos in curiam hortati sunt uti reuerterentur Romam; postquam perpelli
nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur. Die
festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum [causa] inuitant, et
uino, cuius auidum ferme id genus est, oneratos sopiunt atque ita in plaustra
somno uinctos coniciunt ac Romam deportant; nec prius sensere quam plaustris in
foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit. Tunc concursus populi factus,
impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac
quae nunc sollemnis est licentia per urbem uagarentur, restitutumque in aede
uescendi ius iis qui sacris praecinerent. Haec inter duorum ingentium bellorum
curam gerebantur.
[31] Consules inter se prouincias partiti:
Iunio Samnites, Aemilio nouum bellum Etruria sorte obuenit. In Samnio Cluuiarum
praesidium Romanum, quia nequiuerat ui capi, obsessum fame in deditionem
acceperant Samnites uerberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos.
Huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluuiana ratus,
quo die adgressus est moenia, ui cepit atque omnes puberes interfecit. Inde
uictor exercitus Bouianum ductus; caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe
ditissimum atque opulentissimum armis uirisque. Ibi, quia haud tantum irarum
erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur. Minus itaque saeuitum in
hostes est, praedae plus paene quam ex omni Samnio unquam egestum benigneque
omnis militi concessa. Et postquam praepotentem armis Romanum nec acies
subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo
curae sunt intentae ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando
effusus exercitus excipi ac circumueniri posset. Transfugae agrestes et captiui
quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem
adferentes—quae et uera erant—pecoris uim ingentem in saltum auium compulsam
esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones. Ibi ingens
hostium exercitus itinera occultus insederat et, postquam intrasse Romanos
uidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos inuadit. Et primo
noua res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium;
dein postquam, ut quisque liberauerat se onere aptaueratque armis, ad signa
undique coibant et, notis ordinibus in uetere disciplina militiae iam sine
praecepto ullius sua sponte struebatur acies, consul ad ancipitem maxime pugnam
aduectus desilit ex equo et Iouem Martemque atque alios testatur deos se nullam
suam gloriam inde sed praedam militi quaerentem in eum locum deuenisse neque in
se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se
dedecore nullam rem aliam quam uirtutem militum uindicaturam. Coniterentur modo
uno animo omnes inuadere hostem uictum acie, castris exutum, nudatum urbibus,
ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco non armis fretum. Sed quem
esse iam uirtuti Romanae inexpugnabilem locum? Fregellana arx Soranaque et
ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur. His accensus miles, omnium
immemor difficultatium, uadit aduersus imminentem hostium aciem. Ibi paulum
laboris fuit, dum in aduersum cliuum erigitur agmen; ceterum postquam prima
signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco,
uersus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo
ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant. Sed loca difficilia hosti
quaesita ipsos tum sua fraude impediebant. Itaque ergo perpaucis effugium
patuit; caesa ad uiginti milia hominum; uictorque Romanus ad oblatam ab hoste
praedam pecorum discurrit.
[32] Dum haec geruntur in Samnio, iam omnes
Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae
urbs socia Romanis uelut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. Eo alter
consulum Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios uenit.
Aduenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita
aduexere. Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum
traduxerunt: postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere
ducibus, sole orto signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt.
Quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubet ut prandeat
miles firmatisque cibo uiribus arma capiat. Dicto paretur. Consul ubi armatos
paratosque uidit, signa extra uallum proferri iussit et haud procul hoste instruxit
aciem. Aliquamdiu intenti utrimque steterunt exspectantes ut ab aduersariis
clamor et pugna inciperet, et prius sol meridie se inclinauit quam telum hinc
aut illinc emissum est: inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur
concinuntque tubae et signa inferuntur. Nec segnius a Romanis pugna initur.
Concurrunt infensis animis; numero hostis, uirtute Romanus superat; anceps
proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit nec prius inclinata res
est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt,
Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa
circaque omnes ceciderunt. Nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis
fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut uictores priusquam
uicti pugnandi finem facerent. Post occasum solis signum receptui datum est;
nocte ab utroque in castra reditum. Nec deinde quicquam eo anno rei memoria
dignae apud Sutrium gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies
deleta uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, uix quod satis esset ad
castrorum praesidium, et apud Romanos tantum uolnerum fuit ut plures post
proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.
[33] Q. Fabius, insequentis anni consul,
bellum ad Sutrium excepit; collega Fabio C. Marcius Rutulus datus est; ceterum
et Fabius supplementum ab Roma adduxit et nouus exercitus domo accitus Etruscis
uenit. Permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus tribunosque
nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, quae uelut fatales cum tribunis ac
plebe erat, certamen oritur. Ap. Claudius censor circumactis decem et octo
mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C.
Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla ui compelli ut abdicaret potuit.
P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae inter legitimum
tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in uolgus quam
optimo cuique gratiorem. Is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque
eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante
[censuram] et longinquitate potestatem dominantem intra sex mensum et anni
coegisset spatium, "dic agedum" inquit, "Appi Claudi, quidnam
facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt
censor fuisses." negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad
causam pertinere suam; nam, etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in
magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus
iussisset, quodque postremum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se
aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati censores essent, teneri ea
lege potuisse.
[34] Haec sine ullius adsensu cauillante
Appio "en" inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemuirum
in annum creatus altero anno se ipse creauit, tertio nec ab se nec ab ullo
creatus priuatus fasces et imperium obtinuit, nec ante continuando abstitit
magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.
Haec est eadem familia, Quirites, cuius ui atque iniuriis compulsi, extorres
patria Sacrum montem cepistis; haec, aduersus quam tribunicium auxilium uobis
comparastis; haec, propter quam duo exercitus Auentinum insedistis; haec, quae
fenebres leges, haec, quae agrarias semper impugnauit; haec conubia patrum et
plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. Hoc est
nomen multo quam Tarquiniorum infestius uestrae libertati. Itane tandem, Appi
Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores
fuerunt, nobilissimi fortissimique uiri, nemo eorum duodecim tabulas legit?
nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit? immo uero omnes
sciuerunt et ideo Aemiliae potius legi paruerunt quam illi antiquae qua primum
censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi duae
contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat noua. An hoc dicis, Appi, non
teneri Aemilia lege populum? an populum teneri, te unum exlegem esse? tenuit
Aemilia lex uiolentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui quid iste
magistratus in re publica mali facere posset indicarunt, cum ira finitae
potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium
fecerunt; tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium; tenet C.
Plautium, collegam tuum iisdem auspiciis, eodem iure creatum. An hunc non, ut
qui optimo iure censor creatus esset, populus creauit? tu unus eximius es in
quo hoc praecipuum ac singulare ualeat? quem tu regem sacrificiorum crees?
amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se
dicet. Quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore
putes? quem claui figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees? quam
isti stolidos ac socordes uideri creditis eos qui intra uicesimum diem
ingentibus rebus gestis dictatura se abdicauerunt aut qui uitio creati abierunt
magistratu. Quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Maenius
dictator, quia, cum quaestiones seuerius quam quibusdam potentibus tutum erat exerceret,
contagio eius quod quaerebat ipse criminis obiectata ab inimicis est, ut
priuatus obuiam iret crimini, dictatura se abdicauit. Nolo ego istam in te
modestiam; ne degeneraueris a familia imperiosissima [superbissima]; non die,
non hora citius quam necesse est magistratu abieris, modo ne excedas finitum
tempus. Satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium, inquit, et
sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram, et solus geram. Hoc
quidem iam regno simile est. An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem
locum subrogari fas est? paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab
ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimus antistitibus eius sacri ad
seruorum ministerium religiosus censor deduxisti, gens antiquior originibus
urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram
intra annum ab stirpe exstincta est, nisi uniuersam rem publicam eo nefario
obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. Vrbs eo lustro capta est,
quo demortuo collega C. Iulio [censore], L. Papirius Cursor, ne abiret
magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogauit. Et quanto modestior
illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec solus nec ultra finitum lege tempus
L. Papirius censuram gessit; tamen neminem inuenit qui se postea auctorem
sequeretur; omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu
abdicarunt. Te nec quod dies exit censurae nec quod collega magistratu abiit
nec lex nec pudor coercet: uirtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum
hominumque ponis. Ego te, Appi Claudi, pro istius magistratus maiestate ac
uerecundia quem gessisti, non modo manu uiolatum sed ne uerbo quidem
inclementiori a me appellatum uellem; sed et haec quae adhuc egi peruicacia tua
et superbia coegit me loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in uincula duci
iubebo nec, cum ita comparatum a maioribus sit ut comitiis censoriis, nisi duo
confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego
te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere nunc
patiar." haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in uincula duci
iussit. Approbantibus sex tribunis actionem collegae, tres appellanti Appio
auxilio fuerunt; summaque inuidia omnium ordinum solus censuram gessit.
[35] Dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab
Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem
sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa
occurrit; quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late planities,
consul, ut loco paucitatem suorum adiuuaret, flectit paululum in cliuos agmen
—aspreta erant strata saxis—inde signa in hostem obuertit. Etrusci omnium
praeterquam multitudinis suae qua sola freti erant immemores proelium ineunt
adeo raptim et auide, ut abiectis missilibus quo celerius manus consererent
stringerent gladios uadentes in hostem. Romanus contra nunc tela, nunc saxa,
quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere. Igitur scuta galeaeque ictae
cum etiam quos non uolnerauerant turbarent—neque subire erat facile ad propio
rem pugnam neque missilia habebant quibus eminus rem gererent—stantes et
expositos ad ictus cum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes
fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis
hastati et principes inuadunt. Eum impetum non tulerunt Etrusci uersisque
signis fuga effusa castra repetunt; sed equites Romani praeuecti per obliqua
campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt;
inde inermi paene agmine ac uexato uolneribus in siluam Ciminiam penetratum.
Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus
captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. Tum de persequendo
hoste agitari coeptum.
[36] Silua erat Ciminia magis tum inuia atque
horrenda quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum
quidem adita. Eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis
omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleuerat. Tum ex iis qui aderant,
consulis frater—M. Fabium, Caesonem alii, C. Claudium quidam matre eadem qua
consulem genitum, tradunt—speculatum se iturum professus breuique omnia certa
allaturum. Caere educatus apud hospites, Etruscis inde litteris eruditus erat
linguamque Etruscam probe nouerat. Habeo auctores uolgo tum Romanos pueros,
sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; sed propius est uero
praecipuum aliquid fuisse in eo qui se tam audaci simulatione hostibus
immiscuerit. Seruus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud
ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim
regionis quae intranda erat naturam ac nomina principum in populis accepere, ne
qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent. Iere pastorali
habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis armati. Sed neque commercium
linguae nec uestis armorumue habitus sic eos texit quam quod abhorrebat ab fide
quemquam externum Ciminios saltus intraturum. Vsque ad Camertes Vmbros
penetrasse dicuntur; ibi qui essent fateri Romanum ausum; introductumque in
senatum con sulis uerbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi
hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum commeatum exercitui dierum triginta
praesto fore, si ea loca intrasset, iuuentutemque Camertium Vmbrorum in armis
paratam imperio futuram. Haec cum relata consuli essent, impedimentis prima
uigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis ipse substitit cum
equitatu et luce orta postero die obequitauit stationibus hostium, quae extra
saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese
recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. Postero die luce
prima iuga Ciminii montis tenebat; inde contemplatus opulenta Etruriae arua
milites emittit. Ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum
cohortes, repente a principibus regionis eius concitatae, Romanis occurrunt
adeo incompositae ut uindices praedarum prope ipsi praedae fuerint. Caesis
fugatisque his, late depopulato agro uictor Romanus opulentusque rerum omnium
copia in castra rediit. Eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis
uenerant denuntiatum Fabio senatus uerbis ne saltum Ciminium transiret. Laetati
serius se quam ut impedire bellum possent uenisse, nuntii uictoriae Romam
reuertuntur.
[37] Hac expeditione consulis motum latius
erat quam profligatum bellum; uastationem namque sub Ciminii montis radicibus
iacens ora senserat conciueratque indignatione non Etruriae modo populos sed
Vmbriae finitima. Itaque quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium uenit;
neque e siluis tantummodo promota castra sed etiam auiditate dimicandi quam
primum in campos delata acies. Deinde instructa primo suo stare loco, relicto
hostibus ad instruendum contra spatio: dein, postquam detractare hostem sensere
pugnam, ad uallum subeunt. Vbi postquam stationes quoque receptas intra
munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris
cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte aut
certe luce prima castra hostium inuasuros. Nihilo quietior Romanus exercitus
imperio ducis continetur. Decima erat fere diei hora cum cibum capere consul
milites iubet; praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisue hora signum
dederit. Paucis milites adloquitur; Samnitium bella extollit, eleuat Etruscos;
nec hostem hosti nec multitudinem multitudini comparandam ait; esse praeterea
telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri opus esse. His
ambagibus prodi simulabat hostes, quo animus militum multitudine territus
restitueretur; et, quod sine munimento consederant, ueri similius erat quod
simulabatur. Curati cibo corpora quieti dant et quarta fere uigilia sine
tumultu excitati arma capiunt. Dolabrae calonibus diuiduntur ad uallum
proruendum fossasque implendas. Intra munimenta instruitur acies; delectae
cohortes ad portarum exitus conlocantur. Dato deinde signo paulo ante lucem,
quod aestiuis noctibus sopitae maxime quietis tempus est, proruto uallo erupit
acies, stratos passim inuadit hostes; alios immobiles, alios semisomnos in
cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes oppressit. Paucis
armandi se datum spatium est; eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes
fundit Romanus fugatosque persequitur. Ad castra, ad siluas diuersi tendebant.
Siluae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem die capiuntur.
Aurum argentumque iussum referri ad consulem; cetera praeda militis fuit. Caesa
aut capta eo die hostium milia ad sexaginta. Eam tam claram pugnam trans
Ciminiam siluam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno
ciuitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique
Tuscis Vmbrisque opprimeretur. Sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior
fuit. Itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum
ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in
triginta annos impetrauerunt.
[38] Dum haec in Etruria geruntur, consul
alter C. Marcius Rutulus Allifas de Samnitibus ui cepit. Multa alia castella
uicique aut deleta hostiliter aut integra in potestatem uenere. Per idem tempus
et classis Romana a P. Cornelio, quem senatus maritimae orae praefecerat, in
Campaniam acta cum adpulsa Pompeios esset, socii inde nauales ad depopulandum
agrum Nucerinum profecti, proximis raptim uastatis unde reditus tutus ad naues
esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi exciuere hostes. Palatis
per agros nemo obuius fuit, cum occidione occidi possent; redeuntes agmine
incauto haud procul nauibus adsecuti agrestes exuerunt praeda, partem etiam
occiderunt; quae superfuit caedi trepida multitudo ad naues compulsa est.
Profectio Q. Fabi trans Ciminiam siluam quantum Romae terrorem fecerat, tam
laetam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum exercitum
obsideri; cladisque imaginem Furculas Caudinas memorabant: eadem temeritate
auidam ulteriorum semper gentem in saltus inuios deductam, saeptam non hostium
magis armis quam locorum iniquitatibus esse. Iam gaudium inuidia quadam
miscebatur, quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos
auertisset. Itaque armis uirisque ad obterendum C. Marcium consulem concurrunt,
protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos petituri, si Marcius dimicandi
potestatem non faciat. Obuius iis consul fuit. Dimicatum proelio utrimque
atroci atque incerto euentu est et, cum anceps caedes fuisset, aduersae tamen
rei fama in Romanos uertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque
militum atque unum legatum et, quod insigne maxime fuit, consulis ipsius
uolnus. Ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres inuasit
dictatoremque dici placebat; nec, quin Cursor Papirius diceretur, in quo tum
summa rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat. Sed nec in Samnium nuntium
perferri omnibus infestis tuto posse nec uiuere Marcium consulem satis fidebant.
Alter consul Fabius infestus priuatim Papirio erat; quae ne ira obstaret bono
publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui
sua quoque eum, non publica solum auctoritate mouerent ut memoriam simultatium
patriae remitteret. Profecti legati ad Fabium cum senatus consultum
tradidissent adiecissentque orationem conuenientem mandatis, consul demissis in
terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit; nocte
deinde silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem dixit. Cui cum ob animum
egregie uictum legati gratias agerent, obstinatum silentium obtinuit ac sine
responso ac mentione facti sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem
ingenti comprimi animo. Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit;
atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod
Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et
Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium. Macer
Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est, abominandam eam
curiam facit.
[39] Dictator postero die auspiciis repetitis
pertulit legem; et profectus cum legionibus ad terrorem traducti siluam
Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longu lam peruenit acceptisque a Marcio
consule ueteribus militibus in aciem copias eduxit. Nec hostes detractare uisi
pugnam. Instructos deinde armatosque, cum ab neutris proelium inciperet, nox
oppressit. Quieti aliquamdiu nec quis diffidentes uiribus nec hostem
spernentes, statiua in propinquo habuere. Nam et cum Vmbrorum exercitu acie
depugnatum est; fusi tamen magis quam caesi hostes, quia coeptam acriter non
tolerarunt pugnam; et ad Vadimonis lacum Etrusci lege sacrata coacto exercitu,
cum uir uirum legisset, quantis nunquam alias ante simul copiis simul animis
dimicarunt; tantoque irarum certamine gesta res est ut ab neutra parte emissa
sint tela. Gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod
aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens uictis sed cum
aliqua noua gente uideretur dimicatio esse. Nihil ab ulla parte mouetur fugae;
cadunt antesignani et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima
acies. Ab ultimis deinde subsidiis cietur miles; adeoque ad ultimum laboris ac
periculi uentum est ut equites Romani omissis equis ad primos ordines peditum
per arma, per corpora euaserint. Ea uelut noua inter fessos exorta acies
turbauit signa Etruscorum; secuta deinde impetum eorum, utcumque adfecta erat,
cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. Tunc uinci pertinacia coepta
et auerti manipuli quidam; et, ut semel dedere hi terga, etiam <ceteri>
certiorem capessere fugam. Ille primum dies fortuna uetere abundantes
Etruscorum fregit opes; caesum in acie quod roboris fuit: castra eo impetu capta
direptaque.
[40] Pari subinde periculo gloriaeque euentu
bellum in Samnitibus erat, qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua
fulgeret nouis armorum insignibus fecerunt. Duo exercitus erant; scuta alterius
auro, alterius argento caelauerunt; forma erat scuti: summum latius, qua pectus
atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa.
Spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea tectum. Galeae cristatae,
quae speciem magnitudini corporum adderent. Tunicae auratis militibus
uersicolores, argentatis linteae candidae. His dextrum cornu datum: illi in
sinistro consistunt. Notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat
doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et
argento sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam uerius quam arma esse,
nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et uolnera. Virtutem esse militis
decus: et omnia illa uictoriam sequi et ditem hostem quamuis pauperis uictoris
praemium esse. His Cursor uocibus instinctos mi |