M. Tulli Ciceronis
pro L. Flacco oratio
[1] Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi, gravissimo atque
acerbissimo rei publicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque
meorum L. Flacco, caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem
a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam, iudices, honoris potius
L. Flacci me adiutorem futurum quam miseriarum deprecatorem. Quod enim
esset praemium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maioribus semper
detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in
liberanda patria laudem prope quingentesimo anno rei publicae rettulisset?
[2] Sed si forte aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis
hostis aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multitudinis
potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et
lectissimorum virorum iudicium esse subeundum. Etenim quibus auctoribus et
defensoribus omnium tum salus esset non civium solum verum etiam gentium
defensa ac retenta, neminem umquam putavi per eos ipsos periculum huius
fortunis atque insidias creaturum. Quod si esset aliquando futurum ut aliquis
de L. <Flacci> pernicie cogitaret, numquam tamen existimavi, iudices,
D. Laelium, optimi viri filium, optima ipsum spe praeditum summae
dignitatis, eam suscepturum accusationem quae sceleratorum civium potius odio
et furori quam ipsius virtuti atque institutae adulescentiae conveniret. Etenim
cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum bene meritis civibus
depositas esse vidissem, non sum arbitratus quemquam amicum rei publicae,
postea quam L. Flacci amor in patriam perspectus esset, novas huic inimicitias
nulla accepta iniuria denuntiaturum. [3] Sed quoniam, iudices, multa nos
et in nostris rebus et in re publica fefellerunt, ferimus ea quae sunt ferenda;
tantum a vobis petimus ut omnia rei publicae subsidia, totum statum civitatis,
omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentium, spem reliquorum in
vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno iudicio positam esse et
defixam putetis. Si umquam res publica consilium, gravitatem, sapientiam,
providentiam iudicum imploravit, hoc, hoc inquam, tempore implorat. Non estis
de Lydorum aut Mysorum aut Phrygum, qui huc compulsi concitatique venerunt, sed
de vestra re publica iudicaturi, de civitatis statu, de communi salute, de spe
bonorum omnium, si qua reliqua est etiam nunc quae fortium civium mentis
cogitationesque sustentet; omnia alia perfugia bonorum, praesidia innocentium,
subsidia rei publicae, consilia, auxilia, iura ceciderunt. [4] Quem enim
appellem, quem obtester, quem implorem? Senatumne? At is ipse auxilium petit a
vobis et confirmationem auctoritatis suae vestrae potestati permissam esse
sentit. An equites Romanos? Indicabitis principes eius ordinis quinquaginta
quid cum omnibus senseritis. An populum Romanum? At is quidem omnem suam de
nobis potestatem tradidit vobis. Quam ob rem nisi hoc loco, nisi apud vos, nisi
per vos, iudices, non auctoritatem, quae amissa est, sed salutem nostram, quae
spe exigua extremaque pendet, tenuerimus, nihil est praeterea quo confugere
possimus; nisi forte quae res hoc iudicio temptetur, quid agatur, cui causae
fundamenta iaciantur, iudices, non videtis. [5] Condemnatus est is qui
Catilinam signa patriae inferentem interemit; quid est causae cur non is qui
Catilinam ex urbe expulit pertimescat? Rapitur ad poenam qui indicia communis
exiti cepit; cur sibi confidat is qui ea proferenda et patefacienda curavit?
Socii consiliorum, ministri comitesque vexantur; quid auctores, quid duces,
quid principes sibi exspectent? Atque utinam inimici nostri ac bonorum omnium
mecum potius aestiment, utrum tum omnes boni duces nostri an comites fuerint ad
communem conservandam salutem * * *
Fragmenta Scholiasae Bobiensis
[1] Strangulatos maluit dicere.
[2] Quid sibi meus necessarius Caetra voluit?
[3] Quid vero Decianus?
[4] Vtinam esset proprie mea! Senatus igitur magna ex parte * * *
[5] Di, inquam, immortales Lentulum * * *
Fragmenta Mediolanense
* * * externum cum domestica vita naturaque constaret. Itaque non patiar, D. Laeli, te tibi hoc
sumere atque hanc ceteris in posterum, nobis in praesens tempus legem
condicionemque * * *
Cum adulescentiam notaris, cum reliquum tempus aetatis turpitudinis maculis consperseris, cum privatarum rerum
ruinas, cum domesticas labes, cum urbanam infamiam, cum Hispaniae, Galliae,
Ciliciae, Cretae, quibus in provinciis non obscure versatus est, vitia et
flagitia protuleris, tum denique quid Tmolitae et Dorylenses de L. Flacco
existiment audiemus. Quem vero tot tam gravesque provinciae salvum esse
cupiant, quem plurimi cives tota ex Italia devincti necessitudine ac vetustate
defendant, quem haec communis nostrum omnium patria propter recentem summi
benefici memoriam complexa teneat, hunc etiam si tota Asia deposcit ad
supplicium, defendam, resistam. Quid? si neque tota neque optima neque
incorrupta neque sua sponte nec iure nec more nec vere nec religiose nec
integre, si impulsa, si sollicitata, si concitata, si coacta, si impie, si
temere, si cupide, si inconstanter nomen suum misit in hoc iudicium per
egentissimos testis, ipsa autem nihil queri vere de iniuriis potest, tamenne,
iudices, haec ad breve tempus audita longinqui temporis cognitarum rerum fidem
derogabunt? Tenebo igitur hunc ordinem defensor quem fugit inimicus, et
accusatorem urgebo atque insequar et ultro crimen ab adversario flagitabo. Quid
est, Laeli? num quid ea d . . d . . ea . . f . . . no qui quidem non in umbra
neque in illius aetatis disciplinis artibusque versatus est? Etenim puer cum
patre consule ad bellum est profectus. Nimirum etiam hoc ipso nomine aliquid .
. ia sus * * *
Fragmenta Scholiasae Bobiensis
[6] Sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis * * *
[7] Ex hoc aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit.
[8] Tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive, profectus.
[9] Quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.
[10] M. Pisone, qui cognomen frugalitatis, nisi accepisset, ipse peperisset.
[11] Idem novum bellum suscepit atque confecit.
[12] Non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.
[6] Hunc igitur virum, Laeli, quibus tandem rebus oppugnas? Fuit P. Servilio imperatore in Cilicia tribunus
militum; ea res siletur. Fuit M. Pisoni quaestor in Hispania; vox de quaestura
missa nulla est. Bellum Cretense ex magna parte gessit atque una cum summo
imperatore sustinuit; muta est huius temporis accusatio. Praeturae iuris
dictio, res varia et multiplex ad suspiciones et simultates, non attingitur. At
vero in summo et periculosissimo rei publicae tempore etiam ab inimicis eadem
praetura laudatur. At a testibus laeditur. Ante quam dico a quibus, qua spe,
qua vi, qua re concitatis, qua levitate, qua egestate, qua perfidia, qua
audacia praeditis, dicam de genere universo et de condicione omnium nostrum. Per
deos immortalis! iudices, vos, quo modo is qui anno ante Romae ius dixerat anno
post in Asia ius dixerit, a testibus quaeretis ignotis, ipsi coniectura nihil
iudicabitis? <Cum> in tam varia iuris dictione tam multa decreta, tot
hominum gratiosorum laesae sint voluntates, quae est umquam iacta non
suspicio-- quae tamen solet esse falsa--sed iracundiae vox aut doloris? [7] Et
is est reus avaritiae qui in uberrima re turpe compendium, in maledicentissima
civitate, in suspiciosissimo negotio maledictum omne, non modo crimen effugit? Praetereo
illa quae praetereunda non sunt, nullum huius in privatis rebus factum avarum,
nullam in re pecuniaria contentionem, nullam in re familiari sordem posse
proferri. Quibus igitur testibus ego hosce possum refutare nisi vobis? [8] Tmolites
ille vicanus, homo non modo nobis sed ne inter suos quidem notus, vos docebit
qualis sit L. Flaccus? quem vos modestissimum adulescentem, provinciae maximae
sanctissimum virum, vestri exercitus fortissimum militem, diligentissimum
ducem, temperatissimum legatum quaestoremque cognoverunt, quem vos praesentes
constantissimum senatorem, iustissimum praetorem atque amantissimum rei
publicae civem iudicastis. [9] De quibus vos aliis testes esse debetis, de
eis ipsi alios testis audietis? At quos testis? Primum dicam, id quod est
commune, Graecos; non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem. Nam si
quis umquam de nostris hominibus a genere isto studio ac voluntate non
abhorrens fuit, me et esse arbitror et magis etiam tum cum plus erat oti
fuisse. Sed sunt in illo numero multi boni, docti, pudentes, qui ad hoc
iudicium deducti non sunt, multi impudentes, inliterati, leves, quos variis de
causis video concitatos. Verum tamen hoc dico de toto genere Graecorum: tribuo
illis litteras, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem,
ingeniorum acumen, dicendi copiam, denique etiam, si qua sibi alia sumunt, non
repugno; testimoniorum religionem et fidem numquam ista natio coluit, totiusque
huiusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. [10] Vnde
illud est: 'da mihi testimonium mutuum'? num Gallorum, num Hispanorum putatur? Totum
istud Graecorum est, ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis
dici soleat sciant. Itaque videte quo voltu, qua confidentia dicant; tum
intellegetis qua religione dicant. Numquam nobis ad rogatum respondent, semper
accusatori plus quam ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent quod
dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. Iratus Flacco dixit M. Lurco
quod, ut ipse aiebat, libertus erat eius turpi iudicio condemnatus. Nihil dixit
quod laederet eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id quod dixit
quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit! [11] Quam promptus homo
P. Septimius, quam iratus de iudicio et de vilico! Tamen haesitabat, tamen eius
iracundiae religio non numquam repugnabat. Inimicus M. Caelius quod, cum in re
manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus
erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam
ad laedendum nisi voluntatem.
Hi si Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac simultas, omnes se
spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent. Graecus testis cum ea
voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi verba meditatur;
vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat, nihil curat
aliud. Itaque non optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus
loquacissimusque deligitur. [12] Vos autem in privatis minimarum rerum
iudiciis testem diligenter expenditis; etiam si formam hominis, si nomen, si
tribum nostis, mores tamen exquirendos putatis. Qui autem dicit testimonium ex
nostris hominibus, ut se ipse sustentat, ut omnia verba moderatur, ut timet ne
quid cupide, ne quid iracunde, ne quid plus minusve quam sit necesse dicat! Num
illos item putatis, quibus ius iurandum iocus est, testimonium ludus,
existimatio vestra tenebrae, laus, merces, gratia, gratulatio proposita est
omnis in impudenti mendacio? Sed non dilatabo orationem meam; etenim potest
esse infinita, si mihi libeat totius gentis in testimoniis dicendis explicare
levitatem. Sed propius accedam; de his vestris testibus dicam.
[13] Vehementem accusatorem
nacti sumus, iudices, et inimicum in omni genere odiosum ac molestum; quem
spero his nervis fore magno usui et amicis et rei publicae; sed certe
inflammatus incredibili cupiditate hanc causam accusationemque suscepit. Qui
comitatus in inquirendo! Comitatum dico; immo vero quantus exercitus! quae
iactura, qui sumptus, quanta largitio! Quae quamquam utilia sunt causae, timide
tamen dico, quod vereor ne Laelius ex his rebus quas sibi suscepit gloriae
causa putet aliquid oratione mea sermonis in sese aut invidiae esse quaesitum. Itaque
hanc partem totam relinquam; tantum a vobis petam, iudices, ut, si quid ipsi
audistis communi fama atque sermone de vi, de manu, de armis, de copiis,
memineritis; quarum rerum invidia lege hac recenti ac nova certus est
inquisitioni comitum numerus constitutus. [14] Sed ut hanc vim omittam,
quanta illa sunt quae, quoniam accusatorio iure et more sunt facta,
reprehendere non possumus, queri tamen cogimur! primum quod sermo est tota Asia
dissipatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset vehementer inimicus, contendisse
a Laelio, paterno amico ac pernecessario, ut hunc hoc iudicio arcesseret,
omnemque ei suam auctoritatem, gratiam, copias, opes ad hoc negotium
conficiendum detulisse. Id hoc veri similius Graecis hominibus videbatur quod
paulo ante in eadem provincia familiarem Laelium Flacco viderant. Pompei autem
auctoritas cum apud omnis tanta est quanta esse debet, tum excellit in ista
provincia quam nuper et praedonum et regum bello liberavit. Adiunxit illa ut
eos qui domo exire nolebant testimoni denuntiatione terreret, qui domi stare
non poterant, largo et liberali viatico commoveret. [15] Sic adulescens
ingeni plenus locupletis metu, tenuis praemio, stultos errore permovit; sic
sunt expressa ista praeclara quae recitantur psephismata non sententiis neque
auctoritatibus declarata, non iure iurando constricta, sed porrigenda manu
profundendoque clamore multitudinis concitatae.
O morem praeclarum disciplinamque quam a maioribus accepimus, si quidem teneremus! sed nescio quo pacto iam de
manibus elabitur. Nullam enim illi nostri sapientissimi et sanctissimi viri vim
contionis esse voluerunt; quae scisceret plebes aut quae populus iuberet,
submota contione, distributis partibus, tributim et centuriatim discriptis
ordinibus, classibus, aetatibus, auditis auctoribus, re multos dies promulgata
et cognita iuberi vetarique voluerunt. [16] Graecorum autem totae res
publicae sedentis contionis temeritate administrantur. Itaque ut hanc Graeciam
quae iam diu suis consiliis perculsa et adflicta est omittam, illa vetus quae
quondam opibus, imperio, gloria floruit hoc uno malo concidit, libertate
immoderata ac licentia contionum. Cum in theatro imperiti homines rerum omnium
rudes ignarique consederant, tum bella inutilia suscipiebant, tum seditiosos
homines rei publicae praeficiebant, tum optime meritos civis e civitate
eiciebant. [17] Quod si haec Athenis tum cum illae non solum in Graecia
sed prope cunctis gentibus enitebant accidere sunt solita, quam moderationem
putatis in Phrygia aut in Mysia contionum fuisse? Nostras contiones illarum
nationum homines plerumque perturbant; quid, cum soli sint ipsi, tandem fieri
putatis? Caesus est virgis Cymaeus ille Athenagoras qui in fame frumentum
exportare erat ausus. Data Laelio contio est. Processit ille et Graecus apud
Graecos non de culpa sua dixit, sed de poena questus est. Porrexerunt manus;
psephisma natum est. Hoc testimonium est? Nuper epulati, paulo ante omni
largitione saturati Pergameni, quod Mithridates qui multitudinem illam non
auctoritate sua, sed sagina tenebat se velle dixit, id sutores et zonarii
conclamarunt. Hoc testimonium est civitatis? Ego testis a Sicilia publice
deduxi; verum erant ea testimonia non concitatae contionis, sed iurati senatus.
[18] Qua re iam non est mihi contentio cum teste, vobis, iudices, videndum
est, sintne haec testimonia putanda.
Adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum maximo ornatissimoque comitatu venit in oppidum Graecorum,
postulat contionem, locupletis homines et gravis ne sibi adversentur testimoni
denuntiatione deterret, egentis et levis spe largitionis et viatico publico,
privata etiam benignitate prolectat. Opifices et tabernarios atque illam omnem
faecem civitatum quid est negoti concitare, in eum praesertim qui nuper summo
cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non
potuerit? [19] Mirandum vero est homines eos quibus odio sunt nostrae
secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae, portorium morti, libenter
adripere facultatem laedendi quaecumque detur! Mementote igitur, cum audietis
psephismata, non audire vos testimonia, audire temeritatem volgi, audire vocem
levissimi cuiusque, audire strepitum imperitorum, audire contionem concitatam
levissimae nationis. Itaque perscrutamini penitus naturam rationemque criminum;
iam nihil praeter spem, nihil praeter terrorem ac minas reperietis.
[20] * * * In aerario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus. Duae rationes
conficiendae pecuniae, aut versura aut tributo; nec tabulae creditoris
proferuntur nec tributi confectio ulla recitatur. Quam vero facile falsas
rationes inferre et in tabulas quodcumque commodum est referre soleant, ex Cn. Pompei
litteris ad Hypsaeum et Hypsaei ad Pompeium missis, quaeso, cognoscite.
Litterae Pompei et Hypsaei.
Satisne vobis coarguere his auctoribus dissolutam Graecorum consuetudinem licentiamque impudentem videmur? Nisi
forte qui Cn. Pompeium, qui praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos
urgente Laelio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos
putamus. [21] Sed fuerint incorruptae litterae domi; nunc vero quam habere
auctoritatem aut quam fidem possunt? Triduo lex ad praetorem deferri, iudicum
signis obsignari iubet; tricesimo die vix deferuntur. Ne corrumpi tabulae
facile possint, idcirco lex obsignatas in publico poni voluit; at obsignantur
corruptae. Quid refert igitur tanto post ad iudices deferantur, an omnino non
deferantur? Quid? si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti
testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae versari in iudiciis
solet? Nam antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque defensor
suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus
testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua
cupiditatis. Hoc vero quid est? [22] Vna sedent, ex accusatorum subselliis
surgunt, non dissimulant, non verentur. De subselliis queror? una ex domo
prodeunt; si verbo titubaverint, quo revertantur non habebunt. An quisquam esse
testis potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid
quod ipse nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae vel in
accusatore antea vel in patrono spectari solebat: 'bene testem interrogavit;
callide accessit, reprehendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem
reddidit?' [23] Quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc 'Te rogo'
dixeris, plura etiam effundet quam tu ei domi ante praescripseris? Quid ego
autem defensor rogem? Nam aut oratio testium refelli solet aut vita laedi. Qua
disputatione orationem refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? In
hominem dicendum est igitur, cum oratio argumentationem non habet. Quid dicam
in ignotum? Querendum est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni
accusationis iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio
minime in testimoniis dicendis religiosa. Propius accedo; nego esse ista
testimonia quae tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam
temerarium Graeculae contionis. Intrabo etiam magis. Qui gessit non adest, qui
numerasse dicitur non est deductus; privatae litterae nullae proferuntur,
publicae retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi
vivunt cum inimicis, adsunt cum adversariis, habitant cum accusatoribus. [24] Vtrum
hic tandem disceptationem et cognitionem veritatis, an innocentiae labem
aliquam aut ruinam fore putatis? Multa enim sunt eius modi, iudices, ut, etiam
si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque in
exemplo pertimescenda videantur.
Si quem infimo loco natum, nullo splendore vitae, nulla commendatione famae defenderem, tamen civem a civibus
communis humanitatis iure ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne
incitatis, ne accusatoris consessoribus, convivis, contubernalibus, ne
hominibus levitate Graecis, crudelitate barbaris civem ac supplicem vestrum
dederetis, ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis. [25] Sed
cum L. Flacci res agatur, qua ex familia qui primus consul factus est primus in
hac civitate consul fuit, cuius virtute regibus exterminatis libertas in re
publica constituta est, quae usque ad hoc tempus honoribus, imperiis, rerum
gestarum gloria continuata permansit, cumque ab hac perenni contestataque
virtute maiorum non modo non degeneraverit L. Flaccus sed, quam maxime florere
in generis sui gloria viderat, laudem patriae in libertatem vindicandae praetor
adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum prodatur pertimescam, in
quo, etiam si quid errasset, omnes boni conivendum esse arbitrarentur? [26] Quod
quidem ego non modo non postulo, sed contra, iudices, vos oro et obtestor ut
totam causam quam maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini. Nihil
religione testatum, nihil veritate fundatum, nihil dolore expressum, contraque
omnia corrupta libidine, iracundia, studio, pretio, periurio reperientur.
[27] Etenim iam universa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas querelas criminationesque
Graecorum. Classis nomine pecuniam civitatibus imperatam queruntur. Quod nos
factum, iudices, confitemur. Sed si hoc crimen est, aut in eo est quod non
licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut in eo quod nulla
hoc praetore classis navigarit. Licuisse ut intellegas, cognosce quid me consule
senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus continuorum annorum
decretis discesserit.
Senatvs consvltvm.
Proximum est ergo ut opus fuerit classe necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut ullae exterae
nationes, an nostri praetores, nostri duces, nostri imperatores? Equidem
existimo in eius modi regione atque provincia quae mari cincta, portibus
distincta, insulis circumdata esset, non solum praesidi sed etiam ornandi
imperi causa navigandum fuisse. [28] Haec enim ratio ac magnitudo animorum
in maioribus nostris fuit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo
contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia
ad gloriam splendoremque revocarent. Quaeritur enim in re domestica
continentiae laus, in publica dignitatis. Quod si etiam praesidi causa classem
habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? 'Nulli erant praedones.' Quid?
nullos fore quis praestare poterat? 'Minuis,' inquit, 'gloriam Pompei.' Immo tu
auges molestiam. [29] Ille enim classis praedonum, urbis, portus,
receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute atque incredibili
celeritate confecit; illud vero neque suscepit neque suscipere debuit ut, si
qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur. Itaque ipse in
Asia, cum omnia iam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis
civitatibus imperavit. Quod si tum statuit opus esse cum ipsius praesentis
nomine tuta omnia et pacata esse poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco
existimatis statuendum et faciendum fuisse? [30] Quid? nos hic nonne ipso
Pompeio auctore Silano et Murena consulibus decrevimus ut classis in Italia
navigaret? nonne eo ipso tempore cum L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos
hic in mare superum et inferum sestertium ter et quadragiens erogabamus? Quid?
postero anno nonne M. Curtio et P. Sextilio quaestoribus pecunia in classem est
erogata? Quid? hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt? Illa enim
est gloria divina Pompei, primum praedones eos qui tum cum illi bellum maritimum
gerendum datum est toto mari dispersi vagabantur redactos esse omnis in
<populi Romani> potestatem, deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri,
Cyprum per Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli virtute esse
nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo revertantur, omnis sinus,
promunturia, litora, insulas, urbis maritimas claustris imperi nostri
contineri. [31] Quod si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen
huius diligentia reprehendenda non esset. Idcirco enim quod hic classem
habuisset, existimarem non fuisse. Quid? si L. Eppi, L. Agri, C. Cesti, equitum
Romanorum, huius etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in Asia tum legatus
fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem habendam fuisse,
compluris a praedonibus esse captos, tamen Flacci consilium in remigibus
imperandis reprehendetur? Quid si etiam occisus est a piratis Adramytenus homo
nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen auditum, Atyanas pugil
Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum gravitate dicimus, prope
maius et gloriosius quam Romae triumphasse. 'At neminem cepisti.' Quam multi
orae maritimae clarissimi viri praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent,
mare tamen tutum praestiterunt! Casus est enim in capiendo, locus, ventus,
occasio; defendendi facilis est cautio, non solum latibulis occultorum locorum
sed etiam tempestatum moderatione et conversione. [32] Reliquum est ut
quaeratur utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et litteris
navigarit. Num id igitur negari potest, cuius rei cuncta testis est Asia,
bipertito classem distributam fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra
Ephesum navigaret? Hac classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno in Asiam,
his navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam navigavit. In quo igitur praetoris
est diligentia requirenda? in numero navium et in discriptione aequabili
sumptus? Dimidium eius quo Pompeius erat usus imperavit; num potuit parcius? Discripsit
autem pecuniam ad Pompei rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni.
Qui cum <in> omnis Asiae civitates pro portione pecuniam discripsisset,
illam rationem in imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. Neque
est adhuc tamen ea summa completa. [33] 'Non refert.' Vero; quid lucretur?
Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu crimen esse vis
confitetur. Qui igitur probari potest in ea pecunia non referenda crimen sibi
ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? At enim negas fratrem
meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. Equidem
omni fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque maioribus. Aliud
quiddam statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore auditum quid esset
de praedonibus, quam vellet subito classem se comparaturum. Denique hoc primus
frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret; crimen autem
tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non erant
instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum. Flaccus
quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent videbat.
[34] Sed, quoniam de communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam ad singulas civitates; ex quibus
sit sane nobis prima civitas Acmonensis. Citat praeco voce maxima legatos
Acmonensis. Procedit unus Asclepiades. Prodeant <ceteri>. Etiamne
praeconem mentiri coegisti? Est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua
auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris
publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae,
quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam
obscenitatem verborum praetereundas puto. Dixit publice data drachmarum ccvi. Dixit
tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id quod certe, quoniam
erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse. Quantum
sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut haberet
optare. [35] Ab A. Sextilio dicit se dedisse et a suis fratribus. Potuit
dare Sextilius; nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis. Audiamus igitur
Sextilium; fratres denique ipsi prodeant; quam volent impudenter mentiantur et,
quod numquam habuerint, dedisse se dicant; tamen aliquid fortasse coram
producti dicent in quo reprehendantur. 'Non deduxi,' inquit, 'Sextilium.' Cedo
tabulas. 'Non deportavi.' Fratres saltem exhibe. 'Non denuntiavi.' Quod ergo
unus Asclepiades fortuna egens, vita turpis, existimatione damnatus impudentia
atque audacia fretus sine tabulis, sine auctore iecerit, id nos quasi crimen
aut testimonium pertimescamus? [36] Idem laudationem quam nos ab
Acmonensibus Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat. Cuius quidem
laudationis iactura exoptanda nobis fuit. Nam ut signum publicum inspexit
praeclarus iste auctor suae civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos ex
tempore quod opus sit obsignare dixit. Tu vero tibi habeto istam laudationem;
nec enim Acmonensium testimonio Flacci vita et dignitas nititur. Das enim mihi
quod haec causa maxime postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum
firmum in Graecis hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi
vero hactenus ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui
potest ut Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti
per se agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac
minanti nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur.
[37] Equidem in minimis rebus saepe res magnas vidi, iudices, deprehendi ac teneri, ut in hoc Asclepiade. Haec
quae est a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa Asiatica quae fere
est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non modo in publicis sed etiam in
privatis litteris quas cotidie videmus mitti a publicanis, saepe uni cuique
nostrum. Neque enim testis ipse signo inspecto falsum nos proferre dixit, sed
levitatem totius Asiae protulit, de qua nos et libenter et facile concedimus. Nostra
igitur laudatio, quam ille temporis causa nobis datam dicit, datam quidem
confitetur, consignata creta est; in illo autem testimonio quod accusatori
dicitur datum ceram esse vidimus. [38] Hic ego, iudices, si vos
Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris permoveri putarem,
vociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer publicanos, excitarem
negotiatores, vestram etiam scientiam implorarem; cera deprehensa confiderem
totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam atque oppressam teneri.
Nunc vero non insultabo vehementius nec volitabo in hoc insolentius neque in
istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar neque in toto Acmonensium
testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum domo est, ut
dicitur, commorabor. Etenim quibus ego laudationem istam remittam, quoniam
sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testimonium non pertimescam.
[39] Venio nunc ad Dorylensium testimonium; qui producti tabulas se publicas ad Speluncas perdidisse dixerunt.
O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil istis praeter
litteras abstulerunt! Sed aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum
versuti esse videantur. Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios
falsarum et corruptarum litterarum. Si veras protulissent, criminis nihil erat,
si falsas, erat poena. Bellissimum putarunt dicere amissas. [40] Quiescant
igitur et me hoc in lucro ponere atque aliud agere patiantur. Non sinunt.
Supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse. Hoc vero ferri nullo
modo potest. Qui de tabulis publicis recitat eis quae in accusatoris potestate
fuerunt non debet habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum
tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo
vestrum vidit umquam, nemo qui mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,'
dubitabitis, iudices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem
vindicetis? Atque huic eidem nuper tres equites Romani honesti et graves, cum
in causa liberali eum qui adserebatur cognatum suum esse diceret, non
crediderunt. Qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui
non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae? Atque hic Dorylensis
nuper cum efferretur magna fre- [41] quentia conventuque vestro, mortis
illius invidiam in L. Flaccum Laelius conferebat. Facis iniuste, Laeli, si
putas nostro periculo vivere tuos contubernalis, praesertim cum tua neglegentia
factum arbitremur. Homini enim Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam
ficorum obiecisti. Cuius mors te aliqua re levavit; edacem enim hospitem
amisisti; Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus
est aculeo iam emisso ac dicto testimonio. At istud columen accusationis tuae,
Mithridates, postea quam biduum retentus testis a nobis effudit quae voluit
omnia, reprensus, convictus fractusque discessit; ambulat cum lorica; metuit
homo doctus et sapiens, ne L. Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam testem
illum effugere non possit, et, qui ante dictum testimonium sibi temperarit, cum
tamen aliquid adsequi posset, is nunc id agat ut ad falsum avaritiae
testimonium verum malefici crimen adiungat. Sed quoniam de hoc teste totoque
Mithridatico crimine disseruit subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut
instituimus, ad reliqua pergamus.
[42] Caput est omnium Graecorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites, homo
ineptus et loquax, sed, ut sibi videtur, ita doctus ut etiam magistrum illorum
se esse dicat. At, qui ita sit ambitiosus ut omnis vos nosque cotidie
persalutet, Temni usque ad illam aetatem in senatum venire non potuit et, qui
se artem dicendi traditurum etiam ceteris profiteatur, ipse omnibus turpissimis
iudiciis victus est. [43] Pari felicitate legatus una venit Nicomedes, qui
nec in senatum ulla condicione pervenire potuit et furti et pro socio damnatus
est. Nam princeps legationis, Lysania, adeptus est ordinem senatorium, sed cum
rem publicam nimium amplecteretur, peculatus damnatus et bona et senatorium
nomen amisit. Hi tres etiam aerari nostri tabulas falsas esse voluerunt; nam
servos novem se professi sunt habere, cum omnino sine comite venissent. Decreto
scribendo primum video adfuisse Lysaniam, cuius fratris bona, quod populo non
solvebat, praetore Flacco publice venierunt. Praeterea Philippus est, Lysaniae
gener, et Hermobius, cuius frater Pollis item pecuniae publicae est
condemnatus. Dicunt se Flacco et eis qui simul essent drachmarum ccicc icc
dedisse. [44] Cum civitate mihi res est acerrima et conficientissima
litterarum, in qua nummus commoveri nullus potest sine quinque praetoribus,
tribus quaestoribus, quattuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. Ex
hoc tanto numero deductus est nemo. At cum illam pecuniam nominatim Flacco
datam referant, maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam
se perscripsisse dicunt, quod minime convenit. Nam aut omnia occulte referenda
fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil timent,
nihil verentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem quem
contempserant pertimescunt. Si praetor dedit, ut est scriptum, a quaestore
numeravit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex tributo. Numquam
erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam rationem omni et personarum
genere et litterarum explicaris.
45] Vel quod est in eodem decreto scriptum, homines clarissimos civitatis amplissimis usos honoribus hoc
praetore circumventos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in decreto
nominantur? Non enim credo significari isto loco illum qui se erigit
Heraclidam. Vtrum enim est in clarissimis civibus is quem iudicatum hic duxit
Hermippus, qui hanc ipsam legationem quam habet non accepit a suis civibus, sed
usque Tmolo petivit, cui nullus honos in sua civitate habitus est umquam, res
autem ea quae tenuissimis committebatur huic una in vita commissa sola est? Custos
T. Aufidio praetore in frumento publico est positus; pro quo cum a P. Varinio
praetore pecuniam accepisset, celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. Quod
postea quam Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est,
cumque eadem de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras
misisset, Heraclidam istum Temni postea nemo vidit. [46] Atque ut eius
impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae levissimi hominis animum in
Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite.
Fundum Cymaeum Romae mercatus est de pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil praeter
illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga, iudice
hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui tamen
credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. Ei cum solveret, sumpsit a
C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris. Hic hercule 'cornici oculum,'
ut dicitur. Nam hunc Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse
notissimus, percussit. Eius enim fide sumpsit a Fufiis. Securus Hermippus
Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a
discipulis suis diceret Fufiis persoluturum. [47] Habebat enim rhetor iste
discipulos quosdam locupletis, quos dimidio redderet stultiores quam acceperat;
neminem tamen adeo infatuare potuit ut ei nummum ullum crederet. Itaque cum
Roma clam esset profectus multosque minutis mutuationibus fraudavisset, in
Asiam venit Hermippoque percontanti de nomine Fufiano respondit se omnem
pecuniam Fufiis persolvisse. Interim, neque ita longo intervallo, libertus a
Fufiis cum litteris ad Hermippum venit; pecunia petitur ab Hermippo. Hermippus
ab Heraclida petit; ipse tamen Fufiis satis facit absentibus et fidem suam
liberat; hunc aestuantem et tergiversantem iudicio ille persequitur. A recuperatoribus
causa cognoscitur. [48] Nolite existimare, iudices, non unam et eandem
omnibus in locis esse fraudatorum et infitiatorum impudentiam. Fecit eadem
omnia quae nostri debitores solent; negavit sese omnino versuram ullam fecisse
Romae; Fufiorum se adfirmavit numquam omnino nomen audisse; Hermippum vero
ipsum, pudentissimum atque optimum virum, veterem amicum atque hospitem meum,
splendidissimum atque ornatissimum civitatis suae, probris omnibus
maledictisque vexat. Sed cum se homo volubilis quadam praecipiti celeritate
dicendi in illa oratione iactaret, repente testimoniis Fufiorum nominibusque
recitatis homo audacissimus pertimuit, loquacissimus obmutuit. Itaque
recuperatores contra istum rem minime dubiam prima actione iudicaverunt. Cum
iudicatum non faceret, addictus Hermippo et ab hoc ductus est.
[49] Habetis et honestatem hominis et auctoritatem testimoni et causam omnem simultatis. Atque is ab
Hermippo missus, cum ei pauca mancipia vendidisset, Romam se contulit, deinde
in Asiam rediit, cum iam frater meus Flacco successisset. Ad quem adiit
causamque ita detulit, recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos
iudicavisse. Frater meus pro sua aequitate prudentiaque decrevit ut, si
iudicatum negaret, in duplum iret; si metu coactos diceret, haberet eosdem
recuperatores. Recusavit et, quasi nihil esset actum, nihil iudicatum, ab
Hermippo ibidem mancipia quae ipse ei vendiderat petere coepit. M. Gratidius
legatus, ad quem est aditum, actionem se daturum negavit; re iudicata stari
ostendit placere. [50] Iterum iste, cui nullus esset usquam consistendi
locus, Romam se rettulit; persequitur Hermippus, qui numquam istius impudentiae
cessit. Petit Heraclides a C. Plotio senatore, viro primario, qui legatus in
Asia fuerat, mancipia quaedam quae se, cum iudicatus esset, per vim vendidisse
dicebat. Q. Naso, vir ornatissimus, qui praetor fuerat, iudex sumitur. Qui cum
sententiam secundum Plotium se dicturum ostenderet, ab eo iudice abiit et, quod
iudicium lege non erat, causam totam reliquit. Satisne vobis, iudices, videor
ad singulos testis accedere neque, ut primo constitueram, tantum modo cum
universo genere confligere?
[51] Venio ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem; quem tu cum ephebum Temni
cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse voluisti. Abduxisti
Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo grandi faenore, fiducia tamen
accepta, occupavisti. Hanc fiduciam commissam tibi dicis; tenes hodie ac
possides. Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni venire ad testimonium
dicendum coegisti; qui quoniam testimonium <nondum> dixit, quidnam sit
dicturus exspecto. Novi genus hominum, novi consuetudinem, novi libidinem. Itaque,
etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius quam
dixerit. Totum enim convertet atque alia finget. Quam ob rem et ille servet
quod paravit, et ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo.
[52] Venio nunc ad eam civitatem in quam ego multa et magna studia et officia contuli, et quam meus
frater in primis colit atque diligit. Quae si civitas per viros bonos gravisque
homines querelas ad vos detulisset, paulo commoverer magis. Nunc vero quid
putem? Trallianos Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido,
sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori,
Aetidemi, Lepisones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa
magnifica et gloriosa ostentatio civitatis? Nonne esset puditum, si hanc causam
agerent severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium? Huic
illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus,
L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? Non est ita, iudices,
non est profecto. [53] Vidi ego in quodam iudicio nuper Philodorum testem
Trallianum, vidi Parrhasium, vidi Archidemum, cum quidem idem hic mihi
Maeandrius quasi ministrator aderat subiciens quid in suos civis civitatemque,
si vellem, dicerem. Nihil enim illo homine levius, nihil egentius, nihil
inquinatius. Qua re, si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc
custodem litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc actorem querelarum,
remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent adrogantiam, fateantur in
Maeandri persona esse expressam speciem civitatis. Sin istum semper illi ipsi
domi proterendum et conculcandum putaverunt, desinant putare auctoritatem esse
in eo testimonio cuius auctor inventus est nemo.
Sed exponam quid in re <sit> ut quam ob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnarit neque benigne
defenderit scire possitis. [54] Erat ei Castriciano nomine irata, de quo
toto respondit Hortensius; invita solverat Castricio pecuniam iam diu debitam. Hinc
totum odium, hinc omnis offensio. Quo cum venisset Laelius ad iratos et illud
Castricianum volnus dicendo refricuisset, siluerunt principes neque in illa
contione adfuerunt neque istius decreti ac testimoni auctores esse voluerunt. Vsque
adeo orba fuit ab optimatibus illa contio ut princeps principum esset Maeandrius;
cuius lingua quasi flabello seditionis illa tum est egentium contio ventilata. [55] Itaque
civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari
volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. Quae pecunia fuerit apud se
Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco
quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam
ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum
suum. Cupio audire. 'Non,' inquit, 'dicimus.' Quid igitur? 'Delatam ad nos,
creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.' [56] Quid
tum? 'Hanc te,' inquit, 'capere non licuit.' Iam id videro, sed primum illud
tenebo. Queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum;
spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. Quid hoc impudentius
dici aut fingi potest? Delectum est oppidum, quo in oppido universa pecunia a
tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. Haec pecunia tota ab honoribus translata
est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis. [57] Quae
civitati facta est iniuria? At moleste fert civitas. Credo; avolsum est enim
praeter spem quod erat spe devoratum lucrum. At queritur. Impudenter facit; non
enim omnia quae dolemus, eadem queri iure possumus. At accusat verbis
gravissimis. Non civitas, sed imperiti homines a Maeandrio concitati. Quo loco
etiam atque etiam facite ut recordemini quae sit temeritas multitudinis, quae
levitas propria Graecorum, quid in contione seditiosa valeat oratio. Hic, in
hac gravissima et moderatissima civitate, cum est forum plenum iudiciorum,
plenum magistratuum, plenum optimorum virorum et civium, cum speculatur atque
obsidet rostra vindex temeritatis et moderatrix offici curia, tamen quantos
fluctus excitari contionum videtis! Quid vos fieri censetis Trallibus? an id
quod Pergami? Nisi forte hae civitates existimari volunt facilius una se
epistula Mithridatis moveri impellique potuisse ut amicitiam populi Romani,
fidem suam, iura omnia offici humanitatisque violarent, quam ut filium
testimonio laederent cuius patrem armis pellendum a suis moenibus censuissent. [58] Qua
re nolite mihi ista nomina civitatum nobilium opponere; quos enim hostis haec
familia contempsit, numquam eosdem testis pertimescet. Vobis autem est
confitendum, si consiliis principum vestrae civitates reguntur, non
multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum ab istis civitatibus
cum populo Romano esse susceptum; sin ille tum motus est temeritate imperitorum
excitatus, patimini me delicta volgi a publica causa separare. [59] At
enim istam pecuniam huic capere non licuit. Vtrum voltis patri Flacco licuisse
necne? Si licuit <uti>, sicuti certe licuit, ad eius honores conlata, ex
quibus nihil ipse capiebat, patris pecuniam recte abstulit filius; si non
licuit, tamen illo mortuo non modo filius sed quivis heres rectissime potuit
auferre. Ac tum quidem Tralliani cum ipsi gravi faenore istam pecuniam multos
annos occupavissent, a Flacco tamen omnia quae voluerunt impetraverunt, neque
tam fuerunt impudentes ut id quod Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se
pecuniam abstulisse Mithridatem. Quis enim erat qui non sciret in ornandis
studiosiorem Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse? [60] Quae
quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur, gravius agerem, iudices, quam
adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere vos conveniret; revocarem
animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad illam universorum civium
Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram crudelemque caedem,
praetores nostros deditos, legatos in vincla coniectos, nominis prope Romani
memoriam cum vestigio <omni> imperi non modo ex sedibus Graecorum verum
etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum, illum patrem, illum conservatorem
Asiae, illum Euhium, Nysium, Bacchum, Liberum nominabant. [61] Vnum atque
idem erat tempus cum L. Flacco consuli portas tota Asia claudebat, Cappadocem
autem illum non modo recipiebat suis urbibus verum etiam ultro vocabat. Liceat
haec nobis, si oblivisci non possumus, at tacere, liceat mihi potius de
levitate Graecorum queri quam de crudelitate; auctoritatem isti habeant apud
eos quos esse omnino noluerunt? Nam, quoscumque potuerunt, togatos
interemerunt, nomen civium Romanorum quantum in ipsis fuit sustulerunt. In hac
igitur urbe se iactant quam oderunt, apud eos quos inviti vident, in ea re
publica ad quam opprimendam non animus eis, sed vires defuerunt? Aspiciant hunc
florem legatorum laudatorumque Flacci ex vera atque integra Graecia; tum se ipsi
expendant, tum cum his comparent, tum, si audebunt, dignitati horum anteponant
suam.
[62] Adsunt Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae atque in omnis terras
distributae putantur; de quorum urbis possessione propter pulchritudinem etiam
inter deos certamen fuisse proditum est; quae vetustate ea est ut ipsa ex sese
suos civis genuisse ducatur, et eorum eadem terra parens, altrix, patria
dicatur, auctoritate autem tanta est ut iam fractum prope ac debilitatum
Graeciae nomen huius urbis laude nitatur. [63] Adsunt Lacedaemonii, cuius
civitatis spectata ac nobilitata virtus non solum natura corroborata verum
etiam disciplina putatur; qui soli toto orbe terrarum septingentos iam annos
amplius unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt. Adsunt ex Achaia cuncta
multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus Flaccus imperatore
Metello praefuit. Neque vero te, Massilia, praetereo quae L. Flaccum
<tribunum> militum quaestoremque cognosti; cuius ego civitatis disciplinam
atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio an cunctis gentibus
anteponendam iure dicam; quae tam procul a Graecorum omnium regionibus,
disciplinis linguaque divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum gentibus
barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut omnes eius
instituta laudare facilius possint quam aemulari. [64] Hisce utitur
laudatoribus Flaccus, his innocentiae testibus, ut <Graecorum cupiditati>
Graecorum auxilio resistamus.
Quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire curavit, quin tria Graecorum genera sint vere?
quorum uni sunt Athenienses, quae gens Ionum habebatur, Aeolis alteri, Doris
tertii nominabantur. Atque haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae
doctrina, quae plurimis artibus, quae etiam imperio et bellica laude floruit,
parvum quendam locum, ut scitis, Europae tenet semperque tenuit, Asiae
maritimam oram bello superatam cinxit urbibus, non ut victam coloniis illam
constringeret, sed ut obsessam teneret. [65] Quam ob rem quaeso a vobis,
Asiatici testes, ut, cum vere recordari voletis quantum auctoritatis in
iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam nec quid alienigenae de vobis
loqui soleant, sed quid vosmet ipsi de genere vestro statuatis, memineritis. Namque,
ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Vtrum igitur
nostrum est an vestrum hoc proverbium, 'Phrygem plagis fieri solere meliorem'? Quid?
de tota Caria nonne hoc vestra voce volgatum est, 'si quid cum periculo
experiri velis, in Care id potissimum esse faciendum'? Quid porro in Graeco
sermone tam tritum atque celebratum est quam, si quis despicatui ducitur, ut
'Mysorum ultimus' esse dicatur? Nam quid ego dicam de Lydia? Quis umquam
Graecus comoediam scripsit in qua servus primarum partium non Lydus esset? Quam
ob rem quae vobis fit iniuria, si statuimus vestro nobis iudicio standum esse
de vobis? [66] Equidem mihi iam satis superque dixisse videor de Asiatico
genere testium; sed tamen vestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in hominum
levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus dicuntur, vestris
animis et cogitatione comprendere.
Sequitur auri illa invidia Iudaici. Hoc nimirum est illud quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur. Ob hoc
crimen hic locus abs te, Laeli, atque illa turba quaesita est; scis quanta sit
manus, quanta concordia, quantum valeat in contionibus. Sic submissa voce agam
tantum ut iudices audiant; neque enim desunt qui istos in me atque in optimum
quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuvabo. [67] Cum
aurum Iudaeorum nomine quotannis ex Italia et ex omnibus nostris provinciis
Hierosolymam exportari soleret, Flaccus sanxit edicto ne ex Asia exportari
liceret. Quis est, iudices, qui hoc non vere laudare possit? Exportari aurum
non oportere cum saepe antea senatus tum me consule gravissime iudicavit. Huic
autem barbarae superstitioni resistere severitatis, multitudinem Iudaeorum
flagrantem non numquam in contionibus pro re publica contemnere gravitatis
summae fuit. At Cn. Pompeius captis Hierosolymis victor ex illo fano nihil
attigit. [68] In primis hoc, ut multa alia, sapienter; in tam suspiciosa
ac maledica civitate locum sermoni obtrectatorum non reliquit. Non enim credo
religionem et Iudaeorum et hostium impedimento praestantissimo imperatori, sed
pudorem fuisse. Vbi igitur crimen est, quoniam quidem furtum nusquam
reprehendis, edictum probas, iudicatum fateris, quaesitum et prolatum palam non
negas, actum esse per viros primarios res ipsa declarat? Apameae manifesto
comprehensum ante pedes praetoris in foro expensum est auri pondo c paulo minus
per Sex. Caesium, equitem Romanum, castissimum hominem atque integerrimum,
Laodiceae xx pondo paulo amplius per hunc L. Peducaeum, iudicem nostrum,
Adramytii <c> per Cn. Domitium legatum, Pergami non multum. [69] Auri
ratio constat, aurum in aerario est; furtum non reprehenditur, invidia
quaeritur; a iudicibus oratio avertitur, vox in coronam turbamque effunditur. Sua
cuique civitati religio, Laeli, est, nostra nobis. Stantibus Hierosolymis
pacatisque Iudaeis tamen istorum religio sacrorum a splendore huius imperi,
gravitate nominis nostri, maiorum institutis abhorrebat; nunc vero hoc magis,
quod illa gens quid de nostro imperio sentiret ostendit armis; quam cara dis
immortalibus esset docuit, quod est victa, quod elocata, quod serva facta.
[70] Quam ob rem quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in laudem esse conversum, veniamus iam ad
civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima Deciani. Quid tibi tandem,
Deciane, iniuriae factum est? Negotiaris in libera civitate. Primum patere me
esse curiosum. Quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto loco natus? Annos
iam xxx in foro versaris, sed tamen in Pergameno. Longo intervallo, si quando
tibi peregrinari commodum est, Romam venis, adfers faciem novam, nomen vetus,
purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod unis vestimentis tam diu lautus es. [71] Verum
esto, negotiari libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi cives
Romani sunt et ius a nostro magistratu dicitur? Otium te delectat, lites,
turbae, praetor odio est, Graecorum libertate gaudes. Cur ergo unus tu
Apollonidensis amantissimos populi Romani, fidelissimos socios, miseriores
habes quam aut Mithridates aut etiam pater tuus habuit umquam? Cur his per te
frui libertate sua, cur denique esse liberos non licet? Homines sunt tota ex
Asia frugalissimi, sanctissimi, a Graecorum luxuria et levitate remotissimi,
patres familias suo contenti, aratores, rusticani; agros habent et natura
perbonos et diligentia culturaque meliores. In hisce agris tu praedia habere
voluisti. Omnino mallem, et magis erat tuum, si iam te crassi agri delectabant,
hic alicubi in Crustumino aut in Capenati paravisses. [72] Verum esto;
Catonis est dictum 'pedibus compensari pecuniam.' Longe omnino a Tiberi ad
Caicum, quo in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum
invenisset. Sed concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectavit. Emisses.
Amyntas est genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. Huius
socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese
et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam
suam conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud
Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia. [73] Num
quid harum rerum a me fingitur, Deciane? Sciunt haec omnes nobiles, sciunt boni
viri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. Exsurge,
Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat;
restituat uxorem, reddat misero patri filiam. Membra <quidem>, quae
debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos
confregit, nervos quos concidit, restituere non potest; filiam, filiam inquam,
aerumnoso patri, Deciane, redde. [74] Haec Flacco non probasse te miraris?
Cui, quaeso, tandem probasti? Emptiones falsas, praediorum proscriptiones cum
aperta circumscriptione fecisti. Tutor his mulieribus Graecorum legibus
ascribendus fuit; Polemocratem scripsisti, mercennarium et administrum
consiliorum tuorum. Adductus est in iudicium Polemocrates de dolo malo et de
fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. Qui concursus ex oppidis finitimis
undique, qui dolor animorum, quae querela! Condemnatus est Polemocrates
sententiis omnibus; inritae venditiones, inritae proscriptiones. Num restituis?
Defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas litteras publicas praeclaras
proscriptiones et emptiones tuas. Repudiant, reiciunt. At qui homines? Pergameni,
laudatores tui. Ita enim mihi gloriari visus es laudatione Pergamenorum quasi
honorem maiorum tuorum consecutus esses, et hoc te superiorem esse putabas quam
Laelium, quod te civitas Pergamena laudaret. Num honestior est civitas
Pergamena quam Smyrnaea? At ne ipsi quidem dicunt.
[75] Vellem tantum habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in Castricium
mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non conceditur, deinde
ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona mortuo. Haec P.
Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non sunt. At
Castricium quibus verbis, di immortales! 'decus patriae, ornamentum populi
Romani, florem iuventutis' appellant. Qua re, Deciane, si cupidus es gloriae,
alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te deriserunt. [76] Quid? tu ludi
te non intellegebas, cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum virum,
praestantissima sapientia, singulari ingenio'? Mihi crede, ludebant. Cum vero
coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam monedulae
committebant, ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere potuisti?
<Ipsi> igitur illi Pergameni proscriptiones quas tu adferebas
repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te omnia
decrevit. Apud P. Globulum, meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque
ipsum neque me paeniteret! [77] Flaccum iniuria decrevisse in tua re
dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco aedili curuli pater
tuus tribunus plebis diem dixerit. At istud ne ipsi quidem patri Flacco valde
molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est praetor postea
factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus in civitate
consistere. Sed si iustas inimicitias putabas, cur, cum tribunus militum
Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris effugere
liceret iniquitatem tribuni? Cur autem praetor te, inimicum paternum, in
consilium vocavit? Quae quidem quam sancte solita sint observari scitis omnes. Nunc
accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. [78] 'Decrevit Flaccus.'
Num aliud atque oportuit? 'In liberos.' Num aliter censuit senatus? 'In
absentem.' Decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est hoc in
absentem, sed in latentem reum.
Senatvs consvltvm et decretvm Flacci.
Quid? si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehendere? Num etiam fratris mei litteras
plenissimas humanitatis et aequitatis reprehensurus <es>? quas ea de
muliere ad me datas apud . . . requisivit. Recita.
Litterae Q. Ciceronis.
[79] Quid? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum <non> detulerunt, apud Orbium acta non sunt,
ad Globulum delata non sunt? Ad senatum nostrum me consule nonne legati
Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? At haec
praedia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim,
mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata,
mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod
nullo iure neque re neque possessione tua; [80] illud quaero sintne ista
praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne sint mancipi,
subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. In qua tribu denique ista
praedia censuisti? Commisisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex
isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum. Verum esto,
gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et eius agri qui dividi
plebi Romanae non potest. Census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. Eam
opinor tibi numeratam non esse abs te. Sed haec omitto. Census es mancipia
Amyntae neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. Possidet enim ea mancipia
Amyntas. Ac primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum;
rettulit ad iuris consultos. Constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus
sua facere posset, eum maxima habiturum esse. . . . [familiam. Responsum est,
eius fatca non videri. Idem visum est postea Flacco, cum rem cognosceret. Itque
decrevit.]
[81] Habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam
accusationem. Nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret:
'qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a
Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit.' Sicine tu auctor tandem eum
cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses,
pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum
in discrimen omnium fortunarum vocavisti? Si licet, defendam Decianum, qui tibi
in suspicionem nullo suo delicto venit. [82] Non est, mihi crede,
corruptus. Quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? Cui sex
horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem
gerere voluisset? Nimirum illud est quod ipse suspicatur. Invidisti ingenio
subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute testis
interrogabat aut . . . fortasse fecisset ut tu ex populi sermone excideres,
idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. Sed, ut hoc haud veri simile
est Decianum a Flacco esse corruptum, [83] ita scitote esse cetera, velut
quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret,
sestertium viciens. Et eum tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens
voluisse perdere? Nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? Quam
partem causae tibi daremus? An ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo
prodirent? Quid? nos non videbamus? Habitare una? Quis hoc nescit? Tabulas in
Laeli potestate fuisse? Num dubium est? An ne vehementer, ne copiose accusares?
Nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse
videatur.
[84] At enim Androni Sextilio gravis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria
intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret.
In quo quid reprehendas scire cupio. Quod falsum intenderit? Qui doces?
'Ingenua,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem! Quid? ab ingenuis
mulieribus hereditates lege non veniunt? 'In manum,' inquit, 'convenerat.' Nunc
audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de
tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. Coemptione? Omnibus
ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices. [85] Relinquitur
illud quod vociferari non destitit, non debuisse, cum praetor esset, suum
negotium agere aut mentionem facere hereditatis. Maximas audio tibi, L.
Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate
maximisque beneficiis in tuos venisse hereditates, cum Asiam provinciam
consulari imperio obtineres. Si quis eas suas esse dixisset, concessisses? Tu,
T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu amittes, an tuum nulla
avaritia salva dignitate retinebis? At istius hereditatis iam Globulo praetore
Flacci nomine petita possessio est. Non igitur impressio, non vis, non occasio,
non tempus, non imperium, non secures ad iniuriam faciendam Flacci animum
impulerunt. [86] Atque eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris,
convertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam in provincia
praetorem petere oportere. Cur tandem, M. Lurco, non oportet? Extorquere,
accipere contra leges non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi
docueris non licere. An legationes sumere liberas exigendi causa, sicut et tu
ipse nuper et multi viri boni saepe fecerunt, rectum est, quod ego non
reprehendo, socios video queri; praetorem, si hereditatem in provincia non
reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam condemnandum putas? 'Doti,'
inquit, 'Valeria pecuniam omnem suam dixerat.' Nihil istorum explicari potest,
nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. Si fuit, quaecumque sine hoc
auctore est dicta dos, nulla est. [87] Sed tamen Lurconem, quamquam pro
sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum
Flacco esse vidistis. Neque enim occultavit causam iracundiae suae neque
reticendam putavit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O
condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena
simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est,
liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium
familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae,
venientis praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis deserunt! Sed
omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis provinciis laudare
videamur. [88] Litteras misit de vilico P. Septimi, hominis ornati, qui
vilicus caedem fecerat; Septimium ardentem iracundia videre potuistis. In
Lurconis libertum iudicium ex edicto dedit; hostis est Lurco. Quid igitur?
hominum gratiosorum splendidorumque libertis fuit Asia tradenda? an simultates
nescio quas cum libertis vestris Flaccus exercet? an vobis in vestris
vestrorumque causis severitas odio est, eandem laudatis, cum de nobis
iudicatis?
At iste Andro spoliatus bonis, ut dicitis, ad dicendum testimonium non venit. [89] Quid si veniat? Decisionis
arbiter C. Caecilius fuit, quo splendore vir, qua fide, qua religione!
obsignator C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et pudens et constans et
gravis. Si vis erat, si fraus, si metus, si circumscriptio, quis pactionem
fieri, quis adesse istos coegit? Quid? si ista omnis pecunia huic adulescentulo
L. Flacco reddita est, si petita, si redacta per hunc Antiochum, paternum huius
adulescentis libertum seni illi Flacco probatissimum, videmurne non solum
avaritiae crimen effugere sed etiam liberalitatis laudem adsequi singularem? Communem
enim hereditatem, quae aequaliter ad utrumque lege venisset, concessit
adulescenti propinquo suo, nihil ipse attigit de Valerianis bonis. Quod
statuerat facere adductus huius pudore et non amplissimis patrimoni copiis, id
non solum fecit sed etiam prolixe cumulateque fecit. Ex quo intellegi debet eum
contra leges pecunias non cepisse qui tam fuerit in hereditate concedenda
liberalis.
[90] At Falcidianum crimen est
ingens; talenta quinquaginta se Flacco dicit dedisse. Audiamus hominem. Non
adest. Quo modo igitur dicit? Epistulam mater eius profert et alteram soror;
scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam pecuniam Flacco datam. Ergo is cui,
si aram tenens iuraret, crederet nemo, per epistulam quod volet iniuratus
probabit? At qui vir! quam non amicus suis civibus! qui patrimonium satis
lautum, quod hic nobiscum conficere potuit, Graecorum conviviis maluit
dissipare. [91] Quid attinuit relinquere hanc urbem, libertate tam
praeclara carere, adire periculum navigandi? quasi bona comesse Romae non
liceret. Nunc denique materculae suae festivus filius, aniculae minime
suspiciosae, purgat se per epistulam, ut eam pecuniam quacum traiecerat non
consumpsisse, sed Flacco dedisse videatur. At fructus isti Trallianorum Globulo
praetore venierant; Falcidius emerat HS nongentis milibus. Si dat tantam
pecuniam Flacco, nempe idcirco dat ut rata sit emptio. Emit igitur aliquid quod
certe multo pluris esset; dat de lucro, nihil detrahit de vivo. [92] Cur
Albanum venire iubet, cur matri praeterea blanditur, cur epistulis et sororis
et matris imbecillitatem aucupatur, postremo cur non audimus ipsum? Retinetur,
credo, in provincia. Mater negat. 'Venisset,' inquit, 'si esset denuntiatum.' Tu
certe coegisses, si ullum firmamentum in illo teste posuisses; sed hominem a
negotio abducere noluisti. Magnum erat ei certamen propositum, magna cum
Graecis contentio; qui tamen, ut opinor, iacent victi. Nam iste unus totam
Asiam magnitudine poculorum bibendoque superavit. Sed tamen quis tibi, Laeli,
de epistulis istis indicavit? Mulieres negant se scire qui sit. Ipse igitur
ille tibi se ad matrem et sororem scripsisse narravit? [93] An etiam
scripsit oratu tuo? At vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum
hominem, Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide
praeditum, C. Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil
audisse non possent. His tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his
mulierculis productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum
putasti, praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus
falsam epistulam habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et
simulatum dolorem?
[94] Sed quid ego de epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut de Deciani censu tam diu disputo, de salute
omnium nostrum, de fortunis civitatis, de summa re publica taceo? quam vos
universam in hoc iudicio vestris, <vestris> inquam, umeris, iudices,
sustinetis. Videtis quo in motu temporum, quanta in conversione rerum ac
perturbatione versemur. Cum alia multa certi homines, tum hoc vel maxime
moliuntur ut vestrae quoque mentes, vestra iudicia, vestrae sententiae optimo
cuique infestissimae atque inimicissimae reperiantur. Gravia iudicia pro rei
publicae dignitate multa de coniuratorum scelere fecistis. Non putant satis
conversam rem publicam, nisi in eandem impiorum poenam optime meritos civis
detruserint. [95] Oppressus est C. Antonius. Esto; habuit quandam ille
infamiam suam; neque tamen ille ipse, pro meo iure dico, vobis iudicibus
damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum
hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conventu epulisque celebratum
est. Iusta Catilinae facta sunt; nunc a Flacco Lentuli poenae per vos
expetuntur. Quam potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum coniugumque
vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire conatus est, mactare victimam
gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in vos omnis odium
saturaveritis? [96] Litemus igitur Lentulo, parentemus Cethego, revocemus
eiectos; nimiae pietatis et summi amoris in patriam vicissim nos poenas, si ita
placet, sufferamus. Nos iam ab indicibus nominamur, in nos crimina finguntur,
nobis pericula comparantur. Quae si per alios agerent, si denique per populi
nomen civium imperitorum multitudinem concitassent, aequiore animo ferre
possemus; illud vero ferri non potest, quod per senatores et per equites
Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi consilio, una mente atque
virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces, principes spoliari omnibus
fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur. Etenim populi Romani
perspiciunt eandem mentem et voluntatem; omnibus rebus quibus potest populus
Romanus significat quid sentiat; nulla varietas est inter homines opinionis,
nulla voluntatis, nulla sermonis. [97] Qua re, si quis illuc me vocat,
venio; populum Romanum disceptatorem non modo non recuso sed etiam deposco. Vis
absit, ferrum ac lapides removeantur, operae facessant, servitia sileant; nemo
erit tam iniustus qui me audierit, sit modo liber et civis, quin potius de
praemiis meis quam de poena cogitandum putet.
O di immortales! quid hoc miserius? Nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudinis
iudicio confidimus, lectissimorum civium et amplissimorum sententias
pertimescimus! [98] M'. Aquilium patres nostri multis avaritiae criminibus
testimoniisque convictum, quia cum fugitivis fortiter bellum gesserat, iudicio
liberaverunt. Consul ego nuper defendi C. Pisonem; qui, quia consul fortis
constansque fuerat, incolumis est rei publicae conservatus. Defendi item consul
L. Murenam, consulem designatum. Nemo illorum iudicum clarissimis viris
accusantibus audiendum sibi de ambitu putavit, cum bellum iam gerente Catilina
omnes me auctore duos consules Kalendis Ianuariis scirent esse oportere. Innocens
et bonus vir et omnibus rebus ornatus bis hoc anno me defendente absolutus est,
A. Thermus. Quanta rei publicae causa laetitia populi Romani, quanta gratulatio
consecuta est! Semper graves et sapientes iudices in rebus iudicandis quid
utilitas civitatis, quid communis salus, quid rei publicae tempora poscerent,
cogitaverunt. [99] Cum tabella vobis dabitur, iudices, non de Flacco
dabitur solum, dabitur de ducibus auctoribusque conservandae civitatis, dabitur
de omnibus bonis civibus, dabitur de vobismet ipsis, dabitur de liberis
vestris, de vita, de patria, de salute communi. Non iudicatis in hac causa de
exteris nationibus, non de sociis; de vobis atque de vestra re publica
iudicatis. [100] Quod si provinciarum vos ratio magis movet quam vestra,
ego vero non modo non recuso sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate
moveamini. Etenim opponemus Asiae provinciae primum magnam partem eiusdem
provinciae quae pro huius periculis legatos laudatoresque misit, deinde provinciam
Galliam, provinciam Ciliciam, <provinciam> Hispaniam, provinciam Cretam;
Graecis autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent Massilienses, Rhodii,
Lacedaemonii, Athenienses, cuncta Achaia, Thessalia, Boeotia; Septimio et
Caelio testibus P. Servilius et Q. Metellus huius pudoris integritatisque
testes repugnabunt; Asiaticae iuris dictioni urbana iuris dictio respondebit;
annui temporis criminationem omnis aetas L. Flacci et perpetua vita defendet. [101] Et,
si prodesse L. Flacco, iudices, debet, quod se tribunum militum, quod
quaestorem, quod legatum imperatoribus clarissimis, exercitibus ornatissimis,
provinciis gravissimis dignum suis maioribus praestitit, prosit quod hic vobis
videntibus in periculis communibus omnium nostrum sua pericula cum meis
coniunxit, prosint honestissimorum municipiorum coloniarumque laudationes,
prosit etiam senatus populique Romani praeclara et vera laudatio. [102] O
nox illa quae paene aeternas huic urbi tenebras attulisti, cum Galli ad bellum,
Catilina ad urbem, coniurati ad ferrum et flammam vocabantur, cum ego te,
Flacce, caelum noctemque contestans flens flentem obtestabar, cum tuae fidei
optimae et spectatissimae salutem urbis et civium commendabam! Tu tum, Flacce,
praetor communis exiti nuntios cepisti, tu inclusam in litteris rei publicae
pestem deprehendisti, tu periculorum indicia, tu salutis auxilia ad me et ad
senatum attulisti. Quae tibi tum gratiae sunt a me actae, quae ab senatu, quae
a bonis omnibus! Quis tibi, quis C. Pomptino, fortissimo viro, quemquam bonum
putaret umquam non salutem verum honorem ullum denegaturum? O Nonae illae
Decembres quae me consule fuistis! quem ego diem vere natalem huius urbis aut
certe salutarem appellare possum. [103] O nox illa quam iste est dies
consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne funesta nobis! Qui tum
animus L. Flacci nihil dicam enim de me qui amor in patriam, quae virtus,
quae gravitas exstitit! Sed quid ea commemoro quae tum cum agebantur uno
consensu omnium, una voce populi Romani, uno orbis terrae testimonio in caelum
laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non prosint verum etiam aliquid
obsint? Etenim multo acriorem improborum interdum memoriam esse sentio quam
bonorum. Ego te, si quid gravius acciderit, ego te, inquam, Flacce, prodidero. <O>
mea dextera illa, mea fides, mea promissa, cum te, si rem publicam
conservaremus, omnium bonorum praesidio quoad viveres non modo munitum sed
etiam ornatum fore pollicebar. Putavi, speravi, etiam si honos noster vobis
vilior fuisset, salutem certe caram futuram. [104] Ac L. Flaccum quidem,
iudices, si, quod di immortales omen avertant, gravis iniuria adflixerit,
numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse vobis, liberis,
coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper ita sentiet, talem se animum et
generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; vos ne paeniteat tali
civi non pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete. Quotus enim
quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur, qui vobis, qui vestri
similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cuiusque hominis atque
ordinis auctoritatem magni putet, <cum> illam viam sibi videant
expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiverunt?
Sed cetera sint eorum; sibi habeant
potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates; liceat
eis qui haec salva esse voluerunt ipsis esse salvis. [105] Nolite,
iudices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores accesserunt,
non exspectare huius exitum iudici. Si L. Flacco tantus amor in bonos omnis,
tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore
putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat
huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? Quod si talium civium vos,
iudices, taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent quid
agant quibus integrum est; nos qui iam progressi sumus hunc exitum nostrae
temeritatis feremus. Sin hoc animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc
iudicio quid sentiatis. [106] Huic, huic misero puero vestro ac liberorum
vestrorum supplici, iudices, hoc iudicio vivendi praecepta dabitis. Cui si
patrem conservatis, qualis ipse debeat esse civis praescribetis; si eripitis,
ostendetis bonae rationi et constanti et gravi nullum a vobis fructum esse
propositum. Qui vos, quoniam est id aetatis ut sensum iam percipere possit ex
maerore patrio, auxilium nondum patri ferre possit, orat ne suum luctum patris
lacrimis, patris maerorem suo fletu augeatis; qui etiam me intuetur, me voltu
appellat, meam quodam modo flens fidem implorat ac repetit eam quam ego patri
suo quondam pro salute patriae spoponderim dignitatem. Miseremini familiae,
iudices, miseremini fortissimi patris, miseremini fili; nomen clarissimum et
fortissimum vel generis vel vetustatis vel hominis causa rei publicae
reservate.
Fragmenta
Arusianus Messius GL [7.458K [fr1]:
quam benivolum hunc populo Romano, quam fidelem putatis?
Hieron. Ep. [10.3] [fr2]:
ingenita levitas et erudita vanitas.
|