Tobias

1 Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

2 cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

3 ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

4 cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

5 denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

6 et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset

15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo

19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum

22 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius

23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum

24 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius

25 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei

2 post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis

2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum

3 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus

4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum

5 cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore

6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam

7     

8 dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos

9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea

10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset

11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus

12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob

13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei

14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae

15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes

16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas

17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui

18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo

19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat

20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi

21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere

22 ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt

23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei

3 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis

2 dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium

3 et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum

4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos

5 et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te

6 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere

7 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui

8 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam

9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum

10 numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit

11 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam

12 factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum

13 dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te

14 ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto

15 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me

16 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia

17 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui

18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere

19 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me

20 non est enim in hominis potestate consilium tuum

21 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit

22 non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis

23 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula

24 in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei

25 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata

4 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum

2 dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe

3 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius

4 memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo

5 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me

6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri

7 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini

8 quomodo potueris ita esto misericors

9 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude

10 praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis

11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras

12 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam

13 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire

14 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio

15 quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat

16 quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias

17 panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege

18 panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus

19 consilium semper a sapiente perquire

20 omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant

21 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo

22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum

23 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene

5 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater

2 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi

3 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet

4 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea

5 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum

6 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis

7 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum

8 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis

9 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo

10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum

11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit

12 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video

13 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris

14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam

15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te

16 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu

17 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat

18 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius

19 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum

20 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum

21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum

22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul

23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis

24 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum

25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum

26 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum

27 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos

28 ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit

6 profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris

2 et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum

3 quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me

4 et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius

5 tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter

6 quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum

7 tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti

8 respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos

9     

10 et dixit ei ubi vis ut maneamus

11 respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam

12 tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem

13 pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem

14 tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit

15 timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum

16 tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium

17 hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos

18 tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea

19 ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium

20 secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris

21 tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur

22 transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris

7 ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio

2 intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo

3 et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven

4 dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus

5 cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est

6 et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius

7 dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es

8 et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt

9 postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum

10 Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam

11 quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum

12 dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam

13 tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit

14 et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam

15 et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis

16 et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii

17 et post haec epulati sunt benedicentes Deum

18 vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum

19 et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est

20 dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es

8 postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam

2 recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos

3 tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti

4 tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio

5 filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum

6 surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis

7 dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt

8 tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam

9 et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum

10 dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani

11 et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

12 dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam

13 cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit

14 mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat

15 at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

16 reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius

17 et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus

18 fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos

19 misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra

20 statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret

21 uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria

22 duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis

23 et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum

24 de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret

9 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea

2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae

3 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas

4 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius

5 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum

6 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam

7 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias

8 cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum

9 et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis

10 et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros

11 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum

12 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant

10 cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi

2 putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam

3 coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos

4 flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae

5 omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis

6 cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum

7 illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem

8 at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum

9 cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis

10 cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se

11 dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar

12 et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire

13 monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere

11 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die

2 dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum

3 si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus

4 cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt

5 Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo

6 et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus

7 dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum

8 statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit

9 tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat

10 unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo

11 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio

12 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt

13 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo

14 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi

15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit

16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum

17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum

18 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo

19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat

20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus

21 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt

12 tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum

2 respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius

3 me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare

4 sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere

5 et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere

6 tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam

7 etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est

8 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere

9 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam

10 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae

11 manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum

12 quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino

13 et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te

14 et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem

15 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum

16 cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam

17 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere

18 etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi

19 videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor

20 tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius

21 et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt

22 tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius

13 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum

2 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam

3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum

4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum

5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam

6 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris

7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem

8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam

9 ego autem et anima mea in eo laetabimur

10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi

11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum

12 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum

13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te

14 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt

15 nomen magnum invocabunt in te

16 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te

17 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum

18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua

19 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam

20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem

21 portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius

22 ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur

23 benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen

14 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum

2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven

3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit

4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace

5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis

6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam

7 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum

8 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea

9 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel

10 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi

11 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua

12 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc

13 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei

14 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos

15 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum

16 et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum

17 omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae


Index              Poster