Psalterium1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur 4 non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae 5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit 2 psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 2 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum 4 qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos 5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 6 ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius 7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9 reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos 10 et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram 11 servite Domino in timore et exultate ei in tremore 12 adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta 13 cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo 3 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui 2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me 3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma 4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum 5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma 6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me 7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus 8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti 9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua 4 in finem in carminibus psalmus David 2 cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam 3 filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma 4 et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum 5 irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma 6 sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona 7 signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 8 a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt 9 in pace in id ipsum dormiam et requiescam 10 quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me 5 in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David 2 verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum 3 intende voci orationis meae rex meus et Deus meus 4 quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam 5 mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es 6 neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos 7 odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 8 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo 9 Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam 10 quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est 11 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine 12 et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum 13 quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos 6 in finem in carminibus pro octava psalmus David 2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 3 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea 4 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 5 convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam 6 quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi 7 laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo 8 turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos 9 discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei 10 exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit 11 erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter 7 psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini 2 Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me 3 nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat 4 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis 5 si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis 6 persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma 7 exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti 8 et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere 9 Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me 10 consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus 11 iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde 12 Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies 13 nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum 14 et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit 15 ecce parturiit iniustitiam et concepit dolorem et peperit iniquitatem 16 lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit 17 convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet 18 confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi 8 in finem pro torcularibus psalmus David 2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem 4 quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti 5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum 7 et constituisti eum super opera manuum tuarum 8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi 9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris 10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra 9 in finem pro occultis filii psalmus David 2 confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 3 laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime 4 in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua 5 quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam 6 increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi 7 inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu 8 et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum 9 et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia 10 et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione 11 et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 12 psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius 13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum 14 miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis 15 qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion 16 exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum 17 cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis 18 convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum 19 quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem 20 exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo 21 constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma 22 ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione 23 dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant 24 quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur 25 exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret 26 non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur 27 dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo 28 cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor 29 sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem 30 oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum 31 in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum 32 dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem 33 exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum 34 propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret 35 vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor 36 contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur 37 Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius 38 desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua 39 iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram 10 in finem psalmus David 2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer 3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit 5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 8 quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius 11 in finem pro octava psalmus David 2 salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum 3 vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt 4 disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam 5 qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est 6 propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo 7 eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum 8 tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum 9 in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum 12 in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me 2 quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me 4 respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem 5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero 6 ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi 13 in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis non est qui faciat bonum non est usque ad unum 2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum 3 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt non est timor Dei ante oculos eorum 4 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis 5 Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore ubi non erat timor 6 quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est 7 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel 14 psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo 2 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam 3 qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos 4 ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit 5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum 15 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi 2 dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges 3 sanctis qui sunt in terra eius mirificavit mihi omnes voluntates meas in eis 4 multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea 5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi 6 funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi 7 benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei 8 providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear 9 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem 16 oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis 2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates 3 probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas 4 ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras 5 perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea 6 ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea 7 mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te 8 a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me 9 a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt super me 10 adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia 11 proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram 12 susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis 13 exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam 14 ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis 15 ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua 17 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit 2 diligam te Domine fortitudo mea 3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus 4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me 6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis 7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius 8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis 9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo 10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum 12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris 13 prae fulgore in conspectu eius nubes eius transierunt grando et carbones ignis 14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis 15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos 16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae 17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis 18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me 19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus 20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me 21 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi 22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo 23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me 24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea 25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius 26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris 27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris 28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis 29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas 30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum 31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum 32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum 33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam 34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me 35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea 36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit 37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea 38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant 39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos 40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me 41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti 42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos 43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos 44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium 45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi 46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis 47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae 48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis 49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me 50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo 51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum 18 in finem psalmus David 2 caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum 3 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 4 non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum 5 in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum 6 in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam 7 a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius 8 lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 9 iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos 10 timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum 12 etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa 13 delicta quis intellegit ab occultis meis munda me 14 et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo 15 et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus 19 in finem psalmus David 2 exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 3 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te 4 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma 5 tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet 6 laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur 7 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius 8 hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus 9 ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus 10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te 20 in finem psalmus David 2 Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer 3 desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma 4 quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso 5 vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi 6 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum 7 quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo 8 quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur 9 inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat omnes qui te oderunt 10 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis 11 fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum 12 quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire 13 quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum 14 exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas 21 in finem pro adsumptione matutina psalmus David 2 Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum 3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi 4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel 5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos 6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi 7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis 8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput 9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum 10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae 11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu 12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet 13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me 14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens 15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei 16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me 17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos 18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem 20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice 21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam 22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam 23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te 24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum 25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me 26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum 27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi 28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium 29 quoniam Dei est regnum et ipse dominabitur gentium 30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram 31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi 32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus 22 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit 2 in loco pascuae ibi me conlocavit super aquam refectionis educavit me 3 animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum 4 nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt 5 parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est 6 et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum 23 psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et universi qui habitant in eo 2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum 3 quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius 4 innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo 5 hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo 6 haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma 7 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio 9 adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae 10 quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma 24 psalmus David ad te Domine levavi animam meam 2 Deus meus in te confido non erubescam 3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur 4 confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me 5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die 6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt 7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam Domine 8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via 9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas 10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius 11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim 12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit 13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram 14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis 15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego 17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me 18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea 19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te 21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te 22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis 25 psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor 2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3 quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua 4 non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo 5 odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo 6 lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine 7 ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua 8 Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae 9 ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam 10 in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus 11 ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei 12 pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam te Domine 26 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo 2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt 3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo 4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius 5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui 6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino 7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me 8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram 9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus 10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me 11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos 12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi 13 credo videre bona Domini in terra viventium 14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum 27 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum 2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum 3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum 4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis 5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos 6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae 7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei 8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est 9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum 28 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum 2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius 3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas 4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia 5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium 7 vox Domini intercidentis flammam ignis 8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades 9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam 10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum 11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace 29 psalmus cantici in dedicatione domus David 2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me 3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum 5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius 6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia 7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum 8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus 9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor 10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam 11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus 12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia 13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi 30 in finem psalmus David 2 in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me 3 inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias 4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me 5 educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus 6 in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 7 odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi 8 exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam 9 nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos 10 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus 11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt 12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me 13 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum 14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt 15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me 17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua 18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum 19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione 20 quam magna multitudo dulcedinis tuae Domine quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum 21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum 22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita 23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te 24 diligite Dominum omnes sancti eius quoniam veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam 25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino 31 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus 3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die 4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur mihi spina diapsalma 5 delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma 6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt 7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma 8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos 9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te 10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit 11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde 32 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio 2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi 3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione 4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide 5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum 7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem 9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum 11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem 12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum 14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram 15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum 16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae 17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur 18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius 19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame 20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est 21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus 22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te 33 David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit 2 benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo 3 in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur 4 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum 5 exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me 6 accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur 7 iste pauper clamavit et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum 8 vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos 9 gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo 10 timete Dominum omnes sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum 11 divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma 12 venite filii audite me timorem Domini docebo vos 13 quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos 14 prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 15 deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam 16 oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum 17 facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum 18 clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 19 iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit 20 multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos 21 Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur 22 mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent 23 redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum 34 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me 2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum 4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala 5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos 6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos 7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam 8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso 9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo 10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum 11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me 12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae 13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur 14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar 15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi 16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis 17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam 18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te 19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis 20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant 21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri 22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me 23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam 24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi 25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum 26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me 27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius 28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam 35 in finem servo Domini David 2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius 3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium 4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret 5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit 6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes 7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt 9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos 10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen 11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde 12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me 13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare 36 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem 2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident 3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius 4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet 6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem 7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias 8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris 9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies 11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis 13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius 14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde 15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur 16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas 17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus 18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt 21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet 22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt 23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet 24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam 25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes 26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit 27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi 28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit 29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam 30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius 32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum 33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi 34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis 35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius 37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico 38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt 39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis 40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo 37 psalmus David in rememorationem de sabbato 2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam 4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum 5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me 6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar 8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea 9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum 12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt 13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur 14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum 15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones 16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus 17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt 18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper 19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro peccato meo 20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique 21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem 22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me 23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae 38 in finem Idithun canticum David 2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me 3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est 4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis 5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi 6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma 7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea 8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est 9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me 10 obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti 11 amove a me plagas tuas 12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma 13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero 39 in finem David psalmus 2 expectans expectavi Dominum et intendit mihi 3 et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos 4 et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino 5 beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas 6 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum 7 sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti 8 tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me 9 ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei 10 adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti 11 iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo 12 tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me 13 quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me 14 conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice 15 confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala 16 ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge 17 exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 18 ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris 40 in finem psalmus David 2 beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus 3 Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius 4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius 5 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi 6 inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius 7 et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur 8 in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi 9 verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat 10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem 11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis 12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me 13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum 14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat 41 in finem in intellectum filiis Core 2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus 3 sitivit anima mea ad Deum fortem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei 4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus 5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis 6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei 7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico 8 abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt 9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae 10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus 11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus 12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus 42 psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me 2 quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus 3 emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua 4 et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 5 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus 43 in finem filiis Core ad intellectum 2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos 4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis 5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob 6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis 7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti 9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma 10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris 11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi 12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro 15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis 16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me 17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo 19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis 21 si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum 22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis 23 exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem 24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae 25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster 26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum 44 in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto 2 eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis 3 speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum 4 accingere gladio tuo super femur tuum potentissime 5 specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua 6 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis 7 sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui 8 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis 9 murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te 10 filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate 11 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui 12 et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum 13 et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis 14 omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis 15 circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi 16 adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis 17 pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram 18 memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi 45 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus 2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis 3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris 4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma 5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus 6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo 7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra 8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma 9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram 10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne 11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra 12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob 46 in finem pro filiis Core psalmus 2 omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis 3 quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram 4 subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris 5 elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma 6 ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae 7 psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite 8 quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter 9 regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam 10 principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt 47 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati 2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius 3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni 4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam 5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum 6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt 7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis 8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis 9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma 10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua 12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine 13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius 14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram 15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula 48 in finem filiis Core psalmus 2 audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem 3 quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper 4 os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam 5 inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam 6 cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me 7 qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur 8 frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam 9 et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum 10 et vivet adhuc in finem 11 non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas 12 et sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis 13 et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis 14 haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma 15 sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum 16 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma 17 ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius 18 quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo pone gloria eius 19 quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei 20 introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen 21 homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis 49 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum 2 ex Sion species decoris eius 3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida 4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum 5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma 7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum 8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos 10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves 11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius 13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo 14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua 15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma 16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum 17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum 18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas 19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos 20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum 21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam 22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat 23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei 50 in finem psalmus David 2 cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee 3 miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam 4 amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me 5 quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper 6 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 7 ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea 8 ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi 9 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 10 auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata 11 averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 12 cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis 13 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 14 redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me 15 docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur 16 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam 17 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 18 quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis 19 sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet 20 benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 21 tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos 51 in finem intellectus David 2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech 3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate 4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum 5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma 6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam 7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma 8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent 9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua 10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi 11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum 52 in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus 2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum 3 Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum 4 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 5 nonne scient omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis 6 Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos 7 quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel 53 in finem in carminibus intellectus David 2 cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos 3 Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me 4 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei 5 quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma 6 ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae 7 avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos 8 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum 9 quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus 54 in finem in carminibus intellectus David 2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam 3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum 4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi 5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me 6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra 7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam 8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma 9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate 10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius 12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus 13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo 14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus 15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu 16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum 17 ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me 18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam 19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum 20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum 21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius 22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula 23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto 24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine 55 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth 2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me 3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me 4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo 5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro 6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum 7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam 8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus 9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es 11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo 12 in me sunt Deus vota tua quae reddam laudationes tibi 13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium 56 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca 2 miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas 3 clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi 4 misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam 5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus 6 exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua 7 laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma 8 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam 9 exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo 10 confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus 11 quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 12 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 57 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione 2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum 3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant 4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa 5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas 6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter 7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus 8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur 9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem 10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos 11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris 12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra 58 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum 2 eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me 3 eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me 4 quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes 5 neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi 6 exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma 7 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 8 ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit 9 et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes 10 fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus 11 Deus meus voluntas eius praeveniet me 12 Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine 13 delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur 14 in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma 15 convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 16 ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt 17 ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae 18 adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea 59 in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina 2 cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia 3 Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis 4 commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est 5 ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis 6 dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui 7 salvum fac dextera tua et exaudi me 8 Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor 9 meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus 10 Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt 11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 13 da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis 14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos 60 in finem in hymnis David 2 exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae 3 a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me 4 quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici 5 inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma 6 quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 7 dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis 8 permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius 9 sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem 61 in finem pro Idithun psalmus David 2 nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum 3 nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius 4 quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae 5 verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma 6 verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea 7 quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo 8 in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est 9 sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum 10 verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum 11 nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere 12 semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei 13 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua 62 psalmus David cum esset in deserto Iudaeae 2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea 3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam 4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te 5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum 7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te 8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo 9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae 11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt 12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua 63 in finem psalmus David 2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam 3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem 4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram 5 ut sagittent in occultis inmaculatum 6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos 7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum 8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum 9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos 10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt 11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde 64 in finem psalmus David canticum Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci 2 te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem 3 exaudi orationem ad te omnis caro veniet 4 verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis 5 beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum 6 mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe 7 praeparans montes in virtute tua accinctus potentia 8 qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes 9 et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis 10 visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius 11 rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans 12 benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate 13 pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur 14 induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent 65 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra 2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius 3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui 4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma 5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum 6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso 7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma 8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius 9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos 10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum 11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro 12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea 15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma 16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae 17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea 18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus 19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae 20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me 66 in finem in hymnis psalmus cantici 2 Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma 3 ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum 4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 5 laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma 6 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 7 terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster 8 benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae 67 in finem David psalmus cantici 2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius 3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei 4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia 5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius 6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo 7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris 8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma 9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel 10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam 11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus 12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa 13 rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia 14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri 15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon 16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis 17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem 18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto 19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus 20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma 21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis 22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis 23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris 24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto 26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum 27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel 28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali 29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis 30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera 31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt 32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo 33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo 34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis 35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus 36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus 68 in finem pro his qui commutabuntur David 2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam 3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me 4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum 5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam 6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita 7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel 8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam 9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me 11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi 12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam 13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum 14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae 15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum 16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum 17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me 18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me 19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me 20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam 21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto 23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum 24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos 26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet 27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt 28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua 29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me 31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude 32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas 33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra 34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit 35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis 36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam 37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea 69 in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus 2 Deus in adiutorium meum intende Domine ad adiuvandum me festina 3 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam 4 avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi euge euge 5 exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum 6 ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris 70 David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum 2 in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me 3 esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu 4 Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui 5 quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea 6 in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper 7 tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis 8 repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam 9 non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me 10 quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum 11 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat 12 Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice 13 confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi 14 ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam 15 os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam 16 introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius 17 Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua 18 et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam 19 et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi 20 quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me 21 multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me 22 nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel 23 exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 24 sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi 71 in Salomonem 2 Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio 3 suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam 4 iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem 5 et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum 6 descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram 7 orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna 8 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum 9 coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent 10 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent 11 et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei 12 quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor 13 parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet 14 ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo 15 et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei 16 erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 17 sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum 18 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 19 et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat 20 defecerunt laudes David filii Iesse 72 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde 2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei 3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns 4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum 5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua 7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis 8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt 9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra 10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis 11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso 12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias 13 et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas 14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino 15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi 16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me 17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum 18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur 19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam 20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt 22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me 25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram 26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum 27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te 28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion 73 intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae 2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo 3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto 4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa 5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus 6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt eam 7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui 8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra 9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius 10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem 11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem 12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae 13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis 14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum 15 tu disrupisti fontem et torrentes tu siccasti fluvios Aetham 16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem 17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea 18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum 19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem 20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum 21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum 22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die 23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper 74 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici 2 confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua 3 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo 4 liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma 5 dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu 6 nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem 7 quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus 8 quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat 9 quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae 10 ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob 11 et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti 75 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium 2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion 4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma 5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis 6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis 7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos 8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua 9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit 10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma 11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi 12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili 13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae 76 in finem pro Idithun psalmus Asaph 2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me 3 in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea 4 memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma 5 anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus 6 cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui 7 et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum 8 numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc 9 aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem 10 aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma 11 et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi 12 memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum 13 et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor 14 Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster 15 tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam 16 redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma 17 viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi 18 multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt 19 vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra 20 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur 21 deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron 77 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei 2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio 3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis 4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit 5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis 6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis 7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant 8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius 9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli 10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare 11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos 13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem 14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis 15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa 16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas 17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso 18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis 19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto 20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo 21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel 22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius 23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit 24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis 25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam 26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum 27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata 28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum 29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum 31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit 32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius 33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione 34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum 35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est 36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius 38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam 39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens 40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso 41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt 42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis 43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos 44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent 45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos 46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae 47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina 48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni 49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos 50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit 51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham 52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto 53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare 54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis 55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel 56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum 58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt 59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel 60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus 61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici 62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit 63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae 64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur 65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino 66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis 67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit 68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula 70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum 71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam 72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos 78 psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam 2 posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae 3 effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 4 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt 5 usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus 6 effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt 7 quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt 8 ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis 9 adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum 10 ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est 11 introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum 12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine 13 nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam 79 in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus 2 qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare 3 coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos 4 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 5 Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui 6 cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura 7 posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos 8 Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 9 vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam 10 dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram 11 operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei 12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius 13 ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam 14 exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam 15 Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam 16 et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi 17 incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt 18 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi 19 et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus 20 Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 80 in finem pro torcularibus Asaph 2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob 3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara 4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae 5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob 6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit 7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt 8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma 9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me 10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum 11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi 13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis 14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam 16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo 17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos 81 psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma 3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate 4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate 5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes 7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus 82 canticum psalmi Asaph 2 Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus 3 quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput 4 super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos 5 dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra 6 quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt 7 tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni 8 Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum 9 etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma 10 fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 11 disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae 12 pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 13 qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei 14 Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti 15 sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes 16 ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos 17 imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 18 erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant 19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra 83 in finem pro torcularibus filiis Core psalmus 2 quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum 3 concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum 4 etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus 5 beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma 6 beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit 7 in valle lacrimarum in loco quem posuit 8 etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion 9 Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma 10 protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui 11 quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 12 quia misericordiam et veritatem diligit Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 13 non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te 84 in finem filiis Core psalmus 2 benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob 3 remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma 4 mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae 5 converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis 6 numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem 7 Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te 8 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 9 audiam quid loquatur in me Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor 10 verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra 11 misericordia et veritas obviaverunt sibi iustitia et pax osculatae sunt 12 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 13 etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum 14 iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos 85 oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego 2 custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te 3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die 4 laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi 5 quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te 6 auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae 7 in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me 8 non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua 9 omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus 11 deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum 12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum 13 quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori 14 Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo 15 et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax 16 respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae 17 fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me 86 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma 4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic 5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus 6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma 7 sicut laetantium omnium habitatio in te 87 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae 2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te 3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam 4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit 5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio 6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt 7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis 8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma 9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar 10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas 11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma 12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione 13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis 14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me 16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus 17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me 18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul 19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria 88 intellectus Aethan Ezraitae 2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis 4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo 5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma 6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum 7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei 8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt 9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos 12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti 13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam 16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt 17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum 19 quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israhel regis nostri 20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea 21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum 22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum 23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum 24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam 25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli 31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint 33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar 37 semen eius in aeternum manebit 38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma 39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum 40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius 41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem 42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis 43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius 44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti 46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma 47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua 48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum 49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma 50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat 89 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione 2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus 3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum 4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte 5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt 6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat 7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui 9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur 11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam 12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia 13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos 14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris 15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala 16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum 17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige 90 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur 2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum 3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero 4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis 5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis 9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum 10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo 11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum 13 super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem 14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum 15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum 16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum 91 psalmus cantici in die sabbati 2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem 4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara 5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo 6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae 7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec 8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi 9 tu autem Altissimus in aeternum Domine 10 quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem 11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi 12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea 13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur 14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt 15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt 16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo 92 laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur 2 parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es 3 elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam elevabunt flumina fluctus suos 4 a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus 5 testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum 93 psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit 2 exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis 3 usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur 4 effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam 5 populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt 6 viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt 7 et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob 8 intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite 9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat 10 qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11 Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt 12 beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13 ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea 14 quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet 15 quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma 16 quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem 17 nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea 18 si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me 19 secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam 20 numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto 21 captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 22 et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae 23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster 94 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro 2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei 3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt 5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt 6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos 7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius 8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea 10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde 11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam 95 quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra 2 cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius 3 adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius 4 quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos 5 quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit 6 confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius 7 adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem 8 adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius 9 adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra 10 dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate 11 laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius 12 gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum 13 a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua 96 huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae 2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius 3 ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius 4 adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra 5 montes sicut cera fluxerunt a facie Domini a facie Domini omnis terrae 6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 7 confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius 8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine 9 quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos 10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos 11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia 12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius 97 psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3 recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri 4 iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite 5 psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi 6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini 7 moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo 8 flumina plaudent manu simul montes exultabunt 9 a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate 98 psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra 2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 3 confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est 4 et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est 6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos 7 in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis 8 Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum 9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster 99 psalmus in confessione 2 iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione 3 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius 4 introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius 5 quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius 100 David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 2 et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae 3 non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi 4 cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam 5 detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam 6 oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat 7 non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum 8 in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem 101 oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam 2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me 4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt 5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio 8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto 9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant 10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam 11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me 12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui 13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem 14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur 16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam 17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua 18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum 19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum 20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit 21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum 22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem 23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino 24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui 26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli 27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur 28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient 29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur 102 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius 2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius 3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas 4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus 5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua 6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus 7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas 8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors 9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur 10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis 11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se 12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras 13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus 15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit 16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum 17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum 18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea 19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur 20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius 21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius 22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino 103 ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti 2 amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem 3 qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum 4 qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem 5 qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi 6 abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae 7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 8 ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis 9 terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram 10 qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae 11 potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua 12 super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem 13 rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra 14 producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra 15 et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat 16 saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit 17 illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum 18 montes excelsi cervis petra refugium erinaciis 19 fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum 20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae 21 catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi 22 ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur 23 exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum 24 quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 25 hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis 26 illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei 27 omnia a te expectant ut des illis escam in tempore 28 dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate 29 avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 30 emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae 31 sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis 32 qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant 33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum 34 iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino 35 deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino 104 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius 2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius 3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper 5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius 6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes 9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac 10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum 11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius 13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges 15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit 17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph 18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius 19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum 20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum 21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae 22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret 23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham 24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius 25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius 26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum 27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham 28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos 29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum 31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum 32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum 33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum 34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum 36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum 37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos 39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem 40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos 41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina 42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum 43 et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia 44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt 45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant 105 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2 quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius 3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 4 memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo 5 ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua 6 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus 7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum 8 et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam 9 et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto 10 et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici 11 et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit 12 et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius 13 cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius 14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso 15 et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum 16 et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 17 aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron 18 et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores 19 et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile 20 et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum 21 obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto 22 mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro 23 et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos 24 et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius 25 et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini 26 et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto 27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus 28 et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum 29 et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina 30 et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio 31 et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum 32 et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos 33 quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis 34 non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis 35 et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum 36 et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum 37 et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis 38 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus 39 et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis 40 et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam 41 et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 42 et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum 43 saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis 44 et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum 45 et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 46 et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos 47 salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua 48 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat 106 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos 3 a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari 4 erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt 5 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit 6 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos 7 et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis 8 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 9 quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis 10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro 11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt 12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret 13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt 18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis 19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos 20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum 21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione 23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis 24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius 26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat 27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est 28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos 29 et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius 30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum 31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum 32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum 33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim 34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea 35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum 36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis 38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit 39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore 40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via 41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias 42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum 43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini 107 canticum psalmi David 2 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea 3 exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo 4 confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus 5 quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 7 ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me 8 Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar 9 meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus 10 Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt 11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12 nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris 13 da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis 14 in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros 108 in finem David psalmus 2 Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est 3 locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis 4 pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam 5 et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea 6 constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius 7 cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum 8 fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter 9 fiant filii eius orfani et uxor eius vidua 10 nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis 11 scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius 12 non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius 13 fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius 14 in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur 15 fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare 18 et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius 19 fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur 20 hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam 21 et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me 22 quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me 23 sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae 24 genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum 25 et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua 26 adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam 27 et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam 28 maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur 29 induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua 30 confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum 31 quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam 109 David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2 virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3 tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te 4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5 Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges 6 iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum 7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput 110 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione 2 magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius 3 confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 4 memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus 5 escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui 6 virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo 7 ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium 8 fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate 9 redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius 10 initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum saeculi 111 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis 2 potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur 3 gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi 4 exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus 5 iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio 6 quia in aeternum non commovebitur 7 in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino 8 confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos 9 dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria 10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit 112 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini 2 sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum 3 a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini 4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius 5 quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat 6 et humilia respicit in caelo et in terra 7 suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem 8 ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui 9 qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem 113 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium 5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum 6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium 7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob 8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum 9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit 12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur 15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo 16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est 20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron 21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus 22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros 23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram 24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum 25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum 26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum 114 alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae 2 quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te 3 circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni 4 et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam 5 misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur 6 custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me 7 convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi 8 quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu 9 placebo Domino in regione vivorum 115 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 2 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 3 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 4 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 5 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 6 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 7 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 8 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 9 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 10 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem 116 alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi 2 quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum 117 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius 4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius 5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus 6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo 7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos 8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine 9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus 10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia ultus sum in eos 11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos 12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos 13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me 14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem 15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum 16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem 17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me 19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino 20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam 21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris 24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 25 o Domine salvum fac o Domine prosperare 26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris 28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 118 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2 beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum 3 non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4 tu mandasti mandata tua custodire nimis 5 utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas 6 tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis 7 confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae 8 iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque 9 beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos 10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis 11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi 12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas 13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui 14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis 15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas 16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos 17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos 18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua 19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua 20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore 21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis 22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi 23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis 24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae 25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum 26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas 27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis 28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis 29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei 30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus 31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere 32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum 33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper 34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo 35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam 37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo 39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda 40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me 41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum 42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis 43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi 44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi 45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi 46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar 47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi 48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis 49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti 50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me 51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi 52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam 54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae 55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi 57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam 58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum 59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua 60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua 61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus 62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua 64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me 65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum 66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi 68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas 69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua 70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum 71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas 72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti 73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua 74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi 75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me 76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo 77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est 78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis 79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua 80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar 81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi 82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me 83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus 84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium 85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua 86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me 87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua 88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui 89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo 90 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet 91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi 92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea 93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me 94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi 95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi 96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est 98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est 99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est 100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi 101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua 102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi 103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo 104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis 105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis 106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae 107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum 108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me 109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus 110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi 111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt 112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem 113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi 114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi 115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei 116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea 117 adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper 118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum 119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua 120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui 121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me 122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi 123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me 125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua 126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam 127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion 128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui 129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea 130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis 131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam 132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum 133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia 134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua 135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas 136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam 137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis 139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei 140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud 141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus 142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas 143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea 144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam 145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram 146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua 147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi 148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua 149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt 151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas 152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea 153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus 154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me 155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt 156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me 157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi 158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt 159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me 160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae 161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum 162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa 163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi 164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae 165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi 167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer 168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum 170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me 171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas 172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas 173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi 174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea 175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me 176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus 119 canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me 2 Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa 3 quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam 4 sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis 5 heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar 6 multum incola fuit anima mea 7 cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis 120 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi 2 auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram 3 non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te 4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel 5 Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam 6 per diem sol non uret te neque luna per noctem 7 Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus 8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum 121 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus 2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem 3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum 4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David 6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te 7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis 8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te 9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi 122 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo 2 ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri 3 miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione 4 quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis 123 canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel 2 nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines 3 forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos 4 forsitan aqua absorbuisset nos 5 torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem 6 benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum 7 anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus 8 adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram 124 canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat 2 in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum 3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas 4 benefac Domine bonis et rectis corde 5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel 125 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati 2 tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis 3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes 4 converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro 5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent 6 euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos 126 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit 2 vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum 3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum 5 beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta 127 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius 2 labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit 3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum 5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel 128 canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel 2 saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi 3 supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam 4 Dominus iustus concidet cervices peccatorum 5 confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 6 fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit 7 de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit 8 et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini 129 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae 3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius 5 speravit anima mea in Domino 6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino 7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius 130 canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me 2 si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea 3 speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum 131 canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius 2 sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob 3 si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei 4 si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem 5 et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob 6 ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae 7 introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius 8 surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae 9 sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt 10 propter David servum tuum non avertas faciem christi tui 11 iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam 12 si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam 13 quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi 14 haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam 15 viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus 16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt 17 illic producam cornu David paravi lucernam christo meo 18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea 132 canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum 2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius 3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum 133 canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 2 in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino 3 benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram 134 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave 4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi 5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis 6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis 7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis 8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus 9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius 10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem 14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur 15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum 18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis 19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino 21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem 135 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius 3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius 5 qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius 6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius 7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius 9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius 10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius 11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius 13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius 15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius 16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius 17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius 19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius 22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius 23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius 24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius 25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius 26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 136 David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion 2 in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra 3 quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion 4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 5 si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea 6 adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae 7 memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea 8 filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis 9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram 137 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi 2 adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum 3 in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute 4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui 5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini 6 quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit 7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua 8 Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias 138 in finem David psalmus 2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti 4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea 5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam 6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam 7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades 9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris 10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis 12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius 13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae 14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis 15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae 16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis 17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum 18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum 19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me 20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas 21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas 24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna 139 in finem psalmus David 2 eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me 3 qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia 4 acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma 5 custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 6 absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma 7 dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae 8 Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli 9 non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma 10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos 11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent 12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu 13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum 14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo 140 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te 2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum 5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum 6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam 9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem 10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam 141 intellectus David cum esset in spelunca oratio 2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio 4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi 5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam 6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium 7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me 8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi 142 psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia 2 et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 3 quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi 4 et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum 5 memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar 6 expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma 7 velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum 8 auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam 9 eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi 10 doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 11 propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam 12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum 143 David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me 3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum 4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt 5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos 7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum 8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno 11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi 13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis 14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum 15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius 144 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi 2 per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi 3 magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis 4 generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt 5 magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt 6 et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt 7 memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt 8 miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors 9 suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius 10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi 11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui 13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis 14 adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos 15 oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno 16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione 17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate 19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos 20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet 21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi 145 alleluia Aggei et Zacchariae 2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus 3 in filiis hominum quibus non est salus 4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum 5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius 6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis 7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos 8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet 10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem 146 alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda decoraque laudatio 2 aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit 3 qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum 4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans 5 magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus 6 suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram 7 praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara 8 qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum 9 et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum 10 non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei 11 beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius 147 alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion 2 quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te 3 qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te 4 qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius 5 qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit 6 mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit 7 emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae 8 qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel 9 non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis 148 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen 4 laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est 5 laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 6 statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8 ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius 9 montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri 10 bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae 11 reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae 12 iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini 13 quia exaltatum est nomen eius solius 14 confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi 149 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum 2 laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo 3 laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei 4 quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute 5 exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis 6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7 ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis 8 ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis 9 ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius 150 alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius 2 laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius 3 laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara 4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 5 laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis 6 omnis spiritus laudet Dominum 151 hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei 2 manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium 3 et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet 4 ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae 5 fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino 6 exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis 7 ego autem evaginato ab eo ipsius gladio amputavi caput eius et abstuli obprobrium de filiis Israhel |