Ad Laodicios

1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum fratribus qui sunt Laodiciae

2 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo

3 gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius promissum expectantes in diem iudicii

4 neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur

5 et nunc faciet Deus ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae aet

6 et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo quibus laetor et gaudeo

7 et hoc mihi est ad salutem perpetuam quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum sive per vitam sive per mortem

8 est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium

9 et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes

10 ergo dilectissimi ut audistis praesentia mei ita retinete et facite in timore Dei et erit vobis vita in aeternum

11 est enim Deus qui operatur in vos

12 et facite sine retractu quaecumque facitis

13 et quod est dilectissimi gaudete in Christo et praecavete sordidos in lucro

14 omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum et estote firmi in sensu Christi

15 et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite

16 et quae audistis et accepistis in corde retinete et erit vobis pax

17 salutate omnes fratres in osculo sancto

18 salutant vos sancti

19 gratia Domini Iesu cum spiritu vestro

20 et facite legi Colosensium vobis


Index              Poster