http://erekciya.kz/ как происходит эрекция у мужчин механизм эрекции.

Hieronymus Stridonensis

Dialogus contra Luciferianos

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 23.
Paris: Migne, 1845, pp. 153–182.

 

Notum Luciferi Calaritani episcopi hanc fuisse mentem, ut qui in Ariminensi concilio Arianae perfidiae subscripserant, amplius inire communionem cum Ecclesia, tametsi poenitentes, non possent: seque adeo ab eorum quoque communione, qui lapsos post satisfactionem receperant, penitus abdicasse. Nam, inquit Sulpicius Hist. lib. II, cap. 45, intantum eos qui Arimini fuerant, condemnavit, ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos sub satisfactione, vel poenitentia reciperent. Ex eo Luciferianorum manavit haeresis, temere asserentium ab Arianis, et qui illis semel consenserant episcopis, non conferri Spiritum sanctum, eosque ab episcopatu ac sacerdotii munere ita excidisse, ut sacramenta administrandi facultatem omnem illis adimerent, atque ipsos etiam baptizatos ab eis nisi per manus impositionem, atque invocationem Spiritus sancti, nollent suscipere. Hac de re disputatum est aliquando Luciferianum inter atque Orthodoxum, sed conviciis, ut ferme usuvenit, magis quam argumentis uterque altercatus, adversarium fregerat potius quam superaverat. Condictum est itaque, ut altera die convenirent, iisque contendentibus, quae pro sua quisque causa diceret, a Notariis excepta sunt. Atque in hoc quidem libro per Dialogum abs Hieronymo exponuntur, quasi ab altercantium ore proficiscantur; sed nihil dubium est a S. Doctore studiose contextum opus atque expolitum fuisse ad catholicae veritatis tuendam fidem. Nam et gesta Ariminensis concilii magnam partem adducit, deque ejus historia, Arianorumque in eo artibus ac dolis loquitur, eoque in primis quod usiae vocabulum ad sarciendam pacem rejici ab Orthodoxis haeretici obtinuerunt, quando in caeteris se fingerent consentire; sed postquam episcopos nefaria subscriptione illa devinxerant, fraudem aperuerint, et pro se victoriam inclamarint. De baptismo etiam haereticorum copiose disserit, tamque ad rectum sensum, ut eorum minime probam opinionem, qui dicunt quaedam in hoc libro super haereticorum baptismo. Doctori excidisse, quae ingenio per aetatem magis subacto postmodum revocaverit. Tale illud etiam est, quod Victorius confutat, nempe S. Hieronymum putasse necessariam esse in sacerdotibus rectam vitam, ut vel absolvant, vel eucharistiam conficiant. Contra enim num. praesertim luculenter constituit, ut si alibi contrarium videatur asserere, ideo faciat, ne dum de sola sibi sacerdotes potestate oblandiuntur, rectam vivendi deserant normam, et quod potestate construunt, exemplo destruant. De anno quo opus istud elucubrarit, non satis convenit inter eruditos. Illud nempe aliquos movet, quod in Chronico Luciferum multa cum laude memoret, neque sit vero simile ejus celebrari constantiam ac fidem, cujus sententiam, immo errorem edito libro impugnat, nisi si liber iste, in quo male audit, illo in quo bene, posterior sit. Quamobrem cum anno 380 Chronicon fuisse conscriptum constet, Dialogum hunc post eam temporis notationem differri volunt. Sed nihil esse hujusmodi argumentum videas, si illa ipsa recte expenderis testimonia, et multa esse scias, quae in Lucifero Hieronymus suspiciebat: nec proprie ipsum episcopum, sed ejus asseclas, qui ejus nomine ad erroris patrocinium abutebantur, impugnari. Nam et hoc ipso in libro bene audit Lucifer, ut illis verbis, Cogor de Beato Lucifero secus quidquam, quam et illius meritum, et mea humanitas poscit, existimare. Ex serie autem et loco, quo in Catalogo ab ipso Hieronymo censetur hic liber, et Chronico proxime praecedere eum liquet, sive annum 380 antevertere, et relictae solitudinis epocham, sive ann. 379, ut in Chronologicis Epistolarum argumentis notatum est, superare. Facile igitur ipso anno 379, quo e Chalcidis eremo fugiens, Antiochiae substitit, librum exaravit, nam et Antiochiae Luciferianus atque Orthodoxus altercati sunt, et proxime ab illa altercatione scribere se Hieronymus profitetur.

 

Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Dialogus Contra Luciferianos

1. Proxime accidit, ut [Al. quod] quidam Luciferi sectator, cum alio Ecclesiae alumno odiosa loquacitate contendens, caninam facundiam exercuerit [Mss. exercuit]. Asserebat quippe universum mundum esse diaboli, et ut jam familiare est eis dicere, factum de Ecclesia lupanar. At ille e contrario, rationabiliter quidem, sed importuno et loco et tempore, defendebat, non sine causa Christum mortuum fuisse, nec ob Sardorum tantum mastrucam Dei Filium descendisse. Quid plura? dum audientiam et circulum lumina jam in plateis accensa solverent, et inconditam disputationem nox interumperet, consputa pene invicem facie, recesserunt. Hoc tamen his qui affuerunt statuentibus, ut in secretam porticum primo mane conveniretur: quo cum juxta placitum omnes convenissent, visum est utriusque sermonem a notariis excipi.

2. De haeretico loquendum ut de gentili.—Atque ita cunctis residentibus, HELLADIUS LUCIFERIANUS dixit: Hoc primum mihi responderi volo, utrum Ariani Christiani sint, an non? ORTHODOXUS. Ego plus, inquit, interrogo, utrumne omnes haeretici Christiani sint? L. dixit, Quem haereticum dixeris, Christianum negasti. O. dixit, Omnes ergo haeretici Christiani non sunt? L. Jam superius audisti. O. Si Christi non sunt, diaboli sunt. L. Nemo dubitat. O. Si autem diaboli sunt, nihil refert haeretici sint, an gentiles. L. Non refello. O. Igitur fixum inter nos habemus, de haeretico sic loquendum, sicut de gentili. L. Plane fixum. O. Quaere nunc ut libet, quoniam inter nos constat, haereticos gentiles esse. L. Quod interrogatio mea cogere volebat expressum est, haereticos Christianos non esse. Nunc restat conclusio. Si Ariani haeretici sunt, et haeretici omnes gentiles sunt, et Ariani gentiles sunt. Si autem Ariani gentiles sunt, et constat nullam societatem Ecclesiae esse cum Arianis, id est, cum gentilibus, manifestum est vestram Ecclesiam quae ab Arianis, id est, a gentilibus, episcopos suscipit, non tam episcopos recipere, quam de Capitolio sacerdotes: ac per hoc Antichristi magis synagoga, quam Christi Ecclesia debeat nuncupari.

3. Eucharistia.—O. Ecce impleta est prophetia: Paravit mihi foveam, et ipse incidit in eam. L. Quonam modo? O. Si Ariani, ut dicis, gentiles sunt, et Arianorum conventicula castra sunt diaboli, quomodo in castris diaboli baptizatum recipis? L. Recipio, sed poenitentem. O. Prorsus quid dicas, non intelligis. Quisquamne gentilem recipit poenitentem? L. Ego simpliciter in exordio sermonis omnes haereticos gentiles esse respondi. Verum quia captiosa interrogatio fuit, primae quaestionis tibi palmam tradens, ad secundam veniam in qua aio laicum ab Arianis venientem recipi debere poenitentem, clericum vero non debere. O. Atqui in prima quaestione quam obtinuisse me dicis, etiam secundam obtinui. L. Doce quomodo obtinueris. O. Nescis et laicos et clericos unum habere Christum, nec alium neophytis, alium episcopis esse Deum? Cur ergo non recipiat clericos, qui recipit laicos poenitentes? L. Non est ipsum lacrymas fundere pro peccatis, et corpus attrectare Domini. Non est ipsum ad fratrum genua provolvi, et de sublimi loco eucharistiam ministrare populo. Aliud est lugere quod fueris, aliud neglecto peccato, in Ecclesia vivere gloriosum. Tu qui hesterno die sacrilegus creaturam Dei Filium praedicabas; qui quotidie pejor Judaeis, blasphemiarum lapides in Christum jaciebas, cujus manus sanguine plenae sunt, cujus stylus lancea militis fuit, ad unius horae conversionem virginem Ecclesiam adulter ingredieris? Si peccasse te poenitet, officium depone sacerdotis: si te peccasse confidis, permane quod fuisti.

4. O. Rhetoricaris; et a disputationum spinetis, ad campos liberae declamationis excurris. Verum desine, quaeso, a communibus locis, et in gradum rursum ac lineas regredere: postea si placuerit, latius disseremus. L. Nulla declamatio hic est. Dolor patientiam superat; propone ut libet, argumentare ut libet, numquam persuadebis id esse episcopum, quod laicum poenitentem. O. Quoniam obstinate tenes, aliam esse rationem episcopi, aliam laici, ad compendium concertationis, tribuo quod postulas: nec me pigebit locum te faciente, manum tecum conserere. Expone mihi, quare laicum venientem ab Arianis recipias, episcopum non recipias? L. Recipio laicum, qui errasse se confitetur; et Dominus mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem. O. Recipe ergo et episcopum, qui et errasse se confitetur, et Dominus mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem. L. Si errasse se confitetur, cur episcopus perseverat? deponat sacerdotium, concedo veniam poenitenti. O. Respondebo tibi et ego sermonibus tuis. Si laicus errasse se confitetur, quomodo laicus perseverat? deponat sacerdotium laici, id est, baptisma, et ego do veniam poenitenti. Scriptum est enim: Regnum quoque nos et sacerdotes Deo Patri suo fecit (Apoc. I, 6). Et iterum, Gentem sanctam, regale sacerdotium, populum acquisitum (I Pet. II, 9). Omne quod non licet Christiano, commune est tam episcopo quam laico. Qui poenitentiam agit, priora condemnat [Al. contemnat]. Si non licet episcopo poenitenti perseverare quod fuerat, non licet et laico poenitenti permanere in eo propter quod poenitentiam confitetur. L. Recipimus laicos, quoniam nemo convertetur, si se scierit rebaptizandum: et ita fiet, ut nos simus causa perditionis eorum si repudientur. O. Tu in eo quod recipis laicum, unam animam recipiendo salvas; et ego in recipiendo episcopum, non dicam unius civitatis populos, sed universam, cui praeest, provinciam Ecclesiae socio; quem si repellam, multos secum in ruinam trahet. Quamobrem quaeso vos ut eam rationem, quam in paucis recipiendis habere vos existimatis, etiam ad totius orbis salutem concedatis. Quod si displicet, et tam duri estis, immo tam irrationabiliter inclementes, ut eum qui dederit baptisma hostem Christi, eum qui acceperit filium putetis; nos nobis adversa non facimus: aut episcopum cum populo recipimus, quem facit Christianum; aut si episcopum non recipimus, scimus etiam nobis populum rejiciendum.

5. Episcopus condimentum suae Ecclesiae. Fletus Ecclesiae pro poenitentibus. Liber duodecim Prophetarum. Oculus Ecclesiae episcopus.—L. Oro te, nonne legisti de episcopis dictum: Vos estis sal terrae. Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? ad est utile, nisi ut projiciatur foras, et ab hominibus (Matth. V, 13). Sed et illud, quod pro populo peccatore sacerdos Deum exoret, ac pro sacerdote nullus sit alius, qui deprecetur (I Reg. III). Quae quidem duo Scripturarum capitula in sententiam concurrunt unam. Nam ut sal omnem cibum condit, nec est aliquid per se tam suave, quod absque eo gustum demulceat: ita mundi totius et propriae Ecclesiae condimentum episcopus est, qui si infatuatus fuerit, sive per negationem, sive per haeresim, sive per libidinem, et ut semel dicam, per universa peccata, a quo alio poterit condiri, cum ipse fuerit omnium condimentum? Sacerdos quippe pro laico offert oblationem suam, imponit manum subjecto, reditum sancti Spiritus invocat, atque ita eum, qui traditus fuerat Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret, indicta in populum oratione, altario reconciliat, nec prius unum membrum restituit sanitati, quam omnia simul membra confleverint. Facile quippe ignoscit filio pater, cum mater pro visceribus suis deprecatur. Si ergo hoc quem diximus gradu laicus poenitens restituitur Ecclesiae, ibique sequitur venia, ubi luctus praecesserat: manifestum est, sacerdotem de gradu suo motum, in eumdem locum non posse restitui, quia aut poenitens sacerdotio carebit, aut in honore persistens, reduci in Ecclesiam non poterit per ordinem poenitentis. Tu mihi nunc infatuato sale, Ecclesiae saporem contaminas; tu eum qui projectus foras, jacere deberet in stercore, a cunctis hominibus conculcandus, super altarium reponis! Et ubi erit illud Apostoli praeceptum: Oportet episcopum esse sine crimine, quasi dispensatorem Dei (Tit. I, 7). Et iterum: Probet autem se unusquisque et sic accedat (I Cor. XI, 28)? Ubi Dominica denuntiatio est: Ne miseritis margaritas vestras [Al. miserimus et nostras] ante porcos (Matth. VII, 6)? Quod si de omnibus generaliter dictum intelligis, quanto magis de sacerdotibus praecavendum est, cum etiam de laicis sic cavetur (Al. habeatur)! Separamini, inquit Dominus per Moysen, a tabernaculis istorum hominum durissimorum, et nolite tangi ab omnibus quae sunt eorum, ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI, 26). Et rursum in duodecim Prophetis: Sacrificia eorum tamquam panis luctus; omnes qui manducant ea, contaminabuntur (Ose. IX, 4). Et in Evangelio Dominus: Lucerna, inquit, corporis est oculus, id est, Ecclesiae lumen est episcopus. Si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22). Sacerdote enim fidem veram praedicante, ex omnium corde tenebrae discutiuntur. Et causam reddit: Neque enim lucerna accenditur et ponitur subter modium, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15). Hoc est, ideo Deus scientiae suae igniculum in episcopo succendit, ut non sibi tantum luceat, sed omnibus prosit. Et in consequenti: Si, inquit, oculus tuus nequam fuerit, omne corpus tenebrosum est. Si autem lumen quod in te est, tenebrae sunt; ipse tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23)! Et recte. Nam cum ideo episcopus in Ecclesia constituatur, ut populum coerceat ab errore, quantus erit error in populo, cum errat ipse qui docet [Al. doceat]! Quomodo potest peccata dimittere, qui ipse peccator est? quomodo sanctum sacrilegus faciet? unde ad me lumen introiet, cum oculus meus caecus sit? Proh dolor! Antichristi discipulus Ecclesiam Christi gubernat. Et ubi est illud: Non potestis duobus dominis servire (Ibid., 24)? Sed et illud, Quae communicatio luci ad tenebras? qui consensus Christo ad Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Legimus in veteri Testamento (Levit. XXI, 17, et XXI, 3): Homo in quo fuerit macula et vitium, non accedat offerre dona Domino. Et rursum: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum, ut sacrificent, mundi sint, ne forte derelinquat eos Dominus. Et in eodem: Et cum accedunt ministrare sancta, non adducant in se delictum; ne moriantur. Et multa alia, quae persequi infinitum est, studio [Al. sed studio] brevitatis omitto. Neque enim numerus testimoniorum, sed auctoritas valet. Ex quibus ostenditur, vos per modicum fermentum totam Ecclesiae massam corrupisse, et de ejus manu hodie Eucharistiam accipere, quem heri quasi idolum despuebatis.

6. Sacrificium in Ecclesia. Christus lavacro suo mundavit aquas.—O. Multa quidem de sacris Voluminibus memoriter copioseque dixisti: sed cum totum circumieris saltum, meis cassibus concluderis [Mss. cluderis vel clauderis]. Sit quippe, ut vis, Arianorum episcopus hostis Christi, sit infatuatum sal, sit lucerna sine igniculo, sit oculus sine pupilla: nempe eo pervenies, ut salire non possit, qui sal ipse non habeat; non illuminet caecus, non accendat exstinctus. Tu autem cum conditum ab eo cibum devores, cur insulsum arguis conditorem? De igniculo ejus Ecclesia tua lucet, et lucernam ejus criminaris exstinctam? Oculos tibi praebet, et caecus est? Quamobrem oro te, ut aut sacrificandi ei licentiam tribuas, cujus baptisma probas: aut reprobes ejus baptisma, quem non existimas sacerdotem. Neque enim fieri potest, ut qui in baptismate sanctus est, sit apud altare peccator. L. Sed ego recipio laicum poenitentem per manus impositionem, et invocationem Spiritus sancti, sciens ab haereticis Spiritum sanctum non posse conferri. O. Omnes propositionum vestrarum calles ad unum compitum confluunt, et pavidorum more cervorum, dum vanos pennarum evitatis volatus, fortissimis retibus implicamini. Nam cum in Patre et Filio et Spiritu sancto baptizatus homo, templum Domini fiat, cum, veteri aede destructa, novum Trinitatis delubrum aedificetur, quomodo dicis, sine adventu Spiritus sancti apud Arianos peccata posse dimitti? Quomodo antiquis sordibus anima purgatur, quae sanctum non habet Spiritum? Neque enim aqua lavat animam, sed prius ipsa lavatur a Spiritu, ut alios lavare spiritualiter possit. Spiritus, inquit Moyses, Domini ferebatur super aquas (Gen. I, 2). Ex quo apparet baptisma non esse sine Spiritu sancto. Bethesda lacus Judaeae, nisi per adventum Angeli, debilitata corporaliter membra sanare non poterat: et tu mihi aqua simplici, quasi de balneo animam lotam producis? Ipse Dominus noster Jesus Christus, qui non tam mundatus est lavacro, quam in lavacro suo universas aquas mundavit, statim ut caput extulit de fluento, Spiritum sanctum accepit, non quod umquam sine Spiritu sancto fuerit, quippe qui de Spiritu sancto in carne natus est: sed ut illud nobis monstraretur verum esse baptisma, quo Spiritus sanctus adveniat. Igitur si Arianus Spiritum sanctum non potest dare, ne baptizare quidem potest, quia Ecclesiae baptisma sine Spiritu sancto nullum est. Tu vero cum baptizatum ab eo recipias, et postea invoces Spiritum sanctum, aut baptizare eum debes, quia sine Spiritu sancto non potuit baptizari: aut si est baptizatus in Spiritu, desine ei invocare Spiritum, quem tunc cum baptizaretur, accepit.

7. Quid ad verum baptisma necessarium? Joannis baptisma quid? Sine Spiritu sancto nullum baptisma. Verum et legitimum Ecclesiae baptisma.—L. Obsecro te, nonne legisti in Actibus Apostolorum, eos qui jam a Joanne baptizati fuerant, cum ad interrogationem Apostoli respondissent, se nec auditu quidem comperisse quid esset Spiritus sanctus, postea fuisse Spiritum sanctum consecutos? Unde manifestum est posse aliquem baptizari, et tamen non habere Spiritum sanctum. O. Non tam imperitos divinorum Voluminum eos qui audiunt puto, ut ad hanc quaestiunculam dissolvendam longo sermone opus sit. Verum prius quam quid in eam sententiam loquar, ausculta, juxta sensum tuum, quanta Scripturarum turbatio oriatur. Quid est hoc, quod Joannes in baptismate suo aliis Spiritum sanctum dare non potuit, qui Christo dedit? Et quis est iste Joannes? Vox clamantis in deserto, parate viam Domini: rectas facite semitas Dei nostri (Isai. XL, 3; Matth. III, 3). Ille qui dicebat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Minus dico, ille qui ex matris utero clamabat: Et unde hoc mihi, ut mater Domini mei veniat ad me (Luc. I, 43)? Spiritum sanctum non dedit, quem Philippus diaconus eunucho dedit (Act. VIII)? quem Ananias Paulo dedit (Act. IX)? Audacter forsitan videar Joannem praeferre cunctis. Audi Dominum loquentem: Non est in natis mulierum major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Nulli enim contigit prophetarum, et annuntiare Christum, et digito demonstrare. Et quid mihi necesse est in talis viri laudibus immorari, cum a Deo Patre etiam Angelus nuncupetur? Ecce, inquit, mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Ibid. 10). Plane Angelum, qui post materni ventris hospitium eremi deserta sectatus, parvulus de serpentibus lusit; qui oculis spectantibus Christum, nihil aliud est dignatus aspicere; qui eloquiis Domini, quae melle et favo dulciora sunt, dignam Deo vocem erudivit. Et ne quaestionem morer, sic decebat crescere Praecursorem Domini. Iste ergo talis tantusque Spiritum sanctum non dedit, quem Cornelius centurio antequam baptizaretur, accepit? Responde, quaeso, cur non dederit? ignoras? Audi quid Scripturae doceant: Joannis baptisma non tam peccata dimisit, quam poenitentiae baptisma fuit in peccatorum remissionem, id est, in futuram remissionem; quae esset postea per sanctificationem Christi subsecutura. Scriptum est enim: Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans Evangelium poenitentiae in remissionem peccatorum. Et post modicum: Et baptizabantur ab eo in Jordane confitentes peccata sua. Ut enim ipse ante Praecursor Domini: sic et baptisma ejus praevium Dominici baptismatis fuit. Qui de terra est, aiebat, terrena loquitur; qui de supernis venit, super omnes est (Joan. III, 31). Et iterum: Ego baptizo vos in aqua, ille baptizabit in spiritu (Matth. III, 11). Si autem Joannes, ut confessus est ipse, non baptizavit in spiritu, consequenter neque peccata dimisit, quia nulli hominum sine Spiritu sancto peccata dimittuntur. Aut si contentiose argumentaris, ideo Joannis baptisma dimisisse peccata, quia de coelis fuit, edoce quid amplius in Christi baptismate consequamur. Quod peccata dimittit, liberat a gehenna. Quod a gehenna liberat, perfectum est. Perfectum autem baptisma, nisi quod in cruce et in resurrectione Christi est, non potest dici. Ita tu in perversum religiosus, dicente ipso Joanne: Illum oportet crescere, me autem minui; dum servi baptismo plus quam habuit tribuis, Dominicum destruis, cui amplius nihil relinquis. Quorsum ista tendit assertio? Videlicet, ut non tibi mirum videatur, si hi qui a Joanne fuerant baptizati, postea per impositionem manus Apostolorum, sint Spiritum sanctum consecuti; cum constet, eos ne peccatorum quidem sine subsecutura fide remissionem consecutos. Tu vero qui ab Arianis recipis baptizatum, et ei tribuis baptisma, quod perfectum est, quo pacto quasi modicum quid ei defuerit, sanctum advocas Spiritum, cum baptisma Christi sine Spiritu sancto nullum sit? Verum longius excessi, et cum aequa fronte adversarii potuerim impetum submovere, leviora eminus [Mss. minus] tela direxi. Joannis enim baptisma intantum imperfectum fuit, ut constet postea Christi baptismate baptizatos, qui ab eo fuerant baptizati. Ita enim historia refert: Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, et cum Paulus pertransiret superiores partes Asiae, devenit Ephesum, et cum invenisset quosdam discentes, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis, cum credidistis? At illi responderunt: Sed nec si Spiritus sanctus sit, audivimus. Dixit autem ad eos: In quo ergo baptizati estis? Responderunt in Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes quidem baptizavit baptismo poenitentiae plebem, dicens in advenientem post eum, ut crederent, hoc est in Jesum, in remissionem peccatorum. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini nostri Jesu Christi. Et cum imposuisset illis manus Paulus, continuo cecidit Spiritus sanctus super eos (Act. XIX, 1 et seq.). Si ergo baptizati sunt vero et legitimo Ecclesiae baptismate, et ita postea Spiritum sanctum consecuti sunt: et tu Apostolorum sequere auctoritatem, et baptiza eos, qui Christi non habent baptisma, et poteris invocare Spiritum sanctum.

8. Mos Ecclesiarum in manuum impositione. Traditionis auctoritas.—L. Qui dormientes sitiunt, avide fauces fluminibus ingurgitant. Et quanto plus hauserint, tanto plus sitiunt. Ita mihi et tu videris adversus quaestiunculam quam proposui, hinc atque illinc argumenta quaesisse, et nihilominus in eadem quaestionum siti perseverare. An nescis etiam Ecclesiarum hunc esse morem, ut baptizatis postea manus imponantur, et ita invocetur Spiritus sanctus? Exigis ubi scriptum sit? In actibus Apostolorum. Etiam si Scripturae auctoritas non subesset, totius orbis in hanc partem consensus instar praecepti obtineret. Nam et multa alia quae per traditionem in Ecclesiis observantur, auctoritatem sibi scriptae legis usurpaverunt, velut in lavacro ter caput mergitare, deinde egressos, lactis et mellis praegustare concordiam ad infantiae significationem, die Dominico, et omni Pentecoste; nec de geniculis adorare, et jejunium solvere, multaque alia scripta non sunt, quae rationabilis sibi observatio vindicavit. Ex quo animadvertis nos Ecclesiae consuetudinem sequi, licet ante advocationem Spiritus constet aliquem baptizatum.

9. Episcopus ad impositionem manus accurrit. Arianorum blasphemiae. Impositio manuum, quare episcopo reservata? Jus baptizandi ab episcopo.—O. Non quidem abnuo hanc esse Ecclesiarum consuetudinem, ut ad eos qui longe a majoribus urbibus per presbyteros et diaconos baptizati sunt, episcopus ad invocationem sancti Spiritus manum impositurus excurrat. Sed quale est, ut leges Ecclesiae ad haeresim transferas, et virginis tuae integritatem, per meretricum lupanaria patiaris? Episcopus si imponit manum, his imponit qui in recta fide baptizati sunt, qui in Patre et Filio et Spiritu sancto tres personas, unam substantiam crediderunt. Arianus vero cum aliud nihil crediderit (claudite, quaeso, aures qui audituri estis, ne tantae impietatis vocibus polluamini) nisi in Patre solo vero Deo, et in Jesu Christo Salvatore creatura, et in Spiritu sancto utriusque servo, quomodo Spiritum sanctum ab Ecclesia recipiet, qui necdum remissionem peccatorum consecutus est? Spiritus quippe sanctus, nisi mundam sedem non incolit: nec habitator ejus templi efficitur, quod antistitem non habet, veram fidem. Quod si hoc loco quaeris, quare in Ecclesia baptizatus, nisi per manus episcopi, non accipiat Spiritum sanctum, quem nos asserimus in vero baptismate tribui, disce hanc observationem ex ea auctoritate descendere, quod post ascensum Domini Spiritus sanctus ad apostolos descendit. Et multis in locis idem factitatum reperimus, ad honorem potius sacerdotii quam ad legem necessitatis. Alioqui si ad episcopi tantum imprecationem Spiritus sanctus defluit, lugendi sunt, qui in villulis, aut in castellis, aut in remotioribus locis per presbyteros et diaconos baptizati ante dormierunt, quam ab episcopis inviserentur. Ecclesiae salus in summi Sacerdotis dignitate pendet: cui si non exsors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata quot sacerdotes. Inde venit, ut sine chrismate et episcopi jussione, neque presbyter, neque diaconus jus habeant baptizandi. Quod frequenter, si tamen necessitas cogit, scimus etiam licere laicis. Ut enim accipit quis, ita et dare potest; nisi forte eunuchus a Philippo diacono baptizatus, sine Spiritu sancto fuisse credendus est, de quo Scriptura ita loquitur: Et descenderunt ambo in aquam; et baptizavit eum Philippus (Act. VIII, 38). Et cum abscederent ab aqua, Spiritus sanctus venit in eunuchum. Si autem illud objiciendum putas, quia, Cum audissent apostoli qui erant Jerosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem, qui cum venissent ad eos, oraverunt pro eis, ut acciperent Spiritum sanctum, nondum enim ceciderat super ullum illorum (Ibid.). Cur ita factum sit, in consequentibus disce. Ipse enim ait: Sed solum baptizati erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant illis manus, et accipiebant Spiritum sanctum. Hoc loco si et tu similiter te facere dicis, quia haeretici non baptizaverunt in Spiritu sancto, scias Philippum ab apostolis non fuisse divisum, eamdem habuisse Ecclesiam, eumdem Dominum Jesum Christum praedicasse; diaconum certe fuisse eorum, qui postea manus imposuerunt. Tu vero cum apud Arianos non Ecclesiam dicas esse, sed synagogam; nec clericos Dei, sed creaturae et idolorum cultores, quomodo in dispari causa eamdem asseris rationem te tenere?

10. L. Valenter quidem et fixo gradu me tibi in faciem dimicantem repellis; sed post tergum caederis, et nuda a spiculis dorsa non protegis. Esto quippe apud Arianos ne baptisma quidem esse, et ideo Spiritum sanctum ab eis non posse dari, quia necdum remissionem peccatorum acceperint; totum hoc victoriae meae proficit, et argumentorum tuorum palaestra, mihi palmam victoriae sudat. Arianus baptisma non habet, et quomodo sacerdotium habet? Laicus apud eos non est, et quomodo episcopus esse potest? Mihi recipere mendicum non licet, tu recipis regem? Vos hosti castra traditis; et a nobis perfuga [Al. profuga] rejiciendus est?

11. O. Si priorum meminisses, jam scires tibi fuisse responsum; sed dum amorem contradicendi sequeris, a quaestionum lineis excidisti: more quorumdam loquacium potius quam facundorum, qui cum disputare nesciant, tamen litigare non desinunt. Ego enim non tam in praesenti Arianos vel improbo, vel defendo, quam illam cursus mei metam circumeo, eadem ratione a nobis episcopum recipi, qua laicus a vobis recipitur. Si erranti concedis veniam, et ego ignosco poenitenti. Si in fide sua baptizato [Al. baptizatum] baptizans nocere non potuit, et in fide sua sacerdotem constitutum constituens non inquinavit. Subtilis est haeresis, et ideo simplices animae facile decipiuntur. Deceptio tam laici quam episcopi communis est. At episcopus errare non potuit. Revera de Platonis et Aristophanis sinu in episcopatum alleguntur [Al. eliguntur]. Quotus enim quisque est, qui non apprime in his eruditus sit? Denique ex litteratis quicumque hodie ordinantur, id habent curae, non quomodo Scripturarum medullas ebibant, sed quomodo aures populi declamatorum flosculis mulceant. Accedit ad hoc, quod Ariana haeresis magis cum sapientia saeculi facit, et argumentationum rivos de Aristotelis fontibus mutuatur. Igitur parvulorum inter se certantium ritu, quidquid dixeris, dicam: affirmabis, affirmabo: negabis, negabo. Arianus baptizat, ergo episcopus est: non baptizat, tu refuta laicum, et ego non recipio sacerdotem. Sequar te quocumque ieris, aut pariter in luto haesitabimus, aut pariter expediemur.

12. Solemnis iuterrogatio in Baptismo.—L. Sed laico ideo ignoscendum est, quia Ecclesiam Dei putans, simpliciter accessit, et juxta fidem suam credens baptizatus est. O. Novam rem asseris, ut Christianus quisquam factus sit ab eo, qui non fuit Christianus. Accedens ad Arianos, in qua fide baptizatus est? Nempe in ea quam habebant Ariani. Aut si jam ipse bene credebat, et sciens ab haereticis baptizatus est, erroris veniam non meretur. Verum hoc penitus absurdum est, ut discipulus ad magistrum vadens ante sit artifex quam doceatur; ut modo ab idolorum veneratione conversus, noverit Christum melius quam ille qui doceat. At dicis: Simpliciter in Patre et Filio et Spiritu sancto credidit, et ideo baptisma consecutus est. Quae est ista, quaeso, simplicitas, nescire quod credas? Simpliciter credidit. Quid credidit? certe aut tria nomina audiens, tres Deos credidit, et idololatra effectus est; aut in tribus vocabulis trinominem credens Deum, in Sabellii haeresim incurrit. Aut edoctus ab Arianis, unum esse verum Deum Patrem, Filium et Spiritum sanctum credidit creaturas. Aut extra haec quid credere potuerit, nescio: nisi forte homo jam edoctus in capitolio, homousion didicerat Trinitatem. Sciebat Patrem, Filium et Spiritum sanctum, non natura, sed personis esse divisos. Sciebat et Filii nomen in Patre, et Patris nomen in Filio. Ridicula penitus assertio, ante de fide quempiam disputare, quam credere; ante mysterium scire, quam initiatus sit; aliter de Deo sentire baptizantem, et aliter baptizatum. Praeterea cum solemne sit in lavacro post Trinitatis confessionem interrogare, Credis sanctam Ecclesiam? credis remissionem peccatorum? Quam Ecclesiam credidisse eum dicis? Arianorum? sed non habent. Nostram? sed extra hanc baptizatus non potuit eam credere, quam nescivit.

13. L. Quoniam ad omnia argutaris, et emissa a nobis spicula scuto orationis eludis, unam hastam jaciam, quae umbonem tegminis tui, et verba crepitantia, vi sua penetret, nec diutius patiar, fortitudinem arte superari. Laicus etiam extra Ecclesiam fide baptizatus, poenitens recipitur: episcopus vero aut poenitentiam non agit, et sacerdos est, aut si poenitentiam egerit, esse episcopus desinit. Quamobrem recte nos laicum et suscipimus poenitentem; et episcopum, si in sacerdotio perseverare vult, repudiamus. O. Sagitta quae contento nervo dirigitur, difficile vitatur. Ante enim ad eum, ad quem jacta est pervenit, quam obice clypei frustretur. E contrario tuae propositiones, quia sine ferri acumine mittuntur, hostem non valent perforare. Hanc igitur hastam quam totis viribus misisti, de qua nobis minitaris, uno, ut aiunt, digitulo repellam. Neque enim hoc modo quaeritur, an episcopus poenitens esse non possit, et laicus possit? sed an haereticus baptisma habeat? qui si, ut constat, baptisma non habet, quomodo potest esse poenitens, antequam Christianus? Proba mihi ab Arianis venientem laicum habere baptismum, et tunc ei poenitentiam non negabo. Si vero Christianus non est, si non habuerit sacerdotem qui eum faceret Christianum, quomodo aget poenitentiam homo, qui necdum credit?

14. L. Oro te ut, philosophorum argumentatione deposita, Christiana mecum simplicitate loquaris, si tamen non dialecticos sequaris [Al. sequeris], sed piscatores. Aequumne tibi videtur, ut Arianus episcopus sit? O. Tu eum episcopum probas, quia ab eo recipis baptizatum, et in hoc reprehendendus es, quare a nobis parietibus separaris, cum in fide et in Arianorum nobiscum receptione consentias? L. Jam et superius rogavi, ut non philosophice, sed Christiane mecum loquaris. O. Discere vis, an contendis? L. Utique contendo, quia facti tui a te quaero rationem. O. Si contendis, jam tibi responsum est. Eadem enim ratione episcopum ab Arianis recipio, qua tu recipis baptizatum. Si discere cupis, in meam aciem transgredere. Adversarius enim vincitur, discipulus docetur. L. Non possum ante esse discipulus, quam magistrum audiam praedicantem. O. Quoniam tergiversaris, et sic vis a me doceri, ut adversarium in integro habeas, tuo animo te docebo. Consentimus in fide, consentimus in haereticis recipiendis, consentiamus etiam in conventu. L. Hoc non est docere, sed argumentari. O. Quia tu pacem cum scuto petis, et nos olivae ramum gladio inserimus. L. En tollo manus, cedo, vicisti. Verum cum arma deponam, sacramenti, in quod me jurare compellis, quaero rationem. O. Gratulor interim tibi, et Christo Deo meo gratias ago, quia animo bono a falsitate Sardorum ad totius orbis te saporem contulisti, nec dicis more quorumdam: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus (Psal. XI, 1): quorum vox impia, crucem Christi evacuat, Dei Filium subjugat diabolo, et illam complorationem, quae a Domino de peccatoribus prolata est, nunc de universis hominibus dictam intelligit: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Psal. XXIX, 10)? Sed absit, ut frustra Deus mortuus sit. Alligatus est fortis, et vasa ejus direpta sunt (Marc. III, 27). Allocutio Patris impleta est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum (Psal. XVII, 16). In sole posuit tabernaculum suum, nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 6). Deo plenus Psalmista canit: Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti (Ps. IX, 7).

15. Et ubi, quaeso, isti sunt nimium religiosi, immo nimium profani, qui plures synagogas asserunt esse, quam Ecclesias? Quomodo destructae sunt diaboli civitates; et in fine, hoc est in saeculorum consummatione, idola corruerunt? Si Ecclesiam non habet Christus, aut si in Sardinia tantum habet, nimium pauper factus est. Et si Britannias, Gallias, Orientem, Indorum populos, barbaras Nationes, et totum semel mundum possidet Satanas: quomodo ad angulum universae terrae Crucis tropaea collata sunt? Nimirum adversarius potens concessit Christo Iberam excetram: luridos homines, et inopem provinciam dedignatus est possidere. Quod si de illa quae in Evangelio scripta est, sibi sententia blandiuntur: Putasne cum venerit filius hominis, inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? sciant illam fidem nominari, de qua ipse Dominus, aiebat: Fides tua te salvam fecit (Matth. IX, 22). Et alibi de Centurione: Non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 16). Et rursus ad Apostolos: Quid timidi estis, modicae fidei (Luc. VII, 9)? Necnon et in alio loco: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, transmigra, et transmigrabit (Matt. XIV, 31). Neque enim Centurio aut illa muliercula, quae per duodecim annos fluxu sanguinis tabescebat, in Trinitatis sacramenta crediderant, quae post resurrectionem Christi Apostolis manifestata sunt; ut merito fides horum quae in mysterio est, laudaretur: sed simplicitas mentis et devota Deo suo anima approbata est: Dicebat enim in corde suo, si tetigero vestimentum ejus tantum, salva fiam (Matth. IX, 21). Haec est fides, quam raro inveniri, Deus pronunciavit. Haec est fides, quae etiam apud eos qui bene credunt, difficile perfecta invenitur. Fiat tibi, inquit Deus, secundum fidem tuam. Hanc ego vocem audire nolo. Si enim secundum fidem meam fiat mihi, peribo. Et certe credo in Deum Patrem, credo in Deum Filium, et credo in Deum Spiritum sanctum. Credo in unum Deum, et tamen secundum meam fidem nolo mihi fieri. Saepe quippe venit inimicus homo, et inter Dominicam messem zizania interserit. Neque hoc dico, quod majus quidquam sit, quam sacramenti fides, quam puritas animae: sed indubitata ad Deum fides, ardue reperitur. Verbi gratia dictum sit, ut quod volumus perspicuum fiat: ad orationem assisto; non orarem, si non crederem: sed si vere crederem, illud cor quo Deus videtur, mundarem, manibus tunderem pectus, genas lacrymis rigarem, corpore inhorrescerem, ore pallerem, jacerem ad Domini mei pedes, eosque fletu perfunderem, crine tergerem, haererem certe trunco crucis, nec prius amitterem, quam misericordiam impetrarem. Nunc vero creberrime in oratione mea, aut per porticus deambulo, aut de fenore computo, aut abductus turpi cogitatione, etiam quae dictu erubescenda sunt, gero. Ubi est fides? siccine putamus orasse Jonam? sic tres pueros? sic Danielem inter leones? sic certe latronem in cruce? Et haec ego exempli causa ad intelligentiam sensus protuli. Caeterum conveniat unusquisque cor suum, et in omni vita inveniet, quam rarum sit fidelem animam inveniri, ut nihil ob gloriae cupiditatem, nihil ob rumusculos hominum faciat. Neque enim statim qui jejunat, Deo jejunat, aut extendens pauperi manum, Deo fenerat. Vicina sunt vitia virtutibus. Difficile est Deo tantum judice esse contentum.

16. L. Praevenisti interrogationem meam: hanc enim Scripturam mihi in ultimo reservabam. Et ferre omnes nostri, immo jam non mei, hoc quasi ariete in disceptationibus utuntur, quem confractum ac comminutum vehementer gaudeo. Sed quaeso te, ut mihi omnem causam, quare ab Arianis venientes Ecclesia recipiat, non quasi adversario, sed quasi discipulo explices. Nam quum tibi verbo respondere non possim, animo tamen necdum assentior.

17. O. Sub rege Constantio, Eusebio et Hypatio consulibus, nomine unitatis et fidei infidelitas scripta est, ut nunc agnoscitur. Nam illo tempore, nihil tam pium, nihil tam conveniens servo Dei videbatur, quam unitatem sequi, et a totius mundi communione non scindi. Praesertim quum superficies expositionis, nihil jam sacrilegum praeferret: Credimus, aiebant, in unum verum Deum, Patrem omnipotentem. Hoc etiam nos confitemur. Credimus in Unigenitum Dei Filium, qui ante omnia saecula, et ante omne principium natus est ex Deo. Natum autem Unigenitum solum ex solo Patre, Deum ex Deo, similem genitori suo Patri secundum Scripturas; cujus nativitatem nullus novit, nisi qui solus eum genuit, Pater. Numquid hic insertum est: Erat tempus, quando non erat? vel, de nullis exstantibus, creatura est Filius Dei? Perfecta fides est, Deum de Deo credere. Et natum aiebant Unigenitum solum, ex solo Patre. Quid est natum? Certe non factum. Nativitas suspicionem auferebat creaturae. Addebant praeterea, Qui de coelo descendit, conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, crucifixus a Pontio Pilato, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum, sedet ad dexteram Dei Patris, venturus judicare vivos et mortuos. Sonabant verba pietatem, et inter tanti mella praeconii, nemo venenum insertum putabat.

18. Usiae nomen quare ablatum. Valens Mursensis Episcopus. Scrinia publica Ecclesiarum. Acta Ariminensis synodi.—De Usiae vero nomine abjiciendo, verisimilis ratio praebebatur. Quia in Scripturis, aiebant, non invenitur, et multos simpliciores novitate sua scandalizat, placuit auferri. Non erat curae Episcopis de vocabulo, quum sensus esset in tuto. Denique ipso in tempore, quum fraudem fuisse in expositione rumor populi ventilaret, Valens Mursensis Episcopus, qui eam conscripserat, praesente Tauro praetorii praefecto, qui ex jussu regis synodo aderat, professus est se Arianum non esse, et penitus ab eorum blasphemiis abhorrere. Res secrete gesta, opinionem vulgi non exstinxerat. Itaque alia die in Ecclesia, quae est apud Ariminum, et episcoporum simul et laicorum turbis concurrentibus, Muzonius episcopus provinciae Byzacenae, cui propter aetatem primae ab omnibus deferebantur, ita locutus est: Ea quae sunt jactata in publicum, et ad nos usque perlata, aliquem e nobis sanctitati vestrae legere praecipimus, ut quae sunt mala, et ab auribus et a corde nostro abhorrere debent, omnium una voce damnentur. Responsum est ab universis episcopis, placet. Itaque cum Claudius episcopus provinciae Piceni ex praecepto omnium, blasphemias, quae Valentis ferebantur, legere coepisset: Valens suas esse negans, exclamavit, et dixit: Si quis negat Christum Dominum, Dei Filium, ante saecula ex Patre genitum, anathema sit. Ab universis consonatum est, anathema sit. Si quis negat Filium similem Patri secundum Scripturas, anathema sit. Omnes responderunt, anathema sit. Si quis Filium Dei non dixerit aeternum cum Patre, anathema sit. Ab universis conclamatum est, anathema sit. Si quis dixerit creaturam Filium Dei, ut sunt caeterae creaturae, anathema sit. Similiter dictum est, anathema sit. Si quis dixerit de nullis exstantibus Filium, et non de Deo Patre, anathema sit. Omnes conclamaverunt, anathema sit. Si quis dixerit, erat tempus, quando non erat Filius, anathema sit. In hoc vero cuncti episcopi, et tota simul Ecclesia plausu quodam et tripudio Valentis vocem exceperunt. Quod si quis a nobis fictum putat, scrinia publica scrutetur. Plenae sunt certe Ecclesiarum arcae, et recens adhuc rei memoria est. Supersunt homines, qui illi synodo interfuerunt; et quod veritatem firmet, ipsi Ariani haec ita, ut diximus, gesta non denegant. Quum ergo cuncti Valentem ad coelum laudibus tollerent, et suam in eum suspicionem cum poenitentia damnarent; idem Claudius qui supra legere coeperat, ait: Adhuc sunt aliqua, quae subterfugerunt dominum et fratrem meum Valentem, quae si vobis videtur, ne quis scrupulus remaneat, in commune damnemus. Si quis dixerit Filium Dei esse quidem ante omnia saecula; sed non ante omne omnino tempus, ut ei aliquid anteferat, anathema sit. Dixerunt cuncti, anathema sit. Multaque alia quae suspiciosa videbantur, ad pronunciationem Claudii, Valens condemnavit. Quae si quis plenius discere cupit, in Ariminensis synodi actis reperiet, unde et nos ista libavimus.

19. Valens et Ursacius. Corpus Domini in Ecclesia. Nicaena synodus propter quid congregata.—His ita gestis, concilium solvitur. Laeti omnes ad provincias revertuntur. Idem enim Regi et bonis omnibus curae fuerat, ut Oriens atque Occidens communionis sibi vinculo necterentur. SED DIU SCELERA non latent, et cicatrix male obducta, incocto pure, dirumpitur. Coeperunt postea Valens et Ursacius, caeterique nequitiae eorum socii, egregii videlicet Christi sacerdotes, palmas suas jactitare, dicentes se Filium non creaturam negasse, sed similem caeteris creaturis. Tunc usiae nomen abolitum est: tunc Nicaenae fidei damnatio conclamata est. Ingemuit totus orbis, et Arianum se esse miratus est. Igitur alii intra suam communionem remanere, alii ad eos confessores qui sub nomine Athanasii exsulabant, coeperunt litteras mittere: nonnulli initam societatem meliorem desperatione planxerunt. Pauci vero (ut se natura hominum habet) errorem pro consilio defensavere. Periclitabatur navicula Apostolorum, urgebant venti, fluctibus latera tundebantur: nihil jam supererat spei: Dominus excitatur, imperat tempestati, bestia [Scil. Constantius] moritur, tranquillitas rediit. Manifestius dicam. Omnes episcopi, qui de propriis sedibus fuerant exterminati, per indulgentiam novi principis [Scil. Juliani] ad Ecclesias redeunt. Tunc triumphatorem suum Athanasium Aegyptus excepit; tunc Hilarium de praelio revertentem, Galliarum Ecclesia complexa est; tunc ad reditum Eusebii [Scil. Vercellensis] lugubres vestes Italia mutavit. Concurrebant episcopi, qui Ariminensibus dolis irretiti, sine conscientia haeretici ferebantur, contestantes Corpus Domini, et quidquid in Ecclesia sanctum est, se nihil mali in sua fide suspicatos. Putavimus, aiebant, sensum congruere cum verbis; nec in Ecclesia Dei, ubi simplicitas, ubi pura confessio est, aliud in corde clausum esse, aliud in labiis proferri timuimus. Decepit nos bona de malis existimatio. Non sumus arbitrati sacerdotes Christi adversus Christum pugnare. Multaque alia, quae brevitatis studio praetereo, flentes asserebant: parati et subscriptionem pristinam, et omnes Arianorum blasphemias condemnare. Hoc loco interrogo istos nimium religiosos, quid de confessoribus agendum putaverint? Depositis, inquient, veteribus episcopis, novos ordinassent [Al. ordinare]. Tentatum est. Sed quotus quisque bene sibi conscius patitur se deponi? Praesertim cum omnes populi, sacerdotes suos diligentes, pene ad lapides et ad interemptionem deponentium eos convolaverint? Mansissent, aiunt, intra suam communionem. Hoc est dicere, irrationabili crudelitate orbem totum diabolo condonassent [Al. condemnassent]. Cur damnassent eos qui Ariani non erant? Cur Ecclesiam scinderent in concordia fidei permanentem? Cur denique credentes bene, obstinatione sua facerent Arianos? Nam cum in synodo Nicaena, quae propter Arianam perfidiam congregata est, octo episcopos Arianos susceptos sciamus; et episcopus jam in mundo nullus sit, nisi quos synodus illa ordinavit: quomodo potuerunt adversum eam facere, propter quam exsilium sustinuerunt?

20. Auctores haereseos Arianae. Supererant homines qui synodo Nicaenae interfuerant. Quid constitutum in synodo Alexandrina. Lucifer quid fecerit.—L. An tandem et tunc recepti sunt Ariani? quinam quaeso? O. Eusebius episcopus Nicomediensis, Theognius [Al. Theogonius] episcopus Nicaenus. Saras tunc presbyter Libyae. Eusebius episcopus Caesareae Palaestinae, et reliqui, quos enumerare longum est. Ipse quoque caput horum et causa malorum, Arius Presbyter, et Ezoius diaconus, qui post Eudoxium Antiochenus episcopus fuit; et Achillas lector. Hi quippe tres Alexandrinae Ecclesiae clerici, auctores hujus haereseos exstiterunt. L. Si quispiam eos neget fuisse susceptos, quomodo revincetur? O. Supersunt adhuc homines qui illi synodo interfuerunt. Et si hoc parum est, quia propter temporis antiquitatem rari admodum sunt, et in omni loco testes adesse non possunt, legamus acta et nomina episcoporum synodi Nicaenae; et hos quos supra diximus fuisse susceptos, subscripsisse homusion, inter caeteros reperiemus. L. Si potes, ostende post synodum Nicaenam illos in perfidiam declinasse. O. Recte proposuisti. Solent enim oculis clausis denegare, qui non credunt factum esse quod nolunt. Sed quomodo postea non declinarunt, propter quos synodus congregata est? Et quorum epistolae et libri impietatis ante synodum editi, usque ad praesentem diem durant? Igitur cum illo tempore trecenti et eo amplius episcopi, paucos homines, quos sine damno Ecclesiae abjicere poterant, susceperint: miror quosdam, et certe Nicaenae fidei sectatores, tantae duritiae existere, ut tres confessores de exsilio revertentes, non putent, id ob totius orbis salutem necessitate facere debuisse, quod tot et tales viri voluntate fecerunt. Sed, ut dicere coeperamus, post reditum confessorum, in Alexandrina postea synodo constitutum est, ut, exceptis auctoribus haereseos, quos error excusare non poterat, poenitentes Ecclesiae sociarentur: non quod episcopi possint esse qui haeretici fuerant; sed quod constaret eos qui reciperentur, haereticos non fuisse. Assensus est huic sententiae Occidens: et per tam necessarium concilium [Fort. consilium], Satanae faucibus mundus ereptus est. Ventum est ad asperrimum locum, in quo adversum voluntatem et propositum meum, cogor de beato Lucifero, secus quidquam quam et illius meritum, et mea humanitas poscit, existimare. Sed quid faciam? veritas os reserat, et invitam linguam conscium ad eloquendum pectus impellit. In tali articulo Ecclesiae, in tanta rabie luporum, segregatis paucis ovibus, reliquum gregem deseruit. Bonus quidem ipse pastor, sed multam praedam bestiis relinquens. Praetereo illa, quae quidam ex maledicis, quasi satis firma defendunt; hoc illum amore gloriae, et nominis in posteros transmittendi fecisse: necnon et pro simultate, quam adversus Eusebium [Scil. Vercellensem] propter Antiochenam dissensionem susceperat. Nihil istorum de tali viro credo: unum est quod etiam in praesenti constanter loquar, verbis eum a nobis dissentire, non rebus: si quidem recipiat, qui ab Arianis baptisma consecuti sunt.

21. Hilarius Romanae Ecclesiae diaconus. Ecclesia non est quae non habet sacerdotem.—L. Quam longe alia, et ut nunc intelligo, errori magis quam spei proficientia, mihi antea afferebantur! Verum gratias ago Christo Deo, qui in pectus meum veritatis lumen infudit; ne adhuc ore sacrilego, virginem ejus scortum diaboli clamarem. Restat unum, quod quaeso te ut edisseras, quid adversum Hilarium dicendum sit, qui ne baptizatos quidem recipiat ab Arianis. O. Hilarius cum Diaconus de Ecclesia recesserit, solusque ut putat, turba sit mundi, neque eucharistiam conficere potest, episcopos et presbyteros non habens: neque baptisma sine eucharistia tradere. Et cum jam homo mortuus sit, cum homine pariter interiit et secta, quia post se nullum Clericum diaconus potuit ordinare. Ecclesia autem non est, quae non habet sacerdotes. Sed omissis paucis homunculis, qui ipsi et laici sunt et episcopi, ausculta quid de omni Ecclesia sentiendum sit. L. Tribus, ut aiunt, verbis tam grandem quaestionem dissolvisti, et quidem dum loqueris, videor mihi tecum facere. Si vero obticueris, nescio quid rursum scrupuli nascitur: quare ab haereticis baptizati suscipiuntur. O. Hoc est quod et ego dixi, ausculta quid de omni Ecclesia sentiendum sit. Iste enim, ut ais, scrupulus multos titillat. Et longus fortasse ero in enarrando: verum tanti est lucrum veritatis.

22. Arca Noe typus Ecclesiae. Octavus numerus in Psalmis et in Evangelio. Gradus Ecclesiae. Nemo potest ante judicii diem de hominibus judicare.—Arca Noe Ecclesiae typus fuit, dicente Petro Apostolo: In Arca Noe pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam, quod et nos nunc similis [Al similiter] formae baptisma salvos facit [Al. faciat] (I Pet. III, 20). Ut in illa omnium animalium genera: ita et in hac universarum et gentium et morum homines sunt. Ut ibi pardus et haedi, lupus et agni: ita et hic et justi et peccatores, id est, vasa aurea et argentea, cum ligneis et fictilibus commorantur. Habuit arca nidos suos: habet Ecclesia plurimas mansiones. Octo animae hominum in arca Noe servatae sunt. Et nobis Ecclesiastes (Cap. XI) jubet dare partes septem, dare partes octo, id est, credere utrique Testamento. Ideo quidam psalmi pro octava inscribuntur, et per octonos versus, qui singulis litteris subjecti sunt, in centesimo decimo octavo psalmo justus eruditur. Beatitudines quoque quas Dominus discipulis in monte pronuncians, Ecclesiam delineavit, octo sunt. Et Ezechiel in aedificationem Templi, octonarium numerum assumit. Multaque alia in hunc modum per Scripturas significata reperies. Emittitur itaque de arca corvus, et non redit, et postea pacem terrae columba nuntiat. Ita et in baptismate Ecclesiae, te terrimo alite expulso, id est, diabolo, pacem terrae nostrae columba Spiritus sancti nuntiat. A triginta cubitis incipiens, et usque ad unum cubitum paulatim decrescens, arca construitur. Similiter et Ecclesia multis gradibus consistens, ad extremum diaconis, presbyteris, episcopisque finitur. Periclitata est arca in diluvio, periclitatur Ecclesia in mundo. Egressus Noe vineam plantavit, et bibens de ea, inebriatus est: natus quoque in carne Christus, Ecclesiam plantavit, et passus est. Nudatum patrem irrisit major filius, et minor texit, et Deum crucifixum illuserunt Judaei, et honoraverunt Gentiles. Dies me deficiet, si omnia arcae sacramenta cum Ecclesia componens, edisseram. Qui sint inter nos aquilae, qui columbae, qui leones, qui cervi, qui vermiculi, qui serpentes, quod ad praesens negotium pertinet, breviter expediam. Non solum in Ecclesia morantur oves, nec mundae tantum aves volitant; sed frumentum in agro seritur, interque nitentia culta Lappaeque et tribuli, et steriles dominantur avenae (Ex Virg. I Georg. 151). Quid faciat agricola? Evellat lolium? Sed tota pariter messis evertitur. Quotidie industria rusticana aves sonitu abigit, imaginibus exterret: hinc flagello crepitat, hinc formidines tendit. Attamen aut veloces capreae, aut lascivus onager incurrit: hinc in effossa horrea mures frumenta comportant, hinc ferventi agmine segetem formica populatur. Ita res se habet. Nemo securus agrum possidet. Dormiente patrefamilias, inimicus homo zizaniam superseminavit, ad quam eradicandam cum servi ire proponerent, Dominus prohibuit, sibi servans palearum et frumenti discretionem (Matth. XIII). Haec sunt vasa irae et misericordiae, quae in domo Dei ab Apostolo praedicantur (Rom. IX et II Tim. II). Veniet ergo dies quando, thesauro Ecclesiae aperto, proferet Dominus vasa irae suae, quibus exeuntibus sancti dicent: Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Nemo potest Christi palmam sibi assumere, nemo ante diem judicii de hominibus judicare. Si jam mundata est Ecclesia, quid Domino reservamus? Est via quae videtur esse apud homines recta, novissima autem ejus veniunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12). IN HOC ERRORE judicii, quae potest esse certa sententia?

23. Traditio Ecclesiastica. Haeretici primitivae Ecclesiae. Haeretici Judaeorum. Haeretici in Evangelia,—Conatus est beatus Cyprianus contritos lacus fugere, nec bibere de aqua aliena: et idcirco haereticorum baptisma reprobans, ad Stephanum tunc Romanae urbis episcopum, qui a beato Petro vicesimus secundus fuit, super hac re Africanam synodum direxit, sed conatus ejus frustra fuit. Denique illi ipsi episcopi, qui rebaptizandos haereticos cum eo statuerant, ad antiquam consuetudinem revoluti, novum emisere Decretum. Quid facimus [Al. faciamus]? ita et nobis majores nostri, et illis sui tradidere majores. Sed quid de posterioribus loquar? Apostolis adhuc apud Judaeam Christi sanguine recenti, phantasma Domini corpus asserebatur; Galatas ad observationem Legis traductos, Apostolus iterum parturit; Corinthios resurrectionem carnis non credentes, pluribus argumentis ad verum iter trahere conatur. Tunc Simon Magus, et Menander discipulus ejus, Dei se asseruere virtutes: tunc Basilides summum Deum Abraxas, cum trecentis sexaginta quinque editionibus commentatus est: tunc Nicolaus, qui unus de septem diaconis fuit, die noctuque nuptias faciens, obscoenos et auditu quoque erubescendos coitus somniavit. Taceo de Judaism haereticis, qui ante adventum Christi, legem traditam dissiparunt: quod Dosithaeus Samaritanorum princeps Prophetas repudiavit: quod Sadducaei ex illius radice nascentes, etiam resurrectionem carnis negaverunt: quod Pharisaei a Judaeis divisi, propter quasdam observationes superfluas, nomen quoque a dissidio susceperunt; quod Herodiani Herodem regem suscepere pro Christo. Ad eos venio haereticos, qui Evangelia laniaverunt. Saturninum quemdam, et Ophitas, et Cainaeos, et Setthoitas, et Carpocratem, et Cerinthum, et hujus successorem Ebionem, et caeteras pestes, quorum plurimi vivente adhuc Joanne apostolo eruperunt, et tamen nullum eorum legimus rebaptizatum.

24. Haereticis concedenda poenitentia sine baptismo.—Quoniam autem talis viri fecimus mentionem, de Apocalypsi quoque ejus approbemus, haereticis sine baptismate debere poenitentiam concedi. Angelo Ephesi deserta charitas imputatur. In Angelo Pergamenae Ecclesiae, idolothytorum esus, et Nicolaitarum doctrina reprehenditur. Item apud Angelum Thiatyrorum, Jezabel prophetissa, et simulacrorum escae, et fornicationes increpantur. Et tamen omnes hos ad poenitentiam Dominus hortatur: sub comminatione quoque futurae poenae, nisi convertantur. Non autem cogeret poenitere, si non esset poenitentibus veniam concessurus. Numquid dixit, rebaptizentur qui in Nicolaitarum fide baptizati sunt? vel imponantur eis manus, qui eo tempore apud Pergamenos crediderunt, qui disciplinam tenebant Balaam? Quin potius, Age, inquit, poenitentiam: sin autem, ego veniam tibi cito, et pugnabo tecum in romphaea oris mei (Apoc. II, 2).

25. S. Cypriani epist. ad Stephanum. Ejusdem ep. ad Jubaian.—Verum si voluerint hi qui ab Hilario instituti sunt, et oves sine pastore esse coeperunt, de Scripturis ea proferre, quae beatus Cyprianus ob Haereticos rebaptizandos in epistolis suis reliquit, sciant illum haec non cum anathemate eorum qui se sequi noluerant, edidisse. Siquidem in communione eorum permansit, qui sententiae suae contraierant: sed hortatum potius fuisse propter Novatum, et alias tunc haereses multas enascentes, ne quisquam ab eo sine damnatione erroris sui reciperetur. Sermonem denique suum, quem super hac re ad Stephanum Romanum pontificem habuit, tali fine complevit: "Haec ad conscientiam tuam, frater charissime, et pro honore communi, et simplici dilectione protulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae et fidei veritate placere, quae et religiosa pariter et vera sunt. Caeterum scimus quosdam, quod semel imbiberunt, nolle deponere, nec propositum suum facile mutare; sed salvo inter collegas pacis et concordiae vinculo, quaedam propria, quae apud se semel sint usurpata, retinere. Qua in re non vim cuiquam facimus, aut legem damus, quin habeat in Ecclesiae administratione voluntatis suae arbitrium liberum: unusquisque sit praepositus, rationem actus sui Domino redditurus." Ad Jubaianum quoque de haereticis rebaptizandis scribens, in fine libelli sic locutus est: "Haec tibi breviter pro nostra mediocritate scripsimus, frater charissime, nemini praescribentes, aut praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat, faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et Dominicam pacem tenemus, maxime cum Apostolus dicat: Si quis autem putaverit se contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei. Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, concordia sacerdotii."

26. Contra Hilarium E. R. Diaconum.—Est praeterea aliud quod inferemus, adversum quod ne mutire quidem audeat Hilarius, Deucalion orbis. Si enim haeretici baptisma non habent, et ideo rebaptizandi ab Ecclesia sunt, quia in Ecclesia non fuerunt, ipse quoque Hilarius non est Christianus. In ea quippe Ecclesia baptizatus est, quae semper ab haereticis baptismum recepit. Antequam Ariminensis synodus fieret, antequam Lucifer exsularet, Hilarius Romanae Ecclesiae diaconus ab haereticis venientes, in eo quod prius acceperant baptismate suscipiebat. Nisi forte tantum Ariani haeretici sunt, et ab his solis baptizatum recipere non licet, ab aliis licet. Diaconus eras, o Hilari, et a Manichaeis baptizatos recipiebas. Diaconus eras, et Ebionis baptisma comprobabas. Repente postquam exortus est Arius, totus tibi displicere coepisti. Segregas te cum tuis vernulis, et novum balneum aperis. Si te angelus aliquis, aut apostolus rebaptizavit, non infringo quod sequeris. Si vero in sinu meo natus, si uberum meorum lacte nutritus, adversum me gladium levas, redde quod dedi, et esto, si potes, aliter christianus. Meretrix sum, sed tamen mater tua sum. Non servo unius tori castitatem, talis eram quando conceptus es: cum Ario adulteria committo, feci et antea cum Praxea, cum Ebione, cum Cerintho, Novato: hos amplexaris, hos in matris tuae domum jam adulteros recipis. Nescio quid te unus adulter offendat.

27. Haereticos semper susceptos.—Quod si negandum quispiam putaverit, haereticos a majoribus nostris semper fuisse susceptos, legat beati Cypriani epistolas, in quibus Stephanum Romanae urbis episcopum, et inveteratae consuetudinis lacerat errorem. Legat et ipsius Hilarii libellos, quos adversus nos de haereticis rebaptizandis edidit, et ibi reperiet ipsum Hilarium confiteri, a Julio, Marco, Sylvestro, et caeteris veteribus episcopis similiter in poenitentiam omnes haereticos susceptos: nec tamen sibimet veritatis consuetudinem praejudicare debere, Synodus quoque Nicaena, cujus paulo ante fecimus mentionem, omnes haereticos suscepit, exceptis Pauli Samosateni discipulis. Et quod his majus est, episcopo Novatianorum, si conversus fuerit, presbyterii gradum servat. Quae sententia et Luciferum impugnat, et Hilarium: dum idem et clericus est, et baptizatus.

28. In qua Ecclesia permanendum. Conclusio disputationis et fructus.—Poteram diem istiusmodi eloquio ducere, et omnes propositionum rivulos uno Ecclesiae sole siccare. Verum quia jam multum sermocinati sumus, et prolixitas concertationis audientium studia lassavit, brevem tibi apertamque animi mei sententiam proferam, in illa esse Ecclesia permanendum, quae ab Apostolis fundata; usque ad diem hanc durat. Sicubi audieris eos qui dicuntur Christi, non a Domino Jesu Christo, sed a quoquam alio nuncupari: ut puta Marcionitas, Valentinianos, Montenses, sive Campitas: scito non Ecclesiam Christi, sed Antichristi esse synagogam. Ex hoc enim ipso quod postea instituti sunt, eos se esse indicant, quos futuros Apostolus praenuntiavit. Nec sibi blandiantur, si de Scripturarum capitulis videntur sibi affirmare quod dicunt, cum et diabolus de Scripturis aliqua sit locutus, et Scripturae non in legendo consistant, sed in intelligendo. Alioqui si litteram sequimur, possumus et nos quoque novum nobis dogma componere: ut asseramus in Ecclesiam non recipiendos, qui calceati sint, et duas tunicas habeant. L. Non solum te vicisse existimes, vicimus utrique, uterque nostrum palmam refert: tu mei, et ego erroris. Utinamque mihi sic semper disputare contingat, ut ad meliora proficiens, deseram quod male tenebam. Unum tamen tibi confiteor, quia mores meorum apprime novi, facilius eos vinci posse, quam persuaderi.