Vulgata. Obsecratio Manasse 

Obsecratio Manasse

1 Domine Deus omnipotens patrum nostrorum Abraham Isaac et Iacob et semini eorum iusto

2 qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum

3 qui signasti mare verbo praecepti tui qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo

4 quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae

5 et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae

6 inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae

7 quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum tu autem Domine secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum

8 et tu Deus iustorum non posuisti paenitentiam iustis Abraham Isaac et Iacob his qui tibi non peccaverunt

9 quoniam peccavi super numerum harenae maris multiplicatae sunt iniquitates meae

10 incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci statuens abominationes et multiplicans offensiones

11 et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem Domine

12 peccavi Domine peccavi et iniquitatem meam agnosco

13 peto rogans te Domine remitte mihi remitte mihi ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi

14 quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam

15 et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum amen


Index              Poster